Capitulum 12
Numérotation du verset
Idc. 12,1
Ecce autem in Ephraim orta est seditio1.
1 e. s.]
inv. Weber
Nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum? Igitur incendimus domum tuam.
Numérotation du verset
Idc. 12,2
Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos ut preberetis mihi2 auxilium et facere noluistis.
2 p. m.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 12,3
Quod cernens posui animam meam in manibus meis3 transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui ut adversum me consurgatis in prelium?
3 a. m. - in m. meis]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 12,4
Vocatis itaque ad se cunctis viris de4 Galaad pugnabat contra Ephraim, percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse.
4 de] om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 12,5
Occupaveruntque viri5 Galaadite vada Iordanis per que Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: Obsecro ut me transire permittas, dicebant ei Galaadite: Numquid Ephrateus es? Quo dicente ‘non sum’
5 viri]
om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 12,6
Interrogabant eum: Dic ergo sebboleth6, quod interpretatur spica7. Qui respondebat thebboleth8, eadem littera spicam exprimere non valens9. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia10.
6 sebboleth Λ Fa Π ΣTO B
Amiatinus M
ΦRAZGVP O ΘHAM P* ΨBDF ΩJ ΩL
Rusch
Ed1530
] seboleth T ΨM
Ω
M, sebbolet ΣM, sibboleth ΘG² P², scibboleth
Clementina
, schibboleth aliae
edd.
, sebbolech X ΩP, sebolech ΩS, sedbolech V
Cava
, + sibboleth per sin zibboleth per zamach ΘG
|
7 quod interpretatur spica]
Cor1
(hebr. non habet)
|
8 thebboleth
Amiatinus
Fa ΠD* ΘM ΩJ ΩL
] chebboleth
Rusch
, thebbolech ΩP, tebblech V, tebboleth O Λ L ΣTO
M
ΘHA
Weber
, tebbolech
Cava
X, gebboleth ΠD² Φ ΨDF, ieboleth ΨM, tebbolet ΣM, tebolet Λ H B, theboleth ΨB, teboleth Ω
M, thebolech ΩS, cebboleth
Ed1530
, sebboleth T* P*, seppolith T², zibboleth ΘG² (zi-
in ras.
), sibboleth P²
Clementina
|
9 eadem... valens]
Cor1
(hebr. non habet)
|
10 42 ΩL ΩP
Rusch Weber
] 43 Ω
M
|
Numérotation du verset
Idc. 12,7
Iudicavit itaque11 Iepte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad.
11 itaque] –que
Weber
Numérotation du verset
Idc. 12,8
Post hunc iudicavit Israel Abessan
de Bethleem
Numérotation du verset
Idc. 12,9
qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et eiusdem numeri filiis suis accepit, uxores introducens in domum suam. Qui septem annis iudicavit Israel
Numérotation du verset
Idc. 12,10
mortuusque est ac sepultus in Bethleem.
Numérotation du verset
Idc. 12,11
Cui successit Ahialon12 Zabulonites et iudicavit Israelem decem annis
12 Ahialon
Rusch Clementina
] Ailon ΩJM, Deialon Ω
M
Numérotation du verset
Idc. 12,12
mortuusque est ac sepultus in Zabulon.
Numérotation du verset
Idc. 12,13
Post hunc iudicavit13 Israel Abdon filius Hellel Pharathonites14
13 iudicavit] + in
Weber
|
14 Pharathonites]
scrips. hic et ubique
, Pharatonites
Rusch
, Farathonites
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 12,14
qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et iudicavit15 Israel octo annis.
15 iudicavit} + in
Weber
Numérotation du verset
Idc. 12,15
Mortuusque est ac sepultus in Pharathon terre Ephraim in monte Amalech.
Capitulum 12
Numérotation du verset
Idc. 12,1
marg.|
{a}
Ecce autem]
etc. In precedenti capitulo dictum est, quomodo Iephthe vicit Madianitas, quo audito, venerunt ad Iephthe de Ephraim, qui non fuerant cum eo in prelio, quos tamen vocaverat, sed noluerunt venire, et dixerunt ei, cur contempsisset eos vocare, comminantes incendere eum, et domum eius. Quod videns Iephthe, vocavit viros Galaad, qui eum constituerant iudicem, et pugnavit contra Ephraim, et ceciderunt de Ephraim quadraginta duo millia. Iudicavit autem Iephthe Israel sex annis, et mortuus est, et sepultus in Sebech civitate sua, que est in Galaad. Et nota quod anni, quibus alii iudices dicuntur iudicasse Israel, connumerantur annis afflictionis precedentis, sed annis istius non. Sex enim annis iudicavit iste Israel, et Madian octodecim annis afflixerat Israel, de hoc agitur in hoc capitulo. Sic continua ; Ita vicit Iephthe Madian. a
Autem]
pro sed.
