Glossa ordinaria

Capitulum 27

Numérotation du verset Lv. 27,1 

Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutus] locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 27,2 

loquere filiis Israel et dices ad eos homo qui votum fecerit
et spoponderit Deo animam suam
sub estimatione dabit pretium
Numérotation du verset Lv. 27,3 

si fuerit masculus
a vicesimo anno2 usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti
2 anno] om. Weber
ad mensuram sanctuarii
Numérotation du verset Lv. 27,4 

si mulier, triginta
Numérotation du verset Lv. 27,5 

a quinto autem anno
usque ad vicesimum
masculus dabit viginti siclos
mulier3 decem
3 mulier] femina Weber
Numérotation du verset Lv. 27,6 

ab uno mense
usque ad quintum annum4 pro masculo dabuntur quinque sicli
4 quintum annum] inv. Weber
pro femina
tres
Numérotation du verset Lv. 27,7 

sexagenarius
et ultra
masculus
dabit quindecim siclos
femina decem
Numérotation du verset Lv. 27,8 

si pauper fuerit
et estimationem reddere non valebit,
stabit coram sacerdote
et quantum ille estimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit
Numérotation du verset Lv. 27,9 

animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit
Numérotation du verset Lv. 27,10 

et mutari non poterit
id est nec melius malo
nec peius bono
quod si mutaverit
et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est
consecratum erit Domino
Numérotation du verset Lv. 27,11 

animal immundum quod immolari Domino non potest
si quis voverit adducetur ante sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 27,12 

qui diiudicans utrum bonum vel5 malum sit statuet pretium
5 vel] an Weber
Numérotation du verset Lv. 27,13 

quod si dare noluerit6 is qui offert addet supra estimationem7 quintam partem
6 noluerit] voluerit Weber |
7 estimationem] estimationis Weber |
Numérotation du verset Lv. 27,14 

homo si voverit domum suam et sanctificaverit eam Domino considerabit8 sacerdos utrum bona sit an mala9 et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur
8 eam - Domino considerabit] inv. Weber |
9 sit - an mala] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 27,15 

sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem estimationis supra et habebit domum
Numérotation du verset Lv. 27,16 

quod si agrum possessionis sue
voverit et consecraverit
Domino
iuxta mensuram sementis
estimabitur pretium si triginta modiis ordei seritur ager10 quinquaginta siclis venundetur11 argenti
10 ager] terra Weber |
11 venundetur] veniet Weber |
Numérotation du verset Lv. 27,17 

si statim ab anno incipientis iubilei voverit agrum quanto valere potest tanto estimabitur
Numérotation du verset Lv. 27,18 

sin autem post aliquantulum12 temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iubileum et detrahetur ex pretio
12 aliquantulum] aliquantum Weber
Numérotation du verset Lv. 27,19 

quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem estimate pecunie et possidebit eum
Numérotation du verset Lv. 27,20 

sin autem redimere noluerit13
13 redimere noluerit] inv. Weber
sed alteri
cuilibet fuerit venundatus
ultra eum qui voverat redimere non poterit
Numérotation du verset Lv. 27,21 

quia cum iubelei venerit dies
sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum
Numérotation du verset Lv. 27,22 

si ager
emptus et non de possessione maiorum
sanctificatus fuerit Domino
Numérotation du verset Lv. 27,23 

supputabit sacerdos iuxta annorum numerum
usque ad iubileum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino
Numérotation du verset Lv. 27,24 

in iubileo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis sue
Numérotation du verset Lv. 27,25 

omnis estimatio siclo
sanctuarii ponderabitur
siclus viginti obolos habet
Numérotation du verset Lv. 27,26 

primogenita que ad Dominum pertinent
nemo sanctificare poterit
et vovere sive bos
sive ovis
fuerit Domini sunt
Numérotation du verset Lv. 27,27 

quod si immundum animal est14
14 animal est] inv. Weber
redimet qui obtulerit15 iuxta estimationem suam16 et addet quintam partem pretii
15 obtulerit] obtulit Weber |
16 suam] tuam Weber |
si redimere noluerit
vendetur alteri quantumcumque fuerit ante17 estimatum
17 quantumcumque fuerit ante] quantocumque a te fuerit Weber
Numérotation du verset Lv. 27,28 

