Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Lv. 2,1 

Anima
cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila
erit oblatio eius1 fundetque super eam
1 oblatio eius] inv. Weber
oleum
et ponet thus
Numérotation du verset Lv. 2,2 

ac deferet ad filios Aaron sacerdotis2
2 sacerdotis] sacerdotes Weber
quorum unus
tollit3 pugillum plenum simile et olei
3 tollit] tollet Weber
ac totum thus
et ponet memoriale
super altare in odorem suavissimum Domino.
Numérotation du verset Lv. 2,3 

Quod autem reliquum
fuerit de sacrificio, erit Aaron
et filiorum
eius sanctum sanctorum
de oblationibus Domini.
Numérotation du verset Lv. 2,4 

Cum autem obtuleris
sacrificium
coctum in clibano
de simila
panes
scilicet absque
fermento
conspersos
oleo
et lagana azyma
oleo
lita
Numérotation du verset Lv. 2,5 

si oblatio
tua fuerit de sartagine
simile
consperse oleo
et absque fermento
Numérotation du verset Lv. 2,6 

divides
eam minutatim et fundes super eam4 oleum
4 super eam] supra Weber
Numérotation du verset Lv. 2,7 

si5 autem de craticula
5 si Rusch ] sin Weber
fuerit6 sacrificium,
6 fuerit] om. Weber
eque simila
conspergetur oleo7
7 conspergetur oleo] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 2,8 

quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
Numérotation du verset Lv. 2,9 

qui cum obtulerit
eam tollet memoriale
de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
Numérotation du verset Lv. 2,10 

quicquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius
sanctum sanctorum
de oblationibus Domini
Numérotation du verset Lv. 2,11 

omnis oblatio que offertur Domino, absque fermento
fiet,
nec quicquam fermenti ac mellis
adolebitur in sacrificio Domini.
Numérotation du verset Lv. 2,12 

primitias tantum eorum offeretis ac8 munera
8 ac] et Weber
super altare vero non imponentur9 in odorem suavitatis
9 imponentur] ponentur Weber
Numérotation du verset Lv. 2,13 

quicquid obtuleris sacrificii sale condies
nec auferes sal federis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal.
Numérotation du verset Lv. 2,14 

si10 autem obtuleris munus primitiarum11
10 si] sin Weber |
11 primitiarum] primarum Weber |
frugum
tuarum Domino de spicis adhuc virentibus,
torrebis12
12 torrebis] torres Weber
eas igni,
et confringes
in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino
Numérotation du verset Lv. 2,15 

fundens super ea13 oleum
13 super ea] supra Weber
et thus
imponens quia oblatio Domini est
Numérotation du verset Lv. 2,16 

de qua adolebit sacerdos
in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum thus.

