Capitulum 10

Numérotation du verset Sap. 10,1 

Hec illum
qui primus formatus1 est a Deo pater2 orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit
1 formatus] finctus Weber |
2 a Deo pater] patrem Weber |
Numérotation du verset Sap. 10,2 

et eduxit illum
a delicto suo3 et eduxit illum
3 illum - a delicto suo ] inv. Ω M
de limo terre4 et dedit illi5 virtutem continendi omnia.
4 et eduxit illum de limo terre Z² S² ΦP Θ Ω Rusch ] om. Z* S* Weber , heduxit illum de limo terrae et heruit eum ha delicto suo Cava, eduxit eum de limo terrae et eruit eum a [de ?] peccato proprio X | terre] om. Cor3 (Rabanus et anti. non habent) |
5 illi] M* Ω M |
Numérotation du verset Sap. 10,3 

Ab hac ut recessit
iniustus
in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit.
Numérotation du verset Sap. 10,4 

Propter quem cum aqua
deleret terram sanavit6 iterum7 sapientia
6 sanavit CorS3* Rusch Weber ] salvavit CorS3 |
7 san. iterum Rusch Clementina ] inv. Weber |
per contemptibile lignum
iustum
gubernans.
Numérotation du verset Sap. 10,5 

Hec et in consensu superbie8 cum se nationes extulissent9
8 superbie] nequitie Weber |
9 extulissent] contulissent Weber |
scivit iustum
et conservavit10 sine querela Deo et in filiis
10 conservavit] servavit Weber
misericordiam11 fortem custodivit.
11 filiis misericordiam] filii misericordia Weber
Numérotation du verset Sap. 10,6 

Hec iustum
a pereuntibus impiis
liberavit fugientem descendente
igne12 in Pentapoli
12 descendente igne] descendentem ignem Weber
Numérotation du verset Sap. 10,7 

quibus13 in testimonium nequitie fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis anime memoria stans figmentum salis.
13 quibus] cuius Weber
Numérotation du verset Sap. 10,8 

Sapientiam enim pretereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientie sue reliquerunt hominibus memoriam ut in his que peccaverunt nec latere potuissent.
Numérotation du verset Sap. 10,9 

Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberabit14.
14 liberabit] liberavit Weber
Numérotation du verset Sap. 10,10 

Hec autem15 profugum
15 autem] om. Weber
ire fratris
iustum deduxit per vias rectas
et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit
illum in laboribus et complevit labores illius
Numérotation du verset Sap. 10,11 

in fraude circumvenientium
illi16 affuit et honestum fecit illum17.
16 illi] illum Weber |
17 fecit illum] inv. Weber |
Numérotation du verset Sap. 10,12 

Custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit illum18.
18 illum] eum Weber
Et certamen forte
dedit illi ut vinceret et19 sciret
19 et] ut Weber
quoniam omnium potentior est sapientia.
Numérotation du verset Sap. 10,13 

Hec venditum
iustum
non dereliquit sed a peccatoribus liberavit eum20
20 eum] illum Weber
descenditque21 cum illo in foveam
21 descenditque] descendit Weber
Numérotation du verset Sap. 10,14 

et in vinculis non dereliquit eum22 donec afferret illi
22 eum] illum Weber
sceptrum
regni
et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt eum23 et dedit illi claritatem eternam.
23 eum] ipsum Weber
Numérotation du verset Sap. 10,15 

Hec populum iustum
et semen
sine querela liberavit a nationibus
que illum opprimebant24.
24 opprimebant] comprimebant Weber
Numérotation du verset Sap. 10,16 

Intravit in animam servi Dei25
25 Dei] Domini Weber
et stetit contra reges horrendos
in portentis et signis
Numérotation du verset Sap. 10,17 

et reddidit iustis
mercedem laborum suorum
et deduxit eos26
26 eos] illos Weber
in via mirabili et fuit illis in velamento
diei et in luce stellarum per noctem
Numérotation du verset Sap. 10,18 

et27.transtulit illos per28 mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam.
27 per noctem et] nocte Weber |
28 per] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 10,19 

Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos.
Ideo iusti tulerunt spolia
impiorum
Numérotation du verset Sap. 10,20 

et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum
et victricem manum tuam pariter laudaverunt29.
29 pariter laudaverunt] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 10,21 

Quoniam sapientia
aperuit os mutorum
et linguas infantium fecit dissertas.