omne quod Domino consecratur sive homo
fuerit sive animal
sive ager
non veniet nec redimi poterit
quicquid semel fuerit consecratum
sanctum sanctorum erit Domino
Numérotation du verset Lv. 27,29 

et omnis consecratio que offertur ab homine non redimetur sed morte morietur
Numérotation du verset Lv. 27,30 

omnes decime terre sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur
Numérotation du verset Lv. 27,31 

si quis autem voluerit redimere decimas suas
addet quintam partem earum
Numérotation du verset Lv. 27,32 

omnium decimarum18 que sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino
18 decimarum] + boves et oves et capre Weber
Numérotation du verset Lv. 27,33 

non eligetur nec bonum nec malum
nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino
et non redimetur
Numérotation du verset Lv. 27,34 

hec sunt precepta que mandavit Dominus Moysi
et19 ad filios Israel
19 et] om. Weber
in monte Sinai20.
20 Sinai] + Explicit liber vaiecra id est Leviticus Weber

Capitulum 27

Numérotation du verset Lv. 27,1 
Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutus] locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 27,2 
loquere filiis Israel et dices ad eos homo qui votum fecerit
marg.| HOMO  QUI  VOTUM  FECERIT etc. Plena sunt hec verba prudentia: que oporteat agi vel minime, superius precepit; nunc vel ex toto vel ex parte agentium dignitatem exponit, quid perfecta vita et quid mediocris, quid incipiens cognitionis Dei habeat, differentias quoque etatum describit.
et spoponderit Deo animam suam
interl.| totam vitam
marg.| ANIMAM  SUAM etc. Aquila et Theodotio: admirabile. Symachus: si separaverit. Septuaginta:   honorem anime sue .
sub estimatione dabit pretium
interl.| id est: quadraginta dragmas
Numérotation du verset Lv. 27,3 
si fuerit masculus
interl.| firmus et fortis
a vicesimo anno2 usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti
2 anno] om. Weber
interl.| vel: didragmas, id est centesimum fructum
interl.| vitam eternam
marg.| A VICESIMO  ANNO etc. Quando pubes, fortis, validus virtutibus et operibus contra spirituales inimicos. Unde:   Omnis masculus a viginti annis et supra. Omnes qui ambulant in virtute sua, huius pretium, conversatio scilicet et vita retributio quam pro se offert Deo. Quinquaginta sicli sunt, id est spiritualis vita. Quinquagesimo enim die Spiritus sanctus advenit, et in quinquagesimo anno plenarie datur liberatio et terre restitutio. A viginti annis usque ad sexaginta, intellectus perfectus, fortitudo et filiorum procreatio. Qui autem et intellectum habet et fortitudinem, ut que intelligit faciat et filios spirituales {t. 1: Erfurt, f. 135vb; facsim., p. 272b} Deo facere potest, pretium eius est quinquaginta didragme, id est perfectus fructus et perfectionis didragme, de qua dicitura:"Estote perfecti, sicut et Pater vester perfectus est".b
a Mt. 5, 48.
b ¶Fons : Cf. Hesychius , In Lv., lib. 6 (Lv. 23, 22), PG 93, 1159 A-1160A12. [ALH2018] [MM2019]
marg.| SICLOS . Vel didragmas, sexagenarium fructum scilicet magnum quidem, sed centenario minorem, quia mulier est que viro minor est. Mulieres tamen, si ad summam mensuram pervenerint et infirmitatem suam intentione fortitudinis transierunt, masculi possunt appellari. Undec: «Mulierem fortem, quis inveniet?» Quia ergo veram continentiam habet, triginta sicli sive didragme estimatio est, id est sexagenarius fructus. Unded: «Vidua eligatur non minus sexaginta annorum».
c Prv. 31, 10.
d 1Tim. 5, 9.
ad mensuram sanctuarii
Numérotation du verset Lv. 27,4 
si mulier, triginta
interl.| quasi cui hec perfectio deest, sed ad aliam provehi cupit
Numérotation du verset Lv. 27,5 
a quinto autem anno
interl.| sensatus,sed nondum perfectus
