Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset Lv. 11,1 

¶ Locutus1 est2 Dominus ad Moysen et3 Aaron dicens :
¶Codd. : (Lv. 11:1-5) Biblia cum glossa : (Textus) (Textus) Slm2620 (f. 33v Textus) . – Biblia sine glossa : ΩD ΩX Mz6 Ed1455 Edmaior.; def. ΩF
1 Locutus P387 P11544 ΩD ΩN ΩX Ed1455 Rusch Clementina Weber ] Locutusque C ΠD Slm2620 ΩJ ΩS Mz6 ; cf. hebr. LXX et Lugd. (et locutus est) |
2 est] om. ΠC, + autem ΣOM |
3 et Slm2620 ] + ad ΣM B Mz6 cum hebr. |
Numérotation du verset Lv. 11,2 

Dicite filiis Israel : Custodite omnia que scripsi vobis4 ut sim vester Deus5*:
4 vobis] om. ΣT ΨBF |
5 custodite... Deus Cor1 Λ Σ ΨBF ΩD ΩJ* ( exp. ) ΩN ΩS Mz6 Nicolaus de Lyra Ed1455 (... Deus vester) ; cf. Lv. 10:12 (ΨBF), 18:30, 19:27, 20:8.22] om. Cor2 Cor3 interl. (R<abanus> hebr. ant<iqui>) P387 P11544 Slm2620 Ω (rubro sublineavit et marg. annotavit), Lyra (hoc non est in hebreo) Rusch Weber |
Hec sunt animalia que comedere debetis6 de cunctis animantibus7 terre.
6 debetis ΩD] debeatis ΘM* ΘG* P*, debitus ΘH* |
7 animantibus] animalibus ΣM, vel animalibus Σ( interl. ), quadru(pedibus) ΘG (hebr.) |
Numérotation du verset Lv. 11,3 

Omne quod habet divisam8 ungulam et ruminat in9 pecoribus comedetis10.
8 habet divisam] habet divisa ΨF, divisam Mz6*, divisam habet Mz6² (al. m.), habet diversam P387 |
9 in] de O |
10 comedetis ΩD] comediti ΘH |
Numérotation du verset Lv. 11,4 

quicquid autem ruminat11
11 ruminat B ΩS Ed1455 Rusch ] + quidem Slm2620 ΩD Weber
et habet12 ungulam sed non dividit13 eam sicut14 camelus15 et cetera16 non comedetis illud
12 habet] + quidem ΛH Π |
13 dividit] dividet ΛΗ Χ Τ* |
14 sicut] sicuti C, ut X |
15 camelus] camellum O† |
16 et cet.] om. O |
et17 inter18 immunda19 reputabitis20.
17 et] sed ΛL Σ |
18 inter P11544 Pal60 Rusch ] om. Slm2620 |
19 immunda] immundum ΨB, munda ΘA*M*, immunda + non ΦR |
20 reputabitis] reputavitur C |
Numérotation du verset Lv. 11,5 

Chirogryllus21, qui22 ruminat ungulamque23 non dividit24, immundus est.
21 chirogryllus] scrips., cirogrillus Mz6, cirogrillius ΩN, cyrogrillus Rusch, chyrogryllius Weber, cuniculus marg. X² cum hebr. (cf. Lyra) |
22 qui] que P11544 |
23 ungulamque] ungulam X, sed ungulam ΦP, |
24 dividit] dividet C X ΣT O P* |
Numérotation du verset Lv. 11,6 

Lepus
quoque nam et25 ipse ruminat sed ungulam non dividit26
25 et] om. P387 P11544 Pla60 Slm2620 |
26 immundus (v. 5)... non dividit] om. homoeoteleuton ΨM ( ut Lv. 11:9) |
Numérotation du verset Lv. 11,7 

et sus
qui27* cum ungulam dividat28 non ruminat
27 qui P11544 ΩN ΩX Weber ] que Rusch |
28 dividat ΩX] dividit sed ΩN |
Numérotation du verset Lv. 11,8 

horum carnibus
non vescemini nec cadavera
contingetis quia immunda sunt vobis.
Numérotation du verset Lv. 11,9 

Hec etiam29 sunt que gignuntur30 in aquis
29 etiam] autem ΩN , om. Weber |
30 gignuntur ] giguntur ΩN |
et vesci licitum est omne quod habet pinnulas31
31 pinnulas] pennulas ΩX
et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
Numérotation du verset Lv. 11,10 

Quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum que in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
Numérotation du verset Lv. 11,11 

execrandumque32 erit carnes
32 execrandumque ΩX] et execrandum Weber
eorum non comedetis et morticina vitabitis
Numérotation du verset Lv. 11,12 

cuncta que non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt.
Numérotation du verset Lv. 11,13 