Capitulum 2

Numérotation du verset Lv. 2,1 
Anima
interl.| Tria sacrificia offert homo id est Christus: quartum anima , id est Ecclesia.
marg.| pauper quis
interl.| non homo
interl.| Ecclesia
interl.| Gentilis
cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila
interl.| simila que est delicatissima farina, ex qua fit panis optimus. Hec est sapientia inter dona Dei optima."Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientie et intelligentie1"a.
a Is. 11, 2: « ... spiritus sapientie et intellectus ». Cf. Iob. 20, 3; Sap. 7, 22: « ... spiritus intelligentie ».
1 intelligentie] intelli. Rusch
erit oblatio eius2 fundetque super eam
2 oblatio eius] inv. Weber
interl.| quicquid sapit, gratie spiritus imputando
oleum
interl.| eleemosynam
et ponet thus
interl.| orationem
interl.| ut sapientia augeatur coram Deo; unde Iacobusb:"Qui indiget sapientia, postulet a Deo".
b Iac. 1, 5.
marg.| ANIMA  CUM etc. A meliori parte totum hominem significat: requirit enim spiritualem et perfectum auditorem, quia   anima est sapientie capax, non caro.
marg.| ISIDORUS. Allegorice. Quartum sacrificium offert anima .   Simila Ecclesiam significat, que de multis personis quasi granis est collecta, legis et Evangelii mola inter litteram et spiritum separata, per aquam baptismi adunata, chrismate peruncta, et solidata spirituali igne; per humilitatem fit accepta hostia.
marg.| ORIGENES. Anima etc. Que scilicet nec vitulum habet, nec ovem, nec hedum, nec par turturum aut duos pullos colombarum, hic est animalis homo, qui si peccatis non urgetur, nec per vitia precipitatur, non tamen habet aliquid in se spirituale, vel figuraliter carnes Verbi Dei. Animalis homo non percipit que sunt Spiritus Deic. Spiritualis autem omnia diiudicat. Hic ergo qui anima nominatur non potest offerre omnia, quia non potest examinare omnia. Sed solam similam et panes azimos, id est communem hanc vitam in agricultura, et in ceteris vite usibus, offert tamen similam oleo conspersam. Omnis enim anima eget oleo divine misericordie vel gratie.
c 1Cor. 2, 14.
marg.| HESYCHIUS. Anima cum obtulerit etc.   Anima totum hominem significat, sicut ibid: «Cuncte   anime que ingresse sunt cum Iacob in Egyptum» etc. Lucas autem aite: Eramus autem omnes   anime in navi ducente septuaginta sex. Forsitan per   animam , Gentilem significat. Supra enim filiis Israel precepit ut sacrificia offerrent cum sanguine. Hic autem qui est sine lege offerre precipiens, non dicit ‘homo’ sicut supra, sed   anima . Animalis erat Gentilis, non intelligens ea que sunt Dei, sed vocat ad   oblatio nem misericordia Dei, ut percipiat salutem, cum pro peccatis sacrificia disponit, qui nec habet ovem nec capram, turturem vel columbam offerre precipit; qui nec habet illud,   similam . Non enim iam ex operibus, ut pauper virtutibus, sed sola cognitione Dei salvatur, que licet principium sit salutis, tamen   thus et   oleum superponendum, ut gratia Dei eleemosynis et orationibus misceatur. Unde angelus ad Cornelium aitf: Orationes tue et eleemosyne tue ascenderunt ad Dominum. In   thure interiores curantur passiones, et fumo eius sanantur oculi ex infirmitate lacrimantes. Oratio quippe anime passiones sanat, oculos interiores curat ab ignorantia, lacrimas ex egritudine peccati accendentes fugat.
d Gn. 46, 26.
e Act. 27, 37.
f Act. 10, 4.
Numérotation du verset Lv. 2,2 
ac deferet ad filios Aaron sacerdotis3
3 sacerdotis] sacerdotes Weber
marg.| FILIOS. Ministros Ecclesie. Quia quicquid offerimus, cum sanctis Ecclesie doctoribus conferre debemus. Unde Paulus cum apostolis contulit Evangelium, ne in vacuum cucurrissetg.