marg.| A QUINTO  AUTEM etc. Qui sensatus est, ut perficere incepit, sed conversatione ieiunii non potest ornari.
usque ad vicesimum
marg.| USQUE  AD  VICESIMUM etc. Qui proficere cepit sensibus quinque: provectus enim hic est ad virtutem et perfectionem. Viginti enim annorum fortes sunt atque valentes.
masculus dabit viginti siclos
interl.| didragme
marg.| MASCULUS  DABIT  VIGINTI  SICLOS. Vel didragmas, id est quadraginta dragmas; id est obolos quadringentos. Quadragenarius vero ieiunii et orationum provectum significat. Tot enim diebus ieiunavit Moyses, et Helias, et ipse Christus, et post a diabolo est tentatus.
mulier3 decem
3 mulier] femina Weber
marg.| MULIER  DECEM  SICLOS. Vel didragmas vel ducentos obolos. Custodiam scilicet   decem mandatorum, que duplicantur secundum litteram et spiritum, in quibus non est preceptum ieiunii, quod provectos decet necdum perfectos.e
e <Parall.> Cf. Glossa ordinaria (Lv. 27, 5): Femina.
Numérotation du verset Lv. 27,6 
ab uno mense
marg.| AB  UNO  MENSE.   Unius mensis est qui nunc in fide genitus est; quibus diciturf: Quasi modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite etc.
f 1Pt. 2, 2.
usque ad quintum annum4 pro masculo dabuntur quinque sicli
4 quintum annum] inv. Weber
marg.| QUINQUE  SICLI etc. Vel didragme, scilicet ut masculus duplices sensus habeat, et que sensibiliter audit, intelligibiliter suscipiat. Sic enim ad perfectionem ducitur, propter quod centum obolorum est pretium eius: centenarius enim perfectus est.
pro femina
interl.| quia minor et simplicior
tres
marg.| PRO  FEMINA  TRES etc.   Pro femina tres didragme, id est fides Patris et Filii et Spiritus sancti, ut corde credat, ore confiteaturg, et sint ei due didragme. Sit autem ei talis fides ad perfectionem. Tres enim didragme sex sunt dragme, et sexaginta oboli, qui numerus perfectionem signat. Unde populus Israel sexcenta milia, id est sexaginta miliades, habet. Erant enim in eis mediocriter perfecti quasi iam participes Evangelice conversationis.
g Cf. Rm. 10, 10.
Numérotation du verset Lv. 27,7 
sexagenarius
marg.| SEXAGENARIUS . Qui excellentiam conversationis promisit, sicut virginitatem vel mundi abrenuntiationem, sed infirmatus est.
et ultra
interl.| Senex enim infirmus in proposito.
masculus
interl.| fortior
dabit quindecim siclos
interl.| vel: dragmas
marg.| DABIT QUINDECIM SICLOS. Vel didragmas, que sunt triginta dragme. Tres enim fructus bona terra reddidit; centenarium, id est virginem esse vel mundo abrenuntiare; sexagenarium, scilicet continentiam; tricenarium, id est casti coniugii conversationem.
femina decem
interl.| custodiam scilicet mandatorum
Numérotation du verset Lv. 27,8 
si pauper fuerit
marg.| SI  PAUPER etc. Qui multum peccavit, ideo interpretatus est Aquila:   si excessit .
et estimationem reddere non valebit,
interl.| aliquam de supra dictis
stabit coram sacerdote
interl.| offerens secundo
marg.| STABIT  CORAM  SACERDOTE etc. Si enim quemlibet nobis subditum Dei servitio obtulerimus, in ministerium nostrum recipere non debemus, promittentes pro eo vel meliorem vel minus bonum.
et quantum ille estimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit
marg.| QUANTUM  ILLE  ESTIMAVERIT. Id est:   Quantum viderit eum posse satisfactionis imponet scilicet si locuples est, ut distribuat pecuniam, si sanus ieiunet, oret, laboret.
Numérotation du verset Lv. 27,9 
{t. 1: Erfurt, f. 136ra; facsim., p. 273a} animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 136ra; facsim., p. 273a} ANIMAL  AUTEM etc. Quia differentias oblationum que ex nobis ipsis sunt et gradus exposuit, iam eorum que nobis tamquam pecora subditi sunt, quando sit oblatio sancta exponit.