Hec sunt que de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam
et grypum33 et alietum
33 grypum] scrips., griphum ΩX Rusch , grypem Weber
Numérotation du verset Lv. 11,14 

et milvum34 ac vulturem
34 et ΩX Rusch ] om. Weber
iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,15 

et omne corvini
generis in similitudinem suam
Numérotation du verset Lv. 11,16 

struthionem
et noctuam
et larum
et accipitrem
iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,17 

bubonem et mergulum et ibim35
35 ibim Rusch ] ibin Weber
Numérotation du verset Lv. 11,18 

cygnum36 et onocrotalum
36 cygnum B M T Φ O G Clementina ] cignum Cava Ω Rusch , cycnum Amiatinus Weber
et porphyrionem
Numérotation du verset Lv. 11,19 

herodionem et charadrionem37 iuxta genus suum upupam38
37 charadrionem] scrips., caradrionem Rusch , charadrio Weber |
38 upupam Rusch ] opupam Weber |
quoque et vespertilionem
Numérotation du verset Lv. 11,20 

omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes abominabile erit vobis.
Numérotation du verset Lv. 11,21 

Quicquid autem ambulat quidem super quatuor pedes sed habet longiora retro crura per que salit super terram
Numérotation du verset Lv. 11,22 

comedere debetis ut est bruchus
in genere suo et attacus39 atque ophiomachus40
39 attacus Weber ] atachus ΦRZVP ΩS ΩJ, atthacus M Rusch |
40 ophiomachus Weber ] ophimacus ΛL , ophimachus P |
atque41 locusta singula iuxta genus suum
41 atque] ac Weber
Numérotation du verset Lv. 11,23 

quicquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes
execrabile erit vobis
Numérotation du verset Lv. 11,24 

et quicumque morticina
eorum tetigerit
polluetur et erit immundus usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,25 

et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum
lavabit vestimenta sua
et immundus erit usque ad occasum solis42
42 occasum solis] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 11,26 

omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam
nec ruminat
immundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur
Numérotation du verset Lv. 11,27 

quod ambulat super manus ex cunctis animantibus que incedunt quadrupedia immundum erit qui tetigerit morticina eorum
polluetur usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,28 

et qui portaverit huiuscemodi cadavera
lavabit
vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum quia omnia hec immunda sunt vobis
Numérotation du verset Lv. 11,29 

hec43 quoque inter polluta reputabuntur44 de his que moventur in terra: mustela
43 hec] hoc Weber |
44 reputabuntur] reputabitur Weber |
et mus
et crocodilus45,
45 crocodilus Rusch ] corcodillus Weber
singula iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,30 

migale46;
46 migale] + et Weber
cameleon
et stellio47
47 stellio Rusch ] stelio Weber
ac lacerta
et talpa
Numérotation du verset Lv. 11,31 

Omnia hec immunda sunt
qui tetigerit morticina eorum immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,32 

et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum
et vestimentum
quam pelles
et cilicia
et in quocumque fit opus
tingentur aqua
et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur
Numérotation du verset Lv. 11,33 

Vas autem fictile
in quo horum quicquam
inciderit48
48 inciderit] intro ceciderit Weber
polluetur et ideo49 frangendum est.
49 ideo] idcirco Weber
Numérotation du verset Lv. 11,34 

omnis cibus quem comedetis50, si fusa fuerit super eum aqua,
50 comedetis] comeditis Weber
immundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase
immundum erit.
Numérotation du verset Lv. 11,35 

et quicquid de morticinis huiusmodi51 ceciderit super illud immundum erit sive clibani
51 huiusmodi] istiusmodi Weber
sive cytropodes52
52 cytropodes Weber ] citropedes Rusch
destruentur et immundi erunt
Numérotation du verset Lv. 11,36 

fontes
vero et cisterne
et omnis aquarum congregatio
munda erit
qui morticinum eorum tetigerit
polluetur
Numérotation du verset Lv. 11,37 

si ceciderit53 super sementem
53 ceciderit Rusch ] ceciderint Weber
non polluent eam
Numérotation du verset Lv. 11,38 

si54 autem quispiam
54 si] sin Weber
aqua
sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit illico polluetur
Numérotation du verset Lv. 11,39 

si mortuum
fuerit animal quod licet vobis comedere
quia55 cadaver eius tetigerit
55 quia] qui Weber
immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,40 

et qui comederit
ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta
sua et immundus erit usque ad vesperum
Numérotation du verset Lv. 11,41 

omne quod reptat super terram
abominabile erit nec assumetur in cibum
Numérotation du verset Lv. 11,42 

quicquid super pectus
quadrupes graditur
et multos habet pedes
sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est
Numérotation du verset Lv. 11,43 

nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quicquam eorum ne immundi sitis
Numérotation du verset Lv. 11,44 

ego56 sum Dominus Deus vester
56 ego] + enim Weber
sancti estote quoniam57 ego sanctus sum ne polluatis animas vestras
57quoniam] + et Weber
in omni reptili quod movetur super terram
Numérotation du verset Lv. 11,45 

ego enim58 sum Dominus qui eduxi vos de terra Egypti
58 enim] om. Weber
ut essem vobis in Deum.
Sancti eritis quia59 ego sanctus sum.
59 quia] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 11,46 

Ista est lex animantium et volucrum et omnis anime viventis que movetur in aqua et reptat in terra
Numérotation du verset Lv. 11,47 

ut differentias noveritis mundi et immundi et sciatis quid comedere et60 respuere debeatis.
60 et] + quid Weber

