Glossa ordinaria

Capitulum 15

Numérotation du verset Sap. 15,1 

Tu autem Deus noster suavis
et verus es
patiens et in1 misericordia disponens omnia.
1 in] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,2 

Etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus
quoniam apud te sumus computati.
Numérotation du verset Sap. 15,3 

Nosse enim te consummata iustitia est
et scire iustitiam et virtutem tuam radix est immortalitatis.
Numérotation du verset Sap. 15,4 

Non enim in errorem induxit nos hominum male artis excogitatio nec umbra picture labor sine fructu effigies sculpta per varios colores
Numérotation du verset Sap. 15,5 

cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortue imaginis effigiem sine anima.
Numérotation du verset Sap. 15,6 

Malorum amatores
digni sunt morte2 qui spem habent in talibus3 et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt.
2 sunt morte] sunt Clementina , om. Weber |
3 habent - in talibus Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset Sap. 15,7 

Sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit que munda sunt in usum vasa et similiter4 que his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus.
4 et similiter] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,8 

Et cum labore vanum deum fingit de eodem5 luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum ducit se6 unde acceptus est
5 fingit - de eodem] inv. Weber |
6 ducit se] inv. Weber |
repetitus anime debitum7 quam8 habebat.
7 anime debitum] inv. Weber |
8 quam] quem Weber |
Numérotation du verset Sap. 15,9 

Sed est cura illi9 non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et erarios imitatur et gloriam prefert quoniam res supervacuas fingit.
9 cura illi] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,10 

Cinis est enim10 cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
10 enim] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,11 

quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam que operatur et qui insufflavit ei11 spiritum vitalem.
11 ei] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,12 

Sed et12 estimaverunt lusum13 esse vitam nostram et conversationem vite compositam ad lucrum et operante14 unumcumque15 etiam ex malo acquirere.
12 et] om. Weber |
13 lusum] ludum Weber |
14 operante] oportere Weber |
15 unumcumque CorS3* Rusch ] undecumque CorS3 Weber |
Numérotation du verset Sap. 15,13 

Hic enim scit se super omnes16 delinquere qui ex terre materia fragilia vasa et sculptilia fingit
16 scit se - super omnes] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,14 

Omnes
enim insipientes et infelices
supra modum anime sue17 superbi sunt inimici tui populi18
17 sue] om. Weber |
18 tui populi] inv. Weber |
et improperantes19 illi.
19 improperantes] imperantes Weber
Numérotation du verset Sap. 15,15 

Quoniam omnia idola nationum deos estimaverunt20 quibus nec21 oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
20 deos estimaverunt] om. Weber |
21 nec] neque Weber |
Numérotation du verset Sap. 15,16 

Homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos. Nemo enim
sibi similem homo poterit deum fingere.
Numérotation du verset Sap. 15,17 

Cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis. Melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam
Numérotation du verset Sap. 15,18 

sed et animalia
miserrimi22
22 miserrimi] miserrima Weber
colunt. Insensata23 enim comparata his illis24 sunt deteriora
23 Insensata] Insensate Weber |
24 illis] aliis Weber |
Numérotation du verset Sap. 15,19 

sed nec aspectu aliquod ex his animalibus bona potest conspicere25.
25 aliquod... conspicere] aliquis ex his animalibus bona potest conspicere Weber
Effugerunt26 autem Dei laudem et benedictionem eius.
26 Effugerunt] effugit Weber