marg.| SANCTUM  ERIT etc. Secundum legem immaculatum et mundum, veluti si filium, discipulum, servum vel quemlibet nobis subditum Deo obtulerimus.
Numérotation du verset Lv. 27,10 
et mutari non poterit
interl.| id est: non debemus penitere, si obtulerimus
id est nec melius malo
interl.| minus bono
nec peius bono
interl.| minus bonum
quod si mutaverit
interl.| id est: si voluntatem mutandi habuerit
et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est
interl.| quod prius erat datum
marg.| QUOD  SI  MUTAVERIT etc. Ut sit duplex oblatio, et inimicus erubescat, qui oblationem   mutare suggerebat.
consecratum erit Domino
Numérotation du verset Lv. 27,11 
animal immundum quod immolari Domino non potest
interl.| hoc ad litteram stare non potest
si quis voverit adducetur ante sacerdotem
Numérotation du verset Lv. 27,12 
qui diiudicans utrum bonum vel5 malum sit statuet pretium
5 vel] an Weber
marg.| ANIMAL  IMMUNDUM etc. HESYCHIUS. Que non simul et ungulam findunt et ruminant,   immunda sunt. Ungulam findunt qui litteram et spiritum distinguunt. Ruminant autem qui meditando leges continuam habent intentionem. Qui ergo filium talem vel servum vel discipulum Deo offert, qui non ex malitia sed ex infirmitate nec ruminat nec ungulam findit,   adducat eum ad   sacerdotem qui, diiudicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium , id est moderatum imponet iugum, id est mediocrem conversationem, ut declinant scilicet a malo et provehatur ad meliora, inter deterius scilicet et melius, secundum Symachum, ut possit Domino offerri.
marg.| Sciendum est quod aliud est sanctificari, aliud est sanctum esse. Quod enim sanctificatur et offertur sanctum incipit esse, quod non erat, et paulatim augmentatur. Quod sanctum est et Dei est, non eget augmento, quia perfectum est. Bonum est ergo aliorum doctrina et auxilio sanctificari, sed melius est talem esse qui seipsum et alios possit sanctificare, quod paucorum est. Sanctificat ergo coram Domino, qui familiam suam et cognationem tam sensibilem quam intelligibilem pure et sancte vult conversari, ut sit Ecclesia Dei. Si autem per se non est idoneus hoc facere, sacerdos debet considerare utrum bona an mala sit. Ex diversis enim constat personis, et secundum quod possunt, debet iniungere eis.
Numérotation du verset Lv. 27,13 
quod si dare noluerit6 is qui offert addet supra estimationem7 quintam partem
6 noluerit] voluerit Weber
7 estimationem] estimationis Weber
interl.| mentis sapientiam
marg.| QUINTAM  PARTEM etc. Mentem, scilicet que regit quinque sensus, sine qua virgines fatue ad nuptias non suscipiuntur.
Numérotation du verset Lv. 27,14 
homo si voverit domum suam et sanctificaverit eam Domino considerabit8 sacerdos utrum bona sit an mala9 et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur
8 eam - Domino considerabit] inv. Weber
9 sit - an mala] inv. Weber
interl.| tunc
marg.| HOMO  SI  VOVERIT etc. In sequentibus diceth: Omne quod Domino consecratur, sive homo, sive animal, sive ager, redimi non poterit; hic autem domum et agrum redimi precipit. Sed forsan hoc secundum diversas intentiones offerentium decernit, tamquam ibi non habeat voluntatem ulterius habendi quod penitus consecravit.
h Lv. 27, 28.
Numérotation du verset Lv. 27,15 
sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem estimationis supra et habebit domum
interl.| quia sanctificatio domus ipsi ascribitur
marg.| SIN  AUTEM  ILLE etc. Redimere est per doctrinam et formulam vite familiam liberare, et quicquid sanctimonie obviat diluere. Adiiciet vero admonitioni et edificationi sacerdotis intelligentiam et frequentem commemorationem.
Numérotation du verset Lv. 27,16 
quod si agrum possessionis sue