Capitulum 11

marg.| HESYCHIUS. Quicquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus enim mores pinguntur hominum et actus et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi.
marg.| HESYCHIUS. Dixit ad Noea: «Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum» etc. In Genesi quoque dictum estb: Vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona. Hic autem quedam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi: nam et Iudeorum castrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis preceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est anime rationalis rationaliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea que comeduntur exprimit comedentes.
a Gn. 9, 3.
b Gn. 1, 31.
Numérotation du verset Lv. 11,1 
A Locutus1 est2 Dominus ad Moysen et3 Aaron dicens :
A ¶Codd. : (Lv. 11:1-5) Biblia cum glossa : P387 P11544 (Textus) Pla60 (Textus) Slm2620 (f. 33v Textus) . – Biblia sine glossa : ΩD ΩX Mz6 Ed1455 Edmaior.; def. ΩF
1 Locutus P387 P11544 ΩD ΩN ΩX Ed1455 Rusch Clementina Weber ] Locutusque C ΠD Slm2620 ΩJ ΩS Mz6 ; cf. hebr. LXX et Lugd. (et locutus est)
2 est] om. ΠC, + autem ΣOM
3 et Slm2620 ] + ad ΣM B Mz6 cum hebr.
Numérotation du verset Lv. 11,2 
Dicite filiis Israel : Custodite omnia que scripsi vobis4 ut sim vester Deus5*:
4 vobis] om. ΣT ΨBF
5 custodite... Deus Cor1 Λ Σ ΨBF ΩD ΩJ* ( exp. ) ΩN ΩS Mz6 Nicolaus de Lyra Ed1455 (... Deus vester) ; cf. Lv. 10:12 (ΨBF), 18:30, 19:27, 20:8.22] om. Cor2 Cor3 interl. (R<abanus> hebr. ant<iqui>) P387 P11544 Pla60 Slm2620 Ω (rubro sublineavit et marg. annotavit), Lyra (hoc non est in hebreo) Rusch Weber
interl.| quia commune mandatum est totius populiB
Hec sunt animalia que comedere debetis6 de cunctis animantibus7 terre.
6 debetis ΩD] debeatis ΘM* ΘG* P*, debitus ΘH*
7 animantibus] animalibus ΣM, vel animalibus Σ( interl. ), quadru(pedibus) ΘG (hebr.)
interl.| ad differentiam celestium: ibi enim est leo, vitulus et aquila et homo, secundum visionem Ezechielisc, sed ibi omnia munda et sancta.
c Cf. Ez. 1, 10.
Numérotation du verset Lv. 11,3 
Omne quod habet divisam8 ungulam et ruminat in9 pecoribus comedetis10.
8 habet divisam] habet divisa ΨF, divisam Mz6*, divisam habet Mz6² (al. m.), habet diversam P387
9 in] de O
10 comedetis ΩD] comediti ΘH
marg.| DIVISAM  UNGULAM.   Ungulam dividunt , qui secundum duo Testamenta firmo se gradu innocentie et iustitie statuunt. Iudei   ruminant verba legis, sed   ungulam non findunt, quia duo Testamenta non recipiunt, nec in Patrem et Filium et Spiritum sanctum credunt. Fidei gressum   dividunt heretici:   ungulam findunt, in Patrem et Filium credentes, sed doctrinam veritatis non   ruminant .
Numérotation du verset Lv. 11,4 
quicquid autem ruminat11
11 ruminat B ΩS Ed1455 Rusch ] + quidem Slm2620 ΩD Weber
interl.| non pecora, sed mores hominum discernit: hi autem mundi sunt qui ruminant , id est semper precepta Dei in ore portant.
et habet12 ungulam sed non dividit13 eam sicut14 {t. 1: Erfurt, f. 117vb; facsim., p. 236b} camelus15 et cetera16 non comedetis illud
12 habet] + quidem ΛH Π
13 dividit] dividet ΛΗ Χ Τ*
14 sicut] sicuti C, ut X
15 camelus] camellum O†
16 et cet.] om. O
interl.| vitam informem et criminibus tortuosam damnat
marg.| CAMELUS. Iudeus superbia tumidus, quibus dicitur17 d: Liquantes culicem, camelum autem glutientes. Hi ruminant quia in18 littera meditantur, sed non dividunt ungulam quia litteram a spiritu non distinguunt19.C
d Mt. 23, 24.
C ¶Codd. : Slm2620 Rusch
17 dicitur] om. Slm2620
18 in] om. Slm2620
19 distinguunt] discernunt Slm2620
marg.| In camelo superbia designatur, que proprie stultorum est, et sapientie stultitia contraria est. Lepus, ut timidus, fortitudini contrarius est; chirogryllus, ut rapax, iustitie; sus, ut sordibus, castitati. Horum carnes non comedamus, quas videntur habere virtutes non sequamur. Per has autem quatuor generales virtutes, omnes intellige. Morticina eorum non tangamus, id est peccatis non communicemus.
et20 inter21 immunda22 reputabitis23.
20 et] sed ΛL Σ
21 inter P11544 Pal60 Rusch ] om. Slm2620
22 immunda] immundum ΨB, munda ΘA*M*, immunda + non ΦR
23 reputabitis] reputavitur C
Numérotation du verset Lv. 11,5 
Chirogryllus24, qui25 ruminat ungulamque26 non dividit27, immundus est.
24 chirogryllus] scrips., cirogrillus Mz6, cirogrillius ΩN, cyrogrillus Rusch, chyrogryllius Weber, cuniculus marg. X² cum hebr. (cf. Lyra)
25 qui] que P11544
26 ungulamque] ungulam X, sed ungulam ΦP,
27 dividit] dividet C X ΣT O P*
interl.| animal spinosum maius herinacioe
e <Parall . > Glossa ordinaria (Prv. 30, 26).
Numérotation du verset Lv. 11,6 
