Glossa ordinaria

Capitulum 25

Numérotation du verset Lv. 25,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai dicens:
Numérotation du verset Lv. 25,2 

Loquere filiis Israel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram
quam ego dabo vobis,
sabbatizetis1 sabbatum Domini
1 sabbatizetis] sabbatizet Weber
Numérotation du verset Lv. 25,3 

sex annis
seres
agrum tuum
et sex annis putabis vineam tuam
colligesque fructus eius
Numérotation du verset Lv. 25,4 

septimo2 anno
2 septimo] + autem Weber
sabbatum erit terre requietionis Domini
agrum
non seres et vineam
non putabis
Numérotation du verset Lv. 25,5 

que sponte gignet3 humus non metes
3 ginget] gingit Weber
et uvas primitiarum tuarum
non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terre est
Numérotation du verset Lv. 25,6 

sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancille et mercennario tuo
et advene qui peregrinantur apud te
Numérotation du verset Lv. 25,7 

iumentis
et pecoribus tuis4
4 et pecoribus – tuis] inv. Weber
omnia que nascantur5 prebebunt cibum
5 nascantur] nascuntur Weber
Numérotation du verset Lv. 25,8 

numerabis quoque tibi septem hebdomadas6
6 hebdomadas] hebdomades Weber
annorum id est septies septem7 que simul faciunt quadraginta novem annos8
7 septies septem] inv. Weber |
8 quadraginta novem – annos] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 25,9 

et clanges bucina mense septimo decima die mensis
propitiationis tempore in universa terra vestra
Numérotation du verset Lv. 25,10 

sanctificabisque annum quinquagesimum
et vocabis remissionem
cunctis habitatoribus
terre vestre9
9 vestre] tue Weber
ipse est enim iubileus
revertetur homo ad possessionem suam
et unusquisque rediet ad familiam suam10 pristinam
10 suam] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,11 

quia iubileus est et quinquagesimus annus non seretis
neque metetis sponte
in agro nascentia et primitias vindemie non colligetis
Numérotation du verset Lv. 25,12 

ob sanctificationem iubilei sed statim ablata comedetis
Numérotation du verset Lv. 25,13 

anno iubilei redient omnes
ad possessiones suas
Numérotation du verset Lv. 25,14 

quando vendes
quippiam
civi tuo
vel emes
ab eo ne contristes fratrem tuum
sed iuxta numerum annorum iubilei
emes ab eo
Numérotation du verset Lv. 25,15 

et iuxta supputationem frugum
vendet tibi
Numérotation du verset Lv. 25,16 

quanto plures11 anni remanserint post iubileum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minus
11 plures] plus Weber
emptori12
12 minus emptori] minoris et Weber
constabit tempus enim frugum vendet tibi
Numérotation du verset Lv. 25,17 

nolite affligere
contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum
quia ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 25,18 

facite precepta mea et iudicia custodite
et implete ea ut habitare possitis in terra
absque ullo pavore
Numérotation du verset Lv. 25,19 

et gignat vobis humus fructus suos
quibus vescamini usque ad saturitatem
nullius
impetum formidantes
Numérotation du verset Lv. 25,20 

quod si dixeritis quid comedemus anno septimo
si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras,
Numérotation du verset Lv. 25,21 

dabo benedictionem meam vobis anno sexto
et faciet
fructus trium annorum
Numérotation du verset Lv. 25,22 

seretisque anno octavo et comedetis fruges veteres13 usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
13 feuges veteres] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,23 

terra quoque non vendetur14 in perpetuum quia mea est
14 vendetur] veniet Weber
et vos advene
et coloni
mei
estis
Numérotation du verset Lv. 25,24 

unde cuncta regio possessionis vestre sub redemptionis conditione vendetur
Numérotation du verset Lv. 25,25 

si attenuatus
frater tuus
vendiderit
possessiunculam
suam et voluerit propinquus eius
potest redimere quod ille vendiderat
Numérotation du verset Lv. 25,26 

si15 autem non habuerit proximum
15 si] sin Weber
et ipse pretium
ad redimendum potuerit invenire
Numérotation du verset Lv. 25,27 

computabuntur fructus
ex eo tempore quo vendidit
et quod reliquum est
reddat16 emptori
16 reddat] reddet Weber
sicque recipiet possessionem suam
Numérotation du verset Lv. 25,28 

quod si non invenerit manus
eius ut reddat pretium
habebit emptor
quod emerat
usque ad annum iubileum
in ipso enim omnis venditio redibit17 ad dominum et18 possessorem pristinum
17 redibit] redit Weber |
18 et] + ad Weber |
Numérotation du verset Lv. 25,29 

qui vendiderit domum suam19
19 suam] om. Weber
intra muros urbis20
20 muros urbis] inv. Weber
habebit licentiam redimendi donec unus annus impleatur21
21 annus impleatur] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,30 

si non redemerit
et anni circulus fuerit evolutus emptor
possidebit eam et posteri eius
in perpetuum et redimi non poterit etiam in iubileo
Numérotation du verset Lv. 25,31 

sin autem in villa fuerit domus
que muros
non habet agrorum iure vendetur
sin autem22 redempta non fuerit
22 sin autem] si ante Weber
in iubileo revertetur ad dominum
Numérotation du verset Lv. 25,32 

edes
Levitarum
que in urbibus sunt semper possunt redimi
Numérotation du verset Lv. 25,33 