g Cf. Gal. 2, 2.
quorum unus
interl.| Christus qui nos offert Deo
tollit4 pugillum plenum {t. 1: Erfurt, f. 106ra; facsim., p. 213a} simile et olei
4 tollit] tollet Weber
interl.| misericordie et caritatis
ac totum thus
interl.| quia semper oportet orare; undeh: «Sine intermissione orate».
h 1Th. 5, 17.
marg.| QUORUM  UNUS etc. Unitas Ecclesie   pugillum simile tollit , quia pro capacitate sensus unusquisque fidelis Scripture scientiam debet appetere. Undei: «Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem».
i Rm. 12, 3.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 106ra; facsim., p. 213a} MORALITER.   Quorum unus etc. Notandum quod   pugillus simile et olei ,   totum vero   thus offerri iubetur, quia sapientia que in   simila , et caritas vel misericordia que in   oleo signatur, in hac vita non possunt esse plena. Undej: «Videmus nunc per speculum in enigmate»; et «nunc cognosco ex parte» etc.   Olei quoque pars offertur, quia misericordia numquam impletur, quia etsi miserearis quantum potes, plus tamen debes velle. Caritas etiam que   oleo figuratur, in presenti inchoatur, et in futuro perficietur.   Thus autem   totum crematur, quia semper orationi insistitur.
j 1Cor. 13, 12.
marg.| SIMILE. Scientie vel cognitionis Dei. Accepta enim est scientia Deo, quam fides comprehendere potest, et sicut qui   pugillo vult plus comprehendere, nihil proficit, totum quippe decurrit. Sic fides est mensura scientie Dei. «Credere enim oportet accedentem ad Deum»k, et quod non est ex fide, peccatum est.
k Hbr. 11, 6.
et ponet memoriale
interl.| Dei notitiam, secundum illud: «Odorem notitie sue manifestat per nos in omni loco»l.
l 2Cor. 2, 14.
marg.| MEMORIALE etc. Cognitionis Dei perfectam scientiam, cuius memores erimus, que numquam destruitur; et eam que nunc est, non ut contrariam destruit, sed partem minimam esse per plenitudinem suam ostendit: «Cum enim venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est»m.
m 1Cor. 13, 10.
super altare in odorem suavissimum Domino.
interl.| «Christi bonus odor sumus in his qui salvi fiunt»n etc.
n 2Cor. 2, 15.
Numérotation du verset Lv. 2,3 
Quod autem reliquum
interl.| secretum mysterii quod vulgus capere non potest
interl.| scientie in Christo abscondite
fuerit de sacrificio, erit Aaron
interl.| eius scilicet qui alta potest intelligere, et legem Dei quasi arcana continere, alta recondens mysteria, donec oportune auditoribus proferat
et filiorum
interl.| imitatorum
eius sanctum sanctorum
interl.| omnem scientiam superans
de oblationibus Domini.
marg.| DE  SACRIFICIO etc. HESYCHIUS. De illa scilicet perfecta et in celis abscondita, in Christoque reposita scientia, «in quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi»o.   Aaron montanus interpretatur, id est altiora de Deo intelligens. Vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens: hic tale   sacrificium offerre potest.   Sanctum sanctorum , est   de oblationibus Domino : partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans, et ad perfectionem exaltat.
o Col. 2, 3.
Numérotation du verset Lv. 2,4 
Cum autem obtuleris
interl.| credendo, predicando, venerando
sacrificium
interl.| Christum
coctum in clibano
interl.| Virginis utero
interl.| de clibano offeremus, cum de Christi incarnatione diputamus
de simila
interl.| Dei notitia
panes
interl.| Evangelicam doctrinam que solida et perfecta
interl.| apostolorum verba
scilicet absque
interl.| vel: sine
fermento
interl.| seculari scientia
conspersos
interl.| abundanter
oleo
interl.| Christi misericordia
et lagana azyma
interl.| Prophetarum preconia
oleo
