Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Rg. 13,1 

Factum est autem post hec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon
filius David.
Numérotation du verset 2Rg. 13,2 

Et deperiret in1 eam valde, ita ut egrotaret propter amorem eius, quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
1 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,3 

Erat autem Ammon2 amicus, nomine Ionadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.
2 Ammon] Amnonis Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,4 

Qui dixit ad eum : Quare sic attenuaris macie fili regis per singulos dies ? Cur non indicas mihi ? Dixitque ei Amnon : Thamar sororem fratris mei Absalom3 amo.
3 fratris mei-Absalom] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,5 

Cui respondit Ionadab : Cuba super lectulum tuum et languorem simula, cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei : Veniat oro
Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius.
Numérotation du verset 2Rg. 13,6 

Accubuit itaque Amnon et quasi egrotare cepit. Cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem : Veniat obsecro Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas
et cibum capiam de manu eius.
Numérotation du verset 2Rg. 13,7 

Misit ergo David ad Thamar domum dicens : Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum.
Numérotation du verset 2Rg. 13,8 

Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui. Ille autem iacebat. Que tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas.
Numérotation du verset 2Rg. 13,9 

Tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere. Dixitque Amnon : Eicite universos a me. Cumque eiecissent omnes,
Numérotation du verset 2Rg. 13,10 

dixit Amnon ad Thamar : Infer cibum in conclavi4 ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclavi5.
4 conclavi] conclave Weber |
5 conclavi] conclave Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 13,11 

Cumque obtulisset ei cibum apprehendit eam et ait : Veni cuba mecum soror mea.
Numérotation du verset 2Rg. 13,12 

Que respondit ei : Noli, frater mi, noli opprimere me. Neque enim hoc fas est in Israel. Noli facere stultitiam hanc.
Numérotation du verset 2Rg. 13,13 

Ego6 enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel, quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi.
6 ego] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,14 

Noluit autem acquiescere precibus eius sed prevalens viribus oppressit eam
et cubavit cum illa.
Numérotation du verset 2Rg. 13,15 

Et exosam eam
habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon : Surge et7 vade.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,16 

Que respondit ei : Maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me. Et noluit audire eam,
Numérotation du verset 2Rg. 13,17 

sed vocato puero qui ministrabat ei dixit : Eice hanc a me foras et claude ostium post eam.
Numérotation du verset 2Rg. 13,18 

Que induta erat talari tunica, huiuscemodi enim filie regis virgines vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras, clausitque fores post eam.
Numérotation du verset 2Rg. 13,19 

Que aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans.
Numérotation du verset 2Rg. 13,20 

dixit autem ei Absalom frater suus : Numquid8 Amnon frater tuus concubuit tecum ? Sed nunc soror tace, frater tuus est, neque affligas cor tuum pro re hac. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui.
8 Numquid] Num Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,21 

Cum autem audisset rex David verba hec contristatus est valde.
Numérotation du verset 2Rg. 13,22 

Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum. Oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam.
Numérotation du verset 2Rg. 13,23 

Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Balasor que est iuxta Ephraim. Et vocavit Absalom omnes filios regis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,24 

Venitque ad regem et ait ad eum : Ecce tondentur oves servi tui. Veniat oro rex cum servis suis ad servum suum.
Numérotation du verset 2Rg. 13,25 

Dixitque rex ad Absalom : Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum et noluisset ire, benedixit ei,
Numérotation du verset 2Rg. 13,26 

et ait Absalom : Si non vis venire, veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex : Non est necesse ut vadat tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 13,27 

Coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,28 

Preceperat autem Absalom pueris suis dicens : Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis : Percutite eum et interficite. Nolite timere. Ego enim sum qui precipio9 vobis. Roboramini et estote viri fortes.
9 precipio] precepi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,29 

Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut preceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt.
Numérotation du verset 2Rg. 13,30 

Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit10 ad David dicens : Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus.
10 pervenit] prevenit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,31 

Surrexit itaque rex David et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui assistebant ei sciderunt vestimenta sua.
Numérotation du verset 2Rg. 13,32 

11Respondens autem Ionadab filius Semmaa12 fratris David dixit : Ne estimet dominus meus rex13 quod omnes pueri regis occisi sint. Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius.
11 Semmaa Θ ΩM Rusch Clementina ] Semnaa ΩS, Sammaa Φ ΩJ, Samaa Weber |
12 pueri] + filii Weber |
13 rex] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 13,33 

Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens : Omnes filii regis occisi sunt, quoniam Amnon solus mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 13,34 

Fugit autem Absalom et elevavit14 puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis.
14 elevavit] levavit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 13,35 

Dixit autem Ionadab ad regem : Ecce filii regis assunt iuxta verbum servi tui sic factum est.
Numérotation du verset 2Rg. 13,36 

Cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis. Et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,37 

Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai
filium Amiur regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.
Numérotation du verset 2Rg. 13,38 

Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis.
Numérotation du verset 2Rg. 13,39 

Cessavitque David rex persequi Absalom
eo quod consolatus esset super Amnon interitu.

