Glossa ordinaria

Capitulum 14

Numérotation du verset Sap. 14,1 

Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus iter facere incipiens1 ligno portante se fragilius lignum invocat.
1 iter - facere incipiens] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 14,2 

Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua.
Numérotation du verset Sap. 14,3 

Tua autem pater gubernat providentia
quoniam dedisti2 in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam.
2 dedisti] + et Weber
Numérotation du verset Sap. 14,4 

Ostendens quoniam potens es3 ex omnibus sanare etsi4 sine rate quis adeat mare5 ?
3 potens es] potes Weber |
4 etsi] etiam si Weber |
5 quis... mare] aliquis adeat Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,5 

Sed ut non essent6 vacua sapientie tue opera propter hoc etiam et7 exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
6 essent] esset Weber |
7 et] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,6 

Sed ab initio cum perirent
superbi gigantes spes orbis terrarum
ad ratem
confugiens remisit seculo semen nativitatis que manu tua
erat gubernata.
Numérotation du verset Sap. 14,7 

Benedictum est enim lignum
per quod fit iustitia.
Numérotation du verset Sap. 14,8 

Per manus autem quod fit idolum8 maledictum est9 et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est.
8 idolum] om. Weber |
9 est] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,9 

Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
Numérotation du verset Sap. 14,10 

etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur.
Numérotation du verset Sap. 14,11 

Propter hoc et in10 idolis nationum non erit respectus quoniam creature Dei in odium facte sunt et in temptationem anime11 hominum et in muscipulam12 pedibus insipientium.
10 in] om. Weber |
11 anime] animis Weber |
12 muscipulam] muscipulum Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,12 

Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vite est.
Numérotation du verset Sap. 14,13 

Non enim13 erant ab initio neque erunt in perpetuum
13 Non enim] neque Weber
Numérotation du verset Sap. 14,14 

Supervacuitas enim hominum hec adinvenit14 in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis est inventus15.
14 hec adinvenit] venit Weber |
15 est inventus] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,15 

Acerbo enim luctu dolens pater cito sibi rapti filii fecit16 imaginem et17 illum qui tunc quasi18 homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
16 rapti filii fecit] filii rapti faciens Weber |
17 et] om. Weber |
18 quasi] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,16 

Deinde interveniente tempore convalescente iniqua
consuetudine hic error tamquam lex custoditus19 est et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
19 custoditus] custodita Weber
Numérotation du verset Sap. 14,17 

Hos quos in palam homines20 honorare non poterant propter hoc21 quod longe essent e longinquo figura illorum allata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam presentem colerent sua sollicitudine.
20 homines] om. Weber |
21 propter hoc] homines propter Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,18 

Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
Numérotation du verset Sap. 14,19 

Ille autem22 volens plus23 placere illi qui se assumpsit elaboravit arte24 sua ut similitudinem in melius figuraret.
22 autem] enim Weber |
23 plus] Weber |
24 arte Cors3 Rusch Weber ] fate CorS3* |
Numérotation du verset Sap. 14,20 

Multitudo autem hominum25 abducta26 per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc Deum estimaverunt27.
25 hominum] om. Weber |
26 abducta CorS3* Rusch ] adducta CorS3 Weber |
27 estimaverunt] existimaverunt Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,21 

Et hec fuit vite humane deceptio quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
Numérotation du verset Sap. 14,22 

Et non sufficerat errasse circa eos28 Dei scientiam
28 circa eos] inv. Weber
sed et in magno viventes
inscientie bello tot et tam magna mala pacem appellant.
Numérotation du verset Sap. 14,23 

Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insanie plenas vigilias habentes
Numérotation du verset Sap. 14,24 

neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed et29 alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
29 et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 14,25 

et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio et30 infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
30 et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 14,26 

Domini immemoratio animarum inquinatio nativitatis immutatio nuptiarum inconstantia inordinatio31 mechie et impudicitie32
31 inordinatio] om. Weber |
32 impudicitie] impudicitia Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,27 

infandorum enim cultura idolorum33 omnis mali causa est et initium et finis
33 cultura idolorum] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 14,28 

Aut enim dum letantur
insaniunt
aut certe34 vaticinantur falsa
34 certe] om. Weber
aut vivunt iniuste aut periurant cito.
Numérotation du verset Sap. 14,29 

Dum enim confidunt in idolis que sunt sine anima male iurantes noceri35 se non sperant.
35 noceri] renoceri Weber
Numérotation du verset Sap. 14,30 

Utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo attendentes idolis et iniuste iuraverunt in idolo36 contemnentes iustitiam.
36 idolo CorS3* Rusch ] dolo CorS3 Weber
Numérotation du verset Sap. 14,31 

Non enim iurantium est virtus sed peccantium pena perambulat semper in iniustorum prevaricationem.