interl.| quia qua caritate Christus incarnatus est vel sit et passus annunciat
lita
interl.| non conspersa
marg.| CUM  AUTEM etc. HESYCHIUS. Allegorice. Sacrificium Christus pro nobis immolatus.   Coctum in clibano : virginis scilicet utero.   Clibanus enim panem suscipit et ignem: sic uterus virginis   panem vite, id est Dei Verbum et ignem Spiritus sancti, de celo suscepit. Undep: «Spiritus sanctus superveniet in te» etc. Si ergo offers munus incarnationis Christi, que facta est in ventre virginis, non est acceptum Deo, nisi de   simila , id est scientia vel notitia Dei, fiat. De hac re siquidem locutionem ab apostolis et a prophetis suscipimus. Verba apostolorum sunt   panes ,   lagana prophetarum. Quanto enim   panes laganis ad nutriendum aptiores, tantum precellunt verba apostolorum verbis prophetarum. Utrique autem   azimi sine   fermento scientie secularis. Utraque tamen in   oleo fiunt: concorditer enim ab illis de Christi miseratione scriptum est, quia apostoli et prophete scripserunt, sed apostoli plenius scripserunt, qui completum ostenderunt quod illi nunciabant futurum.
p Lc. 1, 25.
marg.| LAGANA. Panis latus et tenuis, qui prophetiam et legem significat: quantum enim distat inter soliditatem panis et tenuitatem   lagani , tantum inter Evangelium et verba legis et prophetarum: hec tamen   oleo lita , quia lex et prophetia caritatem Christi predixerunt, qua in salute humani generis venit.
Numérotation du verset Lv. 2,5 
si oblatio
interl.| dispensatio
tua fuerit de sartagine
interl.| cruce
marg.| DE  SARTAGINE. Sicut enim   sartago media inter ignem et cibum, sic quodammodo crux inter impassibilem divinitatem et humanitatem que igne passionis est assata. Et sicut in   sartagine mollia durescunt, dura mollescunt, sic in passione crucis lapidea corda mollita, mollia et fluxa solidata.   De sartagine ergo sacrificium offerre est de mysterio crucis cum veneratione disputare.
simile
interl.| notitie Dei
consperse oleo
interl.| quia gratia Dei pro nobis miserando gustavit mortem
et absque fermento
interl.| exterioris doctrine
Numérotation du verset Lv. 2,6 
divides
interl.| singulas partes passionis ditinguendo: proditionem scilicet, sputa, collaphos, coronam spineam etc.
eam minutatim {t. 1: Erfurt, f. 106rb; facsim., p. 213b} et fundes super eam5 oleum
5 super eam] supra Weber
interl.| Christus passus est pro nobis, ut sequamur vestigia eiusq.
q Cf. 1Pt. 2, 21.
marg.| SI  OBLATIO etc. HESYCHIUS. Allegorice.   Oblatio de sartagine , dispensatio passionis de cruce.   Sartago igne consumitur, cibos superpositos aut statim aut longo intervallo esui reddit aptos, crux quoque super omnia fortis, omnem creaturam crucifixo subiecit, et carnem que ante passionem esui non videbatur apta, post aptam fecit. Si enim non fuisset crucifixus, sacrificium corporis eius non comederemus, quod modo in memoria passionis eius facimus. Unde ad Ezechielem diciturr: Sume tibi   sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, Hierusalem scilicet que maxime in cruce Domini offendit, et ideo ab eius scientia recessit.  SIMILE  CONSPERSE  OLEO. Quia mortuus est, et misertus nostri.  ABSQUE  FERMENTO. Sine macula.  DIVIDES  EAM  MINUTATIM, ut sermonem passionum eius, que {t. 1: Erfurt, f. 106rb; facsim., p. 213b} per partes processerunt,   dividamus , alapas, scilicet collaphos, sputa et vulnera diligenter distinguamus.   Et fundes super eam olueum , ut quemadmodum misericorditer pro nobis mortuus, nos quoque pro fratribus usque ad mortem misereamur.
r Ez. 4, 3.
Numérotation du verset Lv. 2,7 
si6 autem de craticula
6 si Rusch ] sin Weber