Capitulum 13

Numérotation du verset 2Rg. 13,1 
marg.| {a} Factum est autem] In prima parte huius capituli agitur de oppressione Thamar ab Amnon fratre suo facta in dolo. In secunda parte agitur de occisione Amnon, quem occidit Absalon frater eius in dolo, in ultionem oppressionis sororis sue. In tertia parte agitur de luctu David super morte Amnon filii sui.
marg.| Factum est autem] Absalon interpretatur patris pax, et significat diabolum, qui pacem cum mundo, et cum carne suggerit quantum potest, que revera pax vitium est, de qua dicitur Mt. 10.d. Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Quid enim est, pacem habere cum mundo, vel cum carne, quam satisfacere eis, quod quidem malum est. Nam mundus suggerit vanitatem, et caro voluntatem. Is. 5.e. Ve, qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis. Funiculi vanitatis multi sunt, scilicet sapientia seculi, fortitudo corporis, divitie temporales. Et de his dicitur Ier. 9.g. Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis. Item pulchritudo corporis, funiculus vanitatis est, de quo Prv. fin. d. Fallax gratia, et vana est pulchritudo. Per hanc enim et Bersabee cum David adulterata est, et Thamar a fratre suo Amnon violata, ut hic : Item generis nobilitas. Item seculi dignitas. Item favor popularis, sunt funiculi vanitatis. Hec omnia in se bona sunt, sed homo abutendo eis, fecit ea sibi funiculos, quibus trahat iniquitatem ad se, et trahatur ab iniquitate in infernum. Is. 33.a. Ve qui predaris, nonne et ipse predaberis ? Cum consummaveris depredationem, depredaberis, id est cum peccatum ipse perfecerit, fiet preda et ipse. Isti sunt septem nervicei funes quibus Dalila, id est caro vel amor mundi Samson ligavit, ut traderet eum Philisteis occidendum. Idc. 16.b. Sed fortis Samson rupit eos quasi filum stuparum, quod facit quilibet iustus, qui talia contemnit. Vel Thamar interpretatur amara, et significat seculi dignitates, que plene sunt amaritudine, et labore. Amnon interpretatur populus meroris, et significat ambitiosos, qui semper in merore, et dolore versantur. Quid est ergo, quod Amnon ardet amore Thamar, nisi quod ambitiosi nimis appetunt dignitates, de quibus Iob. 30.b. esse sub sentibus, delicias reputabant filii stultorum. Os. 10.c. Ephraim vitula docta diligere trituram. Vitula enim assueta triture sponte redit ad eam, etiam non compulsa, et submittit collum iugo, ita ambitiosi ad onera dignitatum currunt, etiam non vocati. Item Amnon petiit Thamar, ut faceret sibi duas sorbitiunculas, quia ambitiosi prelaturas appetunt tantum propter delicias, et divitias, que recte sorbitiuncule dicuntur, quia sunt cibus tantum mulierum, et infantium. Unde Is. 3.a. Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Item Amnon, {1. 251rb} cibos, quos sibi Thamar paraverat, non comedit, sed illis reiectis, ipsam Thamar violavit. Et quid est hoc, nisi quod homines huiusmodi in prelatione nullum refectionis solamen recipiunt, sed abutentes, ipsam dignitatem prelationis corrumpunt. Unde clamore compellitur ipsa prelationis dignitas. Noli frater, mi opprimere me. Quid autem aliud est opprimere Thamar, quam vi prelationem acquirere. Et recte Thamar bis dicit : Noli frater, noli me opprimere, quia duo sunt genera hominum, que prelationes opprimunt, potentes scilicet per preces armatas, divites per donationes iniquas. Iob. 36.c. Multitudo donorum non inclinet te, depone magnitudinem tuam absque tribulatione. Item Prv. 19. Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis, fratres autem hominis pauperis oderunt eum.
marg.| [Ut tonderentur oves Absalon] Oves Absalon sunt hypocrite. Oves tondere est innocentiam hominibus exterius ostentare. Post biennium Absalon oves tondet, quia diabolus post quietem contemplationis, post laborem actionis facit hypocritas innocentiam vel iustitiam suam hominibus ostentare. Quod prohibetur Dt. 15.d. Non tondebis primogenita ovium, id est non ostentabis opera simplicitatis, quasi ex te sint. Qui enim opera sua ad ostentationem magnificat, ficum fructiferam decorticat. Unde Ioel. 1.b. Gens ascendit super terram meam fortis, et innumerabilis posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit, et nudam spoliavit eam, albi facti sunt rami eius.