si redempte non fuerint in iubileo revertentur ad dominos quia domus urbium Levitarum23 sunt pro possessionibus24
23 levitarum] leviticarum Weber |
24 sunt – pro possessionibus] inv. Weber |
inter filios Israel
Numérotation du verset Lv. 25,34 

suburbana autem eorum
non veneant25 quia possessio sempiterna est
25 veneant] venient Weber
Numérotation du verset Lv. 25,35 

si attenuatus fuerit frater tuus
et infirmus manu
et susceperis eum quasi advenam
et peregrinum
et vixerit tecum
Numérotation du verset Lv. 25,36 

ne accipias ab eo
usuras26 nec amplius quam dedisti
26 ab eo - usuras] inv. Weber
time Deum tuum
ut vivere possit frater tuus apud te
Numérotation du verset Lv. 25,37 

pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
Numérotation du verset Lv. 25,38 

ego Dominus Deus vester
qui eduxi vos de terra Egypti ut darem vobis terram Chanaan et essem Deus vester27
27 Deus vester] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,39 

si paupertate
compulsus vendiderit se tibi
frater tuus,
non eum opprimes
servitute famulorum
Numérotation du verset Lv. 25,40 

sed quasi mercennarius et colonus erit
usque ad annum iubileum operabitur apud te
Numérotation du verset Lv. 25,41 

et postea egredietur cum liberis suis
et revertetur ad cognationem
et ad possessionem patrum suorum
Numérotation du verset Lv. 25,42 

mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Egypti
non veneant28 conditione servorum
28 veneant] venient Weber
Numérotation du verset Lv. 25,43 

ne affligas eum
per potentiam
sed metuito Deum tuum
Numérotation du verset Lv. 25,44 

servus et ancilla sint vobis de nationibus
que in circuitu vestro sunt
Numérotation du verset Lv. 25,45 

et de advenis qui peregrinantur apud vos
vel qui ex his nati fuerint in terra vestra
hos habebitis famulos
Numérotation du verset Lv. 25,46 

et hereditario iure transmittetis ad posteros
ac possidebitis in eternum.
Fratres autem vestros
filios Israel ne opprimatis per potentiam
Numérotation du verset Lv. 25,47 

si invaluerit apud vos manus
advene atque peregrini et attenuatus
frater tuus
vendiderit
se
ei aut cuiquam de stirpe eius.
Numérotation du verset Lv. 25,48 

Post venditionem potest redimi qui voluerit, ex fratribus suis
redimat29 eum
29 redimat] redimet Weber
Numérotation du verset Lv. 25,49 

et patruus et patruelis
et consanguineus
et affinis
sin autem et ipse potuerit redimat30 se
30 redimat] redimet Weber
Numérotation du verset Lv. 25,50 

supputatis dumtaxat annis a tempore
venditionis sue usque ad annum iubileum
et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
Numérotation du verset Lv. 25,51 

si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum
secundum hos reddet et pretium
Numérotation du verset Lv. 25,52 

si pauci
ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
Numérotation du verset Lv. 25,53 

quibus ante servivit mercedibus imputatis
non affliget eum violenter in conspectu tuo
Numérotation du verset Lv. 25,54 

quod si per hec redimi non potuerit
anno iubileo
egredietur cum liberis suis
Numérotation du verset Lv. 25,55 

mei enim servi
sunt31 filii Israel quos eduxi de terra Egypti.
31 enim servi – sunt] inv. Weber