Capitulum 10

Numérotation du verset Sap. 10,1 
interl.| Adam
marg.| HEC  ILLUM. RABANUS. Bonitate Dei primus homo creatus in paradiso locatus cunctis animantibus prelatus per transgressionem mandati in miseriis huius seculi deiectus est et per Dei sapientiam id est Christum reparatus magnum pietatis divine iudicium est.
qui primus formatus1 est a Deo pater2 orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit
1 formatus] finctus Weber
2 a Deo pater] patrem Weber
Numérotation du verset Sap. 10,2 
et eduxit illum
interl.| per penitentiam
a delicto suo3 et eduxit illum
3 illum - a delicto suo ] inv. Ω M
interl.| preposteratio est
de limo terre4 et dedit illi5 virtutem continendi omnia.
4 et eduxit illum de limo terre Z² S² ΦP Θ Ω Ed1455 Rusch ] om. Z* S* Weber , heduxit illum de limo terrae et heruit eum ha delicto suo Cava, eduxit eum de limo terrae et eruit eum a [de ?] peccato proprio X | terre] om. Cor3 (Rabanus et anti. non habent)
5 illi] M* Ω M
Numérotation du verset Sap. 10,3 
Ab hac ut recessit
interl.| a Deo
iniustus
interl.| Cain
in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit.
marg.| INIUSTUS. Ut Cain qui fratrem non iuste premit cuius piaculi vindicta in diluvio soluta est et generatio Cain deleta sed Dei sapientia Noe destirpe Seth ad reparationem orbis cum filiis suis in arca servavit. Unde sequitur: propter quod etc.
Numérotation du verset Sap. 10,4 
Propter quem cum aqua
interl.| diluvii
deleret terram sanavit6 iterum7 sapientia
6 sanavit CorS3* Rusch Weber ] salvavit CorS3
7 san. iterum Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| Per passionem crucis Christi deletum est peccatum mundi et ad regnum celorum fideles reducti.
per contemptibile lignum
interl.| arcam
iustum
interl.| Noe
gubernans.
Numérotation du verset Sap. 10,5 
Hec et in consensu superbie8 cum se nationes extulissent9
8 superbie] nequitie Weber
9 extulissent] contulissent Weber
interl.| quid sapientia post dilivium fecerit ostendit
scivit iustum
interl.| Abraham
et conservavit10 sine querela Deo et in filiis
10 conservavit] servavit Weber
interl.| Abrae
misericordiam11 fortem custodivit.
11 filiis misericordiam] filii misericordia Weber
marg.| HEC  ET  IN  CONSENSU. RABANUS. Diabolus per superbiam in constructione turris seduxit genus humanum. Unde confusa est communio linguarum sed Dei sapientia stirpem Abrahe adiuvit dans cultum et legem ut unum Deum colerent de cuius semine redemptorem produxit in quo benedixit omnes gentes ita quod diaboli superbia confudit humilitas Christi adunavit.
Numérotation du verset Sap. 10,6 
Hec iustum
interl.| Loth
a pereuntibus impiis
interl.| Sodomitis
liberavit fugientem descendente
interl.| de celo
igne12 in Pentapoli
12 descendente igne] descendentem ignem Weber
interl.| quinque civitatum regionem
marg.| HEC  IUSTUM etc. Hinc Petrus aita: “Civitatem Sodomorum et Gomorrheorum in cinerem redigens, eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens, et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuriis aversione eripuit" etc.
a 2Pt. 2, 6-7: « Et civitates Sodomorum... a nefandorum iniuria conversatione eruit ».
marg.| Uxor Loth retro respiciens in statuam salis conversa est ne qui per gratiam Dei ad vitam vocati sumus veterem hominem respiciamus media via remanentes. In statuam salis versa alios sallit. Unde: mementote uxoris Loth ne scilicet tamquam fatui negligamus sed prudenter caveamus.
Numérotation du verset Sap. 10,7 
quibus13 in testimonium nequitie fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis anime memoria stans figmentum salis.
13 quibus] cuius Weber
interl.| ostenderunt scilicet quod in inferno damnate anime sine fructu penitentie in eternum ardebunt
Numérotation du verset Sap. 10,8 
Sapientiam {t. 3 : Erfurt, f. 41ra   ; facsim., t. 2, p. 733a} enim pretereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientie sue reliquerunt hominibus memoriam ut in his que peccaverunt nec latere potuissent.
Numérotation du verset Sap. 10,9 
Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberabit14.
14 liberabit] liberavit Weber
interl.| In quiete eterne pacis perpetuo conservabit.
Numérotation du verset Sap. 10,10 
Hec autem15 profugum
15 autem] om. Weber
interl.| Iacob
ire fratris
interl.| Esau
iustum deduxit per vias rectas
interl.| in Mesopotamiam
et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit
interl.| ditavit
illum in laboribus et complevit labores illius