Lepus
interl.| timidus, infirmus; unde: Ve, cordibus trepidis et manibus remissis.D
D ¶Codd. : Slm2620 Rusch
interl.| effeminatos reprobat; unde Comicusf: Tute es lepus et queris palpamenta
f Cf. Terentius Afer , Eunuchus, 425: « quid ais' inquam homini 'inpudens? / lepus tute es, pulpamentum quaeris? ».
quoque nam et28 ipse ruminat sed ungulam non dividit29
28 et] om. P387 P11544 Pla60 Slm2620
29 immundus (v. 5)... non dividit] om. homoeoteleuton ΨM ( ut Lv. 11:9)
marg.| CYROGRILLUS  QUI etc.  LEPUS etc. In populo Iudeorum utrunque accipitur. Debilia enim dicuntur esse hec animalia. Unde Salomong: «Lepusculus, plebs invalida». Et Davidh: «Petra refugium erinaciis», sive cyrogrillis. Unde velox est et timidus; aliud quidem debile sed rapax, sed mortiferum dicunt, id est cyrogrillum quod convenit populo Iudeorum, de quibus dicituri: «Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem».
g Prv. 30, 26.
h Ps. 103, 18.
i Rm. 3, 15.
Numérotation du verset Lv. 11,7 
et sus
interl.| illos significat quibus diciturj: Canis reversus ad suum vomitum: et sus lota in volutabro sceni.
j 2Pt. 2, 22.
qui30* cum ungulam dividat31 non ruminat
30 qui P11544 ΩN ΩX Weber ] que Rusch
31 dividat ΩX] dividit sed ΩN
Numérotation du verset Lv. 11,8 
horum carnibus
interl.| simulatis virtutibus
non vescemini nec cadavera
interl.| peccata
contingetis quia immunda sunt vobis.
Numérotation du verset Lv. 11,9 
Hec etiam32 sunt que gignuntur33 in aquis
32 etiam] autem ΩN , om. Weber
33 gignuntur ] giguntur ΩN
interl.| baptismi de quibus Isaiask: «Ecce gentes quasi stilla situle»; Septuaginta: Sicut aque multe gentes.
k Is. 40, 15.
et vesci licitum est omne quod habet pinnulas34
34 pinnulas] pennulas ΩX
interl.| vitam sublimem et celestem
et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis
interl.| ignorantiam, sed que facile auferatur, sicut de Paulo diciturl: «Ceciderunt ab oculi eius tamquam squame, et visum recepit».
l Act. 9, 18.
marg.| HEC  SUNT  QUE etc. HESYCHIUS. Quemadmodum in spontaneis sacrificiis, que et dona vocantur, operatores legis et simplices vel contemplatores, per varias oblationes significavit, et qui salvantur ex gentibus, quibus sacrificium de simila, ut simplicibus deputatur; quod innuit dicens: Si anima obtulerit Domino, nec addidit ‘de populo terre’, sicut in aliis sacrificiis: sic per ciborum abstinentiam quales debent esse qui legem meditantur ostendere cupiens, per ruminare et ungulam dividere Iudeum expressit, qui debet mandatum legis implere, et a spiritu litteram dividere, et legem spiritualiter intelligere. Per hec autem que in presenti capitulo dicuntur, ostendit se de gentibus loqui. Unde nec piscium nomina posuit, quia suorum nomina scribi super terram non cupit Ecclesia. Undem: «Scribantur hec in generatione altera», hoc est in celis.
m Ps. 101, 19.
marg.| OMNE  QUOD  HABET  PINNULAS , etc. ISIDORUS. In piscibus quicquid   pinnulas et squamas non habet, abominabile est: aspera pro mundis habentur. Hispidi enim et hirsuti, firmi et graves hominum mores approbantur. Qui sine his suntn, immundi dicuntur, quibus leves et lubrici, infirmi et effeminati mores adiiciuntur.
n Cf. Lv. 11, 10.
marg.| Pinnulas quoque coniungit et   squamas : quicumque enim pisces pinnati sunt et squamosi. Sic quibus ignorantia solubilis est, his et cognitio sublimis et vita celestis. Qui autem tales non sunt, cum his nec cibum sumere.
marg.| GREGORIUS. Moraliter. Pisces qui pinnulas habent et squamas , dare saltus super aquas solent. In pinnatis ergo piscibus electe anime figurantur, que sole in celestis Ecclesie corpus transeunt, que pinnulis virtutum fulte, per celeste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur per carnis fragilitatem. Soli ergo in electorum corpus quasi cibus electus transeunt, qui dum imis serviunt, mentis saltibus superna conscendunt, ne semper in profundis curarum lateant, ubi nullam amoris summi, quasi liberi aeris, curam habent. Qui ergo rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, cum sollicite ad interiora refugiunt, nec perturbationis strepitus diligunt, sed apud semetipsos intus in tranquillitatis sinu requiescunt.
Numérotation du verset Lv. 11,10 
Quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum que in aquis moventur et vivunt abominabile vobis
marg.| QUICQUID  AUTEM  PINNULAS. Sunt etiam pisces testam pro pelle habentes, quorum   squama auferri non potest, quia nec verbo Dei   squamas ignorantie deponunt, {t. 1: Erfurt, f. 118ra; facsim., p. 237a} nec cultrum spiritus suscipiunt, et quamvis in mari baptismi inveniantur vel in penitentie fluminibus,   abominabiles sunt tamen in his   que moventur et vivunt in aquis , quia regenerationem et vitam, quam in baptismo acceperunt, vivendo male corrumpunt.