marg.| QUOD  SI  AGRUM etc. Id est Scripturam divinam, cuius vitis Christus, Pater agricolai. In hoc absconditur thesaurusj, id est salutaris predicatio; in hoc diversa est cuiusque possessio, modus scilicet sciendi, quem sibi quisque obtinere potuit.
i Io. 15, 1.
j Cf. Mt. 13, 44.
voverit et consecraverit
interl.| ut sanctus incipiat esse
Domino
interl.| deputando sacerdoti
iuxta mensuram sementis
interl.| doctrinam verbi, qua eruditus est lege spirituali
estimabitur pretium si triginta modiis ordei seritur ager10 quinquaginta siclis {t. 1: Erfurt, f. 136rb; facsim., p. 273b} venundetur11 argenti
10 ager] terra Weber
11 venundetur] veniet Weber
marg.| SI  TRIGINTA  MODIIS etc. In   triginta modiis ordei , Vetus Testamentum; in   quinquaginta siclis vel didragmis, iuxta Septuaginta, spiritualem et perfectam doctrinam intellige. Sed quando hec regula, vel perfecte danda vel minuenda sit, per sequentia intelligek: «Si statim ab anno incipientis iubilei» etc.
k Lv. 27, 17.
Numérotation du verset Lv. 27,17 
si statim ab anno incipientis iubilei voverit agrum quanto valere potest tanto estimabitur
Numérotation du verset Lv. 27,18 
sin autem post aliquantulum12 temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iubileum et detrahetur ex pretio
12 aliquantulum] aliquantum Weber
Numérotation du verset Lv. 27,19 
quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem estimate pecunie et possidebit eum
marg.| SI  STATIM  AB  ANNO. Id est: Si gratie viam quam elegit vult per sacerdotem gubernari et produci, hoc exigat sacerdos. Quod cum doceretur perfecta et spirituali {t. 1: Erfurt, f. 136rb; facsim., p. 273b} doctrina percepit, non condescendens ei, quia non est necesse ei, qui donum revocationis accepit, sed in doctrina faciat eum permanere quam tradidit. Si autem diminitum est aliquid de dono quod percepit, et ab eo in conversatione decidit, hoc est enim post aliquantulum iubilei agrum consecrari. Sacerdos autem reputat argentum in annos reliquos usque ad iubileum, ut scilicet penitentie definiat tempus reliquum, et detrahitur de pretio. Quod enim minus fecit et deterius vixit, diminuit de dono et factus est infirmior et abiectior. Hic tamen potest redimere agrum, adiiciens quintam partem argenti ad pretium suum, scilicet doctrine sacerdotis proprium intellectum, ut sui ipsius gubernator et doctor efficiatur. Sic enim ager quem consecravit offerens sacerdoti ab ipso possidebitur.
marg.| ADDET  QUINTAM  PARTEM etc. Doctrine sacerdotis proprium intellectum: doctrina enim et instructione sacerdotis prius gubernamur, sed postea proficere, et intellectum nostrum adiicere debemus.
Numérotation du verset Lv. 27,20 
sin autem redimere noluerit13
13 redimere noluerit] inv. Weber
interl.| id est: proprium intellectum seipsum regere
sed alteri
interl.| doctori
cuilibet fuerit venundatus
interl.| pretio doctrine scilicet ut doceatur
ultra eum qui voverat redimere non poterit
Numérotation du verset Lv. 27,21 
quia cum iubelei venerit dies
interl.| id est: tempore remissionis, transeunte scilicet tempore presentis vite
sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum
interl.| qui illum continuo docuerunt
marg.| SIN  AUTEM etc. Ille consecrat agrum et redemit agrum qui conversationem suam alii gubernandam permisit, sed, eo iuvante, provectus intellectum proprium addit, ut se ipsum regere possit. Qui vero, alio docente, nihil proficit nec intellectum addit, cui est semper necesse doceri, et sepe pravis doctoribus acquiescit, non potest querere mercedem virtutis qua agrum redimeret, veniente iubileo, id est tempore remissionis, transeunte scilicet presentis vite tempore, erit possessio sanctificata Domino. Conversatio enim quam semel vel alio gubernante consecutus est, sanctus erit Domino. Sed quemadmodum possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum, eius enim lucrum est qui continue gubernat.
