Capitulum 7

Numérotation du verset Sap. 7,1 

Sum1 quidem
1 Sum Weber ] Cum err. rubr. Rusch (Erfurt, facsim.)
et ego mortalis homo similis hominibus2 et ex genere terre3
2 hominibus CorS3* Rusch ] omnibus CorS3 Weber |
3 terre] terreno Weber |
illius qui prior factus4 est
4 factus] finctus Weber
et in ventre matris figuratus sum caro
Numérotation du verset Sap. 7,2 

decem mensium5 tempore coagulatus sum6 in sanguine
5 mensium] mensuum Weber |
6 sum] om. Weber |
ex semine hominis et delectamento somnii7
7 somnii] somni Weber
convenientis8.
8 convenientis] conveniente Weber
Numérotation du verset Sap. 7,3 

Et ego natus accepi communem
aerem et similiter decidi in factam terram et9 primam vocem similem omnibus emisi plorans.
9 similiter decidi in factam terram et] in similiter factam decidi terram Weber
Numérotation du verset Sap. 7,4 

In involumentis nutritus sum et curis magnis.
Numérotation du verset Sap. 7,5 

Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
Numérotation du verset Sap. 7,6 

Unus ergo introitus est omnibus ad vitam
et similis exitus.
Numérotation du verset Sap. 7,7 

Propter hoc optavi
et datus est mihi sensus et invocavi
et venit in me spiritus sapientie.
Numérotation du verset Sap. 7,8 

Et preposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse dixi10 in comparatione illius
10 dixi] duxi Weber
Numérotation du verset Sap. 7,9 

nec comparavi illi pretiosum lapidem11
11 pretiosum lapidem] inv. Weber
quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua et tamquam lutum estimabitur
argentum in conspectu illius
Numérotation du verset Sap. 7,10 

super salutem
et speciem
dilexi eam12 et proposui
12 eam] illam Weber
pro luce
habere illam
quoniam inextinguibile est lumen illius.
Numérotation du verset Sap. 7,11 

Venerunt13 mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius
13 Venerunt] + autem Weber
Numérotation du verset Sap. 7,12 

et letatus sum in omnibus
quoniam antecedebat me14 ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium15
14 me] om. Weber |
15 horum omnium Cor3 (vel) CorS3 Rusch Weber ] bonorum omnium Cor3 CorS3* , + bonorum Ω MJ* |
mater est.
Numérotation du verset Sap. 7,13 

Quoniam16
16 Quoniam] Quam Weber
sine fictione didici
et sine invidia
communico et honestatem illius non abscondo.
Numérotation du verset Sap. 7,14 

Infinitus enim thesaurus est hominibus
quo17 qui usi sunt participes facti sunt amicitie Dei propter discipline dona commendati.
17 quo] quod Weber
Numérotation du verset Sap. 7,15 

Mihi autem dedit18 Deus dicere
18 dedit] det Weber
ex sententia et presumere digna horum que mihi19 dantur quoniam ipse20 sapientie dux
19 mihi] om. Weber |
20 ipse] + et Weber |
est et sapientium emendator.
Numérotation du verset Sap. 7,16 

In manu
enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientie disciplina.
Numérotation du verset Sap. 7,17 

Ipse enim mihi dedit horum que sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
Numérotation du verset Sap. 7,18 

initium et consummationem et medietatem temporum et vicissitudinum permutationes et consummationes temporum et morum mutationes21 divisiones temporum
21 vicissitudinum... divisiones temporum] meditationem omnium morum mutationes et Weber
Numérotation du verset Sap. 7,19 

anni cursus et stellarum dispositiones
Numérotation du verset Sap. 7,20 

naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentiam virgultorum22 et virtutes radicum
22 differentiam virgultorum] differentias arborum Weber
Numérotation du verset Sap. 7,21 

et quecumque sunt abscondita23 et improvisa didici. Omnium enim artifex docuit me sapientia.
23 abscondita] absconsa Weber
Numérotation du verset Sap. 7,22 