Capitulum 14

Numérotation du verset Sap. 14,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 42vb   ; facsim., t. 2, p. 736b} Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus iter facere incipiens1 ligno portante se fragilius lignum invocat.
1 iter - facere incipiens] inv. Weber
marg.| ITERUM  ALIUS  NAVIGARE etc. Hec quorum contra idolatriam dicuntur. Maxima enim vecordia est ut homo ad imaginem Dei editus rationabilem ab ipso habens animam qua excogitavit quomodo transiret fluctus navem fabricans secundum artis sue peritiam non honorat illum qui hanc sibi dedit scientiam et invocet idolum quod simili arte et maiori vanitate formavit. Cum enim maior sit qui fecit quam quod fit facturam suam adorare insanire est.
marg.| A Deo navigandi cursus petendus a quo navigii preparatio heretici aut qui vana fingunt simulacra errorum ideo in fluctibus seculi pereunt quia navem Ecclesie reliquerunt et gubernatorem Deum.
Numérotation du verset Sap. 14,2 
Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua.
Numérotation du verset Sap. 14,3 
Tua autem pater gubernat providentia
interl.| alias: tua autem pater providentia ab initio cuncta   gubernat
quoniam dedisti2 in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam.
2 dedisti] + et Weber
marg.| QUONIAM  DEDISTI. Israelitas per mare Rubrum sicco vestigio transduxit Dei potentia et Iordanis aquas divisit ut terrorem incuteret gentibus exterminandis fidelibus quoque inter seculi fluctus et persecutiones preparat semitam fidei et
Numérotation du verset Sap. 14,4 
Ostendens quoniam potens es3 ex omnibus sanare etsi4 {t. 3 : Erfurt, f. 43ra   ; facsim., t. 2, p. 737a} sine rate quis adeat mare5 ?
3 potens es] potes Weber
4 etsi] etiam si Weber
5 quis... mare] aliquis adeat Weber
Numérotation du verset Sap. 14,5 
Sed ut non essent6 vacua sapientie tue opera propter hoc etiam et7 exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
6 essent] esset Weber
7 et] om. Weber
interl.| per mare
Numérotation du verset Sap. 14,6 
Sed ab initio cum perirent
interl.| diluvio
superbi gigantes spes orbis terrarum
interl.| seminarium humani generis
interl.| arcam
ad ratem
confugiens remisit seculo semen nativitatis que manu tua
interl.| potentia vel filio
erat gubernata.
Numérotation du verset Sap. 14,7 
Benedictum est enim lignum
interl.| crucis quo reparatus est orbis terrarum
per quod fit iustitia.
Numérotation du verset Sap. 14,8 
Per manus autem quod fit idolum8 maledictum est9 et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est.
8 idolum] om. Weber
9 est] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 14,9 
Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
Numérotation du verset Sap. 14,10 
etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur.
Numérotation du verset Sap. 14,11 
Propter hoc et in10 idolis nationum non erit respectus quoniam creature Dei in odium facte sunt et in temptationem anime11 hominum et in muscipulam12 pedibus insipientium.
10 in] om. Weber
11 anime] animis Weber
12 muscipulam] muscipulum Weber
Numérotation du verset Sap. 14,12 
Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vite est.
Numérotation du verset Sap. 14,13 
Non enim13 erant ab initio neque erunt in perpetuum
13 Non enim] neque Weber
Numérotation du verset Sap. 14,14 
Supervacuitas enim hominum hec adinvenit14 in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis est inventus15.
14 hec adinvenit] venit Weber
15 est inventus] om. Weber
interl.| ostendit unde processerunt idola
Numérotation du verset Sap. 14,15 
Acerbo enim luctu dolens pater cito sibi {t. 3 : Erfurt, f. 43rb   ; facsim., t. 2, p. 737b} rapti filii fecit16 imaginem et17 illum qui tunc quasi18 homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
16 rapti filii fecit] filii rapti faciens Weber
17 et] om. Weber
18 quasi] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 14,16 
Deinde interveniente tempore convalescente iniqua
interl.| alias: antiqua
consuetudine hic error tamquam lex custoditus19 est et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
19 custoditus] custodita Weber
Numérotation du verset Sap. 14,17 
Hos quos in palam homines20 honorare non poterant propter hoc21 quod longe essent e longinquo figura illorum allata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam presentem colerent sua sollicitudine.
20 homines] om. Weber
21 propter hoc] homines propter Weber
Numérotation du verset Sap. 14,18 
Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
Numérotation du verset Sap. 14,19 