Capitulum 25

Numérotation du verset Lv. 25,1 
Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai dicens:
Numérotation du verset Lv. 25,2 
Loquere filiis Israel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram
interl.| conversationem bonam
quam ego dabo vobis,
interl.| in Lege et preceptis
sabbatizetis1 sabbatum Domini
1 sabbatizetis] sabbatizet Weber
Numérotation du verset Lv. 25,3 
sex annis
interl.| toto tempore presentis vite
interl.| sic
seres
interl.| ut post sabbatizet terra
agrum tuum
interl.| legem in cuius operatione populus Iudeorum laborabat
et sex annis putabis vineam tuam
interl.| Evangelicam vitam, cuius Christus vitis vera, nos palmites, pater agricolaa.
a Io. 15, 1.
colligesque fructus eius
marg.| SERES  AGRUM  TUUM, etc. Per   agrum et   vineam , cum istum seminari, et illam amputari prohibuit, omne genus agri intelligendum est: neque enim in oliveto vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum sit.
Numérotation du verset Lv. 25,4 
septimo2 anno
2 septimo] + autem Weber
interl.| eterna requie
sabbatum erit terre requietionis Domini
interl.| quia nihil erit necesse operari, nec opera Legis vel Evangelii
marg.| QUANDO  INGRESSI  FUERITIS etc. HESYCHIUS. Terra, conversatio bona, de qua diciturb: «Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam».   Sex annis seres agrum tuum etc.: dum sumus scilicet in hac vita et in visibili creatura sumus, quam significat senarius.   Sex enim diebus creata sunt omnia que videntur;   septimo autem   anno sabbatum erit terre requietionis Domini . Cum enim post presens tempus   sabbatum venit, de quo Paulus aitc: «Relinquitur   sabbatismus populo Dei», quem dies   septimus signat, in qua «  requievit » Deus «ab operibus suis», scilicet visibilibus, iam non erit operandi tempus.
b Ps. 142, 10.
c Hbr. 4, 9-10.
agrum
interl.| per hanc communem culturam mandata implendo
non seres et vineam
interl.| a parte totum denominat
interl.| Evangelica mandata pure observando
non putabis
interl.| coles
Numérotation du verset Lv. 25,5 
que sponte gignet3 humus non metes
3 ginget] gingit Weber
interl.| Que naturalis lex suggerit, nec doctore indiget nec litteris.
marg.| QUE  SPONTE  GIGNET. Eorum scilicet que hic facimus, in futuro fructum manducabimus. Unded: «Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit» etc.
d Ps. 127.2.
et uvas primitiarum tuarum
interl.| Septuaginta: uvam sanctificationis , id est mysteria Christi
non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terre est
Numérotation du verset Lv. 25,6 
sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancille et mercennario tuo
interl.| Quem invitasti non ut servum et ancillam subiecisti.
et advene qui peregrinantur apud te
interl.| Septuaginta: inquilino, id est philosopho, qui adiacet tibi, qui terram bonam intrasti
marg.| SED  ERUNT etc. Non prohibet Dominus vesci que sponte nata sunt, sed reponere in usum proprium.
Numérotation du verset Lv. 25,7 
iumentis
interl.| idiotis
et pecoribus tuis4
4 et pecoribus – tuis] inv. Weber
interl.| infidelibus mansuetefactis
omnia que nascantur5 prebebunt cibum
5 nascantur] nascuntur Weber
interl.| putabunt vivere in secula seculorum
Numérotation du verset Lv. 25,8 
numerabis quoque tibi septem hebdomadas6
6 hebdomadas] hebdomades Weber
interl.| Septuaginta: septem requies
annorum id est {t. 1: Erfurt, f. 133ra; facsim., p. 267a} septies septem7 que simul faciunt quadraginta novem annos8
7 septies septem] inv. Weber
8 quadraginta novem – annos] inv. Weber
marg.| NUMERABIS  QUOQUE. Interrogemus Iudeos, si septimum diem (ut aiunt) legislator honoravit et ab operibus vacare precepit, quare quinquagesimum annum celebrari precepit. Septem enim hebdomade annorum quadraginta novem faciunt. Non ergo quinquagesimo vacare oporteret, nisi mysterium lex signaret, quod Iudeorum infirmitas non caperet. Duplex enim a Deo omnium significatur consummatio; una cuiusque singularis, altera omnium communis, quando tempus operandi non erit. In superioribus primam, in his insinuat secundam.
Numérotation du verset Lv. 25,9 
et clanges bucina mense septimo decima die mensis
interl.| Perfectionem significat, quia denarius perfectus est.
propitiationis tempore in universa terra vestra
interl.| quia omnes a corruptione liberabuntur, quibus in Adam dictum este: «Terra es et in terra ibis».
e Gn. 3, 19 (Vetus latina); Vulg.: « Pulvis es et in pulverem reverteris ».
marg.| marg.|marg.| SEPTEM  HEBDOMADAS etc. In hebdomada dierum humanum seculum {t. 1: Erfurt, f. 133ra; facsim., p. 267a} dividitur. Cum igitur hic numerus multiplicatus in semetipso fuerit, et tota completa etas seculi, et tempus devolutum ad finem pervenerit, succedet quinquagesimus, quasi quadragesimo nono anno, in quo erit resurrectio. Unde subdit:   Clangens buccina mense septimo etc. Unde Apostolusf: «In tuba Dei descendet de celo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent» incorrupti. Oportet enim suscitantem precedere tubam: ideo in quadragesimo et nono anno, in quo communis est consummatio, tuba canere precepit.
f 1Th. 4, 16. Cf. 1Cor. 15, 52: « In momento, in ictu oculi, in novissima tubacanet enim tuba, et mortui resurgent incorruptiet nos immutabimur ».
