Capitulum 9

Numérotation du verset Sap. 9,1 

Deus patrum meorum1 et Domine misericordie2 qui fecisti omnia verbo tuo
1 patrum meorum] parentum Weber |
2 misericordie] + tue Weber |
Numérotation du verset Sap. 9,2 

et sapientia tua constituisti
hominem ut dominaretur3 creature que a te facta est
3 dominaretur] dominetur Weber
Numérotation du verset Sap. 9,3 

ut disponat orbem terrarum in equitate
et iustitia et in directione cordis
iudicium
iudicet.
Numérotation du verset Sap. 9,4 

Da mihi
sedium tuarum
assistricem sapientiam et noli me reprobare
a pueris tuis
Numérotation du verset Sap. 9,5 

quoniam servus tuus sum ego4
4 servus tuus sum ego] ego servus tuus inv. Weber
et
filius ancille tue.
Homo5 infirmus
5 Homo] sum praem. Weber
et exigui temporis
et minor ad intellectum
iudicii et legum
Numérotation du verset Sap. 9,6 

et si quis erit consummatus
inter filios hominum et6 si ab illo fugerit7 sapientia tua
6 et] om. Weber |
7 ab illo fugerit] afuerit ab illo Weber |
in nihilum computabitur.
Numérotation du verset Sap. 9,7 

Tu autem8 elegisti me9 regem
8 autem] om. Weber |
9 elegisti me] inv. Weber |
populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum.
Numérotation du verset Sap. 9,8 

Et10 dixisti
10 Et] om. Weber
edificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tue
altare11
11 altare] aram Weber
similitudinem tabernaculi tui sancti12 quod preparasti
12 tui sancti] inv. Weber
ab initio
Numérotation du verset Sap. 9,9 

et tecum sapientia tua13
13 tua] om. Weber
que novit opera tua
que et affuit tunc cum orbem terrarum faceres
et sciebat
quid placitum esset oculis tuis et quid directum
in preceptis tuis.
Numérotation du verset Sap. 9,10 

Mitte illam de celis sanctis14 tuis
14 celis sanctis] inv. Weber
et15 a sede magnitudinis tue
15 et] + mitte illam Weber
ut mecum sit
et mecum laboret
et sciam
quid acceptum sit apud te.
Numérotation du verset Sap. 9,11 

Scit enim illa omnia et intelligit
et deducet me in operibus meis sobrie
et custodiet me in sua potentia
Numérotation du verset Sap. 9,12 

et erunt accepta opera mea
et disponam
populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei.
Numérotation du verset Sap. 9,13 

Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? Aut quis poterit cogitare quid velit Deus16 ?
16 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Sap. 9,14 

Cogitationes enim mortalium timide
et incerte providentie nostre.
Numérotation du verset Sap. 9,15 

Corpus enim quod corrumpitur17
17 Corpus... corrumpitur] Corruptibile enim corpus Σ f
aggravat animam et terrena inhabitatio deprimit18 sensum multa cogitantem.
18 terrena inhabitatio (habitatio S* ) - deprimit (deprimet Y ) ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 9,16 

Et difficile estimamus que in terra sunt
et que in prospectu sunt
invenimus cum labore que in celis sunt autem
quis investigavit ?
Numérotation du verset Sap. 9,17 

Sensum autem tuum quis sciet19 nisi tu dederis sapientiam
19 sciet] scivit Weber
et miseris sanctum spiritum sanctum20 tuum de altissimis
20 sanctum] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 9,18 

et sic correcte sunt semite
eorum qui in terris sunt et que tibi placent didicerunt homines ?
Numérotation du verset Sap. 9,19 

Nam21 per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi Domine a principio22
21 Nam] Et Weber |
22 quicumque... principio Σ Λ S  M  Φ Ω Rusch Clementina ] om. Edmaior. Weber |

