Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Sap. 2,1 

Dixerunt enim impii cogitantes apud se1
1 impii cogitantes apud se] apud se cogitantes Weber
non recte: Exiguum
et cum tedio est tempus vite nostre2
2 nostre] + et Weber
non est refrigerium
in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
Numérotation du verset Sap. 2,2 

Quia ex nihilo nati sumus et post hec3 erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus et flatus4 est in naribus nostris et sermo scintille
3 hec] hoc Weber |
4 et flatus] afflatus Weber |
ad commovendum cor nostrum.
Numérotation du verset Sap. 2,3 

Quia extinctus5 cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. Et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur que fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata.
5 extinctus] extincta Weber
Numérotation du verset Sap. 2,4 

Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo habebit memoriam6 operum nostrorum.
6 habebit memoriam] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 2,5 

Umbre enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertitur7.
7 revertitur] revertetur Weber
Numérotation du verset Sap. 2,6 

Venite ergo et fruamur bonis que sunt et utamur creatura8 tamquam in iuventute celeriter.
8 creatura] creaturam Weber
Numérotation du verset Sap. 2,7 

Vino pretioso et unguentis nos impleamus et non pretereat nos flos temporis.
Numérotation du verset Sap. 2,8 

Coronemus nos rosis antequam marcescant, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra.
Numérotation du verset Sap. 2,9 

Ubique relinquamus signa letitie quoniam hec est pars nostra et hec est sors.
Numérotation du verset Sap. 2,10 

Opprimamus pauperem
iustum et non parcamus vidue nec veterani
revereamur canos
multi temporis.
Numérotation du verset Sap. 2,11 

Sit autem fortitudo nostra lex iustitie9.
9 iustitie Ω M Ω ΩJ*3 Ed1452 Clementina cum LXX ] iniustitie ΩS etc. Edmaior. Weber Sabatier (t. 2, p. 394 nota: « In ms. vero Corb. et s. Theod. »), + quod enim infirmum est inutile invenitur ΩS Ω ΩJ etc. Edmaior. Weber ( plerique codd. )
Numérotation du verset Sap. 2,12 

Circumveniamus ergo
iustum
quoniam inutilis est nobis
et contrarius est operibus nostris
et improperat nobis
peccata legis et diffamat in nos peccata
discipline nostre.
Numérotation du verset Sap. 2,13 

Promittit se scientiam Dei10 habere et filium Dei
10 se - scientiam D.] inv. Weber
se nominat.
Numérotation du verset Sap. 2,14 

Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
Numérotation du verset Sap. 2,15 

Gravis est nobis etiam ad videndum
quoniam dissimilis est aliis vita illius
et immutate sunt vie eius.
Numérotation du verset Sap. 2,16 

Tamquam nugaces
existimati11 sumus ab illo et abstinet se a viis nostris
11 existimati] estimati Weber
tamquam ab immunditiis et prefert novissima iustorum et gloriatur se Deum patrem12 habere.
12 se Deum Patrem] inv. patrem se Deum Weber
Numérotation du verset Sap. 2,17 

Videamus ergo si sermones illius veri sint13 et temptemus que ventura sunt illi et sciemus que erunt novissima illius.
13 sint] sunt Weber
Numérotation du verset Sap. 2,18 

Si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit illum14de manibus15 contrariorum.
14 illum] eum Weber |
15 manibus] manu Weber |
Numérotation du verset Sap. 2,19 

Contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam eius16 et probemus patientiam illius17.
16 eius] illius Weber |
17 illius] ipsius Weber |
Numérotation du verset Sap. 2,20 

Morte turpissima condemnemus eum18. Erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
18 eum] illum Weber
Numérotation du verset Sap. 2,21 

Hec cogitaverunt et erraverunt, excecavit enim illos malitia eorum
Numérotation du verset Sap. 2,22 

et nescierunt sacramenta Dei
neque mercedem
speraverunt iustitie nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum.
Numérotation du verset Sap. 2,23 

Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem similitudinis sue19 fecit illum.
19 sim. sue] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 2,24 

Invidia autem diaboli
mors introivit in orbem terrarum.
Numérotation du verset Sap. 2,25 

Imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.