interl.| morte et sepultura. In clibano enim nativitas, in sartagine passio, in craticula designatur mors.
fuerit7 sacrificium,
7 fuerit] om. Weber
interl.| De craticula sacrificium offerimus, cum mortis Christi pie reminiscimur.
eque simila
interl.| notitia vel scientia a palea separata, trita vel subtiliata
conspergetur oleo8
8 conspergetur oleo] inv. Weber
interl.| ex misericordia enim mortuus est et resurrexit
marg.| SI  AUTEM etc. HESYCHIUS. Sicut in sartagine crucem, sic in   craticula mortem et sepulturam accipimus. Sartago enim super ignem ardentem et accensum,   craticula autem super carbones ardentes et olim accensos ponitur: sic mors Christi non fuit initium passionis, sed subsistentia. Hoc munus ex   simila , id ex Dei cognotione, perficitur. Oportet enim Christum Deum et immortalem predicari, qui secundum carnem mortuus est. In   oleo fit munus, quia oportet disputantem et de morte et de resurrectione misericordiam quoque addere: ex misericordia quippe mortem sustinuit, et resurrectionem dispensavit.
marg.| MORALITER.   Si autem etc.   Similam offert qui in aliquibus communis vite usibus bene conversari studet. Hec   oleo conspergenda est, quia omnis anima   oleo eget misericordie nec vitam presentem evadere potest, nisi misericordia celestis affuerit. Clibanus autem pondus tentationis exprimit. Sartago constantiam et robur animi,   craticula multiplicem impugnationem.
Numérotation du verset Lv. 2,8 
quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
interl.| Christi per quem offerimus
Numérotation du verset Lv. 2,9 
qui cum obtulerit
interl.| altari quod est in celis
eam tollet memoriale
interl.| abundantiam scientie vel cognitionis perfecte, cuius semper memores erimus, quando eius capaces fuerimus
de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
interl.| custodiens apud se et in futurum
Numérotation du verset Lv. 2,10 
quicquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius
interl.| id est scire quantum nos et perscrutari precepit, Aaron et filiorum eius erit, eorum scilicet qui sublimia de Deo cogitare possunt vel sentire
sanctum sanctorum
interl.| sancta enim est omnis bona conscientia, vel sancta sanctorum que de Dei scientia sicut oportet disputat
de oblationibus Domini
Numérotation du verset Lv. 2,11 
omnis oblatio que offertur Domino, absque fermento
interl.| corruptione heretica
interl.| exterioris doctrine: «Attendite a fermento Phariseorum»s.
s Lc. 12, 1.
fiet,
marg.| OMNIS  OBLATIO  QUE  OFFERTUR. ORIGENES. Dicat aliquis: Melius fere agebatur cum antiquis, quibus diversis sacrificiis venia prestabatur, apud nos una tantum venia peccatorum per baptisimi lavacrum, nulla post peccati misericordia. Decet enim districtioris discipline esse Christianum, pro quo Christus mortuus est, boves, hirci, et oves iugulabantur et aves, et simila oleo conspergebatur; pro te Dei Filius iugulatus est, et iterum te peccare delectat. Non tamen desperes: audisti quanta in lege sacrificia pro peccatis, audi quante sunt remissiones in Evangeliis. Prima est in baptismo. Secunda est in martirio. Tertia per eleemosynam. Undet: Date que habetis, et ecce omnia munda sunt vobis. Quarta quia fratribus remittimus. Undeu: Si remiseritis fratribus ex corde, et vobis remittet Pater vester etc. Quinta quia convertimus «peccatorem ab errore vie sue»v, secundum illudw: «Qui converti fecerit peccatorem ab errore vite sue» etc. Sexta per abundantiam caritatis. Unde diciturx: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et alibiy: «Caritas operit multitudinem peccatorum». Septima per penitentiam duram et laboriosam, cum peccator lavat lacrimis lectum suumz, et fiunt ei