Capitulum 13
Numérotation du verset
Idc. 13,1
Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philistinorum quadraginta annis.
Numérotation du verset
Idc. 13,2
1Erat autem vir quidam vir 2
1 vir]
om. Weber
|
2
Hic incipit cap. 13 iuxta capitala Stephani Langton (
)
|
de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem
Numérotation du verset
Idc. 13,3
cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium.
Numérotation du verset
Idc. 13,4
Cave ergo ne bibas vinum3 ac siceram nec4 immundum quicquam comedas
3 b. v.]
inv. Weber
|
4 nec] ne
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 13,5
quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula. Erit enim Nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philistinorum.
Numérotation du verset
Idc. 13,6
Que cum venisset ad maritum suum5 dixit ei: Vir Dei venit ad me habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur
5 suum]
om. Weber
noluit mihi dicere
Numérotation du verset
Idc. 13,7
sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium. Cave ne vinum bibas nec6 siceram et ne aliquo vescaris immundo. Erit enim puer Nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris sue7 usque ad diem mortis sue.
6 nec] et
Weber
|
7 sue]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 13,8
Oravit itaque Manue Dominum8 et ait: Obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est.
8 Dominum] Deum
Weber
Numérotation du verset
Idc. 13,9
Exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. Que cum vidisset angelum
Numérotation du verset
Idc. 13,10
festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: Ecce apparuit mihi vir quem ante videram.
Numérotation du verset
Idc. 13,11
Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum.
Numérotation du verset
Idc. 13,12
Cui Manue: Quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit?
Numérotation du verset
Idc. 13,13
Dixitque angelus Domini ad Manue: Ab omnibus que locutus sum uxori tue abstineat se
Numérotation du verset
Idc. 13,14
et quicquid ex vinea nascitur non comedat; vinum et siceram non bibat; nullo vescatur immundo et quod ei precepi impleat atque custodiat.
Numérotation du verset
Idc. 13,15
Dixit itaque9 Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris.
9 itaque] –que
Weber
Numérotation du verset
Idc. 13,16
Cui respondit angelus: Si me cogis non comedam panes tuos, si10 autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini11 esset.
10 si] sin
Weber
|
11 Domini] Dei
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 13,17
Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te?
Numérotation du verset
Idc. 13,18
Cui ille respondit: Cur queris nomen meum quod est mirabile?
Numérotation du verset
Idc. 13,19
Tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia.
Ipse autem et uxor eius intuebantur.
Numérotation du verset
Idc. 13,20
Cumque ascenderet flamma altaris in celum angelus Domini pariter in flamma12 ascendit. Quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram
12 p. – in flamma]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 13,21
et ultra eis non13 apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse14
13 e. n.]
inv. Weber
|
14 D. e.]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 13,22
et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur quia vidimus Dominum15.
15 Dominum] Deum
Weber
Numérotation du verset
Idc. 13,23
Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis hec omnia neque ea que sunt ventura dixisset.
Numérotation du verset
Idc. 13,24
Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer et benedixit ei Dominus
Numérotation du verset
Idc. 13,25
cepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.
Capitulum 13
Numérotation du verset
Idc. 13,1
marg.|
{1.
207va} a
Rursumque]
In tempore trium predictorum iudicum non recessit Israel a Domino, et quievit terra, et ideo nihil memoriale fecisse leguntur : Tamen quidam tradunt cladem in Beniamin factam sub Abdon, de qua clade dicitur infra Ios. 20. Istis ergo iudicibus mortuis, peccavit Israel coram Domino, qui tradidit eum in manus Philistinorum 40. annis, a quorum servitute liberati sunt per Samsonem ; Cuius nativitatis series in hoc capite declaratur. Gesta vero eius declarantur in tribus capitulis sequentis. Iste Samson fuit unus ex quatuor, quorum nomina in Veteri Testamento per Angelum prenunciata sunt, Ismael. Gn. 16. Isaac, Gn. 18. Iosias 3Rg. 13. Samson hic. In novo Testamento fuerunt duo, Ioannes, et Iesus. Lc. 1.
marg.|
{b}
Qui tradit]
Statim culpam sequitur pena. Sed iterum, quia Deus, cum iratus fuerit, misericordie recordabitur, statim subditur de liberatione.
marg.|
{c}
Sterilem]
sed pulchram.
marg.|
{d}
Apparuit]
oranti sepe pro sterilitate amovenda. Apparuit autem ei soli in agro.
marg.|
{e}
Sterilis]
et ideo maledicta, maledictione pene, id est opprobrio habita.
marg.|
{f}
Novacula]
id est rasorium.
marg.|
{g}
Erit enim]
id est observabit legem Nazareorum.
marg.|
{h}
Ab infantia]
id est a nativitate usque ad exitum vite.
marg.|
{i}
Et incipiet]
Alia littera habet : Dicetur Robustus liberator in Israel.
marg.|
{k}
Venisset]
de agro in domum.