Capitulum 2

Numérotation du verset Sap. 2,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 37ra   ; facsim., t. 2, p. 725a} Dixerunt enim impii cogitantes apud se1
1 impii cogitantes apud se] apud se cogitantes Weber
interl.| si aperte non audient
non recte: Exiguum
marg.| Vere exiguum est quia ex nihilo. Vel aliter: vere non erit nobis quies post obitum quia exiguum est et in nihilum redigemur.
et cum tedio est tempus vite nostre2
2 nostre] + et Weber
interl.| presentis
non est refrigerium
interl.| quies post mortem
in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
interl.| post mortem
marg.| DIXERUNT  ENIM. RABANUS. Vox perditorum qui tamquam bruta animalia que sunt presentia amant despiciunt futura nec post hanc vitam requiem eternam sperant de quibus dicitur: «Homo cum in honore esset non intellexit» etc. Et Isaias increpat dicens: Dixistis enim percussimus fedus cum morte et cum inferno fecimus pactum etc. Et Amos: Ve qui dormitis in lectulis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege.
Numérotation du verset Sap. 2,2 
Quia ex nihilo nati sumus et post hec3 erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus et flatus4 est in naribus nostris et sermo scintille
3 hec] hoc Weber
4 et flatus] afflatus Weber
interl.| fragilis, nihil valens
ad commovendum cor nostrum.
marg.| QUONIAM  FUMUS. Vere nihil erimus quia fumus et flatus est in naribus nostris id est in corpore nostro id est corpus nostrum fumo et flatui comparatur qui simul oriuntur et deficiunt et sermo scintille id est anima comparabilis scintille que statim fit nihil sermo dico id est anima ad commovendum cor nostrum id est vegetat corpus. Et quod ita sit exponendum probat subdens: Quia extinctus cinis et post spiritus diffundetur etc.
Numérotation du verset Sap. 2,3 
Quia extinctus5 cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. Et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur que fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata.
5 extinctus] extincta Weber
Numérotation du verset Sap. 2,4 
Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo habebit memoriam6 operum nostrorum.
6 habebit memoriam] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 2,5 
Umbre enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertitur7.
7 revertitur] revertetur Weber
Numérotation du verset Sap. 2,6 
Venite ergo et fruamur bonis que sunt et utamur creatura8 tamquam in iuventute celeriter.
8 creatura] creaturam Weber
Numérotation du verset Sap. 2,7 
Vino pretioso et unguentis nos impleamus et non pretereat nos flos temporis.
Numérotation du verset Sap. 2,8 
Coronemus nos rosis antequam marcescant, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra.
Numérotation du verset Sap. 2,9 
Ubique relinquamus signa letitie quoniam hec est pars nostra et hec est sors.
interl.| hec quoque perditorum vox
Numérotation du verset Sap. 2,10 
Opprimamus pauperem
interl.| spiritu
iustum et non parcamus vidue nec veterani
interl.| prophete vel apostoli
revereamur canos
interl.| sapientiam
multi temporis.
marg.| OPPRIMAMUS. RABANUS. Generaliter pertinent hec ad eos qui Deum contemnentes nulli sexui vel etati parcunt sed inuste et avare omnes opprimunt. Specialiter vero hereticos tangunt qui pauperem Ecclesie populum modis omnibus persequuntur et viduam de qua dictum est: viduam eius benedicens benedicam etc. Veteranos id est prophetas et apostolos reprehendunt non divine legis decreta sed erroris sui devia sequuntur nec ipsi capiti parent sed blasphemant et arguunt.
Numérotation du verset Sap. 2,11 
Sit autem fortitudo nostra lex iustitie9.
9 iustitie Ω M Ω ΩJ*3 Ed1452 Clementina cum LXX ] iniustitie ΩS etc. Edmaior. Weber Sabatier (t. 2, p. 394 nota: « In ms. vero Corb. et s. Theod. »), + quod enim infirmum est inutile invenitur ΩS Ω ΩJ etc. Edmaior. Weber ( plerique codd. )
interl.| quod enim infirmum est inutile invenitura