panes die ac nocteaa, nec erubescit sacerdoti Domini peccatum suum confiteri, et medicinam querere, secundum illud qui aitab: «Dixi: Confitebor adversum me» etc. Hinc Iacobusac: Si quis infirmatur, vocet presbiteros Ecclesie. Tu ergo cum venis ad gratiam baptismi, vitulum obtulisti, quia in morte Christi baptizaris. Cum ad martirium duceris, hircum obtulisti, quia auctorem peccati diabolum iugulasti. Cum eleemosynam feceris, et erga indigentes misericordie affectum impenderis, sacrum altare hedis pinguibus honorasti. Si fratri tuo ex corde dimiseris, et iracundie tumorem deposueris, mitem et simplicem animum habueris, arietem vel agnum sacrificasti. Si divinis lectionibus instructus, meditando ut columba, et in lege Domini vigilando converteris peccatorem ab errore vie suead et ad simplicitatem columbeae revocaveris, et sanctis adiungendo societatem turturis feceris imitari, par turturum aut duos pullos columbarum {t. 1: Erfurt, f. 106va; facsim., p. 214a} obtulisti. Si autem proximum tuum non tantum sicut teipsum dilixeris, sed sicut Christus (qui ait)af maiorem hac caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis etc., panes azimos similaticios caritatis oleo subactos, sine fermento malitie et nequitie, sed in azimis sinceritatis et veritatis te obtulisse cognosce. Si in amaritudine fletus fueris, si carnem tuam maceraveris, et multa abstinentia arefeceris, ut dicas: Sicut in frixorio confrixa sunt ossa mea, in sacrificio similam a sartagine vel a craticula obtulisti: Hoc modo verius et perfectius secundum Evangelium sacrificia offers, que iam secundum legem non potest offerre Israel.|
t Lc. 11, 41.
u Cf. Mt. 6, 14.
v Iac. 5, 20.
w Iac. 5, 20.
x Lc. 7, 47.
y 1Pt. 4, 8.
z Ps. 6, 7.
aa Ps. 41, 4.
ab Ps. 31, 5.
ac Iac. 5, 14.
ad Iac. 5, 20.
ae Cf. Mt. 10, 16.
af Io. 15,13.
nec quicquam {t. 1: Erfurt, f. 106va; facsim., p. 214a} fermenti ac mellis
interl.| philosophice eloquentie
marg.| FERMENTI  AC  MELLIS. Nihil voluptuosum, nihil suave placet Deo, sed quod habet aliquid mordacitatis et severitatis. Unde Pascha cum amaritudinibus manducatur.
adolebitur in sacrificio Domini.
marg.| AC  MELLIS. Gentilis eloquentie, que voce suavis est, non re. Undeag: Favus distillans labia meretricis. Quod autem dicitur in Canticisah: «  Mel et lac sub lingua tua», presentibus non contradicit. ‘Sub lingua’ enim dicitur, non ‘in lingua’, ut ostendatur paganorum sapientia et Iudeorum littera lingue Ecclesie, id est doctrine, subiecta esse. Horum non vult integram doctrinam offerri. Unde ait:   Non adolebitur in sacrificium , id est holocaustum: primitias tantum eorum offeretis. Primitias enim illius sapientie offerimus, non totam, sicut Paulus ad Athenienses inquitai: Sicut vester poeta dixit, huius et genus sumus. Quod enim invenit congruum scientie Dei, non respuit: non tamen ultra testimonia multiplicavit, quia «placuit Deo per stulticiam predicationis salvos facere credentes»aj. Unde Moyses ait: Super altare vero non imponentur, et cum liceret dici non ponentur, dicit: Non imponentur in odorem suavitatis, significans quia si tentaverimus de exterioribus divinitatis adipisci notitiam, tale sacrificium ad altare non ascendit, sed deprimitur in terrenis, quia de terra est.
ag Prv. 5, 3.
ah Ct. 4, 11.
ai Cf. Act. 17, 28.
aj 1Cor. 1, 21.
Numérotation du verset Lv. 2,12 
primitias tantum eorum offeretis ac9 munera
9 ac] et Weber
interl.| Elementa litterarum et alia que philosophi repperierunt, que divinis eloquiis necessaria sunt, discende ergo artes, ut per eas divina Scriptura quasi instrumento proferatur.
super altare vero non imponentur10 in odorem suavitatis
