Capitulum 3

Numérotation du verset Mc. 3,1 

Et introivit1 iterum in synagogam2
1 introivit ΩF ΩJL CorS1 Li447 Rusch Weber ] introiit Li447@ , intravit ΩV, + Ihesus ΩS |
2 in Cava Weber (Z G) Φ CorS1 ΩJL Li447 Li447@ ΩS V] om. Rusch Weber |
et erat ibi homo
habens manum aridam.
Numérotation du verset Mc. 3,2 

Et observabant eum
si sabbatis curaret ut accusarent eum3.
3 eum Li447 Li447@ ΩJS ] illum ΩVL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 3,3 

Et ait homini habenti manum aridam:
Surge in medium4.
4 medium] medio ΩSV
Numérotation du verset Mc. 3,4 

Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere an male?
Animam salvam facere
an perdere?
At illi tacebant.
Numérotation du verset Mc. 3,5 

Et circumspiciens eos cum ira
contristatus5 super cecitatem6 cordis eorum dicit homini: Extende manum tuam.
5 contristatus ΩLV Rusch Weber ] + est ΩS |
6 cecitatem ΩJLV Rusch ] cecitate Li447 Li447@ Clementina Weber |
Et extendit
et restituta est manus illi7.
7 illi ΩLSV Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] illius ΩJ
Numérotation du verset Mc. 3,6 

Exeuntes autem
Pharisei statim 8 cum Herodianis
8 Pharisei statim ΩSV Li447 Li447@ ] inv. ΩJL Rusch Weber
consilium9
9 consilium ΩLV  Rusch Weber ] concilium ΩS
faciebant adversus eum
quomodo eum perderent.
Numérotation du verset Mc. 3,7 

Iesus autem10
10 Iesus autem ΩSV Clementina ] Et Iesus ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
cum discipulis suis
secessit ad mare
et multa turba
a Galilea
et Iudea
secuta est eum
Numérotation du verset Mc. 3,8 

et11 ab Hierosolymis
11 et ΩJL S Rusch Weber ] om.V
et ab Idumea
et trans Iordanem.
Et qui circa Tyrum
et Sidonem
multitudo magna
audientes que faciebat
Numérotation du verset Mc. 3,9 

venerunt ad eum.
Et
dixit Iesus12* discipulis suis ut13 navicula
12 Iesus ΩSV] om.JL Linz447@ Li447 Rusch Weber |
13 ut] + in ΩV² |
sibi deserviret propter turbam ne comprimerent
eum.
Numérotation du verset Mc. 3,10 

Multos enim sanabat ita ut irruerent in eum ut illum tangerent.
Quotquot autem14 habebant plagas
14 autem Amiatinus Wordsworth (P9389 D H K To22 O R X Y) ΩJSV Li447 Li447@] om. Cava Wordsworth (G Θ I L M Q T V Z) Sarum ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 3,11 

et spiritus immundi15
15 immundi ΩL Rusch Weber ] immundos ΩV ( super rasur. )
cum illum videbant16 procidebant ei et clamabant
16 videbant ΩJLS Li447@V Weber ] viderent Rusch (hapax)
dicentes:
Numérotation du verset Mc. 3,12 

Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur
eis
ne manifestarent
illum17.
17 illum ΩJLSV Rusch Weber ] eum Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 3,13 

Et ascendens
in montem vocavit
ad se
quos voluit ipse
et venerunt ad eum18.
18 eum ΩLSV Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber] ipsum ΩJ
Numérotation du verset Mc. 3,14 

Et fecit ut essent duodecim cum illo
et ut mitteret eos predicare.
Numérotation du verset Mc. 3,15 

Et dedit illis potestatem curandi infirmitates19 et eiciendi demonia.
19 infirmitates] infirmitatē ΩS
Numérotation du verset Mc. 3,16 