marg.|
{l}
Vir Dei]
id est Angelus in specie viri, quem credidit esse virum. Erat etiam vir a virtute. Dicitur enim vir quatuor modis. Unde versus : « Annis, coniugio, sexu, virtute vir esto ».
marg.|
{m}
Angelicum]
id est bonum, et simplicem.
marg.|
{n}
Terribilis]
id est reverendus.
marg.|
{o}
Interrogassem]
iuxta illud documentum 1Io. 4.a. Nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus, si ex Deo sint.
marg.|
{p}
Et quo nomine vocaretur]
GLOSSA hoc superius Scriptura tacuit.
marg.|
{q}
Ecce]
id est in proximo.
marg.|
{r}
Cave]
etc. Sed quare mater prohibetur uti huiusmodi, cum ipsa non esset Nazarea ? Solutio : ut per matris observantiam ostenderetur, qualis puer futurus erat.
marg.|
{s}
Nec siceram]
Sicera ut dicit GLOSSA super Lc. 1. dicitur quicquid inebriare potest preter vinum.
marg.|
{t}
Ne aliquo]
etc. iuxta legem Nazareorum, de qua dictum est Nm. 6.
marg.|
{u}
Oravit itaque]
etc. Nota Manue quando uxor narravit, quod viderat, commendans faciem, et pulchritudinem Angeli, qui ei apparuerat, contristatus est valde. Erat enim zelotes ; Ideo uxor eius, ut mitigaret irrationabilem motum eius, consuluit ei, ut ambo orarent Deum, ut iterum veniret Angelus ad eos, et instrueret eos de puero nascituro. Et apparuit iterum Angelus uxori Manue in agro, et ipsa vocavit virum suum, qui dixit Angelo, Tu ne es, qui locutus es mulieri ? et ita in textu omittitur aliquid de historia.
marg.|
{x}
Mihi vir]
id est Angelus in specie viri.
marg.|
{y}
Sermo tuus]
id est res sermonis tui.
marg.|
{z}
Et faciamus]
{1.
207vb} id est sacrificemus tibi hedum. Facere enim pro sacrificare dicitur, ut dicit AUGUSTINUS Unde VIRGILIUS : “Cum faciam vitulam, pro frugibus ipse venito”. Sed quid est hoc ? Ipsi credebant eum esse purum hominem, ut dixit AUGUSTINUS et etiam textus satis innuit hic, quomodo ergo volebant ei sacrificare ? Solutio : Hoc verbum, faciamus, construitur cum dativo acquisitive, non transitive, nec causaliter. Unde sensus est, Faciamus tibi hedum, id est sacrificemus Domino hedum ; Tibi, id est ad tuam utilitatem, ut scilicet inde comedas. De sacrificio enim pars Domino cremabatur, altera pars erat offerentium, et de hac volebant Angelo dare. Angelus vero non comedens, holocaustum, potius fieri voluit non sibi sed Domino, unde dixit : Si holocaustum vis facere, offer illud Domino, quasi dicat non mihi.
marg.|
{a}
Si me cogis]
id est quamvis me cogere velis.
marg.|
{b}
Sin autem]
quasi dicat propter me non facias sacrificium, sed si vis holocaustum facere, offer illud Domino.
marg.|
{c}
Nesciebat eum]
sed postea scivit.
marg.|
{d}
Quod est tibi nomen]
Querit nomen Angeli promittentis filium, ut in tempore suo posset ei rependere vices ? Et ut sciret, quis esset, cui crederet. Non enim credendum est omni spiritui, sed probandi sunt spiritus, si a Deo sunt. 1Io. 4. Sepe enim transfigurat se Angelus tenebrarum in Angelum lucis, ut dicitur 2Cor. 9.c. Unde et Iosue 5.d. Angelo tenenti gladium dixit : Noster es, an adversariorum. Et Gedeon Supra 6.d. dixit Angelo, qui ei victoriam de Madian promittebat : Da mihi signum, quod tu sis, qui loqueris.
marg.|
{e}
Quod est mirabile]
id est ineffabile. Idem respondit Angelus Iacob, Gn. 23.g. Et loquitur Angelo non in persona sua, sed Domini, cuius nomen est mirabile, quia facit mirabile. Unde Ps. 8. Domine Dominus noster quam admirabile, etc. Is. 9.b. Et vocabitur nomen eius admirabilis, etc. Et ponit sex nomina, pro quibus SEPTUAGINTA dixerunt : Magni consilii Angelus : In persona cuius hic Angelus dicit ; Cur queris nomen meum, quod est admirabile, id est ineffabile, non quod non debeat dici, sed quia non potest intelligi, vel quia legalis sacerdos ipsum nomen Dei tetragrammaton, quod erat scriptum in lamina, quam portabat in fronte, non poterat intelligere virtutem illius nominis. Erat autem nomen illud scriptum quatuor litteris, scilicet he, vau, heth, iod, quod sonat principium vite passionis, iste, id est iste, quem representat iste legalis Sacerdos, cuius nomen portat in fronte, est principium vite passionis, id est per passionem. Vel potest dici, quod Angelus loquitur in persona sua, quasi dicat quotidie mittor ad diversa officia, a quibus diversa contraho nomina : Unde modo habeo unum nomen, modo aliud, et ideo nomen meum mirabile est, Tob. 5. dixit Tobias Angelo : Rogo te, indica mihi, de qua domo, aut de qua Tribu es tu. Et respondit Angelus, Ego sum Ananie magni filius.