marg.| MENSE  SEPTIMO. Quia quasi   septimo mense etatis mundi Christus venit: primus   mensis , qui in paradiso fuit, secundus usque ad diluvium, tertius usque ad Abraham, quartus usquequo descensum est in Egyptum, quintus usque ad transmigrationem, sextus usque ad adventum Christi,   septimus ipse adventus.
Numérotation du verset Lv. 25,10 
sanctificabisque annum quinquagesimum
marg.| SANCTIFICABITISQUE 9  ANNUM . Quasi in sanctimonia exspectetur et cogitetur. Pacem enim debemus sequi et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deumg.
g Hbr.12, 14.
9 sanctificabitisque] sic Rusch
et vocabis remissionem
interl.| omnium peccatorum, omnium laborum
cunctis habitatoribus
interl.| quia generalis resurrectio
terre vestre10
10 vestre] tue Weber
interl.| vel: tue
ipse est enim iubileus
interl.| initiatus vel remissivus
revertetur homo ad possessionem suam
interl.| Septuaginta: patriam , paradisum scilicet, qui vera   patria est.
et unusquisque rediet ad familiam suam11 pristinam
11 suam] om. Weber
marg.| UNUSQUISQUE. Patriarcharum et prophetarum. Est quedam familia hospitalis, cui preest Abraham. Est et alia castitatis, cui preest Ioseph. Est et alia mansuetudinis, cui preest Moyses.
Numérotation du verset Lv. 25,11 
quia iubileus est et quinquagesimus annus non seretis
interl.| ut supra
neque metetis sponte
interl.| quia tempus fruendi, non operandi
in agro nascentia et primitias vindemie non colligetis
interl.| reponendo in usum proprium
Numérotation du verset Lv. 25,12 
ob sanctificationem iubilei sed statim ablata comedetis
interl.| quia reddet unicuique iuxta opera sua
Numérotation du verset Lv. 25,13 
anno iubilei redient omnes
interl.| A Deo venimus, ad quem redeundum est.
ad possessiones suas
interl.| patriam celestem singulorum remunerationem, quiah: «In domo Patris mei mansiones multe sunt».
h Io. 14, 12.
Numérotation du verset Lv. 25,14 
quando vendes
interl.| docendo
quippiam
interl.| aliquam doctrinam bonam
civi tuo
interl.| ecclesiastico
vel emes
interl.| discernendo
ab eo ne contristes fratrem tuum
interl.| Supra virtutem doctrinam ingerendo, onera importabilia imponendo.
marg.| QUANDO  VENDES etc. Quisque vendere potest vel emere. Unde Paulusi: Omnia vestra sumus sicut et vos nostra.
i Cf. 2Cor. 1, 14.
marg.| Hoc secundum litteram moraliter informat, ut in contractibus proximis compatiamur, ne quis nimium molestus de pauperum necessitatibus negocietur, ne studeat possessiones aliorum acquirere, sed indigentibus comodare, et comodata paulatim de fructibus agrorum recipere.
sed iuxta numerum annorum iubilei
interl.| vel: laudis
marg.| IUXTA  NUMERUM. Id est secundum virtutem cuiusque.   Anni enim etatem significant, in qua manifestatur quid possit quisque secundum corpus.
emes ab eo
Numérotation du verset Lv. 25,15 
et iuxta supputationem frugum
interl.| secundum hoc quod fructificare potest discipulus
vendet tibi
Numérotation du verset Lv. 25,16 
quanto plures12 anni remanserint post iubileum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minus
12 plures] plus Weber
interl.| vel: minoris
emptori13
13 minus emptori] minoris et Weber
interl.| vel: emptio
constabit tempus enim frugum vendet tibi
marg.| QUANTO  PLURES. Id est, si potest multum operari, multum fructum exiget; si multum non potest, parum rependet: feret enim hic tricesimum, iste sexagesimum, ille centesimum fructum.
Numérotation du verset Lv. 25,17 
nolite affligere
interl.| grave onus imponendo
contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum
interl.| qui dicitj: «Tollite iugum meum super vos quia suave est» etk: «Onus meum leve».
j Mt. 11, 29.
k Mt. 11, 30.
quia ego Dominus Deus vester
interl.| qui dixil: «Non omnes capiunt verbum istud». «Qui potest capere capiat»m.
l Mt. 19, 11.
m Mt. 19, 12.
Numérotation du verset Lv. 25,18 
facite precepta mea et iudicia custodite
interl.| in memoria
marg.| FACITE  PRECEPTA  MEA etc. Ne quis audita moderatione vendendi et emendi segnior fieret, et condescensio ipsa noceret, caute adiungit:   Facite precepta etc. Neminem siquidem vult vacare, sed secundum virtutem fructificare. Virtutem {t. 1: Erfurt, f. 133rb; facsim., p. 267b} quoque conscientia cuiusque examinat.
marg.| ET  IUDICIA etc. Non corrumpentes intentionem vel operationem eorum, velut si quis eleemosynam tribuit, non alii noceat ut alii prosit: preceptum enim quod eleemosynam fieri iussit, iustam esse voluit.
et {t. 1: Erfurt, f. 133rb; facsim., p. 267b} implete ea ut habitare possitis in terra
interl.| id est: divina lege spiritualis scripture et bona conversatione, quam Deus possidere et colere precepit.
absque ullo pavore
Numérotation du verset Lv. 25,19 
et gignat vobis humus fructus suos
interl.| vitam eternam
quibus vescamini usque ad saturitatem
interl.| «Saciabor cum apparuerit gloria tua»n.
n Ps. 16, 15.
nullius
interl.| vel diaboli vel cuiuslibet persecutoris
impetum formidantes
Numérotation du verset Lv. 25,20 
quod si dixeritis quid comedemus anno septimo
interl.| in cuiusque consummatione
si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras,
