Capitulum 8
Numérotation du verset
Sap. 8,1
Attingit ergo1 a fine
1 ergo] enim
Weber
usque ad finem
fortiter
et disponit omnia suaviter.
Numérotation du verset
Sap. 8,2
Hanc amavi
et exquisivi eam2 a iuventute mea
2 eam]
om. Weber
et quesivi sponsam meam3 assumere
3 meam] mihi
Weber
et amator factus sum forme illius.
Numérotation du verset
Sap. 8,3
Generositatem
illius4
4 illius]
om. Weber
glorificat contubernium5 habens Dei
5 contubernium] contuberium
Rusch
sed et omnium Dominus dilexit illam.
Numérotation du verset
Sap. 8,4
Doctrix est enim discipline Dei et electrix operum illius.
Numérotation du verset
Sap. 8,5
Et si divitie appetantur6 in vita quid sapientia7 locupletius
6 appetantur] appetuntur
Weber
|
7 sapientia] sapientie
Weber
|
que operatur omnia8 ?
8 operatur omnia]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 8,6
Si autem sensus operatur
quis horum
que sunt magis quam illa est artifex ?
Numérotation du verset
Sap. 8,7
Et si iustitiam quis diligit et9 labores huius
9 et]
om. Weber
magnas habent virtutes. Sobrietatem
enim et prudentiam10 docet et iustitiam et virtutem
10 prudentiam] sapientiam
Weber
quibus utilius
nihil est in vita
hominibus
Numérotation du verset
Sap. 8,8
Et similitudinem11
11 et similitudinem] et si multitudinem
Weber
scientie desiderat quis
scit preterita
et de futuris estimat
scit versutias sermonum
et dissolutiones
argumentorum signa
et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et seculorum.
Numérotation du verset
Sap. 8,9
Proposui
ergo hanc adducere mihi ad convivandum12 sciens quoniam mecum communicabit13 de bonis
12 convivandum] convivendum
Weber
|
13 mecum communicabit]
inv. Weber
|
et erit allocutio
cogitationis et tedii mei.
Numérotation du verset
Sap. 8,10
Habeo14
14 Habeo] Habebo
Weber
propter hanc claritatem
ad turbas
et honorem apud seniores.
Iuvenis et15
15 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 8,11
acutus inveniar in iudicio
et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me.
Numérotation du verset
Sap. 8,12
Tacentem me sustinebunt
et loquentem me respicient
et sermocinante me16 pluramanus ori suo imponent.
16 me]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 8,13
Propterea habebo per hanc immortalitatem
et memoriam eternam
his qui post me futuri sunt
relinquam.
Numérotation du verset
Sap. 8,14
Disponam
populos et nationes mihi erunt subdite17.
17 subdite] subiecte
Weber
Numérotation du verset
Sap. 8,15
Timebunt me audientes reges
horrendi in multitudine
bonus videbor18
18 bonus videbor]
inv. Weber
et in bello fortis.
Numérotation du verset
Sap. 8,16
Intrans
in domum meam
conquiescam cum illa. Non enim habet amaritudinem conversatio illius nec tedium convictus illius19 sed letitiam et gaudium.
19 illius] ipsius
Weber
Numérotation du verset
Sap. 8,17
Hec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cogitatione20 sapientia21
20 cognatione
CorS3 Rusch Weber
] cogitatione
CorS3*
|
21 sapientia] sapientie
CorS3 Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 8,18
et in amicitia illius delectatio bona
et in operibus manuum illius
honestas sine defectione
et in certamine loquelle illius sapientia et preclaritas in communicatione sermonum illius22
22 illius] ipsi
Weber
circuibam querens
ut mihi illam assumerem.
Numérotation du verset
Sap. 8,19
Puer autem eram ingeniosus et sortitus23 animam bonam
23 sortitus] + sum
Weber
Numérotation du verset
Sap. 8,20
et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
Numérotation du verset
Sap. 8,21
et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det
et hoc ipsum erat sapientia24 scire cuius esset hoc donum
24 sapientia] sapientie
Weber
adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis precordiis meis.