Ille autem22 volens plus23 placere illi qui se assumpsit elaboravit arte24 sua ut similitudinem in melius figuraret.
22 autem] enim Weber
23 plus] Weber
24 arte Cors3 Rusch Weber ] fate CorS3*
Numérotation du verset Sap. 14,20 
Multitudo autem hominum25 abducta26 per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc Deum estimaverunt27.
25 hominum] om. Weber
26 abducta CorS3* Rusch ] adducta CorS3 Weber
27 estimaverunt] existimaverunt Weber
Numérotation du verset Sap. 14,21 
Et hec fuit vite humane deceptio quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
Numérotation du verset Sap. 14,22 
Et non sufficerat errasse circa eos28 Dei scientiam
28 circa eos] inv. Weber
interl.| quasi sub falsa religione omnibus se vitiis subdiderunt
sed et in magno viventes
interl.| dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
inscientie bello {t. 3 : Erfurt, f. 43va   ; facsim., t. 2, p. 738a} tot et tam magna mala pacem appellant.
interl.| Sub regno enim diaboli diversis vitiis subiecti, veram habere non potuerunt pacem
Numérotation du verset Sap. 14,23 
Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insanie plenas vigilias habentes
marg.| AUT  ENIM  FILIOS  SUOS etc. Sicut in sacris Saturni cui propter odium Iovis sine respectu pietatis parvulos suos immolabant et Bellone ipsi sacerdotes proprio sanguine sacrificabant. Unde Quintilianus istud inquit: «Si cogit deus iratus est».
marg.| AUT  OBSCURA etc. Sicut in sacris Ysidis Egyptie et Cereris Eleusine faciebant. Nam sicut ibi Osiris planctu matris inquiritur ita hic et ad incestum patrui Phitonis matrimonium rapta Proserpina. Quam quia facibus ex Ethna accensis quesisse Ceres in Sicilia dicitur ideo sacra eius ardentium tedarum iactatione celebrantur. Si militer in sacris liberi patris insaniunt et magne matris ubi ad exemplum deorum qui in festivitate satiati noctem luxibus totam duxerunt ludunt.
marg.| Quia per libidinem et immunditiam diis suis placere putabant. Omnia enim confusa erant ibi nulla ratio nulla religio vera quanto quis scelerat<i>or erat, tanto magis deo suo placere putabat.
Numérotation du verset Sap. 14,24 
neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed et29 alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
29 et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 14,25 
et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio et30 infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
30 et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 14,26 
Domini immemoratio animarum inquinatio nativitatis immutatio nuptiarum inconstantia inordinatio31 mechie et impudicitie32
31 inordinatio] om. Weber
32 impudicitie] impudicitia Weber
Numérotation du verset Sap. 14,27 
infandorum enim cultura idolorum33 omnis mali causa est et initium et finis
33 cultura idolorum] inv. Weber
marg.| INFANDORUM  ENIM. Nulla maior dementia quam Deum vivum deserere et mortuis deservire.
marg.| Cum enim mens se a creatore suo avertit omnibus implicatur sceleribus. Initium enim omnis peccati superbia est.
marg.| FINIS. Consummatio et plenitudo. Qui enim pro Deo colunt idolum omnia reputantur eis in peccatum.
Numérotation du verset Sap. 14,28 
Aut enim dum letantur
interl.| in festis vel in ludis
insaniunt
interl.| dum homicide fiunt aut libidine se polluunt
aut certe34 vaticinantur falsa
34 certe] om. Weber
interl.| auditores suos se ducunt
aut vivunt iniuste aut periurant cito.
interl.| in anima mortui
marg.| AUT  ENIM  DUM  LETANTUR. Quia dum iurant nomen Dei polluunt qui ait: non assumes nomen Dei tui invanum et per nomen deorum externorum ne iuretis sed cum Deum illudere se estimant in eternam mortem semetipsos precipitant. Heretici autem errorum suorum simulacra colentes perditionis sue causa fiunt quorum et doctrina falsa vita iniusta letitia insana mors nefanda suia cum iniuste iurant in idolo nec sperant in Deo suo ideo meritorum suorum recipient vindictam. Unde sequitur: non enim iurantium est virtus.
Numérotation du verset Sap. 14,29 
Dum enim confidunt in idolis que sunt sine anima male iurantes noceri35 se non sperant.
35 noceri] renoceri Weber
Numérotation du verset Sap. 14,30 
Utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo attendentes idolis et iniuste iuraverunt in idolo36 contemnentes iustitiam.
36 idolo CorS3* Rusch ] dolo CorS3 Weber
Numérotation du verset Sap. 14,31 
Non enim iurantium est virtus sed peccantium pena perambulat semper in iniustorum prevaricationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_14)

Notes :