Numérotation du verset Lv. 11,11 
execrandumque35 {t. 1: Erfurt, f. 118ra; facsim., p. 237a} erit carnes
35 execrandumque ΩX] et execrandum Weber
interl.| ut supra
eorum non comedetis et morticina vitabitis
Numérotation du verset Lv. 11,12 
cuncta que non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt.
marg.| CARNES  EORUM etc.o HESYCHIUS. Cum suem prohibet, vitam scenosam et sordibus gaudentem reprehendit. Cum vero leporem, viros effeminatos damnat. Quis mustelam cibum faciet? Sed furtum notat. Quis lacertam? Sed vite odit inconstantiam. In stellione maculas mentium execratur. Accipitrem, milvum, aquilam odit, id est raptores, violentia viventes. Vulturem abominatur, predam scilicet de aliena morte querentes. Corvum prohibet, id est nigras voluptates. Cum passerem interdicit, intemperantiam arguit. Cum noctuam, lucifugas varietates. Quando caradrion, lingue intemperantiam. Quando cignum prohibet, alte cervicis superbiam prohibet. Quando vespertilionem, querentes tenebras noctis.
o Cf. Lv. 11, 11-17.
Numérotation du verset Lv. 11,13 
Hec sunt que de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam
interl.| que vivit de morte et rapina aliarum avium
et grypum36 et alietum
36 grypum] scrips., griphum ΩX Rusch , grypem Weber
interl.| avis magna
marg.| HEC  SUNT  QUE  DE  AVIBUS etc. Que ad contemplativorum vitam pertinent, adiungit. Sicut enim in oblatione sacrificiorum proprium capitulum eis deputavit, sic et in cibis. Vere enim abominandum quemlibet contemplationi vacantem, sponte tales habere maculas quales in his avibus legislator significat. Ait enim: Aquilam et griphem etc. Per hec raptores et cibum alienum male sectantes, et iniustis gaudentes figurat. Quedam ex his rapto vivunt, alia domos penetrant et diripiunt que reperiunt. His similes sunt qui domos penetrant, et captivas ducunt mulierculas peccatis oneratasp.
p 2Tim. 3, 6.
Numérotation du verset Lv. 11,14 
et milvum37 ac vulturem
37 et ΩX Rusch ] om. Weber
interl.| avis similis aquile, maior tamen
marg.| VULTUREM. Qui bellis gaudet. Unde sequitur exercitum, exspectans cadavera mortuorum: non debet enim alieno luctu pasci, qui dat operam contemplationi.
iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,15 
et omne corvini
interl.| qui est expers affectionis; unde corvus semel emissus a Noe non revertitur, cui similis Iudas.
generis in similitudinem suam
Numérotation du verset Lv. 11,16 
struthionem
marg.| STRUTIONEM.   Strutio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut quidam Deo militantes et secularibus negociis se implicantesq.
q Cf. 2Tim. 2, 4: « Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus ».
et noctuam
interl.| Septuaginta: glaucum
marg.| NOCTUAM   . Hanc aiunt in   nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione et Evangelii lucem capere non valent.
marg.| Nycticorax in nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, «que sunt fornicatio, immunditia, impudicitia»r.
r Gal. 5, 19.
et larum
marg.| LARUM .   Larus animal est tam in aqua quam in terra habitans: volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur.
et accipitrem
marg.| ACCIPITREM .   Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris ac rapacibus rapere nituntur.
iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,17 
bubonem et mergulum et ibim38
38 ibim Rusch ] ibin Weber
marg.| MERGULUM  ET  IBIM. Hec longi colli sunt, et cibum ex profunditate terre vel aque (ut dicitur) trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat, ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse.
Numérotation du verset Lv. 11,18 
cygnum39 et onocrotalum
39 cygnum B M T Φ O G Clementina ] cignum Cava Ω Ed1455 Rusch , cycnum Amiatinus Weber
interl.| avis est in Africa habens longum rostrum
et porphyrionem
Numérotation du verset Lv. 11,19 
herodionem et charadrionem40 iuxta genus suum upupam41
40 charadrionem] scrips., caradrionem Rusch , charadrio Weber
41 upupam Rusch ] opupam Weber
marg.| UPUPAM . Hec lugubris est et luctum amans. Seculi autem tristitia mortem operatur. Qui autem Deum diligit, debet gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias ageres.
s Cf. 1Th. 5, 16-18.
quoque et vespertilionem
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 118rb; facsim., p. 237b} VESPERTILIONEM . Que circa terram volat, pennis pro pedibus utitur, quod alienum est ab eis qui contemplantur, ne contemplatio eorum in terrenis occupetur.
Numérotation du verset Lv. 11,20 
omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes abominabile erit vobis.
marg.| OMNE  DE  VOLUCRIBUS  QUOD etc. Qui contemplativis videntur esse similes, sed tamquam reptilia terrenis inherent concupiscentiis, etiam si in   quatuor pedibus ambulent, id est si Evangelicam predicationem simulent que vocat ad penitentiam: quia non vere socialem amplectuntur vitam, voluptatibus servientes,   abominabiles sunt.
Numérotation du verset Lv. 11,21 
Quicquid autem ambulat quidem super quatuor pedes sed habet longiora retro crura per que salit super terram
marg.| QUICQUID  AUTEM etc. Quia cum sint in carne, non «secundum carnem ambulant»t, sed a sordidis actionibus exiliunt, et terrenis hominibus permiscentur ut instruant et doceant, sicut Dominus cum peccatoribus et publicanis. Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut Iudei in lege et prophetis, sed crura habeamus recta, sicut Cherubim, de quibus dicituru: Crura eorum recta, et pennati pedes eorum.
t Rm. 8, 1; cf. 2Cor. 10, 3.
u Cf. Ez. 1, 7.
Numérotation du verset Lv. 11,22 
comedere debetis ut est bruchus
marg.| BRUCHUS . Qui exilit, sed minus quam attacus vel locusta, qui magis exiliunt. Tales sunt qui cum peccatoribus conversantur, ad conversationem, non ad consensum vel imitationem.
in genere suo et attacus42 atque ophiomachus43
42 attacus Weber ] atachus ΦRZVP ΩS ΩJ, atthacus M Ed1455 Rusch
43 ophiomachus Weber ] ophimacus ΛL , ophimachus P
marg.| OPHIOMACHUS . 44 Qui pugnat cum serpentibus: nobis autem pugna est cum antiquo serpente et angelis eius.
44 ophiomacus] scrips., ophimachus Rusch
atque45 locusta singula iuxta genus suum
45 atque] ac Weber
interl.| scilicet omnium istorum animalium
Numérotation du verset Lv. 11,23 
{t. 1: Erfurt, f. 118rb; facsim., p. 237b} quicquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes
interl.| id est: qui abutuntur evangelica predicatione et inquinantur sordibus terrene vite
execrabile erit vobis
Numérotation du verset Lv. 11,24 
et quicumque morticina
interl.| actiones in quibus mors
eorum tetigerit
interl.| participando
polluetur et erit immundus usque ad vesperum
interl.| ut supra
interl.| usque dum agat penitenitam; undev: «  Ad vesperum demorabitur fletus».
v Ps. 29, 6.
Numérotation du verset Lv. 11,25 
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum
marg.| UT  PORTET  QUIPPIAM etc. Sicut qui dicit malum bonum, et amarum dulcew: laudando enim malum a quo prohibere debuerat, suum facit et portat.
w Cf. Is. 5, 20.
lavabit vestimenta sua
interl.| corpus vel actionem; undex: «Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta».
x Apc. 16, 15.
et immundus erit usque ad occasum solis46
46 occasum solis] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 11,26 
omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam
interl.| sicut Iudei non dividunt litteram a spiritu
nec ruminat
interl.| Verbum Dei assidue meditando
immundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur
marg.| OMNE  ANIMAL etc. HESYCHIUS. Nullum peccatum preterit lex: quecumque in Evangelio prohibentur Legis enigmatibus exprimuntur, ut in ore duorum testium stet omne verbumy, et in utraque lege laudes Deum, et sicut prohibet, fugias malum.
y Mt. 18, 16.
Numérotation du verset Lv. 11,27 
quod ambulat super manus ex cunctis animantibus que incedunt quadrupedia immundum erit qui tetigerit morticina eorum
interl.| quibus manus impositione, mors ipsorum communicata
marg.| QUOD  AMBULAT  SUPER  MANUS  EX  CUNCTIS  ANIMANTIBUS etc. Qui ad evangelicam doctrinam conversationemve migrat, sed   manibus ambulat , turpis scilicet lucri causa   manus imponens, hic recte omnibus bestiis comparatur, ut vel adulterium dicas vel avarum vel homicidam et similia: omnibus enim per pravam impositionem communicat.
polluetur usque ad vesperum
interl.| donec agat penitentiam
Numérotation du verset Lv. 11,28 
et qui portaverit huiuscemodi cadavera
marg.| QUI  PORTAVERIT  HUIUSMODI etc. Falsa dicendo testimonia, dignum dicendo indignum, et mundum immundum.
lavabit
interl.| lacrimis penitentie: «Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo.z«
z Ps. 6, 7.
vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum quia omnia hec immunda sunt vobis
Numérotation du verset Lv. 11,29 
hec47 quoque inter polluta reputabuntur48 de his que moventur in terra: mustela
47 hec] hoc Weber
48 reputabuntur] reputabitur Weber
interl.| furtum prohibet
et mus
interl.| ingluviem
marg.| MUS. Ingluviem. Mus enim pro ventris ingluvie nulla vitat pericula.
et crocodilus49,
49 crocodilus Rusch ] corcodillus Weber
marg.| CROCODILUS. Qui dure cutis et malitiosus luto pascitur.