Est enim in illa spiritus intelligentie24
24 intelligentie] intellectus Weber
sanctus
multiplex
unicus25
25 multiplex unicus] inv. Weber
subtilis
modestus26
26 modestus] om. Weber
dissertus mobilis27
27 dissertus mobilis] inv. Weber
incoinquinatus
certus
suavis
amans bonum actum28
28 actumCorS3* Rusch Weber ] acutus CorS3 Weber
qui nihil vetat benefacere
Numérotation du verset Sap. 7,23 

humanus
benignus29
29 benignus] om. Weber
stabilis30 securus
30 stabilis] + certus Weber
omnem habens
virtutem
omnia prospiciens
et qui capiat omnes spiritus intelligibiles mundus subtilis31.
31 mundus subtilis] mundos subtiles Weber
Numérotation du verset Sap. 7,24 

Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia.
Attingit autem ubique32
32 ubique] + et capit Weber
propter munditiam suam33.
33 munditiam suam] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 7,25 

Vapor est enim virtutis Dei
et emanatio quedam est claritatis
omnipotentis Dei sincera
et ideo nihil inquinatum in illam34 incurrit.
34 illam] illa Weber
Numérotation du verset Sap. 7,26 

Candor est enim lucis eterne
et speculum sine macula Dei maiestatis
et imago bonitatis illius
Numérotation du verset Sap. 7,27 

et cum sit una
omnia potest
et in se permanens35
35 in se - permanens] inv. Weber
omnia innovat
et per nationes
in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit.
Numérotation du verset Sap. 7,28 

Neminem enim diligit Deus
nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
Numérotation du verset Sap. 7,29 

Est enim hec speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum36 luci comparata prior37 invenitur38.
36 dispositionem stellarum] inv. Weber |
37 prior CorS3 Rusch Weber ] purior CorS3* |
38 prior invenitur] inv. Weber |
Numérotation du verset Sap. 7,30 

Illi enim succedit nox
sapientiam autem non vincit malitia.