Numérotation du verset Lv. 25,21 
dabo benedictionem meam vobis anno sexto
interl.| quo reformatus est homo
et faciet
interl.| homo
fructus trium annorum
interl.| Quibus in eterna beatitudine nutriamur, qui hic, Christo iuvante, virtutum et operum semina iecimus.
marg.| QUOD  SI  DIXERITIS etc. Quia per duos annos terram vacare preceperat, ne conturbarentur tamquam solliciti quid comederent aut quid biberent, ait:   Dabo benedictionem meam etc. Et notandum quia cum Christus dicato: Nolite cogitare de crastino, lex iubet ne cogitent de   tribus annis .
o Mt. 6, 34.
marg.| DABO  BENEDICTIONEM etc. Christum. Undep: «Benediximus vobis in nomine Domini», id est Christo, qui est nomen Patris. Qui Patrem nobis nominavit et manifestavit; hic in   septimo anno venit, id est in perfectione, quam significat senarius; et ut hominem reformaret, quem formaverat die   sexto , quod ibi   sextus dies, hic   sextus dicitur   annus , quia inter formationem nostram et reformationem multa tempora defluxerunt.
p Ps. 128, 8.
Numérotation du verset Lv. 25,22 
seretisque anno octavo et comedetis fruges veteres14 usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
14 feuges veteres] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 25,23 
terra quoque non vendetur15 in perpetuum quia mea est
15 vendetur] veniet Weber
interl.| non vestra, qui advene estis
marg.| TERRA  QUOQUE etc. AUGUSTINUS. Alii codices habent:   Terra non venumdabitur in prophanationem , ne quis scilicet   terram quam accepit a Deo audeat   vendere prophanis, qui in ea impietatem exerceant et deos alienos colant. Alii:   in confirmationem , id est non ita   confirmetur venditio , ut in tempore remissionis non recipiat eam   venditor, quia mea est etc. Ideo secundum preceptum meum, quisquis habet, uti debet.
et vos advene
interl.| nascendo
et coloni
interl.| vivendo, qui cogimini migrare moriendo
mei
interl.| Qui celum et terram impleoq.
q Cf. Ier. 23, 24.
estis
Numérotation du verset Lv. 25,24 
unde cuncta regio possessionis vestre sub redemptionis conditione vendetur
Numérotation du verset Lv. 25,25 
si attenuatus
interl.| preditis divitiis spiritualibus
frater tuus
interl.| fidelis
vendiderit
interl.| diabolo
interl.| cogitationem peccati suscipiens
possessiunculam
interl.| conversationem
suam et voluerit propinquus eius
interl.| cognatione fidei
potest redimere quod ille vendiderat
marg.| SI  ATTENUATUS  FRATER etc. Que sit nostra substantia, quomodo eam alienamus, quomodo eam recipimus, per ordinem docet. Habet quisque   possessionem bonam, conversationem sanctam, alius virginitatem habet, alius continentia pollet, hic preminet sacerdotio, ille pauperum patrocinio, quisque secundum virtutem habet possessionem. Sed per desidiam cogitationes nostre infirmantur, et a propria possessione ex parte cadimus: docet quomodo restituatur.
marg.| POTEST  REDIMERE etc. Secundum illudr: «Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi intruite in spiritu lenitatis», «alter alterius onera portate» etc. Et sic liberare   fratrem possumus a paupertate, et   redimere possessionem eius, ut quodammodo communis sit.
r Gal. 6, 1-2.
Numérotation du verset Lv. 25,26 
si16 autem non habuerit proximum
16 si] sin Weber
interl.| qui sibi compatiatur
et ipse pretium
interl.| satisfactionis
ad redimendum potuerit invenire
Numérotation du verset Lv. 25,27 
computabuntur fructus
interl.| bone conversationis
ex eo tempore quo vendidit
interl.| peccavit
et quod reliquum est
interl.| satisfactionis et correctionis
reddat17 emptori
17 reddat] reddet Weber
interl.| opponet diabolo
sicque recipiet possessionem suam
interl.| satisfactione reddita
Numérotation du verset Lv. 25,28 
quod si non invenerit manus
interl.| operatio
eius ut reddat pretium
interl.| vel per se vel per proximum
interl.| ut pravam cogitationem ad actum
interl.| diabolus
quod emerat
interl.| prava suggerendo
usque ad annum iubileum
marg.| USQUE  AD  ANNUM etc. Annus, quia omnes horas in se habet, et dies et menses, et circumitus omnes, perfectionem significat. Peccatum aut perfectum et diuturnum, non nisi perfecta penitentia emendatur, in qua ieiunium, oratio, cilicium, eleemosyna, et lacrime peraguntur: per hec enim plena remissio acquiritur.
in ipso enim omnis venditio redibit18 ad dominum et19 possessorem pristinum
18 redibit] redit Weber
19 et] + ad Weber
Numérotation du verset Lv. 25,29 
qui vendiderit domum suam20
20 suam] om. Weber
interl.| Synagoga venditur ab his quibus inhabitanda dabatur.
marg.| QUI  VENDIDERIT  DOMUM etc. Non exprimitur venditor, nec propinquus dicitur. Non enim unus est, sed totus populus, nec de cognatione Iudeorum, sed Sodome et Gomorrhe.
marg.| QUI  VENDIDERIT etc. In superiori capitulo spiritualem cuiusque conversationem exposuit, hic generaliter de Synagoga vel Ecclesia tractare intendit, quia Ecclesia gentium libertatem accipit, Synagoga in perpetuum servit, exceptis Levitis, id est apostolis, et qui adherent eis.
intra muros urbis21
21 muros urbis] inv. Weber
interl.| legis, prophetie
interl.| Hierusalem
habebit licentiam redimendi donec unus annus impleatur22
22 annus impleatur] inv. Weber
