Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Sap. 1,1 

Diligite iustitiam
qui iudicatis
terram.
Sentite de Domino in bonitate
et in simplicitate cordis querite illum
Numérotation du verset Sap. 1,2 

quoniam invenitur ab his qui non temptant illum.
Apparet autem eis qui fidem habent in illum.
Numérotation du verset Sap. 1,3 

Perverse enim cogitationes separant a Deo,
probata
autem virtus corripit insipientes.
Numérotation du verset Sap. 1,4 

Quoniam in malivolam animam
non intrabit sapientia
nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Numérotation du verset Sap. 1,5 

Spiritus enim1 sanctus
1 S. - enim - s.] inv. Weber
discipline effugiet fictum
et auferet se a cogitationibus que sunt sine intellectu
et corripietur
a2 superveniente
2 a] om. Weber
iniquitate.
Numérotation du verset Sap. 1,6 

Benignus est enim spiritus sapientie et
non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus
et cordis illius3 scrutator est verus
3 illius] eius Weber
et lingue eius auditor.
Numérotation du verset Sap. 1,7 

Quoniam spiritus Domini replevit
orbem terrarum
et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis.
Numérotation du verset Sap. 1,8 

Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec preteriet illum corripiens iudicium.
Numérotation du verset Sap. 1,9 

In cogitationibus enim impii interrogatio erit.
Sermonum autem illius auditio ad Deum4 veniet et5 ad correptionem iniquitatum illius.
4 Deum] Dominum Weber |
5 et] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 1,10 

Quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur.
Numérotation du verset Sap. 1,11 

Custodite ergo vos a murmuratione que nihil prodest et a detractione parcite lingue.
Quia6 sermo obscurus7
6 Quia] quoniam Weber |
7 sermo obscurus] responsum obscurum Weber |
in vacuum non ibit.
Os autem quod mentitur occidit
animam.
Numérotation du verset Sap. 1,12 

Nolite zelare mortem in errore vite vestre neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
Numérotation du verset Sap. 1,13 

Quoniam Deus non fecit mortem8 nec letatur in perditione vivorum.
8 mortem - non fecit] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 1,14 

Creavit enim Deus9 ut essent omnia
9 Deus] om. Weber
et sanabiles
fecit10
10 fecit] om. Weber
nationes
orbis terrarum. Non11 est in illis
11 Non] et praem. Weber
medicamentum exterminii
nec inferorum regnum in terra.
Numérotation du verset Sap. 1,15 

Iustitia perpetua est
et12 immortalis13. Iniustitia autem mortis acquisitio
12 perpetua est et] enim Weber |
13 immortalis] + est Weber |
Numérotation du verset Sap. 1,16 