a Sap. 2, 11b.
interl.| quasi fortitudinem pro iustitia habeamus
Numérotation du verset Sap. 2,12 
Circumveniamus ergo
interl.| vox Iudeorum
iustum
interl.| Christum qui peccatum non fecit
interl.| id est Ecclesiam morte Christi viduatam
quoniam inutilis est nobis
interl.| cum utilitatem eius in omnibus viderent
et contrarius est operibus nostris
interl.| carnalibus
et improperat nobis
interl.| quasi transgressoribus
peccata legis et diffamat in nos peccata
interl.| quia mandata Dei trangredimur propter traditionem nostram
Numérotation du verset Sap. 2,13 
Promittit se scientiam Dei10 habere et filium Dei
10 se - scientiam D.] inv. Weber
interl.| substantialem Deo et coeternum
se nominat.
Numérotation du verset Sap. 2,14 
Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
interl.| id est cogitationes nostras traducit in lucem
Numérotation du verset Sap. 2,15 
Gravis est nobis etiam ad videndum
interl.| tenebre non possunt videre lucem
quoniam dissimilis est aliis vita illius
interl.| omnino sine peccato
et immutate sunt vie eius.
interl.| dissimiles facte
Numérotation du verset Sap. 2,16 
Tamquam nugaces
interl.| inania facientes et dicentes
existimati11 sumus ab illo et abstinet se a viis nostris
11 existimati] estimati Weber
interl.| actionibus traditionibus
tamquam ab immunditiis et prefert novissima iustorum et gloriatur se Deum patrem12 habere.
12 se Deum Patrem] inv. patrem se Deum Weber
interl.| quia de futura vita non cogitant spem future vite preferri sue voluntati dolent unde ei mortem machinantur
Numérotation du verset Sap. 2,17 
Videamus ergo si sermones illius veri sint13 et temptemus que ventura sunt illi et sciemus que erunt novissima illius.
13 sint] sunt Weber
marg.| VIDEAMUS. RABANUS. Similia in evangelio dicuntur ubi pontifices et pharisei consilium inierunt quomodo Iesum morti traderent et in cruce posito illudebant dicentes: si rex Israel est descendat nunc de cruce etc.
Numérotation du verset Sap. 2,18 
Si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit illum14de manibus15 contrariorum.
14 illum] eum Weber
15 manibus] manu Weber
Numérotation du verset Sap. 2,19 
Contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam eius16 et probemus patientiam illius17.
16 eius] illius Weber
17 illius] ipsius Weber
Numérotation du verset Sap. 2,20 
Morte turpissima condemnemus eum18. Erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
18 eum] illum Weber
interl.| quasi videbimus si post mortem resuscitare valeat carnem suam dixit autem: soluite templum hoc et in triduo excitabo illud
marg.| MORTE  TURPISSIMA. Cruce scilicet que usque ad passionem Christi pena reorum fuit nunc tropheum est victorie et Ecclesie gloria.
Numérotation du verset Sap. 2,21 
Hec cogitaverunt et erraverunt, excecavit enim illos malitia eorum
Numérotation du verset Sap. 2,22 
et nescierunt sacramenta Dei
interl.| consilia Dei quoniam in malivolam animam non introibit sapientia
neque mercedem
interl.| mortis Christi
speraverunt iustitie nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum.
interl.| id est non intellexerunt quia mors Christi honor est et salus sanctorum
Numérotation du verset Sap. 2,23 
Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem similitudinis sue19 fecit illum.
19 sim. sue] inv. Weber
interl.| fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam
marg.| QUONIAM  DEUS  CREAVIT id est non est auctor malorum Deus ad immortalitatem enim creavit hominem qui diabolice consentiens suggestioni mortis sententie subiectus est.
Numérotation du verset Sap. 2,24 
Invidia autem diaboli
interl.| qui invidit homini beatitudinem quam perdidit
mors introivit in orbem terrarum.
Numérotation du verset Sap. 2,25 
Imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
interl.| filii perditionis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_2)

Notes :