Capitulum 9

Numérotation du verset Sap. 9,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 40rb   ; facsim., t. 2, p. 731b} Deus patrum meorum1 et Domine misericordie2 qui fecisti omnia verbo tuo
1 patrum meorum] parentum Weber
2 misericordie] + tue Weber
interl.| omnia per ipsum facta sunt
Numérotation du verset Sap. 9,2 
et sapientia tua constituisti
interl.| vel fecisti
hominem ut dominaretur3 creature que a te facta est
3 dominaretur] dominetur Weber
Numérotation du verset Sap. 9,3 
ut disponat orbem terrarum in equitate
interl.| omnibus terrenis Christus quoque in mundum missus orbem regit Ecclesie in equitate
et iustitia et in directione cordis
interl.| erit iustitia cingulum lumborum eius
interl.| verum
iudicet.
marg.| Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio huius membra sancti sunt imitantes eum.
Numérotation du verset Sap. 9,4 
Da mihi
interl.| oratio Filii ad Patrem pro copore suo
sedium tuarum
marg.| «anima iusti sedes est sapientie»a
a ¶Fons : Sententia Augustino, Cassiodoro et sequacibus frequenter laudata, aliquando iisdem et aliis Scripturae tributa. Cf. Augustinus Hipponensis , Enarrationes in Psalmos, I, Ps. 34 § 2, CCSL 38, p. 301.46 ; Ps. 46 § 10, CCSL 38, p. 535.19: « Anima iusti sedes sapientie » ; Ps. 79 § 2, p. 1112.21: « Audi quid dicat Scriptura ? Anima iusti sedes est sapientie » et passim.   Eucherius Lugdunensis , Formularum spiritalis intelligentiae ad uranium liber unus, cap. 1, PL 50, 734D: « In Proverbiis quippe Salomonis scriptum est: Anima eius sedes sapientiae; sapientia vero Dei Patris Christus est [1Cor. 1, 24], qui in animis sanctorum dicitur sedere ».   Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 29, cap. 28.14-15, CCSL 143B, p. 1473: « Caelum mihi sedes est [Is. 66, 1]. De qua sede alias scriptum est: Anima iusti sedes sapientie ».   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, hom. 38 § 2, CCSL 141, p. 360.24. Cf. ad sensum Prv. 12, 23 ; Sap. 7, 28. <Parall   . > Glossa ordinaria (Is. 66, 1 marg.) etc.
assistricem sapientiam et noli me reprobare
interl.| qui formam servi accepi
a pueris tuis
Numérotation du verset Sap. 9,5 
quoniam servus tuus sum ego4
4 servus tuus sum ego] ego servus tuus inv. Weber
interl.| innumeris subiectus casibus
et
interl.| quia
filius ancille tue.
interl.| mater enim dixit: ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum
Homo5 infirmus
5 Homo] sum praem. Weber
interl.| «Sine me nihil potestis facere»b
b Io. 15, 5.
et exigui temporis
interl.| breves dies hominis sunt
et minor ad intellectum
interl.| percipiendum
iudicii et legum
Numérotation du verset Sap. 9,6 
et si quis erit consummatus
interl.| in iudicio hominum
inter filios hominum et6 si ab illo fugerit7 sapientia tua
6 et] om. Weber
7 ab illo fugerit] afuerit ab illo Weber
interl.| divina
in nihilum computabitur.
interl.| gratia Dei sum id quod sum
Numérotation du verset Sap. 9,7 
Tu autem8 elegisti me9 regem
8 autem] om. Weber
9 elegisti me] inv. Weber
interl.| Salomonem vel Christum
populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum.
marg.| TU  AUTEM etc. RABANUS. David quia vir sanguinum fuit et multa bella gessit templum Domino edificare non potuit quod Salomon edificavit qui libri huius auctor esse putatur. Commemorans ergo Dei beneficia precatur ut sapientia secum permaneat et in omnibus eum dirigat. Sed quia templum etiam Ecclesiam significat quam Christus verus pacificus per operarios suos id est predicatores edificat possunt et hec in persona predicatorum intelligi qui sciunt omnia que ad régimen populi pertinent non sui esse operis sed divini muneris unde quotidie postulant ut qui est auctor operis sit largitor summe perfectionis. Quicquid enim de sapientia Dei dicitur ad ipsum referimus qui est pax nostra qui fecit utraque unum virtus et sapientia Dei et imago Dei invisibilis primogenitus omni creature.
Numérotation du verset Sap. 9,8 