interl.| id est: in uno tantum anno, in quo Christus omnibus remissionem dedit, et maxime Iudeis; undes: «Ut predicarem annum placabilem Domino» etc.
s Is. 61, 2.
marg.| ORIGENES. QUI  VENDIDERIT etc. De Iacob scriptum estt: homo simplex et habitans domi; et de obstetricibus Iudeorum vel Hebreorumu: Quia timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi domos. Timor ergo obstetricibus causa fuit domorum. Iacob vero simplicitas et innocentia inhabitare fecit vel dedit. Hec est domus non manufacta in celis, quam nemo edificare potest, nisi cum timore Domini, nemo habitare, nisi cum simplicitate mentis et puritate cordis. Sed sepe qui bene agendo, et bene vivendo, et recte credendo, hanc domum construxit, incurrit peccatum alicuius debiti, et hanc a crudelissimo feneratore cogitur venundare, et labores suos in alios transfundere. Sed clementia legislatoris occurrit, ut infra certum tempus redimi possit, si tamen manus eius invenerit pretium penitentie, scilicet lacrimis congregatum et manibus, id est laboribus boni operis, inventum. Annus autem est quo venit Dominus mittere confractos in remissionem et penitentibus dare salutem. Domus autem que in celo est, in civitate murata est. Murus celi firmamentum est. Hanc possunt habere pauci, qui scilicet conversationem habent in celisv. Quibus diciturw: «Dei edificatio estis». Alii habent domos in vicis quibus non est murus, sed adiacet ager fecundus, illi fortasse qui sibi preparant habitaculum in terra viventium, de quibus diciturx: «Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram». Istas domos, si forte lapsus acciderit, semper est facultas recuperandi. Si enim nos aliqua culpa mortalis invenerit, non in crimine mortali, non in blasphemia fidei, que muro ecclesiastici et apostolici dogmatis cincta est, si vel in sermonis vel in morum vitio consistat, hoc est vendidisse domum que in agro est, vel in vico cui murus non est. Hec ergo culpa, hec venditio semper reparari potest, nec interdicitur aliquando de huiusmodi penitentiam agere, sed non de gravioribus criminibus, quod est in infidelitate impenitentem perseverare, usque ad finem in iniquitatem perdurare. In gravioribus criminibus enim semel tantum conceditur penitentie locus, communia que frequenter incurrimus, semper penitentiam recipiunt et semper redimuntur.
t Gn. 25, 27.
u Ex. 1, 21.
v Cf. Phil. 3, 20.
w 1Cor. 3, 9.
x Mt. 5, 4.
Numérotation du verset Lv. 25,30 
si non redemerit
interl.| in adventu Christi
et anni circulus fuerit evolutus emptor
interl.| diabolus
possidebit eam et posteri eius
interl.| demones
in perpetuum et redimi non poterit etiam in iubileo
interl.| Septuaginta: remissionem quam rogavit eis Christus dicensy: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt.
y Lc. 23, 34.
Numérotation du verset Lv. 25,31 
sin autem in villa fuerit domus
interl.| gentilis ecclesia
que muros
interl.| patriarchas, prophetas, legem
non habet agrorum iure vendetur
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 133vb; facsim., p. 268b} AGRORUM  IURE  VENDETUR. Quia Evangelio proximi sunt, non legi. Ideo semper possunt redimi; ex quo Christus venit usque ad secundum adventum per partes redimuntur.
marg.| Septuaginta: Ad agrum terre estimabuntur, de quo scilicet diciturz: «Simile est regnum celorum thesauro abscondito in   agro », id est Evangelio, in quo thesaurus est mysterium Christi scilicet.
z Mt. 13, 44.
sin autem23 redempta non fuerit
23 sin autem] si ante Weber
interl.| remissione crucis
in iubileo revertetur ad dominum
Numérotation du verset Lv. 25,32 
edes
interl.| quotquot eis sociantur
Levitarum
interl.| Apostolorum, qui hereditatem non possident in terra.
que in urbibus sunt semper possunt redimi
marg.| EDES  LEVITARUM etc. Si sacerdotalis fuerit domus vel Levitica, ubicumque fuerit, sive in civitate, sive in agro, semper habet redemtionem. Sacerdos mens consecrata Deo dicitur, et vocatur Levita, quia semper assistit Deo et voluntati eius ministrat: perfectus ergo virtute et opere in fide et actibus sacerdos et Levita accipiendus est. Huic si contingit domum celestem vendere, sicut David qui aspexit uxorem Urie, statim redemit dicensaa: «Peccavi». Si etiam Scripturas divinas legimus et sanctorum patrum in his delicta aliqua recensemus, si secundum Apostolumab, dicimus quia «hec omnia in figura contingebant illis», et «scripta sunt ad correctionem nostram», hoc modo semper domus eorum redimitur, quia semper pro culpis eorum a doctoribus satisfactio redditur ostendentibus ex divinis Scripturis hec formas fuisse et imagines futurorum, non quibus delicta sanctorum arguerentur, sed quibus peccatores in societate sanctorum ostenderentur. Ita ergo possessio sacerdotalis numquam a sacerdote separatur, etiamsi aliquando districta fuerit, semper redimitur, quia caritas omnia patitur, omnia sperat, numquam caritas caditac. Potest autem distrahi, id est in peccatum incidere, quia potest aliquis superedificare ligna, fenum, stipulamad, que sunt opera peccati; qui hec edificat, diabolo domum vendit, dat pretium peccati, satisfactionem scilicet desiderii.
aa 2Rg. 12, 13.
ab 1Cor. 10, 11.
ac 1Cor. 13, 7-8.
ad Cf. 1Cor. 3, 12.