Et imposuit Simoni nomen Petrus
Numérotation du verset Mc. 3,17 

et
Iacobum
Zebedei
et Ioannem
fratrem Iacobi et imposuit eis nomina Boanerges quod est filii tonitrui,
Numérotation du verset Mc. 3,18 

et Andream
et Philippum
et Bartholomeum
et Mattheum
et Thomam
et Iacobum Alphei
et Thadeum20
20 Thadeum] scrips., Thaddeum ΩJ Weber , Tadeum ΩS, Thatheum hic et infra in glosa Rusch
et21 Simonem Cananeum22
21 et ΩL Li447 ΩJSV Rusch Weber] om. Li447@ |
22 C(h)ananeum ΩL ΩJV Rusch Weber ] Chaneum ΩS |
Numérotation du verset Mc. 3,19 

et Iudam
Scarioth
qui tradidit23 illum.
23 tradidit Li447@ ΩJSV Rusch ] et praem.L Weber
Numérotation du verset Mc. 3,20 

Et veniunt ad domum
et convenit
iterum turba
ita ut non possent neque panem
manducare.24
24 panem manducare] inv. V
Numérotation du verset Mc. 3,21 

Et cum audissent
sui
exierunt25
25 sui exierunt Cor1 (lectio certior) Rusch Weber ] discipuli praem.SV
tenere eum.
Dicebant enim:
Quoniam in furorem versus est.
Numérotation du verset Mc. 3,22 

Et scribe
qui ab Hierosolymis
descenderant dicebant:
Quoniam26
26 Quoniam ΩS L] om.V
Beelzebub
habet et quia in principe demoniorum27 eicit demonia.
27 demoniorum Cor3 (al.) ΩLSV Rusch ] demonum ΩJ
Numérotation du verset Mc. 3,23 

Et convocatis eis
in parabolis
dicebat illis: Quomodo
potest Satanas Satanan eicere?
Numérotation du verset Mc. 3,24 

Et si regnum
in se dividatur
non potest stare regnum illud.28
28 stare - regnum illud ΩS] inv. S
Numérotation du verset Mc. 3,25 

Et si domus
super29
29 super ΩJLS Rusch Weber ] supra Li447@V
semetipsam30 dispertiatur
30 semetipsam ΩLS] se ipsam ΩV
non potest31 domus illa stare.
31 potest Li447@SV (pt) Rusch Clementina ] poterit ΩJL Weber
Numérotation du verset Mc. 3,26 

Et
si Satanas
consurrexerit in
semetipsum, dispertitus est et non poterit32 stare sed finem habet.
32 poterit ΩJL Li447@SV Rusch ] potest Weber
Numérotation du verset Mc. 3,27 

Nemo potest
vasa
fortis
ingressus in domum33 diripere,
33 ingressus in domum ΩJLSV Rusch Weber ] inv. Li447@
nisi prius fortem34
34 fortem] fortē ΩS forte ΩV
alliget
et tunc domum eius35 diripiet.
35 eius ΩJL Li447@SV Weber ] om. Rusch
Numérotation du verset Mc. 3,28 

Amen dico vobis
quoniam omnia dimittentur
filiis hominum
peccata
et blasphemie
quibus blasphemaverint36.
36 blasphemaverint ΩL Li447@V Rusch Clementina Weber ] blasphemaverunt ΩJ, et praem. Li447, blasphemav’nt ΩS
Numérotation du verset Mc. 3,29 

Qui autem blasphemaverit
in Spiritum sanctum,
non habet37 remissionem in eternum
37 habet ΩL Rusch Weber ] habebit ΩSV
sed reus erit
eterni delicti.
Numérotation du verset Mc. 3,30 

Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.
Numérotation du verset Mc. 3,31 

Et veniunt38
38 veniunt ΩJLSV Rusch Weber] venerunt Catena (Cbg132 Cbg132@ Li447 Li447@)
mater eius et fratres
et foris stantes
miserunt ad eum vocantes eum.
Numérotation du verset Mc. 3,32 

Et sedebat circa eum
turba.
Et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui39 foris querunt te.
39 et fratres tui] om. Cbg132 Li447
Numérotation du verset Mc. 3,33 

Et respondens eis ait40:
40 eis ait ΩL Rusch Weber ] ait eis ΩS, ait illis ΩV
Que est mater mea et fratres mei?
Numérotation du verset Mc. 3,34 

Et circumspiciens eos
qui in circuitu eius sedebant ait: Ecce mater mea et fratres mei.
Numérotation du verset Mc. 3,35 

Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est.