Et10 dixisti
10 Et] om. Weber
interl.| iussisti
edificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tue
interl.| non potest abscondi civitas supra montem posita
altare11
11 altare] aram Weber
interl.| fidem
similitudinem tabernaculi tui sancti12 quod preparasti
12 tui sancti] inv. Weber
interl.| per Moysen
ab initio
interl.| cum educeres filios Israel de Egypto
Numérotation du verset Sap. 9,9 
et tecum sapientia tua13
13 tua] om. Weber
interl.| Filius
que novit opera tua
interl.| nemo novit Patrem nisi Filius
que et affuit tunc cum orbem terrarum faceres
interl.| omnia in sapientia fecisti
et sciebat
interl.| quia sapientia tua est
quid placitum esset oculis tuis et quid directum
interl.| rectum et iustum
in preceptis tuis.
Numérotation du verset Sap. 9,10 
Mitte illam de celis sanctis14 tuis
14 celis sanctis] inv. Weber
interl.| omne datum optimum et omne donum perfectum desursum
et15 a sede magnitudinis tue
15 et] + mitte illam Weber
interl.| a te ipso scilicet qui sedens et omnia gubernans
ut mecum sit
interl.| cum fidelibus meis
et mecum laboret
interl.| Dei adiutores sumus
et sciam
interl.| in membris meis
quid acceptum sit apud te.
interl.| ut nihil contra faciant
Numérotation du verset Sap. 9,11 
Scit enim illa omnia et intelligit
interl.| omnia nuda et aperta sunt sapientie
et deducet me in operibus meis sobrie
interl.| per callem virtutum
et custodiet me in sua potentia
interl.| ne offendar ab adversariis
Numérotation du verset Sap. 9,12 
et erunt accepta opera mea
interl.| coram Deo
et disponam
interl.| regam
populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei.
interl.| remuneratione regni celestis
Numérotation du verset Sap. 9,13 
Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? Aut quis poterit cogitare quid velit Deus16 ?
16 Deus] Dominus Weber
interl.| victrix causa diis placuit sed victa Catoni
marg.| QUIS  ENIM  HOMINUM. Admiratur excellentiam Dei. Quasi: O altitudo Dei sapientie et scientie Dei et quis novit sensum Domini aut quis conciliarius eius fuit.
Numérotation du verset Sap. 9,14 
Cogitationes enim mortalium timide
interl.| quia fragiles
et incerte providentie nostre.
interl.| quia anima nostra mutabilis et caro nostra corruptibilis
Numérotation du verset Sap. 9,15 
Corpus enim quod corrumpitur17
17 Corpus... corrumpitur] Corruptibile enim corpus Σ f
interl.| corruptibile scilicet
aggravat animam et terrena inhabitatio deprimit18 {t. 3 : Erfurt, f. 40vb   ; facsim., t. 2, p. 732b} sensum multa cogitantem.
18 terrena inhabitatio (habitatio S* ) - deprimit (deprimet Y ) ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 9,16 
Et difficile estimamus que in terra sunt
interl.| operum Dei nullam potest homo invenire rationem
et que in prospectu sunt
interl.| quasi in aperto
invenimus cum labore que in celis sunt autem
interl.| vel aut
quis investigavit ?
Numérotation du verset Sap. 9,17 
Sensum autem tuum quis sciet19 nisi tu dederis sapientiam
19 sciet] scivit Weber
interl.| ne desperemus ex premissis subiungit consolationem Spiritus Sancti
marg.| SENSUM  AUTEM  TUUM. Nemo scit que fiunt in corde hominis nisi spiritus hominis et nemo novit que sunt Dei nisi spiritus Dei. Spiritus autem omnia scrutatur etiam profunda Dei qui illuminat corda sanctorum.
et miseris sanctum spiritum sanctum20 tuum de altissimis
20 sanctum] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 9,18 
et sic correcte sunt semite
interl.| vel sententie
eorum qui in terris sunt et que tibi placent didicerunt homines ?
Numérotation du verset Sap. 9,19 
Nam21 per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi Domine a principio22
21 Nam] Et Weber
22 quicumque... principio Σ Λ S  M  Φ Ω Rusch Clementina ] om. Edmaior. Weber
interl.| mundi
interl.| Exponit quod per sapientiam Dei - id est per Christum omnes -   sanati sunt qui Deo   placuerunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_9)

Notes :