Numérotation du verset Lv. 25,33 
si redempte non fuerint in iubileo revertentur ad dominos quia domus urbium Levitarum24 sunt pro possessionibus25
24 levitarum] leviticarum Weber
25 sunt – pro possessionibus] inv. Weber
interl.| Omnes familie apostolis adherentes eorum erant possessiones .
inter filios Israel
Numérotation du verset Lv. 25,34 
suburbana autem eorum
interl.| apostolorum
marg.| SUBURBANA  AUTEM etc. Alii agri, id est conversationes, virtutes, et doctrine. He separate sunt a civitatibus eorum que per ipsos consistunt, et salvantur, et non venduntur, quia gratis accipiuntur, gratis dantur.
non veneant26 quia possessio sempiterna est
26 veneant] venient Weber
Numérotation du verset Lv. 25,35 
si attenuatus fuerit frater tuus
interl.| dignitate et conversatione
et infirmus manu
interl.| operatione virtutum
et susceperis eum quasi advenam
interl.| qui nunc ad fidem venit
et peregrinum
interl.| qui adhuc errat huc et illuc
interl.| pane Verbi Dei
marg.| SI  ATTENUATUS  FUERIT  FRATER  TUUS etc. Mirare legislatoris sapientiam et pietatem: in humilibus enim sublimia exponit, secundum litteram vero dat regulam pietatis.
Numérotation du verset Lv. 25,36 
ne accipias ab eo
interl.| ne moriatur a Deo alienus
usuras27 nec amplius quam dedisti
27 ab eo - usuras] inv. Weber
interl.| id est: ne abundantius virtutum operationem exigas
time Deum tuum
interl.| ne nimis opprimas eum angariis
ut vivere possit frater tuus apud te
interl.| quasi imitare Paulum dicentemae: «Factus sum infirmus infirmis».
ae 1Cor. 9, 22.
Numérotation du verset Lv. 25,37 
pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
Numérotation du verset Lv. 25,38 
ego Dominus Deus vester
interl.| Cuius iugum suaveaf, qui hominem nolo peccare nec supra vires alicuius exigere.
af Cf. Mt. 11, 30.
qui eduxi vos de terra Egypti ut darem vobis terram Chanaan et essem Deus vester28
28 Deus vester] inv. Weber
marg.| QUI  EDUXI  VOS  DE  TERRA  EGYPTI etc. Quasi: Sicut de dominio   Egypti orum vos liberavi, et abiectis peccatoribus in   terram Chananeorum iam mundatam induxi, ita nolo vos sub dominio peccatorum teneri, neque peccatorum societatem amplecti. Sed cum penitere voluerint, et cohabitatione et facultatis largitione sustentetis.
Numérotation du verset Lv. 25,39 
si paupertate
interl.| virtutis attenuatione
compulsus vendiderit se tibi
interl.| pretio doctrine et correctionis
interl.| Convertendum et corripiendum se tibi tradiderit.
frater tuus,
interl.| fidelis equalis vocatione et conversatione
non eum opprimes
interl.| nimia crudelitate affligens
servitute famulorum
interl.| id est: Non subdetur tibi tamquam servus , sed libertate qua Christus nos liberavit.
marg.| SI  PAUPERTATE  COMPULSUS etc. Multa pietate littera plena est, sed spiritualis intellectus plenior.
Numérotation du verset Lv. 25,40 
sed quasi mercennarius et colonus erit
interl.| non vere, quia cito domum et agrum recuperabit
marg.| SED  QUASI  MERCENNARIUS . Uterque subditus est, sed tamen hic liber est: sic qui per vos conversus est, subiectus quidem est, sed dignitate gratie divine frater est.
usque ad annum iubileum operabitur apud te
interl.| quia perfectam penitentiam integre mundatus et perfectus potest operari apud se
Numérotation du verset Lv. 25,41 
et postea egredietur cum liberis suis
interl.| virtutibus quas habebat antequam venderetur
et revertetur ad cognationem
interl.| sanctorum
et ad possessionem patrum suorum
interl.| conversationis fortem et gratie quam dedit eius verus Pater Deus
Numérotation du verset Lv. 25,42 
mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Egypti
interl.| quasi: Semel facti servi mei, et a servitute mundi et diaboli liberati, etsi ad modicum lapsi sunt, nolo tamen ut dignitatem perdant in perpetuum.
non veneant29 conditione servorum
29 veneant] venient Weber
interl.| quasi: Empti sunt pretio magno: nolo ut fiant servi hominum.
Numérotation du verset Lv. 25,43 
ne affligas eum
interl.| quem conversisti
per potentiam
marg.| NE  AFFLIGAS  EUM etc. Quiaag: In quo iudicas, iudicaberis, et eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.
ag Cf. Mt. 7, 2.
sed metuito Deum tuum
Numérotation du verset Lv. 25,44 
servus et ancilla sint vobis de nationibus
interl.| Gentilibus, qui nondum credunt: spem tamen habent fidei et salutis.
que in {t. 1: Erfurt, f. 134ra; facsim., p. 269a} circuitu vestro sunt
marg.| SERVUS  ET  ANCILLA etc. Ostendet quid distet inter eos, quos ex infidelibus {t. 1: Erfurt, f. 134ra; facsim., p. 269a} Deo salvamus, quosque iam fideles, et nobis similes vocationis et conversationis dignitate pro tempore virtutibus attenuatos corrigimus. Hi enim usque ad iubileum apud nos operantur. Illi autem   servi sunt perpetui.
Numérotation du verset Lv. 25,45 
et de advenis qui peregrinantur apud vos
interl.| Iudeis qui nobiscum legunt legem et prophetas, sed non nobiscum intelligunt
vel qui ex his nati fuerint in terra vestra
marg.| QUI  EX  HIS  NATI etc. Iudeorum cognati heretici, qui eadem nobiscum predicant mysteria, quasi sint   in terra vestra , sed non recte et perfecte credunt.
hos habebitis famulos
Numérotation du verset Lv. 25,46 