marg.|
{b}
Statimque]
Unde patet, quod prius credebat hominem esse.
marg.|
{c}
Morte moriemur]
AUGUSTINUS querit, quare antiqui fuerunt in hac opinione, ut crederent se mori, si Dominum viderent. Et respondet, quia male intelligebant illud, quod dictum est Moysi. Ex. 33.d. Non videbit me homo, et vivet. Sed unde metuebant isti mori ? Non enim dictum est non videbit homo Angelum, et vivet. Si dicatur, quod ipsum, quem videbant, putabant esse Deum : Hoc non potest stare, quia supra dictum est, statim cognovit Manue, quod Angelus Domini est. Ad hoc dicit AUGUSTINUS quod in Angelo intellexerint Dominum, propter quod ita perturbati fuerunt, et ideo hoc dixerunt, scilicet morte moriemur. Sed tunc obiicitur de Gedeone, qui sup. 6.e. dixit : Heu mihi, Domine Deus, quia vidi Angelum Domini facie ad faciem : Et ita quia Angelum vidit, timuit mori. Ad hoc dicimus, quod hoc dixit, quia reputabat se indignum videre rem tam sanctam, et venerabilem sicut multi reputant se indignos accedere ad tactum, vel osculum reliquiarum, et si tangant timent se puniri, considerantes indignitatem suam, et dignitatem sanctorum. Inde est quod Petrus viso miraculo de captura piscium dixit : Exi a me Domine, quia homo peccator ego sum. Non volebat autem eum expellere, sed ex humilitate hoc dixit. Similiter 3Rg. 17. Cur ingressus es ad me vir Dei, ut rememorarentur iniquitates mee, id est
marg.|
{e} converso, equitates tue magis, ac magis apparerent.
marg.|
{d}
Vidimus Dominum]
in Angelo, vel Dominum, id est Angelum Domini. Prior expositio melior est.
marg.|
{e}
Cui respondit mulier]
GREGORIUS Quid est homo, quod ad visionem Angeli vir est timidus, et mulier audax, nisi quando nobis celestia demonstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes presumit.
marg.|
{g}
Crevitque puer]
Lc. 2.g. Iesus autem crescebat, et proficiebat etate, et scientia, et gratia apud Deum, et homines.
marg.|
{h}
In castris]
ita ut fortis esset in castris Dan, de cuius Tribu ipse erat. Vel castra Dan dicitur locus, ubi nutritus est Samson, quod magis consonat littere.
Numérotation du verset
Idc. 13,mystice
marg.|
{f} Mystice :
Samson]
significat Christum, Samson enim interpretatur sol eorum, et Christus Sol est iustitie Mal. ultim. a. Samsonis nomen, et nativitas per Angelum nuntiata sunt, et Christi similiter. Lc. 1.c. Samson leonem interfecit, et Christus diabolum occidit. Samson de faucibus leonis extraxit favum, et Christus de faucibus diaboli genus humanum significatum per favum. Cera corpus, mel spiritus est. Samson duxit alienigenam, non Hebream, et Christus duxit gentilem Ecclesiam, et repudiavit Synagogam. Samson stravit Allophylos, et Christus stravit tam corporales, quam spirituales inimicos. Samson asportavit portas Gaze, ascendens montis supercilium, et Christus fractis portis inferni, ascendit in celum. Samson plures occidit moriens quam vivens, et Christus plures lucratus est moriendo, quam vivendo.
Numérotation du verset
Idc. 13,moraliter
marg.|
Moraliter autem Samson significat quemlibet iustum, in fide fortem, qui leonem interficit, quando diabolum in se penitendo occidit, vel in aliis predicando. Favum de ore leonis extrahit, dum se, vel alios a suggestionibus diaboli eruit. Vel de tentatione proventum accipit, vel de tribulatione iucunditatem dulcedinis elicit. Allophylos sternit, {1.
208rb} dum peccata, vel vitia a se, vel aliis expellit. Alienigenam ducit, quando carni non consentit. Moriens hostes interficit, quando per carnis mortificationem in se vitia extinguit, vel per ingressum claustri, moriens mundo, a se propriam voluntatem, et sensum proprium, amorem domesticum, omnino expellit. Hi enim sunt tres hostes David, scilicet Saul, Absalon, Semei. Portas Gaze asportat, quando sensus quinque colligit, et a terrenis elevat. Montem ascendit, quando contempto seculo, celestibus intendit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_13)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_13)
Notes :