Capitulum 3

Numérotation du verset Mc. 3,1 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 968va ; facsim., p. 96va} Et introivit1 iterum in synagogam2
1 introivit ΩF ΩJL CorS1 Li447 Rusch Weber ] introiit Li447@ , intravit ΩV, + Ihesus ΩS
2 in Cava Weber (Z G) Φ CorS1 ΩJL Li447 Li447@ ΩS V] om. Rusch Weber
interl.| ubi maius donum scientie, ibi maius periculum culpe
et erat ibi homo
interl.| genus humanum
habens manum aridam.
marg.| MANUM  ARIDAM. BEDA. Que ad fructum vetitum extensa est, a bono opere aruit, per manus Christi in cruce extensas, bonorum operum sucis restituta est.
marg.| HIERONYMUS. Homo iste significat avaros qui nolentes dare volunt accipere, predari et non largiri, quibus dicitur ut extendant suas manus, id est qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operans manibus suis quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Numérotation du verset Mc. 3,2 
Et observabant eum
marg.| ET  OBSERVABANT. BEDA. Quia discipulos probabiliter excusaverat, ipsum observant, ut si in sabbato curet transgressionis, si non curet crudelitatis aut imbecillitatis arguant.
si sabbatis curaret ut accusarent eum3.
3 eum Li447 Li447@ ΩJS ] illum ΩVL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 3,3 
Et ait homini habenti manum aridam:
interl.| calumniam prevenit
Surge in medium4.
4 medium] medio ΩSV
interl.| ut ab omnibus videatur
Numérotation du verset Mc. 3,4 
Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere an male?
interl.| hominem curare an non
marg.| LICET  SABBATIS etc. BEDA. Arguit quod legis precepta prava interpretatione violant, estimantes in sabbato a bono feriandum, cum lex dicata: «Omne opus servile non facietis in eo», id est peccatum. Hoc precepto figuratur, quia qui per sex seculi etates bona fecerint, in septima a malis tantum feriabunt. Non enim erit otiosus boni operis fructus, in laude Dei quiescere.
a Lv. 23, 7.
marg.| Mattheus dicit illos interrogasseb, Marcus et Lucas interrogatos fuissec. Sed illi prius interrogaverunt et Iesus cognita nequitia eorum statuit in medio eorum sanandum et interrogavit, quod Marcus et Lucas dicunt. Et tunc, illis tacentibus, similitudinem preposuit de ove et conclusit quod licet sabbato benefacere. Et sic «circumspiciens» etc.
b Cf. Mt. 12, 10: « Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum ».
c Cf. Lc. 6, 9: « Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? ».
Animam salvam facere
marg.| ANIMAM. BEDA. Hominem totum per partem significat, vel quia propter animam hoc faciebat, vel quod hec manus sanatio anime salutem significat.
an perdere?
marg.| PERDERE. BEDA. Non quod summe pius quemquam possit perdere, sed eius non salvare est perdere. Sicut dicitur indurasse cor pharaonis non quod obduravit sed obduratum non emollivitd.
d Cf. Ex. 4, 21: « Dixitque ei Dominus revertenti in Egyptum: Vide ut omnia ostenta que posui in manu tua, facias coram Pharaone: ego indurabo cor eius, et non dimittet populum ». Cf. etiam Ex. 7, 3 ; 9, 12 ; 10, 1.20.27 ; 11, 10 ; 14,4.
At illi tacebant.
interl.| non audentes respondere
Numérotation du verset Mc. 3,5 
Et circumspiciens eos cum ira
interl.| quasi incrudulitate illorum irascens
contristatus5 super cecitatem6 cordis eorum dicit homini: Extende manum tuam.
5 contristatus ΩLV Rusch Weber ] + est ΩS
6 cecitatem ΩJLV Rusch ] cecitate Li447 Li447@ Clementina Weber
marg.| EXTENDE  MANUM. BEDA. Moraliter. Infructuosa debilitas anime, non melius curatur quam eleemosyne largitione. Unde: «Qui habet duas tunicas det unam non habenti et qui habet escas similiter faciat»e. Et in ecclesiastico: «Fili non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta»f. Frustra enim manus in oratione ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit.
