Glossa ordinaria

Capitulum 17

Numérotation du verset Lv. 17,1 

Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Lv. 17,2 

Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel dicens1 ad eos: iste est sermo quem mandavit
1 dicens] et dices Weber
Dominus
dicens
Numérotation du verset Lv. 17,3 

homo quilibet de domo Israel
si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra
Numérotation du verset Lv. 17,4 

et non obtulerit ad ostium tabernaculi testimonii2
2 testimonii Rusch ] om. Weber
oblationem Domino sanguinis
reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui
Numérotation du verset Lv. 17,5 

ideo sacerdoti offerre debent3 filii Israel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino
3 sacerdoti – offerre debent] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 17,6 

fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino
Numérotation du verset Lv. 17,7 

et nequaquam ultra immolabunt hostias suas demonibus cum quibus fornicati sunt
legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum
Numérotation du verset Lv. 17,8 

et ad ipsos dices homo
quicumque4 de filiis5 Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum
4 quicumque] om. Weber |
5 filiis] domo Weber |
sive victimam
Numérotation du verset Lv. 17,9 

et ad ostium tabernaculi6 non adduxerit eam ut offerat7 Domino interibit de populo suo
6 tabernaculi] + testimonii Weber |
7 offerat] offeratur Weber |
Numérotation du verset Lv. 17,10 

homo quilibet
de domo Israel et de advenis
qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo
Numérotation du verset Lv. 17,11 

quia anima carnis
in sanguine est et ego dedi illum
vobis ut super altare
meum8
8 meum] in eo Weber
expietis pro animabus vestris et sanguis
pro anime
piaculo sit
Numérotation du verset Lv. 17,12 

idcirco dixi filiis Israel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur apud9 vos
9 apud] inter Weber
Numérotation du verset Lv. 17,13 

homo quicumque de filiis Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos
si venatione
sive10 aucupio ceperit feram vel avem
10 sive] atque Weber
quibus vesci licitum est fundat
sanguinem
eius et operiat illum terra
Numérotation du verset Lv. 17,14 

anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israel sanguinem universe carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit
Numérotation du verset Lv. 17,15 

anima que comederit morticinum
vel captum a bestia
tam de indigenis quam de advenis lavabit vestimenta sua11
11 vestimenta sua] vestes suas Weber
et seipsum12
12 seipsum] semetipsum Weber
aqua
et contaminatus erit usque ad vesperum13 hoc ordine
13 vesperum] +et Weber
mundus erit14
14 erit] fiet Weber
Numérotation du verset Lv. 17,16 

quod si non lavaverit15 vestimenta sua vel16 corpus portabit iniquitatem suam.
15 lavaverit] laverit Weber |
16 vel] nec Weber |