Capitulum 8
Numérotation du verset
Sap. 8,1
{t. 3
:
Erfurt, f. 39vb
; facsim., t. 2, p. 730b}
Attingit ergo1 a fine
1 ergo] enim
Weber
interl.|
id est
a
principio mundi
interl.|
ab eterno usque in eternum
usque ad finem
interl.|
usque ad
adventum Christi
fortiter
interl.|
quia Dei virtus
et disponit omnia suaviter.
interl.|
quia Dei sapientia
marg.|
attingit enim a fine
id est a principio mundi
usque ad
adventum Christi mirifica opera et sincera testimonia per Vetus Testamentum fortiter asserit et ab incarnatione Verbis usque ad finem mundi suavitatem evangelii exponit. A fine ergo usque ad finem
fortiter
pertingit quia ubique perfecte agit. Finis enim perfectionem significat.
Numérotation du verset
Sap. 8,2
Hanc amavi
interl.|
ego diligo diligentes me et qui mane vigilaverit ad me inveniet me
et exquisivi eam2 a iuventute mea
2 eam]
om. Weber
interl.|
beatus qui observat ad postes hostii mei
et quesivi sponsam meam3 assumere
3 meam] mihi
Weber
interl.|
stabili federe
et amator factus sum forme illius.
interl.|
veritatis unde hec est vita eterna ut cognoscant te solum et quem misisti Iesum Christum
Numérotation du verset
Sap. 8,3
Generositatem
interl.|
quia coeterna Patri coomnipotenti
illius4
4 illius]
om. Weber
interl.|
Patris scilicet quia ei coeternus
glorificat
{t. 3
:
Erfurt, f. 40ra
; facsim., t. 2, p. 731a}
contubernium5 habens Dei
5 contubernium] contuberium
Rusch
interl.|
«In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis».a
a Io. 1, 1-2 ; Io. 1, 14.
sed et omnium Dominus dilexit illam.
interl.|
quia Pater diligit Filium et omnia dedit ei in manus
marg.|
GLORIFICAT id est representat generationem illius scilicet Patris qui est ei coeternus et coomnipotens vel partim de temporali nativitate partim de eterna potest legi habet contubernium Dei id est humanitatem in qua habitat Deus qui est sapientia Patris vel glorificat generositatem illius id est Dei Patris id est eiusdem essentie est cum Patre ab eterno genita nata in tempore de matre.
Numérotation du verset
Sap. 8,4
Doctrix est enim discipline Dei et electrix operum illius.
marg.|
DOCTRIX
EST
ENIM. De plenitudine eius omnes accepimus per quem gratia et veritas facta est id est revelata."Deum nemo vidit umquam sed Filius qui est in sinu Patris ipse ennaravit"b.
b Cf. Io. 1, 18.
Numérotation du verset
Sap. 8,5
Et si divitie appetantur6 in vita quid sapientia7 locupletius
6 appetantur] appetuntur
Weber
7 sapientia] sapientie
Weber
interl.|
virtutum divitias continet et amatoribus suis offert. Unde: mecum sunt divitie etc.
que operatur omnia8 ?
8 operatur omnia]
inv. Weber
interl.|
omnia per ipsum facta sunt
interl.|
meditantibus in lege prebet omnimodam dulcedinem saptientie
Numérotation du verset
Sap. 8,6
Si autem sensus operatur
interl.|
profundam scilicet et sanam intelligentiam
quis horum
interl.|
bonorum operum et virtutum
que sunt magis quam illa est artifex ?
interl.|
stabilem scilicet salutem ponit
Numérotation du verset
Sap. 8,7
Et si iustitiam quis diligit et9 labores huius
9 et]
om. Weber
interl.|
vel dilectio
marg.|
ET
LABORES. Nihil enim iners nihil desidiosum in operibus eius. Quecumque sunt vera quecumque pudica quecumque agit iusta et agenda suis committit.
magnas habent virtutes. Sobrietatem
interl.|
temperantiam
interl.|
quatuor enim principales virtutes ponit
enim et prudentiam10 docet et iustitiam et virtutem
10 prudentiam] sapientiam
Weber
interl.|
fortitudinem
quibus utilius
interl.|
ad eternam vitam
nihil est in vita
interl.|
vel via
hominibus
marg.|
SOBRIETATEM
ENIM etc. RABANUS. Qui temperans est prudens fortis et iustus quid illi deest ? Has autem virtutes nemo habet nisi cui omnium virtutum origo Deus contulit quocumque tempore quacumque lege quacumque gente. Quidam tamen spem pietatis habentes virtutem ignoraverunt quia creatori subdi noluerunt ideo viam discipline nescierunt. Deus enim solus virtus et sapientia Patris invenit viam discipline et dedit illam Iacob puero suo.