Numérotation du verset Lv. 27,22 
si ager
interl.| virtus vel vita patris, quam ipse negligendo perdidit
emptus et non de possessione maiorum
marg.| ET  NON  DE  POSSESSIONE. Quia neque de custodia   maiorum suorum, neque ipsius   empt oris fuerat
sanctificatus fuerit Domino
interl.| Sacerdotibus oblatus, ut peccatoris sancta efficiatur conversatio.
interl.| exhortendo, arguendo, ne terra perdatur ex toto
Numérotation du verset Lv. 27,23 
supputabit sacerdos iuxta annorum numerum
marg.| SUPPUTABIT  SACERDOS etc. Recte   sacerdos cum eo qui fratrem ad penitentiam monuit, veram redemptionem   supputat , qualiter scilicet penitere debeat. Ille enim districte eius actionem et conversationem novit, qui correxit; hic autem ut   sacerdos perfectam redemptionem.
marg.| IUXTA  ANNORUM  NUMERUM. Ex his scilicet que de penitentia predicat: Scriptura enim estimatione iubilei vel remissionis.
usque ad iubileum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino
marg.| ET  DABIT  ILLE  QUI  VOVERAT  EUM  DOMINO. Non dicit dabunt’, sed   dabit . Etsi enim communi consilio sacerdotis et eius qui ad penitentiam monuit, estimationis definitio datur, ille tamen offeret eum qui ad penitendum excitavit: huic enim obediet qui et ipse penitenti obligatur, ut quod cepit perficiat.
Numérotation du verset Lv. 27,24 
in iubileo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis sue
marg.| IN  IUBILEO  AUTEM  REVERTETUR etc. Quia non statim, cum penitentia datur vel definitur, penitus mundatur, sed ea peracta, ideo recte ait:   In iubileo autem etc. Peracta enim penitentia et remissione suscepta, conversationis sue agrum14 suscipiet.
14 agrum] coniec., agmen cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lv. 27,25 
interl.| vel: didragma
sanctuarii ponderabitur
marg.| OMNIS  ESTIMATIO etc. Ut omnis definitio sanctis fiat ponderibus, id est de sacra Scriptura venientibus: exteriora enim pondera, ut philosophorum vel hereticorum, quibus veritates et perfectiones hominum pensant, nec sancta nec iusta sunt.
siclus viginti obolos habet
marg.| SICLUS  VIGINTI etc. Id est decem mandata, secundum litteram et secundum spiritum intellecta. Quicumque autem aut legem aut Evangelium rennuit, non habet didragma, nec eius pondera sunt sancta.
Numérotation du verset Lv. 27,26 
primogenita que ad Dominum pertinent
marg.| PRIMOGENITA  QUE etc. Primogenita tamquam pecora nostra sunt qui nobis obediunt, filii, servi, et discipuli. Sed horum primogenita sunt, qui sic obediunt, ut aliis prebeant exemplum et magisterium. De quibus alibi diciturl: «Omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur». Aperit enim vulvam generandorum filiorum, qui secundum Deum incipit obedire. Unde Paulus de Timotheo aitm:"Qui est filius meus dilectus in Domino, ipse vos15* commovere faciat vias meas" etc.
l Lc. 2, 23.
m Cf. 1Cor. 4, 17: « Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo ».
15 vos] corr., nos Rusch
nemo sanctificare poterit
marg.| NEMO  SANCTIFICARE  POTERIT etc. Non quia sanctificatione indigna sint, sed quia sancta sunt nec egent sanctificari, ut filius qui sic patrem et matrem honorat, ut etiam exemplum aliis fiat, tamquam Deo offerens honorem qui hoc precepit. Servus quoque qui, etiam"dominis16 carnalibus in simplicitate cordis non ad oculum servit"n, ipsi Deo servitutem impendit.o
n Cf. Eph. 6, 5-6.
o Cf. Col. 3, 22: « Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum ». Cf. Eph. 6, 5: « Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo ».