Capitulum 17

Numérotation du verset Lv. 17,1 
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
interl.| Omnibus communiter datur hec lex.
marg.| ET  LOCUTUS  EST  DOMINUS  AD  MOYSEN  DICENS etc. Presenti lege demonstratur quia non tantum Moysi, sed omnibus communiter loquitur Dominus: omnes scire cupit quod omnibus expedit, legem scilicet temporalem esse, et expleto suo tempore, observari supervacue. Expletio vero temporis perfecta, destructio loci in quo sacrificia precepit offerri, intimando eum qui extra castra, sive foris, tantum extra tabernaculum testimonii sacrificaverit, interire de populis suis, ut scilicet destructo tabernaculo et loco, sacrificia finem habeant. Sanctas vero actiones et que edificant humanam mentem, ut patrem et matrem honorare, et proximos diligere, et similia, loco non circumscripsit, quia semper prosunt, et cum Evangelio conveniunt. Quicumque ergo nunc figuras agunt destructi loci, sanguinem effundunt, et communem conversationem maculant, in communi peccant; sicut qui sanguinem fundunt. Eorum quoque sanguinem fundunt quos exemplo suo in errorem mittunt.
Numérotation du verset Lv. 17,2 
Loquere Aaron et filiis eius {t. 1: Erfurt, f. 124va; facsim., p. 250a} et cunctis filiis Israel dicens1 ad eos: iste est sermo quem mandavit
1 dicens] et dices Weber
interl.| autoritas precepti
Dominus
interl.| non homo
dicens
Numérotation du verset Lv. 17,3 
homo quilibet de domo Israel
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 124va; facsim., p. 250a} HOMO  QUILIBET etc. Quasi figure legis temporales sunt, et in loco certo sunt, quo destructo non possunt manere.
si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra
Numérotation du verset Lv. 17,4 
et non obtulerit ad ostium tabernaculi testimonii2
2 testimonii Rusch ] om. Weber
interl.| ubi tantum licet offerri
oblationem Domino sanguinis
interl.| homicidii
reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui
marg.| SI  OCCIDERIT  BOVEM etc. AUGUSTINUS. Non de his dicit qui occidunt ad usum vescendi: privata enim sacrificia prohibuit, ne sibi quisque sacerdos esse audeat, sed illuc afferat ubi per sacerdotem offerat. Hoc namque in consuetudine cavendum premonuit. Cum ergo non liceret offerri sacrificia, nisi in tabernaculo cui templum successit, Helias tamen extra templum sacrificavit, quando et ignem de celo impetravit, et prophetas demoniorum convicit. Sed cum iubet ille qui legem constituit aliquid fieri quod in lege prohibuit, iussio ipsa pro lege habetur, quia a legislatore datur. Spiritus enim Dei qui erat in Helia quicquid in hac re fecit contra legem esse non potuit, quia dator est legis.
Numérotation du verset Lv. 17,5 
ideo sacerdoti offerre debent3 filii Israel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino
3 sacerdoti – offerre debent] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 17,6 
fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino
Numérotation du verset Lv. 17,7 
et nequaquam ultra immolabunt hostias suas demonibus cum quibus fornicati sunt
interl.| recedendo a vero sponso
marg.| CUM  QUIBUS  FORNICATI etc. Idololatriam fornicationem vocat, quia Deus despondit sibi animas nostras. Dicitur ergo fornicatio ab illo discessio. Terret etiam eos qui in carne fornicantur, cum peccatum fornicationis comparat idolorum cultui et demonum oblationi.
legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum
marg.| ET  NEQUAQUAM etc. Cum a Domino dictum sit: Non facies tibi idolum nec omnem similitudinem eorum que in celo sunt sursum, et in terra deorsum, et quecumque subtus terram, conflatilem vitulum fecerunt, et ei sacrificium obtulerunt, alligurire cupientes sacrificium. Lex ergo, quasi pedagogus eorum, precipit Deo sacrificare, ut in hoc occupati abstinerent a sacrificio idolatrie. Talia tamen sancivit sacrificia, quibus mysteria significarentur futura.
Numérotation du verset Lv. 17,8 
et ad ipsos dices homo
interl.| Septuaginta: homo homo
quicumque4 de filiis5 Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum
4 quicumque] om. Weber
5 filiis] domo Weber
interl.| iam perfectum, non modo inceptum
sive victimam
Numérotation du verset Lv. 17,9 
et ad ostium tabernaculi6 non adduxerit eam ut offerat7 Domino {t. 1: Erfurt, f. 124vb; facsim., p. 250b} interibit de populo suo
6 tabernaculi] + testimonii Weber
7 offerat] offeratur Weber
marg.| HOMO  QUICUMQUE etc. AUGUSTINUS. Si idem repetitur mandatum, necessarium et utile ostenditur, sed tamen superius tantummodo occidentem ut faceret sacrificium sed non perficientem iussit puniri. Ait enima: Qui occiderit bovem aut ovem sive in castris sive extra castra etc., ubi prohibetur ab eo quod tentatur. Hic autem ait: Qui   obtulerit holocaustum sive victimam etc. Iam perfectum sacrificium significans, pari tamen pena plectuntur. Qui enim incipit, et si liceat, facit, nihil differt ab eo qui fecit. Utrique enim pena deputatur, ut   de populo suo eiciatur, nec de circumcisione glorietur, ne de genre Israel dicatur, sed inter preputium habentes reputetur. Qui ergo nunc legis figuras extra templum celebrant, frustra se Israelitas vel Iudeos iactant.
a Lv. 17, 3-4.
Numérotation du verset Lv. 17,10 
homo quilibet
interl.| Septuaginta: homo homo
de domo Israel et de advenis
marg.| DE  ADVENIS . Gentilibus qui non sunt coniuncti Iudeis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas et promissam hereditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adherentes; propterea iuxta Septuaginta,   homo homo dixit, ut ostendat tam eos qui in circumcisione quam qui in preputio {t. 1: Erfurt, f. 124vb; facsim., p. 250b} adherent Deo, hoc debere mandatum servare.
qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo
marg.| SI  COMEDERIT  SANGUINEM etc. Sanguinem homicidium intelligimus: fratris odium homicidium est: «Qui» enim «odit fratrem suum, homicida est»b. Abstinendum est igitur ab omni sanguine, id est ab omni odio fratrum, quia super talem animam, que talem comedit sanguinem, secundum illudc: «Qui devorant plebem meam sicut escam panis», obfirmat faciem suam Deus, Christum scilicet qui est imago Patris. «Qui» enim «videt» Filium, «videt et Patrem»d. Ipse enim iudex est, de quo diciture: «Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum». Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere, quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem eternum, qui preparatus est diabolo et angelis eiusf. Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicensg: «Ego dedi illum vobis», sanguinem scilicet Christi.
b 1Io. 3, 15.
c Ps. 13, 4.
d Io. 14, 9.
e Ps. 33, 1.
f Mt. 25, 41.
g Lv. 17, 11.
Numérotation du verset Lv. 17,11 
quia anima carnis
interl.| vita carnalis que finitur morte
marg.| ANIMA  CARNIS . Aliquid vitale est in sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui per omnes venas corporis diffunditur. Ipsam vitam corporis vocavit animam, non vitam que migrat ex corpore, sed que morte finitur. Qua locutione dicimus istam vitam temporalem, non eternam, mortalem, non immortalem, cum sit immortalis anima que portatur «ab angelis in sinu Abrae»h, et cui dicituri: «Hodie mecum eris in Paradiso». Secundum hoc dicit Apostolusj: Non facio animam meam pretiosiorem me, ubi se ostendit paratum mori pro Evangelio. Animam enim que migrat ex corpore pretiosorem faciebat, cum tantum meritum acquirebat.
h Lc. 16, 22.
i Lc. 23, 43.
j Act. 20, 24.
in sanguine est et ego dedi illum
interl.| sanguinem Christi
vobis ut super altare
interl.| crucem in qua fusus est sanguis
meum8
8 meum] in eo Weber
interl.| alias: in eo
expietis pro animabus vestris et sanguis
interl.| Christi
pro anime
interl.| sue, que ab ipsa plasmata et cum carne assumpta
piaculo sit
Numérotation du verset Lv. 17,12 
idcirco dixi filiis Israel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur apud9 vos
9 apud] inter Weber
Numérotation du verset Lv. 17,13 
homo quicumque de filiis Israel et de advenis qui peregrinantur apud vos
marg.| HOMO  QUICUMQUE . HESYCHIUS. Multa Deo cura est de nobis, ne alterutrum noceamus: propterea percutienti iubet alteram dare maxillam, et auferenti pallium, tunicam dimittere, et non in iudicio contenderek, ne ex contentione velimus etiam nocere, sed patiendo ipsum corrigere. Ideo legislator sanguinis mandatum recapitulat, ut fraudes et astutias nocendi varias auferat, dicens:   Si venatione sive aucupio etc.
k Cf. Mt. 5, 39-40.
si venatione
marg.| VENATIONE. Fraude que ad sanguinem vitamque pertinet. Undel: Captabant in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabant10. Et rursusm: «Anima nostra sicut passer, erepta est de laqueo   venantium ». Hoc est si peccantem viderit eum qui   venationi et dolo ex infirmitate vel simplicitate expositus est.
l Ps. 93, 21.
m Ps. 123, 7.
10 condemnabant] scrips., condem. Rusch
sive11 aucupio ceperit feram vel avem
11 sive] atque Weber
interl.| quemlibet vulgarem, carnalem et pastionibus incubantem, sed causarum communium expertem
marg.| VEL  AVEM etc. Cum scilicet qui a terrenis se removet, quibus vesci licitum est. Tales enim violenti et avari comedunt. Unden: Si invicem comeditis, videte ne ab invicem consummamini. Vel quoniam prius erant iusti, recte inter munda computantur.
n Gal. 5, 15.
quibus vesci licitum est fundat
interl.| orando, confitendo; undeo: «Effundo in conspectu eius orationem meam».
o Ps. 141, 3.
sanguinem
interl.| peccatum quod peccavit
eius et operiat illum terra
interl.| id est: peccata que commissa sunt ex fragilitate fratrum, nolite exponere, sed sanguinem eius qui capi visus est, tradite terre, operientes scilicet venia et compassione; hunc autem comedit qui diffamat peccatum proximi, quia anime mors peccatum.
marg.| OPERIAT  ILLUM  TERRA. Peccata confitentium   terra operit , tamquam inferius {t. 1: Erfurt, f. 125ra; facsim., p. 251a} remanentia ,et per penitentiam mortificata. Quorum prohibitus est clamor ad celos ascendere, quo ascendebat clamor Sodomorum, qui nolebant penitere.
Numérotation du verset Lv. 17,14 
anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israel sanguinem universe carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum {t. 1: Erfurt, f. 125ra; facsim., p. 251a} interibit
Numérotation du verset Lv. 17,15 
anima que comederit morticinum
interl.| in peccato mortuum
vel captum a bestia
interl.| A diabolo, qui peius est: in tantum enim mortuus est, ut eum captum teneant demones.
marg.| ANIMA  QUE  COMEDERIT etc. Superius dictum est: Qui tetigerit morticina a bestiis capta, id est qui in talibus communicaverit; hic autem dicitur:   Anima que comederit : totum scilicet peccatum suum fecerit, et ex eo voluntatem suam expleverit.
tam de indigenis quam de advenis lavabit vestimenta sua12
12 vestimenta sua] vestes suas Weber
interl.| hominem exteriorem
et seipsum13
13 seipsum] semetipsum Weber
interl.| interiorem
aqua
interl.| baptismi vel lacrimarum
et contaminatus erit usque ad vesperum14 hoc ordine
14 vesperum] +et Weber
interl.| predicto
mundus erit15
15 erit] fiet Weber
interl.| vel: fiet
Numérotation du verset Lv. 17,16 
quod si non lavaverit16 vestimenta sua vel17 corpus portabit iniquitatem suam.
16 lavaverit] laverit Weber
17 vel] nec Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_17)

Notes :