Numérotation du verset
Sap. 8,8
Et similitudinem11
11 et similitudinem] et si multitudinem
Weber
interl.|
alias:
et si multitudinem
scientie desiderat quis
interl.|
vel qua
interl.|
ipsa
scit preterita
interl.|
nihil est quod eam lateat quia ab eterno genita est cum Patre cuncta disponit
et de futuris estimat
interl.|
quia initium et finis
scit versutias sermonum
interl.|
qui ait ego dabo vobis os et sapientiam etc.
et dissolutiones
interl.|
propositiones
argumentorum signa
interl.|
qui ait: erunt signa in sole et luna et stellis etc.
et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et seculorum.
Numérotation du verset
Sap. 8,9
Proposui
interl.|
populus
marg.|
PROPOSUI. RABANUS. Potest hoc de genitrice Dei intelligi que proposito virginitatis meruit Verbo Dei fecundari et generare Filium Dei ad salutem mundi vel generis humani et ab omnibus unico preconio celebrari. Unde: beatam me dicent omnes generationes. Cui concordat quod sequitur: habeo propter hanc claritatem ad turbas.
ergo hanc adducere mihi ad convivandum12 sciens quoniam mecum communicabit13 de bonis
12 convivandum] convivendum
Weber
13 mecum communicabit]
inv. Weber
interl.|
Dei communionem sapientie id est Christi se habere gaudet et in amplexu eius delectari qui ait: si quis mihi aperuerit intrabo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum
et erit allocutio
interl.|
id est alleviatio
cogitationis et tedii mei.
Numérotation du verset
Sap. 8,10
Habeo14
14 Habeo] Habebo
Weber
interl.|
vox doctorum
propter hanc claritatem
interl.|
doctrinam salvatoris
ad turbas
interl.|
quibus evangelium predicabo
et honorem apud seniores.
interl.|
quia principatus et potestates subiicit christiane religioni
interl.|
patriarchas et prophetas quibus sociatur
Iuvenis et15
15 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 8,11
acutus inveniar in iudicio
interl.|
omnia secundum legem diiudicans
et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me.
interl.|
cum reges et principes mirantur predicationem evangelii
marg.|
ADMIRABILIS. Partus virginis omnibus fuit admirandus quia in resurrectionem et ruinam multorum extitit qui stat in signum populorum super quem continebunt reges os suum ipsum gentes deprecabuntur.
Numérotation du verset
Sap. 8,12
Tacentem me sustinebunt
interl.|
non audebunt loqui
et loquentem me respicient
interl.|
attenti ad sermones meos
et sermocinante me16 pluramanus ori suo imponent.
16 me]
om. Weber
interl.|
non audentes mihi resistere
Numérotation du verset
Sap. 8,13
Propterea habebo per hanc immortalitatem
interl.|
immortalitatem habent sancti in caritate radicati et fundati et spem immortalitatis
et memoriam eternam
interl.|
meorum operum et virtutum
his qui post
{t. 3
:
Erfurt, f. 40rb
; facsim., t. 2, p. 731b}
me futuri sunt
interl.|
secuturi sunt me
relinquam.
Numérotation du verset
Sap. 8,14
Disponam
interl.|
erudiam
populos et nationes mihi erunt subdite17.