[Ecce]
id est statim postquam hec facta sunt.
marg.|
{b}
Orta est seditio]
id est discordia.
marg.|
{c}
Transeuntes]
Ephraite scilicet.
marg.|
{d}
Noluisti]
ita ei imponebant, et mentientes.
marg.|
{e}
Pergeremus tecum]
si vocasses nos.
marg.|
{f}
Igitur incendemus]
quia non vocasti.
marg.|
{g}
Vocavique vos]
Sed in littera non est expressum, quod vocaverit, sed credendum est ei.
marg.|
{h}
In manibus meis]
id est me pro vobis exposui periculo fortiter agens quasi pro anima mea.
marg.|
{i}
Pugnabat]
Iephthe scilicet.
marg.|
{k}
Et habitabat]
Galaad scilicet.
marg.|
{l}
Vada Iordanis]
locus per quem transierunt filii Israel redeuntes de Egypto. Iosue 4.
marg.|
{m}
Reversus]
in terram suam.
marg.|
{n}
De Ephraim numero]
vir scilicet.
marg.|
{n}
Dixisset]
populo Galaad.
marg.|
{o}
Permittas]
vel dimittas.
marg.|
{p}
Numquid Ephrateus]
id est Ephraita, Ephrates enim proprie dicitur Bethlehemita. Bethlehem enim prius dicta est Ephrata, ab uxore Caleb ibi sepulta. Unde ab Ephrata Ephrateus ; ab Ephraim Ephraita dicitur.
marg.|
{r}
Eadem littera]
scilicet
marg.|
{r}
Apprehensum]
illum qui non poterat dicere Sebboleth.
marg.|
{t}
Abessan]
qui alio nomine dictus est Hesebon, et fuit de Tribu Iuda. Tempore istius non fuit afflictio aliqua in Israel, et ideo gesta eius non narrantur.
marg.|
{u}
Cui successit Ahialon]
vel Ailon, qui interpretatur ubi sunt ursi. De isto, et annis eius, quibus Israel iudicavit, tacuerunt SEPTUAGINTA Interpretes, propter quod Eusebius Cesariensis Iosue, et Samuel, et Sauli plures annos annotavit, quam legatur in Iosepho, ut sic ab egressu Israel de Egypto usque ad edificationem Templi Salomonis 480. annorum summam haberet, quam Scriptura predicat.
marg.|
{x}
Zabulonites]
a Tribu, vel a loco.
marg.|
{x}
In Zabulon]
id est in illa Tribu, vel in sorte illius Tribus, vel potius in loco illo. Zabulon enim equivocum est ad locum, et ad Tribuum.
marg.|
{y}
Hellel Pharatonites]
id est de Thecua civitate : Hoc nomen Hellel Phara non legitur in libro de Hebreis nominibus : unde dicunt, veriorem litteram esse : Helles Pharonites, a Pharoth loco, ubi sepultus est iste Abdon.
marg.|
{z}
Nepotes]
id est filios filiorum.
marg.|
{a}
Pullos]
Per quos intelligitur quelibet equitatura, et maxime muli, id est.
marg.|
{b}
In Pharathon]
vel Pharaam.
marg.|
{c}
Terre Ephraim]
id est que est in terra Ephraim.
Numérotation du verset
Idc. 12,moraliter
marg.|
Moraliter. {g}
Vocavi vos]
dicit Iephte, id est Christus. Ephraite sunt divites huius mundi, qui fructificant hic. Vocat enim Christus divites huius mundi, ut sibi prebeant auxilium contra filios Ammon, id est contra hereticos, et ipsi facere nolunt, Prv. 1.c. Vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit, qui aspiceret, sed quid inde ? Ecce ibidem dicitur : Invocabunt me, et non exaudiam eos, mane consurgent ad me, et non invenient me.
marg.|
{h}
Quod cernens]
Christus animam suam in manibus suis posuit, quando in Cruce pendens dixit : Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Lc. 23.g. Vel animam suam in manibus suis posuit, quia pro nobis, qui sumus opus manuum suarum, eam deposuit. Ier. 12.b. Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam meam, in manibus inimicorum eius. Io. 10.c. Ego pono animam meam pro ovibus meis, et iterum sumam eam, sic qui pro Christo animam suam ponit modo, iterum resumet eam, sed gloriosam. 2Mcc. 7.c. dixit unum de septem fratribus. E celo ista possideo, sed propter Dei leges hec ipsa nunc despicio, quoniam me ab ipso ea accepturum spero.
marg.|
{q}
Dic ergo]
Ephraita non potest dicere Sebboleth, quod interpretatur spica, sed Chebolech, quod interpretatur spica palee. Per spicam, ubi est solidum granum, intelligitur fructus vite eterne. Per paleam, vanitas temporalis, hanc dicere potest Ephraim, et non illam, quia divites de Deo, et de fructibus vite eterne non noverunt loqui, sed de terra sua, et fructibus eius tota locutio eorum est. Is. 29.a. Humiliaberis de terra loquens, et de humo audietur eloquium tuum. Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur. Quod enim homo habet in corde, hoc loquitur ore. Mt. 12.c. Ex abundantia enim cordis os loquitur. Item Mt. 26.g. Et tu Galileus es, nam et loquela tua manifestum te facit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_12)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_12)
Notes :