et hereditario iure transmittetis ad posteros
interl.| discipulos vestros
marg.| HOS  HABEBITIS etc. Quos de gentibus aut de Iudeis aut de hereticis convertimus, quasi servos et ancillas in perpetuum acquirimus, quia pro eis doctrine pecuniam expendimus, et filiis vestris, id est discipulis, docendos tradere posuimus, sicut Paulus Tito Cretenses, Thimotheo Ephesios docendos commisit.
ac possidebitis in eternum.
interl.| id est: nulla remissione dimittentur
Fratres autem vestros
interl.| in fide vestra nutritos
filios Israel ne opprimatis per potentiam
marg.| FRATRES  AUTEM etc. Quasi non eadem dignitate apud vos erunt, quos de impiis convertistis, et quos lapsos reparastis.
Numérotation du verset Lv. 25,47 
si invaluerit apud vos manus
interl.| operatio, fortitudo scilicet
advene atque peregrini et attenuatus
interl.| non habens exhortatorem vel consiliatorem
marg.| SI  INVALUERIT. Id est: si noviter fidei vestre coniunctus, et Gentilis vel Iudeus vel hereticus, virtutibus claruerit, ut possit arguere et exhortari.
marg.| SI  INVALUERIT etc. Secundum litteram, quantum diligat libertatem ostendit. Ideo enim Israelitam alienis non permittit servire, sed precipit redimi.
frater tuus
interl.| qui olim fide eruditus, et tibi conversationis forte equatus
vendiderit
interl.| pro verbo doctrine
se
interl.| conversationem dando scilicet
ei aut cuiquam de stirpe eius.
interl.| discipulo suo scilicet
Numérotation du verset Lv. 25,48 
Post venditionem potest redimi qui voluerit, ex fratribus suis
interl.| probatis fidelibus
redimat30 eum
30 redimat] redimet Weber
interl.| doctrina data, ne amplius eorum doctrinam querat
marg.| QUI  VOLUERIT  EX  FRATRIBUS etc. Turpe est enim hominem in fide ab infantia nutritum talium subire magisterium, qui repente magistri facti sunt. Unde Hieronymus: Heri in foro, hodie in altari; heri socius histrionum, hodie consecrator virginum.
Numérotation du verset Lv. 25,49 
et patruus et patruelis
marg.| PATRUUS  ET  PATRUELES 31 etc.   Patrueles sunt qui nos in fide genuerunt, fratres eorum consimiles predicatores, filii fratrum discipuli consimilium.
31 patrueles] sic Rusch
et consanguineus
marg.| CONSANGUINEUS. Qui remotior patruo vel patrueli, sed remotior affini. Qui enim suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem abnegavitah.
ah 1Tim. 5, 8.
et affinis
marg.| AFFINIS . In cognatione fidei incarnationis Christi, qui de carne eius et ossibus sumus.
sin autem et ipse potuerit redimat32 se
32 redimat] redimet Weber
marg.| SIN  AUTEM etc. Pro libertate nostra et gloria Spiritus sanctus agit, et quemcumque servum peccati virtutibus redimi precipit.
marg.| ET  IPSE etc.  REDIMAT. Qui pauper factus est in peccato, cum prius virtute et doctrina dives esset, recte seipsum liberat dum exhortando, consulendo ad virtutem revocat.
Numérotation du verset Lv. 25,50 
supputatis dumtaxat annis a tempore
interl.| ex quo peccavit
venditionis sue usque ad annum iubileum
interl.| perfectam remissionem peccatorum
marg.| SUPPUTATIS  DUMTAXAT  TEMPORE etc. Id est: tractando apud se qua virtute, qua correctione studiose penitentie remissionem peccatorum possit apprehendere et procedere. Sicut enim qui pecuniam reddidit emptori annum remissionis non exspectat, sic qui equales ad delendum peccatum exquirit virtutes, penitentiam anticipat. Sicut Zacheus, qui multa abstulerat, aitai: Dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si quem defraudavi, reddo quadruplum. Ideo Dominus ait illiaj: Hodie salus huic domui facta est.
ai Lc. 19, 8.
aj Lc. 19, 9.
et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
interl.| mensura peccati considerata: Qui facit peccatum, servus est peccatiak.
ak Cf. Io. 8, 34.
Numérotation du verset Lv. 25,51 
si plures fuerint anni qui remanent usque ad iubileum
interl.| id est: si multe virtutes et actiones corrrectionesque necessarie sunt
secundum hos reddet et pretium
marg.| REDDET  ET  PRETIM . Id est: secundum ea que peccavit, oportet   pretium reddere . Quod gula peccavit, ieiunium corrigat, quod garrulitas admisit, silentium deleat, et similiter contrariis contraria curantur.
Numérotation du verset Lv. 25,52 
si pauci
interl.| si paucis scilicet virtutibus et correctionibus potest emendari
ponet rationem {t. 1: Erfurt, f. 134rb; facsim., p. 269b} cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
Numérotation du verset Lv. 25,53 
quibus ante servivit mercedibus imputatis
interl.| id est: consideratis scilicet peccatis quibus sub peccato venundatus servivit
non affliget eum violenter in conspectu tuo
interl.| quasi compatiendo quam totius succurrere
Numérotation du verset Lv. 25,54 
quod si per hec redimi non potuerit
interl.| id est: Si equalibus peccato virtutibus, seipsum redimere non potest .
anno iubileo
interl.| perfecta et districta penitentia
egredietur cum liberis suis
interl.| operibus bonis, que ante peccatum habuit
Numérotation du verset Lv. 25,55 
mei enim servi
interl.| suspirantes ad libertatem
sunt33 filii Israel quos eduxi de terra Egypti.
33 enim servi – sunt] inv. Weber
interl.| de mundo



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_25)

Notes :