16 dominis] dominus cacogr. Rusch
et vovere sive bos
interl.| studiosus in operatione mandatorum Dei
sive ovis
interl.| simplicatate placens
fuerit Domini sunt
Numérotation du verset Lv. 27,27 
quod si immundum animal est17
17 animal est] inv. Weber
marg.| QUOD  SI  IMMUNDUM etc. Peccator qui nec legem, et sicut oportet meditatur, nec distinguere conatur. Quicumque ergo vehementer obediens est patri, domino aut magistro: nec tamen legem meditatur aut distinguit, primogenitus quidem in pecoribus sed   immundus est.
redimet qui obtulerit18 iuxta estimationem suam19 et addet quintam partem pretii
18 obtulerit] obtulit Weber
19 suam] tuam Weber
marg.| ADDET  QUINTAM  PARTEM etc. Doctrinam ei cum intellectu offerens, et sapienter regens. Insensati enim patris, domini aut magistri est, obedientiam eos qui ad se pertinent subditos non docere, et eorum vitam ut operentur secundum legem non disponere. Addat igitur subiectioni et doctrine intellectum. Ipse enim solus in presenti munus est. Ideo ait:   Addet quintam partem pretii . Ideo non dixit: Estimabit eum sacerdos, sicut supra.
si redimere noluerit
interl.| admonitione sensatum facere
vendetur alteri quantumcumque fuerit ante20 estimatum
20 quantumcumque fuerit ante] quantocumque a te fuerit Weber
Numérotation du verset Lv. 27,28 
omne quod Domino consecratur sive homo
interl.| sue potestatis scilicet
fuerit sive animal
interl.| aliis subditus
sive ager
interl.| cuiuslibet conversatio
non veniet nec redimi poterit
marg.| OMNE  QUOD  DOMINO  CONSECRATUR etc. Anathematizare aliud est, aliud est sanctificare. Quod enim anathematizatum est, in nullius humanum usum nec sacerdotis quidem reverti potest. Ideo qui de Iericho aliquid furatus est, quia anathematizata erant, periit. Quecumque autem ab inimicis iure belli cum quibus non debeant amicicia iungi, filii Israel rapuerunt, precipiente Domino, anathema fecerunt. Nos ergo si pugnantes a demonibus spolia belli acquisierimus,   consecrare Deo debemus, ut nihil in eis proprie voluntatis habeamus,   sive homo sit, id est sue potestatis, et nobis conversatione equalis,   sive pecus, id est subiectus,   sive ager , id est conversatio nostre sortis.
quicquid semel fuerit consecratum
interl.| omnino alienatum a mundo
sanctum sanctorum erit Domino
interl.| quia sanctus sanctorum tota possibilitate sua imitatur
marg.| QUICQUID  SEMEL etc. Iure belli acquisitum non potest aliquis inimicum expoliare, nisi perfecte subiecerit. Alligato enim forti, vasa eius diripiunturp. Diabolo ergo alligato, auferentes spolia eius consecramus Domino, cum insidiis eius preventi, caput contriverimus serpentisq. Mundi calcatis desideriis virtutibus acquisitis, hac victoria ditati, que diripuimus, recte Deo offerimus. Sancta ergo sunt et perfecta, nec nostra, nec aliorum disciplina egentia, nec augmentum, nec profectum suscipiunt.
p Cf. Mt. 12, 29.
q Cf. Gn. 3, 15.
Numérotation du verset Lv. 27,29 
et omnis consecratio que offertur ab homine non redimetur sed morte {t. 1: Erfurt, f. 136vb; facsim., p. 274b} morietur
interl.| a peccato
interl.| ut dicatr: «Vivo autem iam non ego; vivit vero in me Christus».
r Gal. 2, 20.
Numérotation du verset Lv. 27,30 
omnes decime terre sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur
marg.| DOMINI  SUNT etc. Eius scilicet qui mandata legis operatur, sed terrenam remunerationem prestolatur. Ideo agit   de frugibus terre ,   decima quidem, id est operatio mandati,   sancta est, sed non multum valet. Sed ut valeat, quintam partem addat, id est intelligentiam, ut que sursum sunt sapiat et querat, ut sic sibi decima proficiat. Eius enim qui terrena sapit, decima quidem sancta est, sed non ipsi, quia quam retributionem exspectare debeat nescit.