marg.| {b} Sororem] ex utroque parente.
marg.| {c} Speciosissimam] Ecce quam species nocuit Bersabee, et Thamar.
marg.| {c} Difficile] quia erat sub arcta custodia. Unde IOSEPHUS. Cum neque propter virginitatem, neque propter custodiam suo posset desiderio prevalere, crudeli percussus vulnere carpebatur.
marg.| {d} Nomine Ionadab] quem IOSEPHUS vocat Ionatham. Quidam dicunt hunc fuisse Nathan. Sed non videtur hoc verum, quia propheta flagitiorum consilium non dedisset.
marg.| {e} Fili regis] id est qui debes regi succedere in regno, ratione primogeniture.
marg.| {f} Sororem] ex utroque parente.
marg.| {g} Fratris mei] Non dicit sororem meam, ne audiens nomen, abhorreret amorem eius.
marg.| {h} Languorem] id est alium, quam illum quem habebat ex amore.
marg.| {h} Soror mea] Hic sororem suam dicit, ut sub nomine sororis appetitum illiciti amoris regeret. Secundum quod dicit Poeta , Cognato poterit nomine culpa tegi.
marg.| {i} Egrotare cepit] id est egrotare corporaliter se simulavit.
marg.| {k} In oculis meis] quasi dicat non in domo, sed hic.
marg.| {l} Sorbitiunculas] GLOSSA Sorbitiuncula est, quod ad sorbendum aptum est.
marg.| {m} In oculis eius] id est coram ipso.
marg.| {n} Coxit sorbitiunculas] secundum Iosephum collyridas frixas.
marg.| {o} Effudit] id est in vase posuit.
marg.| {p} In conclavi] id est in secreto, qui locus aptus est sceleri. Iuxta illud Io. 3.c. Qui male agit, odit lucem.
marg.| {q} Soror mea] Sororem vocat, ne facinus perpenderet. Sed ipsa cognita nequitia eius, vocat eum fratrem, ut sic revocaret eum a scelere.
marg.| {r} Neque enim hoc fas est in Israel] scilicet opprimere {1. 251va} virginem, immo punitur, qui hoc facit, quinquaginta siclis, et debet puellam uxorem accipere, si puella vult, secundum legem Dt. 22. ubi dicitur. Si invenerit vir puellam virginem, que non habet sponsum, apprehendens concubuerit cum illa, et res ad iudicium venerit, dabit qui dormivit cum ea, patri puelle quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit eam, nec poterit dimittere illam cunctis diebus vite sue.
marg.| {a} Ferre non potero] id est occultare.
marg.| {b} Non negabit me tibi] ad coniugium. Sed videtur mentiri, quia contra legem esset hoc, Unde Lv. 18.b. Turpitudinem sororis tue, sive ex patre, sive ex matte, que domi est, vel que foris genita est, non revelabis. Item Dt. 27.d. Maledictus, qui dormierit cum sorore sua, et filia patris sui : Ergo mentita est Thamar. Ad hoc dicunt quidam, quod illa prohibitio legis de sorore ducenda intelligitur de illis, qui sunt eiusdem populi ex utroque parente. Sed hec scilicet Thamar fuerat de matre gentili, Maacha, scilicet quam David ceperat in prelio, et cesarie, et unguibus precisis (secundum quod lex iubet Dt. 21.c.) duxerat eam in uxorem, et ita tradunt Thamar, et Amnon qui fuit de matre Hebrea potuisse coniungi matrimonio, et ita non est mentita Thamar ; eodem modo solvitur de Othoniel, qui filiam fratris sui Caleb habuit in uxorem. Idc. 1.c. Vel dixit hoc Thamar, ut subterfugeret manus eius. Unde IOSEPHUS dicit : Hoc dicebat Thamar volens ad presens impetum eius petulantem declinare.
marg.| {c} Dixitque ei Amnon] roganti, ut maneret apud eum, et esset ei uxor.
marg.| {d} Quam quod ante fecisti expellens] quia oppressio causam habuit concupiscentiam carnis urgentem ? Expulsio vero causam habuit malitiam sevientem. Item secundum legem. Dt. 22.d. ex quo defloraverat eam, tenebatur eam accipere in uxorem, ex quo ipsa volebat.
marg.| {e} Audire eam] id est exaudire.
marg.| {f} Claude ostium post eam] Sic quilibet penitens, expulso vitio per confessionem debet claudere fenestras corporis, id est sensus.