singula iuxta genus suum
Numérotation du verset Lv. 11,30 
migale50;
50 migale] + et Weber
interl.| animal est natum ad deridendum, dolosum, rapax, ingluviosum
cameleon
marg.| CAMELEON. Miserescet, et pre infirmitate mansuetum fingit se, cum crudele sit.
51 stellio Rusch ] stelio Weber
interl.| ascolopotis, parvulus quidem sed venenosus
ac lacerta
interl.| que habitat in sepulcris
et talpa
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 118va; facsim., p. 238a} TALPA. Animal cecum de terra genitum. Creatur enim, ut aiunt, de terra compluta et lutulenta, sed prius corrupta.
Numérotation du verset Lv. 11,31 
Omnia hec immunda sunt
interl.| non sola, sed maxime
qui tetigerit morticina eorum immundus erit usque ad vesperum
interl.| ut supra
marg.| QUI  TETIGERIT etc. Si naturaliter essent immunda, immundus esset viventia etiam qui tangeret. Morticina talium actiones sunt, id est dolus, furtum, duplicitas et huiusmodi in quibus mors anime.
Numérotation du verset Lv. 11,32 
et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum
interl.| vita levis et mediocris
et vestimentum
interl.| quod sufficit ad tegendum
marg.| ET  SUPER  QUOD  CECIDERIT. HESYCHIUS. Admirabili divisione utitur legislator. Alii enim peccant ex negligentia, alii studio. Unde Salomonaa: Ve his qui student vino, et calicibus vacant epotandis. Quos recte inter eos qui tangunt morticina posuit. Qui vero per negligentiam et stuporem anime, defectumque virtutum delinquunt, sicut David videns uxorem Urie se lavantem, specie renitentem, incidit in adulterium. Super eos morticina cadunt. Non enim ad peccandum studuerunt, sed inciderunt, quasi desuper cadens suscipientes morticinum. Qui autem omnino susceperunt nec restiterunt, immundi sunt:   Tam vas ligneum quam vestimentum .
aa Cf. Prv. 23, 30.
quam pelles
interl.| patiens
et cilicia
interl.| penitens
et in quocumque fit opus
interl.| virtutis
tingentur aqua
interl.| lavacri vel lacrimarum
et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur
Numérotation du verset Lv. 11,33 
Vas autem fictile
interl.| qui totus terrenus est
in quo horum quicquam
interl.| morticinum, id est peccatum ad mortem
inciderit52
52 inciderit] intro ceciderit Weber
interl.| ut interiori dominetur
polluetur et ideo53 frangendum est.
53 ideo] idcirco Weber
interl.| quia immunditia eius non potest facile purgari, et labore multo et contritione et quadam reformatione eget
Numérotation du verset Lv. 11,34 
omnis cibus quem comedetis54, si fusa fuerit super eum aqua,
54 comedetis] comeditis Weber
interl.| si quicquam horum inciderit
marg.| SI  FUSA  FUERIT etc. AUGUSTINUS. De vase, scilicet quod factum est immundum, de morticinis immundis, si forte aquam habuit.
marg.| aqua baptismi. Est enim sermo de baptizatis: de infidelibus autem mentionem non facit. Unde Paulusab: Scripsi vobis non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi etc.
ab 1Cor. 5, 9-10.
immundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase
interl.| quodlibet homine
immundum erit.
marg.| OMNIS  CIBUS etc.   Cibum et potum opera bona intelligit. Ideo dixit:   Cibus quem comeditis ,   et liquens quod bibitur etc., quia malarum actionum et   cibus et potus prohibetur, ne quis participet. Si ergo bonis actionibus que sunt in omni   vase , id est in omni homine, quodlibet morticinum inciderit, necessario   immunda actio erit. Si enim bone actioni, superbia, dolus, hypocrisis vel quodlibet morticinum, id est participanti mortiferum inciderit, et hic   immundus erit : bonam enim actionem mala incidens intentio polluit.
Numérotation du verset Lv. 11,35 
et quicquid de morticinis huiusmodi55 ceciderit super illud immundum erit sive clibani
55 huiusmodi] istiusmodi Weber
marg.| SIVE  CLIBANI . Per hoc magistri designantur in quibus cibi sacre doctrine coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum: Moab enim lebes appellaturac: «Moab olla spei mee».
ac Ps. 59, 10.
sive cytropodes56
56 cytropodes Weber ] citropedes Rusch
interl.| vasa quedam
marg.| CITROPEDES. Quia qui docent non furari, furantur, et qui predicant non mechari, mechantur: doctrina tamen munda est. Undead: Fontes etc.
ad Lv. 11, 36.
destruentur et immundi erunt
Numérotation du verset Lv. 11,36 
fontes
interl.| opulentas doctrinas
vero et cisterne
interl.| lingue mediocria loquentes, et doctrinam mutuam habentes
et omnis aquarum congregatio
interl.| verborum affluentia undecumque congregata
munda erit
interl.| in se
qui morticinum eorum tetigerit
interl.| ut supra. Que enim tales dixerint: Debemus facere, non que fecerint.
polluetur
Numérotation du verset Lv. 11,37 