Impii autem manibus et verbis
accersierunt14 illam et estimantes illam amicam
14 accersierunt] arcessierunt Weber
Defluxerunt
et sponsiones15 posuerunt
15 sponsiones] sponsionem Weber
ad illam quoniam morte digni16 qui sunt ex parte illius.
16 morte digni] digni sunt om. Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Sap. 1,1 
Diligite iustitiam
interl.| Ut caro obediat spirituiA
A ¶Codd. : Som142 Rusch
interl.| non solum faciteB
B ¶Codd. : Som142 Rusch
marg.| DILIGITE  IUSTITIAM. RABANUS. Hunc librum Hieronymus asserit non a Salomone, ut putatur, sed a Philone, doctissimo quodam Iudeo, fuisse conscriptum quem pseudographum id est falso inscriptum1 appellat quia nomen alienum2 sibi usurpat cuius expositionem presbyter bellator octo voluminibus comprehendit. Dicit tamen Hieronymus hunc librum apud Iudeos vel3 Hebreos4 non haberi sed grecam magis redolere eloquentiam nec inter canonicas recipi Scripturas5.C
C ¶Codd. : Som142 Rusch
1 id est falso inscriptum] om. P132 Som142* (pr. m. compl. marg.)
2 alienum] aliud P132, + vel aliud marg. Som142
3 Iudeos vel] om. P132
4 vel Hebreos] om. Som142
5 r. scr.] inv. P132
marg.| Ut ad veram iustitiam nos reduceret et invitaret primo commendat nobis iustitiam per quam venitur ad sapientiam dicens: diligite iustitiam etc.
qui iudicatis
interl.| quibus data est6 potestas iudicandiD
D ¶Codd. : Som142 Rusch
6 est] + scilicet Som142
terram.
interl.| ut obediat caro spiritui7 E
E ¶Codd. : Som142 Rusch
7 obediat caro] inv. Som142
marg.| TERRAM carnem scilicet discrete reprimitis ne superbiat contra spiritum. Quasi: primum querite regnum Dei etc.
Sentite de Domino in bonitate
interl.| hoc est Scripturam pie legite et intelligiteF
F ¶Codd. : Som142 Rusch
et in simplicitate cordis querite illum
marg.| IN  SIMPLICITATE. Id est voluntati illius vos subicite et mandata custodite. Quasi diceret: qui non intelligitis nolite reprehendere quia secreta Dei non possunt humana ratione comprehendi quia incomprehensibilia sunt iudicia eius8 et investigabiles vie eius.G
G ¶Codd. : Som142
8 eius] Dei Som142
Numérotation du verset Sap. 1,2 
quoniam invenitur ab his qui non temptant illum.
interl.| non temptabis Dominum Deum tuum
Apparet autem eis qui fidem habent in illum.
interl.| iustis scilicet quia iustus ex fide vivit
Numérotation du verset Sap. 1,3 
Perverse enim cogitationes separant a Deo,
interl.| que societas lucis ad tenebras aut que conventio Christi ad Belial
probata
interl.| vera
autem virtus corripit insipientes.
interl.| omnem insipientiam
Numérotation du verset Sap. 1,4 
Quoniam in malivolam animam
interl.| ubi zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
non intrabit sapientia
interl.| qua de sursum est prudica pacifica modesta
nec habitabit in corpore subdito peccatis.
interl.| qui peccatis subiacet corpus non spiritus est
marg.| QUONIAM  IN  MALIVOLAM etc. id est in animali homine iuxta illud. Animalis homo non percipit etc. Et ideo non dixit spiritum id est animam spiritualem.
marg.| RABANUS. Quoniam in malivolam animam. Frustra sibi blandiuntur philosophi et heretici et falsi christiani. Soli enim mundo corde sapientiam Dei possunt accipere.
Numérotation du verset Sap. 1,5 
Spiritus enim9 sanctus
9 S. - enim - s.] inv. Weber
interl.| qui docet omnem disciplinam
discipline effugiet fictum
interl.| qui aliud dicit et aliud facit
et auferet se a cogitationibus que sunt sine intellectu
interl.| cogitationes hominum vane sunt
et corripietur
interl.| fictus cum retributionis dies venerit pro iniquitate punietur
a10 superveniente
10 a] om. Weber
interl.| opprimente
iniquitate.
Numérotation du verset Sap. 1,6 
Benignus est enim spiritus sapientie et
interl.| ideo
interl.| vel et tamen
marg.| BENIGNUS. RABANUS. Contra illos invehitur qui cogitationes bonas et malas dicunt a Deo immitti cum Deus velit omnes salvos fieri homines et ad cognitionem veritatis venire. Ipse enim neminem temptat ut decipiat sed ut probet. Unde: temptavit Deus Abraham. Et alibia:"Proba me et tempta me". Unus quisque autem temptatur a concupiscentia sua et iusto Dei iudicio permittitur cadere qui spiritui veritatis noluit obedire.
a Ps. 25, 2.
non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus
interl.| delectationum quarum sedes est in renibus
et cordis illius11 scrutator est verus
11 illius] eius Weber
interl.| cogitationum que in corde sunt
Numérotation du verset Sap. 1,7 
Quoniam spiritus Domini replevit
interl.| donis gratie
orbem terrarum
interl.| Ecclesiam per omnes terras dilatatam
et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis.
interl.| alii per spiritum datur sermo sapientie alii sermo scientie alii fides alii gratia sanitatum
marg.| QUOD  CONTINET  OMNIA id est spiritus qui omnia gubernat et regit vel qui attingit a fine usque ad finem scientiam habet vocis id est intelligentiam scripturarum prestat hominibus. Vel quod continet omnia id est homo qui convenientiam habet cum omni creatura. Unde dicitur: Ite predicate evangelium omni creature. Scientiam habet vocis id est diversarum linguarum a Spiritu Sancto qui dedit apostolis loqui diversis linguis magnalia Dei. Vel quod continet omnia id est Spiritus sanctus qui omnia replet sua essentia scientiam habet vocis id est verbi Dei id est eiusdem scientie cum Verbo. Vel hoc quod continet omnia id est Ecclesiam quia alii datur etc.