17 subdite] subiecte
Weber
interl.|
quibus evangelium predicabo nec per varias sectas abire permittam
Numérotation du verset
Sap. 8,15
Timebunt me audientes reges
interl.|
victi patientia mea et videntes Christi miracula qui ait confidite quia ego vici mundum
horrendi in multitudine
interl.|
fidelium
bonus videbor18
18 bonus videbor]
inv. Weber
interl.|
benignus
et in bello fortis.
interl.|
adversariorum
Numérotation du verset
Sap. 8,16
Intrans
interl.|
cetera foris agentibus quid intus prestet adiungit
in domum meam
interl.|
sapientiam scilicet
interl.|
confidentiam mentis
conquiescam cum illa. Non enim habet amaritudinem conversatio illius nec tedium convictus illius19 sed letitiam et gaudium.
19 illius] ipsius
Weber
marg.|
INTRANS. RABANUS. Post predicationem post operis laborem quibus auditoribus sancti solacium prebent ad se redeuntes divine contemplationi vacant ubi superne dulcedinis quietem inveniunt.
marg.|
Corporales delicie corpus gravant spirituales vero mentem relevant et tanto esuriuntur quanto amplius comeduntur. In illis appetitus placet experientia displicet. Augent vero spirituales delicie desiderium que quo magis sumuntur auvidius amantur. Unde David: gustate et videte quoniam suavis Dominus etc.
marg.|
ORIGENES. Qui aperit os mutum et linguas infantium facit disertas hec omnia sunt in Christo recipienda. Ipse enim sapientia fortitudo iustitia sanctitas et prudentia. Sed cum sit unus in subiacenti pro varitate sensuum diversis vocabulis nuncupatur. Aliud enim significat sapientia aliud iustitia. Sapientia quidem disciplinam humanarum et divinarum rerum instruit. Iustitia autem quod distributor et iudex meritorum sit.
Numérotation du verset
Sap. 8,17
Hec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cogitatione20 sapientia21
20 cognatione
CorS3 Rusch Weber
] cogitatione
CorS3*
21 sapientia] sapientie
CorS3 Weber
interl.|
quia quicquid de natura eius cognoscitur totum immortale et semper vivere invenitur
Numérotation du verset
Sap. 8,18
et in amicitia illius delectatio bona
interl.|
quia quanto magis amatur tanto magis suavior reperitur
et in operibus manuum illius
interl.|
quia per ipsum facta sunt omnia
honestas sine defectione
interl.|
qui est omnium rerum origo et quod factum est in ipso vita erat
et in certamine loquelle illius sapientia et preclaritas in communicatione sermonum illius22
22 illius] ipsi
Weber
interl.|
si quis vestrum indiget sapientia poscat a Deo qui dat omnibus affluenter
circuibam querens
interl.|
diligenter et studiose unde urgam diliculo et circuibo civitatem queram quem diligit anima mea
ut mihi illam assumerem.
interl.|
fortiter firmiter
Numérotation du verset
Sap. 8,19
Puer autem eram ingeniosus et sortitus23 animam bonam
23 sortitus] + sum
Weber
marg.|
PUER
AUTEM etc. RABANUS. Salomon in pueritia postulaverat a Deo sapientiam et ut recte iudicaret populum et discerneret inter bonum et malum factus est ergo sapientissimus et videtur sortitus animam bonam qui habuit cor sapiens e intelligens. Sed quomodo convenit ei quod dicitur: veni ad corpus incoinquinatum cum esset bonus cum mulierem alienigenam amaverit et idola edificaverit. Videtur ergo magis convenire populo sanctorum qui in baptismo regeneratus et fide salvatoris imbutus pueritiam indolis sue bone et simplicis innocentie perceperit et cunctis studiis certaverit pervenire ad culmen virtutum. Unde sequitur:
et cum essem magis bonus
etc.
Numérotation du verset
Sap. 8,20
et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
Numérotation du verset
Sap. 8,21
et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det
interl.|
custoditio legis consummatio incorruptionis. Incorruptio autem facit proximum Deo et ad hanc perfectionem nemo venit nisi quem divina gratia sublevat unde: omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est
et hoc ipsum erat sapientia24 scire cuius esset hoc donum
24 sapientia] sapientie
Weber
interl.|
Dei scilicet
adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis precordiis meis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_8)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Sap. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=31&chapitre=31_8)
Notes :