si ceciderit57 super sementem
57 ceciderit Rusch ] ceciderint Weber
interl.| baptisandos
non polluent eam
interl.| quo ignorantia excusat
Numérotation du verset Lv. 11,38 
si58 autem quispiam
58 si] sin Weber
interl.| baptista
aqua
interl.| baptismi
sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit illico polluetur
interl.| Quiaae: «Excusationem non habent».
ae Cf. Io. 15, 22.
marg.| SI  CECIDERINT etc.59 HESYCHIUS. Nihil indiscussum relinquit. Omnia discutit ad perfectionem spiritualis legis, etsi imperfecta eis videatur qui solam legis {t. 1: Erfurt, f. 118vb; facsim., p. 238b} litteram intuentur. Differentiam ergo infidelium qui nondum baptizati sunt exponit.   Semen appellantur quicumque predicationem suscipiunt. Unde Dominus aitaf: Bonum   semen sunt filii regni.   Sementis est que seminanda est: hi sunt nondum baptizati qui baptizandi sunt. Super hos si ceciderit   morticinum , quia cautelam mysteriorum nondum acceperunt, nec integram Dei cognitionem, ut possint sibi cavere a peccatis, mundi esse dicuntur, quia per ignorantiam excusantur. Super quos fusa fuerit aqua baptismatis, si quodlibet   morticinum super eos   ceciderit , fiunt immundi.
af Cf. Mt. 13, 38.
59 ceciderint] sic Rusch
Numérotation du verset Lv. 11,39 
si mortuum
interl.| in peccato
fuerit animal quod licet vobis comedere
interl.| id est viventis conversationi sociari
quia60 cadaver eius tetigerit
60 quia] qui Weber
interl.| imitando
immundus {t. 1: Erfurt, f. 118vb; facsim., p. 238b} erit usque ad vesperum
interl.| donec peccati fervor deficiat
Numérotation du verset Lv. 11,40 
et qui comederit
interl.| defenderit
ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta
interl.| actiones
sua et immundus erit usque ad vesperum
interl.| QUIA CADAVER etc. Iniquorum vitam debemus abominari, iustorum imitari. Qui enim vitam malorum tetigerit ,   immundus erit , donec penituerit.   Qui comederit , id est quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit,   lavet vestimenta sua , id est actiones pravas, donec penituerit.
Numérotation du verset Lv. 11,41 
omne quod reptat super terram
interl.| terrena sapiens
abominabile erit nec assumetur in cibum
interl.| OMNE QUOD REPTAT etc. Hoc superius legislator exposuit, sed ad frequentationem meditande legis monendo auditorem repetit.
Numérotation du verset Lv. 11,42 
quicquid super pectus
interl.| alii: super ventrem
quadrupes graditur
interl.| Evangeliorum predicatione abutens luxuriose vivendo
interl.| castrimargie studens
et multos habet pedes
interl.| Etiam ex aliis scripturis et varia doctrina sibi salutem futuram affirmans.
sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est
interl.| vitandum
Numérotation du verset Lv. 11,43 
nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quicquam eorum ne immundi sitis
interl.| sicut illa si tetigeritis
Numérotation du verset Lv. 11,44 
ego61 sum Dominus Deus vester
61 ego] + enim Weber
interl.| ad cuius imaginem facti estis, ut celestia sapiatis
sancti estote quoniam62 ego sanctus sum ne polluatis animas vestras
62quoniam] + et Weber
interl.| Notat non esse pollutionem in mortuis corporibus.
marg.| ANIMAS  VESTRAS. In quibus imago, que pollutionem non patitur nec sociari infirmis animalibus, quia super omnia dominantur.
in omni reptili quod movetur super terram
interl.| humiliari hominem bonum est, sed ad terrenam sapientiam declinare malum est; unde addit: quod movetur super terram
Numérotation du verset Lv. 11,45 
ego enim63 sum Dominus qui eduxi vos de terra Egypti
63 enim] om. Weber
interl.| malis operibus tenebrarum
ut essem vobis in Deum.
interl.| cui si vultis adherere, sancti debetis esse sicut   ego ag:
ag Cf. Lv. 11, 44; Lv. 19, 2.
Sancti eritis quia64 ego sanctus sum.
64 quia] + et Weber
Numérotation du verset Lv. 11,46 
Ista est lex animantium et volucrum et omnis anime viventis que movetur in aqua et reptat in terra
Numérotation du verset Lv. 11,47 
ut differentias noveritis mundi et immundi et sciatis quid comedere et65 respuere debeatis.
65 et] + quid Weber
marg.| ET  SCIATIS  QUID  COMEDERE. Non hi cibi nos mundant vel polluunt, sed nos ipsi: vivificamus enim que comeduntur, et quemadmodum omnis cibus bonus, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sic ea que comeduntur, id est que nutriunt animam, bonas scilicet actiones, nos vivificamus, si bene utimur; si male, mortificamus. Qui enim ex rapina facit eleemosynam mortificat eam, et aufert ei potentiam, et qui abstinent a cibis, fratribus vero detrahunt, mortificant abstinentiam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_11)

Notes :