marg.| RABANUS. Qui in principio ferebatur super aquas et maiestate sua omnem creaturam implet et continet.
Numérotation du verset Sap. 1,8 
Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec preteriet illum corripiens iudicium.
marg.| PROPTER  HOC. RABANUS. Sic electi donum scientie et pietatis per Spiritum accipiunt sic reprobi superbia sua inflati et maligno spiritu instigati errorem suum imprudenter proferunt quoniam Spiritum Dei zelare non possunt nec iustam penam evadunt quia sicut oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum ita vultus Domini super facientes mala.
Numérotation du verset Sap. 1,9 
In cogitationibus enim impii interrogatio erit.
interl.| Dominus interrogat iustum et impium
Sermonum autem illius auditio ad Deum12 veniet et13 ad correptionem iniquitatum illius.
12 Deum] Dominum Weber
13 et] om. Weber
interl.| clamor Sodomorum et Amorreorum ascendit ad Dominum et iusta ultione punivit eos. Murmurationes quoque filiorum Israel iusto iudicio Dei percussit
Numérotation du verset Sap. 1,10 
Quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur.
Numérotation du verset Sap. 1,11 
Custodite ergo vos a murmuratione que nihil prodest et a detractione parcite lingue.
interl.| ut non peccetis quia turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum
marg.| CUSTODITE  ERGO. RABANUS. Perniciose sunt murmurationes et detractiones. Susurrationes enim et detractores Deo sunt odibiles. Unde Salomon: Qui detrahit alicui rei in futurum se obligat.
Quia14 sermo obscurus15
14 Quia] quoniam Weber
15 sermo obscurus] responsum obscurum Weber
interl.| occultus
in vacuum non ibit.
interl.| omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines retionem in die iudicii reddent de eo
Os autem quod mentitur occidit
interl.| mucrone peccati
animam.
interl.| mentientis
marg.| OS  QUOD  MENTITUR etc. RABANUS. Est mendacium levioris culpe cum quis mentitur prestans beneficium. Quod autem scriptum est Deum benefecisse obstetricibus Hebreorum et Raab meretrici non ideo factum est quia mentite sunt sed quia misericordes fuerunt nec remunerata est fallacia sed benevolentia. Sicut enim absurdum non esset si Deus alio tempore commissa propter posteriora bona vellet ignoscere ita conveniens est quod Deus unum idemque factum propter bonum malum condonat et ipsum bonum remunerat.
Numérotation du verset Sap. 1,12 
Nolite zelare mortem in errore vite vestre neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
marg.| NOLITE  ZELARE. Enumeravit que sunt homini noxia, scilicet murmurationes detractiones et mendacium. Nunc idem aliis verbis explicat ut scilicet fugiamus ea. Morti enim sunt obnoxia. Non enim placet mors nostra Deo. Qui aitb:"Quare moriemini domus Israel ? Quia nolo mortem peccatoris vel morientis dicit Dominus". Deus enim auctor est salutisc. Non perdit omnis qui fecit omnia bona valde. «Stipendium quidem peccatoris mors ; gratia autem Dei vita eterna»d.
b Cf. sententia ex Ez. 33, 11: « Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israel ? » ; cf. Ez. 18, 32 <ex quo> Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis): « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481): « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
c Cf. Hymnus « Memento salutis auctor quod nostri quondam corporis », Repertorium hymnologicum n° 11446 .
d Rm. 6, 23.
marg.| RABANUS. Item significat quod Deus est auctor bonorum, non malorum. Et ideo iustus iudex. Non enim necessitate peccamus sed perversa voluntate que ex liberi arbitrii qualitate procedit. A Deo non est quicquid contra naturam est. Peccatum autem contra naturam est de quo mors et omnia que mortis sunt oriuntur.
marg.| Id est ex eo quod factus est de terra non regnum inferorum id est diaboli et suorum sed potius ex vitio.
Numérotation du verset Sap. 1,13 
Quoniam Deus non fecit mortem16 nec letatur in perditione vivorum.
16 mortem - non fecit] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 1,14 
Creavit enim Deus17 ut essent omnia
17 Deus] om. Weber
interl.| non ut perierent
et sanabiles
interl.| non egrotativas
fecit18
18 fecit] om. Weber
interl.| vel voluit esse
nationes
interl.| omnes
interl.| vel generationes
orbis terrarum. Non19 est in illis
19 Non] et praem. Weber
interl.| in natura eorum
medicamentum exterminii
interl.| per antiphrasim id est peccatum quod non sanat sed a Deo exterminat
nec inferorum regnum in terra.
interl.| nihil homini nocuisset diabolus nisi homo acquievisset
Numérotation du verset Sap. 1,15 
Iustitia perpetua est
interl.| id est a perpetua morte liberat
et20 immortalis21. Iniustitia autem mortis acquisitio
20 perpetua est et] enim Weber
21 immortalis] + est Weber
interl.| id est morte punitur eterna
Numérotation du verset Sap. 1,16 
Impii autem manibus et verbis
interl.| factis scilicet et dictis
accersierunt22 illam et estimantes illam amicam
22 accersierunt] arcessierunt Weber
interl.| quia putabant se impune peccare
Defluxerunt
interl.| in mortem eternam
et sponsiones23 posuerunt
23 sponsiones] sponsionem Weber
interl.| ne seperentur
ad illam quoniam morte digni24 qui sunt ex parte illius.
24 morte digni] digni sunt om. Weber
marg.| ET  SPONSIONES  POSUERUNT. In Isaia: percussimus fedus cum morte et cum inferno fecimus pactum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_1)

Notes :