10 imponentur] ponentur Weber
interl.| quia terrena sunt
Numérotation du verset Lv. 2,13 
quicquid obtuleris sacrificii sale condies
interl.| ut quicquid ad Chrsiti honorem offerimus, sale rationis et discretionis condiamus
nec auferes sal federis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal.
marg.| SALE  CONDIES etc. Apostolica sapientia. Undeak: «Vos estis   sal terre» etc. Sicut omnis cibus   sale conditur , ita apostolica doctrina sermo predicationis. Ideo precipitur   sal in omni sacrificio offerri , ut secundum Apostolicam doctrinam et institutionem et imitationem operis vivamus. Unde Paulus aital: «Imitatores mei estote, sicut et ego Christi». Et alibiam: «Superedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum». Unde et legislator non dixit simpliciter   sal , sed   sal federis Dei tui . Sicut enim   fedus rationale, sic etiam   sal rationale. Testamenti ergo Evangelici et   salis Apostolici nos commonere voluit. Oleum in sacrificium offertur, si cum hilaritate offeramus, non ex tristitia aut ex necessitate. «Hilarem enim datorem diligit Deus»an.
ak Mt. 5, 13.
al 1Cor. 4, 16; 11, 1.
am Eph. 2, 20.
an 2Cor. 9, 7.
Numérotation du verset Lv. 2,14 
si11 autem obtuleris munus primitiarum12
11 si] sin Weber
12 primitiarum] primarum Weber
interl.| ORIGENES. de primis frugibus ut simila, sit recens et nova
interl.| initiis bonorum operum et doctrine
frugum
interl.| vel: fructum
tuarum Domino de spicis adhuc virentibus,
interl.| rudibus
torrebis13
13 torrebis] torres Weber
interl.| adurendo consecrare debes
eas igni,
interl.| Spiritus sancti
et confringes
interl.| separando litteram a spiritu
in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino
marg.| SI  AUTEM  OBTULERIS  MUNUS  PRIMATIARUM etc. ORIGENES. Secundo in loco   primitiarum , id est de initiis,   frugum mandatur oblatio, quod in die Pentecostes lex Dei iussit fieri: sed illis umbra data est, nobis veritas reservata est. In die autem Pentecostes, oblato sacrificio orationum, Spiritus sancti   primitias apostolorum suscepit Ecclesia. Et vere hec fuerunt recentia, quia novum erat. Unde et «musto pleni»ao. dicebantur. Igne tosta. Ignee namque lingue supra singulos consederunt.
ao Act. 2, 13
marg.| HESYCHIUS. Si autem obtuleris etc. Non modo precipit eos Dei notitiam sive scientiam offerre, qui in ea permanserunt, sed et rudes. Unde Apostolus: Mox ut vocatus est, predicavit. Primitivus Deo est qui noviter credere cepit, qui dudum ei nullum scientie fructum obtulit. Tales quia necdum subtiliter mysteria proferunt, ut farinam offerant aut similam necesse est, ut virentia ac torrida atque confracta offerant. Quemadmodum enim fructus humidos, {t. 1: Erfurt, f. 106vb; facsim., p. 214b} necdum mole aptos ut fiant farina vel simila, igne confringentes, paleas separamus: sic qui nondum solidam scientiam habent nec subtilem theologiam, igne Spiritus sancti indigent, ut littere paleas separent, quo sufficientem Dei scientiam possideant. Oportet autem nos oleum supereffundere, et thus ponere: per eleemosynam quippe et orationem scientia divina nobis perficitur.
Numérotation du verset Lv. 2,15 
fundens super ea14 oleum
14 super ea] supra Weber
interl.| misericordie
interl.| eleemosynam
et thus
interl.| orationem: «Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo»ap.
ap Ps. 140, 2.
imponens quia oblatio Domini est
Numérotation du verset Lv. 2,16 
de qua adolebit sacerdos
interl.| ut supra
in memoriam muneris {t. 1: Erfurt, f. 106vb; facsim., p. 214b} partem farris fracti et olei ac totum thus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_2)

Notes :