e Lc. 3, 11.
f Sir. 4, 36.
Et extendit
interl.| illico
et restituta est manus illi7.
7 illi ΩLSV Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] illius ΩJ
marg.| ET  RESTITUTA etc. Magnum studium nequitie in crimen reputant, quod ad verbum illius sanata est manus. Neque in sabbato potest convinci laborasse qui «dixit et facta sunt»g, cum ipsi in sabbatis cibos portent calices porrigant et cetera victui necessaria.
g Ps. 32, 9 ; Ps. 148, 5.
Numérotation du verset Mc. 3,6 
marg.| Exeuntes autem. Qui per se non possunt, socios iniquitatis querunt.
Pharisei statim 8 cum Herodianis
8 Pharisei statim ΩSV Li447 Li447@ ] inv. ΩJL Rusch Weber
marg.| HIERONYMUS. Similis similes querit
interl.| quia soli non possunt
marg.| CUM  HERODIANIS etc. Ministri Herodis, propter inimicitias quas ipse adversus Ioannem exercebat, Iesum insidiis et odiis persequebantur quem Ioannes predicabat.
consilium9
9 consilium ΩLV  Rusch Weber ] concilium ΩS
interl.| gens sine consilio
faciebant adversus eum
marg.| magna inania qui salute indigens de nece salvatoris consiliatur
quomodo eum perderent.
interl.| quia ratione vincuntur, mortem machinantur
Numérotation du verset Mc. 3,7 
Iesus autem10
10 Iesus autem ΩSV Clementina ] Et Iesus ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
interl.| ideo
cum discipulis suis
interl.| medicus cedit insano populo
secessit ad mare
interl.| odientibus cedit, amantibus accedit
marg.| SECESSIT. Fugit ut homo, quia nondum venerat hora eius et passionis eius extra Hierusalem non erat locus.
et multa turba
marg.| ET  MULTA  TURBA. BEDA. Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur, vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur.
a Galilea
interl.| rota
et Iudea
interl.| confessio
secuta est eum
Numérotation du verset Mc. 3,8 
et11 ab Hierosolymis
11 et ΩJL S Rusch Weber ] om.V
interl.| visio pacis
et ab Idumea
interl.| sanguinea
et trans Iordanem.
interl.| aliena descensio
Et qui circa Tyrum
interl.| angustia
et Sidonem
interl.| venatio piscis
multitudo magna
interl.| quia
audientes que faciebat
interl.| BEDA. Opinionem virtutum
Numérotation du verset Mc. 3,9 
venerunt ad eum.
marg.| BEDA. Allegor<ice>. De synagoga secedit ad mare etc. Iudeam relinquit ad gentes venit cum discipulis, scilicet predicantibus apostolis corda gentium adiit, et sic multos ad se venientes suscepit et desideratam salutem dedit. Unde apte subditur:   Et dixit discipulis suis .
Et
interl.| ideo
dixit Iesus12* discipulis suis ut13 navicula
12 Iesus ΩSV] om.JL Linz447@ Li447 Rusch Weber
13 ut] + in ΩV²
interl.| Ecclesia de gentibus congregata
interl.| NAVICULA. Ecclesia de gentibus congregata fluctus seculi mente transgressa, que quanto sinum cordis gratie recipiende dilatat, tanto fluctus seculi securius calcat.
sibi deserviret propter turbam ne comprimerent
interl.| discordes
marg.| NE  COMPRIMERENT. Comprimunt qui Ecclesie pacem turbant. Tangunt qui fidem vero corde et dilectione suscipiunt. Qui tetigere sanati esse perhibentur, fugiens comprimentes naviculam ascendit.
eum.
interl.| ideo confluebant quia
Numérotation du verset Mc. 3,10 
Multos enim sanabat ita ut irruerent in eum ut illum tangerent.
interl.| fideles
Quotquot autem14 habebant plagas
14 autem Amiatinus Wordsworth (P9389 D H K To22 O R X Y) ΩJSV Li447 Li447@] om. Cava Wordsworth (G Θ I L M Q T V Z) Sarum ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 3,11 
et spiritus immundi15
15 immundi ΩL Rusch Weber ] immundos ΩV ( super rasur. )
marg.| ET  SPIRITUS  IMMUNDI. BEDA. Uterque et plagas habentes et immundi spiritus. Sed infirmi pia intentione salutis demoniaci vel potius in eis demones, non solum timore coacti ad procidendum verum etiam ad confitendum maiestatem eius. Presentia enim eius perterriti, quem filium Dei esse iam iamque noverant, celare non poterant. Saniores Arianis qui etiam hodie negant filium Dei esse.