Capitulum 7

Numérotation du verset Sap. 7,1 
Sum1 quidem
1 Sum Weber ] Cum err. rubr. Ed1455 Rusch (Erfurt, facsim.)
interl.| formatum pro se loquentem forma induxit sapientem scilicet sapientia
et ego mortalis homo similis hominibus2 et ex genere terre3
2 hominibus CorS3* Rusch ] omnibus CorS3 Weber
3 terre] terreno Weber
interl.| vel rex de genere terreni
illius qui prior factus4 est
4 factus] finctus Weber
interl.| Ade
et in ventre matris figuratus sum caro
Numérotation du verset Sap. 7,2 
decem mensium5 tempore coagulatus sum6 in sanguine
5 mensium] mensuum Weber
6 sum] om. Weber
interl.| matris
ex semine hominis et delectamento somnii7
7 somnii] somni Weber
interl.| alias somni
convenientis8.
8 convenientis] conveniente Weber
Numérotation du verset Sap. 7,3 
Et ego natus accepi communem
interl.| omnibus
aerem et similiter decidi in factam terram et9 primam vocem similem omnibus emisi plorans.
9 similiter decidi in factam terram et] in similiter factam decidi terram Weber
Numérotation du verset Sap. 7,4 
In involumentis nutritus sum et curis magnis.
Numérotation du verset Sap. 7,5 
Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
marg.| NEMO  ENIM  EX  REGIBUS. RABANUS. Ostendit quod omnis homo terrenus ex viri et mulieris semine ortus temporalis vite sortitur exordium et per mortem transit de mundo. Sed celestis Adam qui sine semine virili de matre virgine natus est proprium habet nativitatis modum qui et mortis sue ordinavit occasum. Decimo vero mense post conceptione nativitas ipsius a christianis celebratur et ab octavo kalendis aprilis quo conceptus creditur usque ad octavum kalendis ianuarii quando natus creditur vel traditur quatuor centum vigenti sex dies numerantur id est novem menses et sex dies. Itaque sententia evangelica que quadraginta et sex annis templum corporis edificatum a Iudeis predixit esse solvendum per senarii multiplicationem perfectionem incarnationis ostendit quia ducenti septuaginta sex quadragies sex senarium habent. Unde patet quia sicut perfectus Deus ita et perfectus homo est Iesus Christus.
Numérotation du verset Sap. 7,6 
Unus ergo introitus est omnibus ad vitam
interl.| huius mundi
et similis exitus.
interl.| mors
Numérotation du verset Sap. 7,7 
Propter hoc optavi
interl.| sapientiam
et datus est mihi sensus et invocavi
interl.| Dominum
et venit in me spiritus sapientie.
interl.| cuius gratia sapiens sum
Numérotation du verset Sap. 7,8 
Et preposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse dixi10 in comparatione illius
10 dixi] duxi Weber
interl.| omnia pretiosa in comparatione eius vilescunt. Unde ipse in Proverbiis ait: Mecum sunt divitie et gloria» etc.
Numérotation du verset Sap. 7,9 
nec comparavi illi pretiosum lapidem11
11 pretiosum lapidem] inv. Weber
marg.| NEC  COMPARAVI  ILLI  PRETIOSUM. Unde: Inventa una pretiosa margarita vendit omnia et emit eam. Qui enim celestem sapientiam veraciter invenit id est Verbum Dei despicit omnia emolimenta presentis vite philosophiam eloquentiam et divine theorice vacare contendit.
quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua et tamquam lutum estimabitur
interl.| vel extimabitur12
12 estimabitur - vel - extimabitur] corr. hic et ubique, inv. Rusch
argentum in conspectu illius
interl.| comparatione
Numérotation du verset Sap. 7,10 
super salutem
interl.| corporis
et speciem
interl.| corporalium rerum
dilexi eam13 et proposui
13 eam] illam Weber
interl.| quia ipsa sapientia speciosor sole
pro luce
interl.| eterna
habere illam
interl.| que est salus anime
quoniam inextinguibile est lumen illius.
Numérotation du verset Sap. 7,11 
Venerunt14 mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius
14 Venerunt] + autem Weber
interl.| opera illius
marg.| VENERUNT  MIHI  OMNIA  BONA. Hoc expertus Salomon15 qui petens a Deo sapientiam regni sublimitatem divitias et gloriam cum illa meruit. Quicumque autem Christi percipit notitiam omnium pariter hic virtutum habet gratiam et in futuro vitam eternam.
15 Salomon] Salmon cacogr. Rusch
marg.| Processu meditationis intelligit se tantum profecisse ut priorem sententiam posteriori comparando ignorantiam putet. Sicut Ioannes ait: ego nescibam eum. Sed qui me misit baptisare in aqua ille mihi dixit: super quem videris Spiritum scilicet descendentem et manentem hic est qui baptisat. Sic et stelle in comparatione solis minime lucere videntur. Unde et sol solus in die inter astra luceat sic nominatur.
Numérotation du verset Sap. 7,12 
et letatus sum in omnibus
interl.| presidente in omnibus sapientia
quoniam antecedebat me16 ista sapientia et ignorabam quoniam {t. 3 : Erfurt, f. 39va   ; facsim., t. 2, p. 730a} horum omnium17