Capitulum 15

Numérotation du verset Sap. 15,1 
interl.| inestimabilis caritatis
et verus es
interl.| quia nec fallit nec fallitur
patiens et in1 misericordia disponens omnia.
1 in] om. Weber
interl.| diu sustinens peccantes qui «non vult mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat»a.
a ¶Fons : Sententia ex Ez. 33, 11: « Dic ad eos: Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat ». <ex quo> Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis): « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481): « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
marg.| TU  AUTEM. Iusto enim iudicio damnati sero penitentes agnoscunt quod antea credere noluerunt. Undeb: «Cognoscetur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator».
b Ps. 9, 17.
marg.| Unde Ioannes: qui habet spem in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est et omnis qui in eo manet non peccat.
Numérotation du verset Sap. 15,2 
Etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus
interl.| quasi evadere non possumus quia creatura tua sumus
interl.| apud quem bonorum omnium numerus servatur
Numérotation du verset Sap. 15,3 
Nosse enim te consummata iustitia est
interl.| summa beatitudinis perfectio
et scire iustitiam et virtutem tuam radix est immortalitatis.
interl.| Christum Dei virtutem et Dei sapientiam qui factus est nobis a Deo sapientia et iustitia
marg.| NOSSE  ENIM  TE etc. Perceptio est incorruptionis et in futuro contemplationis. Unde: hec est enim vita eterna ut cognoscant te verum Deum etc.
Numérotation du verset Sap. 15,4 
Non enim in errorem induxit nos hominum male artis excogitatio nec umbra picture labor sine fructu effigies sculpta per varios colores
marg.| NON  ENIM  IN  ERROREM. Ex persona fidelium loquitur qui Dei gratia muniti non miscuere se gentilium iniquitati vel idolatrie quia sine fructu iustitie est labor iste et mortem meretur eternam.
Numérotation du verset Sap. 15,5 
cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortue imaginis effigiem sine anima.
Numérotation du verset Sap. 15,6 
Malorum amatores
interl.| non solum qui faciunt idola
digni sunt morte2 qui spem habent in talibus3 et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt.
2 sunt morte] sunt Clementina , om. Weber
3 habent - in talibus Rusch Clementina ] inv. Weber
marg.| MALORUM  AMATORES. Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis. Inventores quoque falsorum dogmatum met cultores digni sunt morte. Disperdet enim Deus virum qui hec fecerit id est magistrum et discipulum eius.
marg.| Reprobavit superius lignea lapidea vel aerea idola nunc etiam fictilia damnat. Iuste enim retributum4 est eis ut qui de terra facti sunt quia meliorem sui partem id est animam ad imaginem Dei creatam ad adorandum Deum vivum sequi nolebant viliorem sui partem id est corpus terrenum imitando luteum adorarent Deum et sine boni operis fructu terre insensibili de qua sumpti sunt insensati inutiles redderentur. Mystice autem heretici et schismatici qui veritatem Dei in iniustitia detinent et mendacium pro veritate in doctrine sue simulacris colunt licet eloquentia aut ficta virtute pallient fragilia tamen e lutea sunt que fingunt et cinis est cor eorum et feda cogitatio eorum et vita ceno sordidior quia ignorant factorem suum et evanescunt in cogitationibus suis. Sensum autem sanctorum patrum spernunt et errores novos quasi ludos vanos propter favorem humanum et terrenum lucrum fingunt errantes scilicet et in errorem mittentes ut inexcusabiles sint cum iudicabit Deus occulta cordium et reddet unicuique secundum opera sua.
4 retributum] retribu/butum cacogr. Rusch
Numérotation du verset Sap. 15,7 
Sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit que munda sunt in usum vasa et similiter5 que his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus.
5 et similiter] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,8 
Et cum labore vanum deum fingit de eodem6 luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum ducit se7 unde acceptus est
6 fingit - de eodem] inv. Weber
7 ducit se] inv. Weber
interl.| vel: assumptus
repetitus anime debitum8 quam9 habebat.
8 anime debitum] inv. Weber
9 quam] quem Weber
Numérotation du verset Sap. 15,9 
Sed est cura illi10 non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et erarios imitatur et gloriam prefert quoniam res supervacuas fingit.
10 cura illi] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,10 
Cinis est enim11 cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
11 enim] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,11 
quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam que operatur et qui insufflavit ei12 spiritum vitalem.
12 ei] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 15,12 
Sed et13 estimaverunt lusum14 esse vitam nostram et conversationem vite compositam ad lucrum et operante15 unumcumque16 {t. 3 : Erfurt, f. 44ra   ; facsim., t. 2, p. 739a} etiam ex malo acquirere.
13 et] om. Weber
14 lusum] ludum Weber
15 operante] oportere Weber
16 unumcumque CorS3* Rusch ] undecumque CorS3 Weber
Numérotation du verset Sap. 15,13 
Hic enim scit se super omnes17 delinquere qui ex terre materia fragilia vasa et sculptilia fingit
17 scit se - super omnes] inv. Weber
marg.| HIC  ENIM  SCIT  SE  SUPER. Nullam excusationem habent heretici quia scienter peccant dum fidem sanam et rectam doctrinam nolunt imitari magis terrenum sensum et fragilem quam spiritualem sequentes.
Numérotation du verset Sap. 15,14 
Omnes
interl.| qui idola deos putant
enim insipientes et infelices
interl.| licet dominari videantur
supra modum anime sue18 superbi sunt inimici tui populi19
18 sue] om. Weber
19 tui populi] inv. Weber
interl.| quia vermis conscientie non morietur et ignis eorum non extinguetur
et improperantes20 illi.
20 improperantes] imperantes Weber
interl.| alias: imperantes
Numérotation du verset Sap. 15,15 
Quoniam omnia idola nationum deos estimaverunt21 quibus nec22 oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
21 deos estimaverunt] om. Weber
22 nec] neque Weber
interl.| “Simulacra gentium argentum et aurum, operum manuum hominum os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt”.c
c Ps. 113, 12-13 ; Ps. 134, 15-16.
Numérotation du verset Sap. 15,16 
Homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos. Nemo enim
interl.| vel: non enim
sibi similem homo poterit deum fingere.
Numérotation du verset Sap. 15,17 
Cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis. Melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam
marg.| MELIOR  EST  ENIM  IPSE. Quia melior est homo idolis secundum rationem creationis quia vivit et intelligit. Illa autem numquam. Sed quia magis sequitur vanitatem erroris quam veritatis scientiam cum in honore sit non intelligit et"comparatur iumentis insipientibus"d.
d Ps. 48, 13.
Numérotation du verset Sap. 15,18 
sed et animalia
interl.| non solum scilicet hominum speciem
miserrimi23
23 miserrimi] miserrima Weber
interl.| alias: miserrima
colunt. Insensata24 enim comparata his illis25 sunt deteriora
24 Insensata] Insensate Weber
25 illis] aliis Weber
marg.| INSENSATA. Quasi: nec discretionem habebant. In veritate enim viventia meliora sunt mortuis sensibilia insensibilibus rationalia irrationalibus. Sed dignum fuit ut qui ignorabant creatorem in creaturis distinctionem non scirent. Qui enim laudem et benedictionem Dei in se habere negligit indiscretione animalium se ipum errare ostendit.
Numérotation du verset Sap. 15,19 
sed nec aspectu aliquod ex his animalibus bona potest conspicere26.
26 aliquod... conspicere] aliquis ex his animalibus bona potest conspicere Weber
interl.| alias: sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere
Effugerunt27 autem Dei laudem et benedictionem eius.
27 Effugerunt] effugit Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_15)

Notes :