marg.| {g} Talari tunica] Quam IOSEPHUS vocat colobium, manicatum.
marg.| {h} Capiti suo] in signum doloris.
marg.| {i} Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum ?] Et ipsa nihil respondit pro dolore. Unde ex ipsa taciturnitate perpendit Absalon sic esse.
marg.| {1. 251vb} {k} Tace] etc. Quia quanto plus sciretur, tanto maior esset confusio.
marg.| {l} Quia primogenitus erat ei] etc. lib. 1Rg. c. 4. legitur quod Heli ob hoc reprobatus est, quod non corripuit filios suos, cum sciret eos male facere : Ergo David peccavit non corripiendo Amnon, cum sciret eum peccasse. Solutio : Omnis correctio debet esse discreta. Unde et tempus, et modus, et persona, que corrigi debet, consideranda sunt. Unde aliquando omittenda est correctio, quia non esset utilis, immo forte abundantiori tristitia absorberetur, qui debebat corrigi. Ideo, quia vidit David Amnon penitentem super peccato suo, et tristem, ne penitus absorberetur a tristitia, dissimulavit prudenter : Heli vero videbat filios pertinaces in malo, et non corrigebat, ideo peccavit.
marg.| {m} Non est locutus] etc. ex odio occulto. Et superabundat hic una negatio. Simile Threnor. c. 3. Ex ore altissimi non egredientur nec bona, nec mala.
marg.| {n} Baalasor] etc. una dictio est, nomen loci, vel ville.
marg.| {o} Vocavit] ad convivium.
marg.| {p} Servi tui] etc. mei scilicet.
marg.| {q} Et noluisset ire] David.
marg.| {r} Benedixit ei] de hoc, quod invitaverat eum.
marg.| {s} Frater meus] Fratrem vocavit, ne perciperetur dolus.
marg.| {t} Et dimisit] etc. David.
marg.| {u} Cum eo] id est cum Absalon.
marg.| {x} Quasi convivium Regis] id est splendidum, et solemne. Simile lib. 1Rg. 25.f. Ecce erat ei convivium in domo sua quasi convivium Regis.
marg.| {y} Temulentus fuerit] etc. temeto, id est vinolentus.
marg.| {z} Ego enim sum, qui precipio vobis] quasi dicat, ego sum filius Regis, et defendam vos contra iram eius.
marg.| {a} Fecerunt ergo] etc. id est facere promiserunt.
marg.| {b} Mulas suas] Sed unde habebant mulas filii David, quia commixtio diversorum animalium prohibita ? Lv. 19.d.
marg.| {c} Fugerunt] timentes sibi.
marg.| {d} Scidit] sicut Iob. 1.d. audita morte filiorum.
marg.| {e} Sciderunt] more Iudeorum.
marg.| {f} Ionadab] ille, qui dederat Amnon consilium de Thamar, quem non latebat veritas, non quia hoc videret spiritu prophetico, ut quidam asserunt, qui dicunt ipsum fuisse Nathan, sed ex facto preterito coniiciebat solum Amnon interfectum, propter oppressionem Thamar.
marg.| {g} Verbum] id est rem huius verbi.
marg.| {1. 252ra} {a} Speculator] in Hierusalem.
marg.| {b} Devium] quia viam reliquerant pre timore.
marg.| {c} Servi tui] mei scilicet.
marg.| {d} Ad Tholomai] GLOSSA Hic fuit pater Maacha matris Absalonis, quam dicunt Hebrei David in prelio cepisse, et cesarie et unguibus precisis, secundum legem Dt. 21.b. in uxorem sibi sociasse, et ex ea genuisse Thamar ab Absalon.
marg.| {e} Cessavitque rex David] id est velle persequi, id est voluntatem persequendi Absalon deposuit, quia consolatus erat super interitu Amnon : Reducens enim ad memoriam flagitium Amnon, dicebat quod bene meruerat interfici. In Hebreo dicitur : Cessavit David exire post Absalon. Et potest esse idem sensus. Sed Hebrei aliter dicunt, scilicet quod David volebat revocare Absalon, sed putans, quod quotiescumque videret eum, reduceret ad memoriam mortem Amnon, cessavit exire, ut reduceret eum : Et tunc continuatur sequens sic. Cessavit David velle exire ad revocandum Absalon, eo quod consolatus esset, ne iterum revocaretur dolor eius, et consolatio interrumperetur. Vel sic. Cessavit exire ad renovandum Absalon.
marg.| {f} Eo quod consolatus] quod patet, quia cessavit exire post Absalon. Vel ideo consolatus, quia noverat Amnon flagitiosum, et morte dignum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Rg. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=13&chapitre=13_13)

Notes :