16 me] om. Weber
17 horum omnium Cor3 (vel) CorS3 Rusch Weber ] bonorum omnium Cor3 CorS3* , + bonorum Ω MJ*
interl.| alias: bonorum
mater est.
Numérotation du verset Sap. 7,13 
Quoniam18
18 Quoniam] Quam Weber
interl.| alias: quam
sine fictione didici
interl.| quia spiritus discipline effugiet fictum et in malivolam animam non intrabit sapientia
et sine invidia
interl.| que est contraria largitati sapientie
interl.| qua societas luci ad tenebras
communico et honestatem illius non abscondo.
interl.| quia pudica pacifica modesta plena misericordia et fructibus bonis
Numérotation du verset Sap. 7,14 
Infinitus enim thesaurus est hominibus
interl.| quanto quisque profundius discit tanto profundiora cognoscit
quo19 qui usi sunt participes facti sunt amicitie Dei propter discipline dona commendati.
19 quo] quod Weber
interl.| agnoscentes scilicet precepta et voluntatem Dei. Unde: vos autem dixi amicos quia omnia quecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
Numérotation du verset Sap. 7,15 
Mihi autem dedit20 Deus dicere
20 dedit] det Weber
interl.| iudicia
ex sententia et presumere digna horum que mihi21 dantur quoniam ipse22 sapientie dux
21 mihi] om. Weber
22 ipse] + et Weber
interl.| auctor
marg.| IPSE  SAPIENTIE  DUX. Deus Pater incarnati Filii cui dedit omnem potestatem in celo et in terra.
est et sapientium emendator.
interl.| quia sapientes corrigit ut nemo presumat
Numérotation du verset Sap. 7,16 
In manu
interl.| potestate
enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientie disciplina.
interl.| morum
Numérotation du verset Sap. 7,17 
Ipse enim mihi dedit horum que sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
marg.| IPSE  ENIM etc. De Salomone dicit scriptura: Deus dedit sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et precedebat sapientiam omnium orientalium et Egyptiorum et erat sapientior cunctis hominibus et disputavit de lignis a cedro usque ad ysopum et de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis. Noster vero pacificus Dei dicitur et Dei sapientia cui omnia nuda et aperta discipulis etiam dat mysteriorum suorum intelligentiam ut historiam allegoriam tropologiam anagogen intelligant. Ipse enim «illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum»a quem qui sequitur non ambulat in tenebris
a Io. 1, 9.
Numérotation du verset Sap. 7,18 
initium et consummationem et medietatem temporum et vicissitudinum permutationes et consummationes temporum et morum mutationes23 divisiones temporum
23 vicissitudinum... divisiones temporum] meditationem omnium morum mutationes et Weber
Numérotation du verset Sap. 7,19 
anni cursus et stellarum dispositiones
Numérotation du verset Sap. 7,20 
naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentiam virgultorum24 et virtutes radicum
24 differentiam virgultorum] differentias arborum Weber
Numérotation du verset Sap. 7,21 
et quecumque sunt abscondita25 et improvisa didici. Omnium enim artifex docuit me sapientia.
25 abscondita] absconsa Weber
Numérotation du verset Sap. 7,22 
Est enim in illa spiritus intelligentie26
26 intelligentie] intellectus Weber
interl.| quia per ipsam veritatis cognitio datur
sanctus
interl.| sanctificans omnia
multiplex
interl.| multiplices gratias dans
unicus27
27 multiplex unicus] inv. Weber
interl.| uniens bonos
subtilis
interl.| «Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti» etc.
modestus28
28 modestus] om. Weber
interl.| verbo
dissertus mobilis29
29 dissertus mobilis] inv. Weber
interl.| disertas facit linguas infantium
incoinquinatus
interl.| sine macula
certus
interl.| nec fallit nec fallitur
suavis
interl.| mitis et misericors
amans bonum actum30
30 actumCorS3* Rusch Weber ] acutus CorS3 Weber
interl.| quia non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
qui nihil vetat benefacere
marg.| EST  ENIM etc. RABANUS. Ut Isaias ostendit omnia dona Spiritus Sancti in humanitate salvatoris existunt in quo sunt omnes theauri sapientie et scientie absconditi et plenitudo divinitatis cui non datur Spiritus ad mensuram.
marg.| RABANUS. Spiritus qui implet omnia mobilis similis et stabilis dicitur homo enim qui ubique discurrit ubique obviam venit et repente ubi non creditur invenitur. Omnipotens ergo Spiritus ut ubique presens signetur stabilis simul et mobilis dicitur.