Numérotation du verset Lv. 27,31 
si quis autem voluerit redimere decimas suas
interl.| ut sibi prosint
addet quintam partem earum
interl.| sapientiam
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 136vb; facsim., p. 274b} SI  QUIS  AUTEM etc. Secundum litteram multa obscura et insolubilia legislator interposuit, ut de angustiis littere ad latitudinem spiritus curramus, que tunc bona est cum accipitur, quasi instrumentum ad spirituale edificium. Differentiam ergo discipulorum proponit sicut in primogenitis mundis vel immundis: quidam cum obedientia legis meditationem et scientiam acquirunt, quidam solam obedientiam habent. Sic quidam operantes mandata sapientiam terrenam habent, et redemptione egent. Quidam nec redemptione egent, nec mutari debent, tamquam perfecti et consummati. Fruges quoque messem de semine dicit, et poma arborum secundum tempus suum.
Numérotation du verset Lv. 27,32 
omnium decimarum21 que sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino
21 decimarum] + boves et oves et capre Weber
marg.| SUB  PASTORIS  VIRGA etc.   Virga crucis scilicet quibus fides et amicicia Dei donat ut remunerentur et amici Dei inveniantur.Undes: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est. De quibus scriptum estt: «Dinumerabo eos, et super harenam multiplicabuntur», hi terrenam non habent sapientiam, nec in his que agunt corruptibilem querunt retributionem. Ideo non speciale aliquid eorum, sed quodcumque egerint sanctum est Domino, nec eligeretur inter bonum et malum, id est deterius et melius. Non enim facile est eorum discretio. Quia etsi alterutrum superant sicut stellam stella, omnes tamen in celo sunt, sicut qui celestia sequuntur, et ab illo solo qui sanctos discernit cognoscuntur.
s Iac. 2, 23; cf. Gn. 15, 6-7.
t Ps. 138, 18.
Numérotation du verset Lv. 27,33 
non eligetur nec bonum nec malum
interl.| quia in his difficile est discretio
marg.| NON  ELIGETUR etc. Quia nullus est qui respui possit, et quod magis   eligendum est, vel sic non est vestre discretionis.
nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino
marg.| SI  QUIS  MUTAVERIT etc. HESYCHIUS. Paulus et Barnabas aliquando dissenserunt. Barnabas enim dicebat assumendum Marcum, Paulus autem eum qui semel recessisset non debere assumi. Paulus ergo assumpsit Silam, quasi deteriore meliorem. Sed utrunque sanctificatum est Domino. Barnabas quippe, assumpto Marco, navigavit Cyprum; qui secum predicavit. Qui in tantum claruit, ut fieret unus de quatuor evangelistis. Quod Paulus retractans et cognoscens, quia nullus sanctorum repudiandus est, nec facile discerni inter sanctos quis bonus, quis melior, Marcum revocavit; scribens ad Timotheum aitu: Assumens Marcum, deduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium.
u 2Tim. 4, 11.
marg.| SANCTIFICABITUR  DOMINO etc. Cum omnium cursus divinus sit et altus et superne conversationi proximus, frustra conatis hunc subducere, illum inducere, et Deo quasi meliorem consecrare
et non redimetur
interl.| quia nihil deest
Numérotation du verset Lv. 27,34 
hec sunt precepta que mandavit Dominus Moysi
interl.| qui poterat intelligere mysteria et precepta
et22 ad filios Israel
22 et] om. Weber
interl.| qui infirmi et non capaces mysterii
in monte Sinai23.
23 Sinai] + Explicit liber vaiecra id est Leviticus Weber
marg.| HEC  SUNT  PRECEPTA etc. Discipuli nostri quando sunt perfecti, nihil nostri egent magisterii, ideo ait immundorum primogenita esse redimenda, mundorum vero nequaquam, sed nec Domino consecrata, nec ea que novissime sunt dicta: perfecta enim demonstrata sunt, quia intentionem divinam celestemque gerunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_27)

Notes :