interl.| quos in pascendis ovibus sustinuit
Numérotation du verset Sap. 10,11 
in fraude circumvenientium
interl.| Laban et filiorum eius
illi16 affuit et honestum fecit illum17.
16 illi] illum Weber
17 fecit illum] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 10,12 
Custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit illum18.
18 illum] eum Weber
interl.| contra Laban et filios eius vel contra Esau
Et certamen forte
interl.| quando luctatus est cum angelo
dedit illi ut vinceret et19 sciret
19 et] ut Weber
interl.| expertus in necessitatibus
quoniam omnium potentior est sapientia.
marg.| HEC  AUTEM  PROFUGUM etc. Iacob fugiens Esau fratrem suum venit ad Laban avunculum suum et in itinere per somnium vidit scalam erectam et angelos Dei ascendentes et descendentes et ipsum Dominum innixum scale dicentem sibib:"Ego sum Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis dabo tibi et semini tuo". Veniens autem in Mesopotamiam Liam et Rachel duxit pro quibus oves Laban diu pavit. Qui eum mercede sua fraudulenter privare voluit. Sed per sapientiam Dei privatus est Laban et Iacob ditatus cum multis opibus rediit.
b Gn. 28, 13.
marg.| Mystice vero hec ad martyres pertinent quos Christi misericordia a persecutoribus liberavit confortans eos gratia Spiritus Sancti et spe future mercedis et tandem victis hostibus ad regnum celorum perduxit ad laudem et gloriam nominis sui.
Numérotation du verset Sap. 10,13 
Hec venditum
interl.| a fratribus
iustum
interl.| Ioseph
non dereliquit sed a peccatoribus liberavit eum20
20 eum] illum Weber
interl.| cum accusaretur de adulterio
descenditque21 cum illo in foveam
21 descenditque] descendit Weber
interl.| carceris
Numérotation du verset Sap. 10,14 
et in vinculis non dereliquit eum22 donec afferret illi
22 eum] illum Weber
interl.| per expositionem somniorum
sceptrum
interl.| principatum
regni
interl.| Egypti
et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt eum23 et dedit illi claritatem eternam.
23 eum] ipsum Weber
marg.| HEC  VENDITUM. RABANUS. Mystice sapientia Dei martyres de persecutionibus eripuit et exaltavit in regno celesti. Unde cum Christo venturi sunt iudices hostium suorum.
Numérotation du verset Sap. 10,15 
Hec populum iustum
interl.| Israeliticum
et semen
interl.| patriarcharum
sine querela liberavit a nationibus
interl.| Egyptiis
que illum opprimebant24.
24 opprimebant] comprimebant Weber
interl.| in luto et latere
marg.| HEC  POPULUM. RABANUS. Mystice. Liberat Deus electos suos a persecutoribus et per miraculorum coruscationem terret adversarios dat sapientiam cui non possunt adversarii resistere. Unde coram regibus et principibus assistunt intrepidi fiducialiter loquentes verbum Dei et per martyrium perveniunt ad premia regni ubi perpetuo decantant laudes liberatori suo.
Numérotation du verset Sap. 10,16 
Intravit in animam servi Dei25
25 Dei] Domini Weber
interl.| Moysi
et stetit contra reges horrendos
interl.| pharaonem et alios principes
in portentis et signis
interl.| que fecit in Egypto
Numérotation du verset Sap. 10,17 
et reddidit iustis
interl.| Israelitis
mercedem laborum suorum
interl.| terram promissionis
et deduxit eos26
26 eos] illos Weber
interl.| per desertum
in via mirabili et fuit illis in velamento
interl.| in nube
diei et in luce stellarum per noctem
interl.| in columna ignis
Numérotation du verset Sap. 10,18 
et27.transtulit illos per28 mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam.
27 per noctem et] nocte Weber
28 per] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 10,19 
Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos.
interl.| ineffabilium afflictionum
interl.| vasa aurea et argéntea
impiorum
interl.| Egyptiorum
Numérotation du verset Sap. 10,20 
et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum
interl.| cantemus Domino gloriose enim etc.
et victricem manum tuam pariter laudaverunt29.
29 pariter laudaverunt] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 10,21 
Quoniam sapientia
interl.| Christi
aperuit os mutorum
interl.| ad litteram vel mystice
et linguas infantium fecit dissertas.
interl.| ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem
marg.| QUONIAM  SAPIENTIA  APERUIT. Sine sapientia Dei nec humana mens aliquid digne cogitare nec os proferre potest ab ipso ergo et sapientia et eloquentia petenda est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_10)

Notes :