marg.| RABANUS. Unde: splendor glorie et figura substantie eius regens omnia verbo virtutis sue. Pater enim dicit ut verbum sit non quomodo profertur aut cogitatur. Hoc enim temporale illud eternum et illuminando dicit de se et de Patre quod dicendum est nobis. Unde ait: nemo novit Patrem nisi Filius et cui Filius voluerit revelare quia per FiIium revelat Pater id est per Verbum suum. Si enim verbum quod proferimus temporale et transitorium et se ostendit et de quo loquimus multo magis Verbum Dei per quod facta sunt omnia ostendit Patrem sicut est quia et ipsum ita est et hoc quod Pater secundum quod sapientia est et essentia. Nam secundum quod Verbum est non est hoc quod Pater quia Verbum non est Pater Verbum enim relative dicitur sicut filius qui non est pater. Christus ergo Dei virtus et Dei sapientia quia de Patre virtute et sapientia ipse quorum virtus et sapientia est sicut lumen de lumine Patre et fons vite apud Patrem fontem vite. Undeb: «Quoniam apud te est fons vite et in lumine tuo videbimus lumen». Sicut enim Pater habet vitam in semetipso sic dedit Filio vita habere in semetipso hoc est lumen verum quod «illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum»c. Hoc Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Deus autem lumen est non corporale sed spirituale nec illuminatione factum sicut apostoli quibus diciturd «vos estis lux mundi». Sed quod illuminat omnem hominem hoc est sapientia de qua agimus. Sapientia ergo Filius de sapientia Patre sicut lumen de lumine Deus de Deo et singulus Pater lumen et singulus Filius lumen singulus Spiritus Sanctus lumen. Singulus Pater Deus singulus Filius Deus et singulus Spiritus Sanctus Deus. Ergo et singulus Pater sapientia et utrunque simul unum lumen unus Deus una sapientia. Sed Filius factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio quia temporaliter ad ipsum convertimur ut cum illo in eternum maneamus et ipse in tempore Verbum caro factum est et habitabit in nobis.
b Ps. 35, 10.
c Io. 1, 9.
d Mt. 5, 14.
Numérotation du verset Sap. 7,23 
humanus
interl.| communis omnibus
benignus31
31 benignus] om. Weber
interl.| innata bonitate
stabilis32 securus
32 stabilis] + certus Weber
interl.| qui dat lasso virtutem
omnem habens
interl.| per naturam omnia continet
interl.| via veritas et vita
omnia prospiciens
interl.| quia lumen omnium
et qui capiat omnes spiritus intelligibiles mundus subtilis33.
33 mundus subtilis] mundos subtiles Weber
interl.| quia in manu eius sunt omnes fines terre cui omne genu flectitur celestium terrestrium et infernorum
Numérotation du verset Sap. 7,24 
Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia.
interl.| nihil enim subtilius mobilius sapientia que omnia creavit regit ordinat. In ipsa enim vivimus et movemur et sumus
Attingit autem ubique34
34 ubique] + et capit Weber
interl.| a fine usque ad finem
propter munditiam suam35.
35 munditiam suam] inv. Weber
interl.| quia lux est et tenebre in eo non sunt
Numérotation du verset Sap. 7,25 
Vapor est enim virtutis Dei
interl.| calefaciens frigus infidelitatis nostre
et emanatio quedam est claritatis
interl.| splendor glorie consubstantialis equalis coeternus
omnipotentis Dei sincera
interl.| summo bono non approquinquat malum
et ideo nihil inquinatum in illam36 incurrit.
36 illam] illa Weber
interl.| semper simplex bonum est
Numérotation du verset Sap. 7,26 
Candor est enim lucis eterne
interl.| in quo videtur Pater qui videt me videt et Patrem
et speculum sine macula Dei maiestatis
interl.| qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius
et imago bonitatis illius
interl.| plena representatio
Numérotation du verset Sap. 7,27 
et cum sit una
interl.| cum Patre
omnia potest
interl.| quia coomnipotens
et in se permanens37
37 in se - permanens] inv. Weber
interl.| immutabilis
omnia innovat
interl.| regnando ordinando
et per nationes
interl.| omnia per ipsum facta sunt
in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit.
Numérotation du verset Sap. 7,28 
Neminem enim diligit Deus
interl.| stulticia Deo odibilis est
nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
interl.| qui in lege Domini meditatur die ac nocte
Numérotation du verset Sap. 7,29 
Est enim hec speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum38 luci comparata prior39 invenitur40.
38 dispositionem stellarum] inv. Weber
39 prior CorS3 Rusch Weber ] purior CorS3*
40 prior invenitur] inv. Weber
interl.| quia corporalis lux que modo occidit modo oritur spirituali luci comparata scintilla videtur Christus quoque sanctorum claritatem longe transcendit. Unde: ipsi peribunt tu autem permanebis
Numérotation du verset Sap. 7,30 
Illi enim succedit nox
interl.| quia nullus sine peccato vel immunis a peccato
sapientiam autem non vincit malitia.
interl.| quia peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_7)

Notes :