cum illum videbant16 procidebant ei et clamabant
16 videbant ΩJLS Li447@V Weber ] viderent Rusch (hapax)
interl.| demones
dicentes:
Numérotation du verset Mc. 3,12 
Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur
interl.| «Peccatori dixit Deus: quare tu enarras iustitias meas?» etc.h
h Ps. 49, 16.
eis
interl.| demonibus et curatis
ne manifestarent
marg.| NE  MANIFESTARENT. BEDA. Non solum demones qui inviti, vel ab eo sanati qui sponte confitentur, sed et apostoli toto orbe post passionem predicaturi, ante passionem tacere iubentur, ne divina maiestate predicata passio differetur et sic salus mundi.
illum17.
17 illum ΩJLSV Rusch Weber ] eum Li447 Li447@
interl.| Deum esse, ne differetur passio
Numérotation du verset Mc. 3,13 
Et ascendens
interl.| gratia
marg.| ET  ASCENDENS. BEDA. Postquam immundos spiritus se predicare prohibuit, sanctos elegit qui eum predicarent et nefandos spiritus eiicerent.
marg.| Mons iste significat altitudinem iustitie qua instruendi et quam predicaturi erant {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 969ra ; facsim., p. 97a} per locum admonet ad celestia erigi, sic et legem in monte dedit.
marg.| HIERONYMUS. Consuetudo divine Scripture est allegorice loqui, sed nos sic excelsa sensibus nostris applicemus, ut historie veritatem cernamus. Christus enim solus spiritualiter mons est celestium rerum qualitate copiosus, ex quo fluunt aque vive et quicquid summe bonum creditur, in hoc fundatur qui est mons omnium montium, et sanctus sanctorum, quos quotidie ad se invitat. In montem vocantur excelsi et merito et verbo, ut locus congruat meritis altis.
ad se
interl.| non meritis, sed divine gratie est
quos voluit ipse
interl.| «Non vos me elegistis, sed ego elegi vos»i
i Io. 15, 16.
et venerunt ad eum18.
18 eum ΩLSV Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber] ipsum ΩJ
interl.| libero arbitrio
Numérotation du verset Mc. 3,14 
Et fecit ut essent duodecim cum illo
marg.| ut ter quaterni fidem caritatis per quatuor partes orbis predicarent. Unde j: «Ab oriente porte tres, ab aquilone porte tres, ab Austro porte tres, ab occasu porte tres»
j Apc. 21, 13.
marg.| UT  ESSENT  DUODECIM  CUM. Speciem Iacob dilexit Deusk, cum videret excelsus gentes et separaret filios Adam, statuit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel ut sint super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel, quibus data est potestas quam Filius accepit a Patre secundum carneml ut opera que ipse fecit et ipsi faciant et maiora horum faciantm
k Cf. Ps. 46, 5: « Elegit nobis hereditatem suam ;speciem Iacob quam dilexit ».
l Cf. Io. 17, 2: « Hec locutus est Iesus: et sublevatis oculis in celum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam eternam ».
m Cf. Io. 14, 12: « alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera que ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet: quia ego ad Patrem vado ».
et ut mitteret eos predicare.
Numérotation du verset Mc. 3,15 
Et dedit illis potestatem curandi infirmitates19 et eiciendi demonia.
19 infirmitates] infirmitatē ΩS
marg.| BEDA. Dedit etiam potestatem mortuos suscitandi sicut Mattheus dicitn, ut virtus ostensa, fidem verbo daret, et nova facerent qui nova predicabant. Nunc autem quia numerus fidelium crevit, multi vitam virtutum tenent et signa virtutum non habent, quia frustra foras miraculum ostenditur si deest qui intus operetur, quia: «Lingue in signum sunt non fidelibus sed infidelibus»o.
n Mt. 10, 8: « Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, demones eicite: gratis accepistis, gratis date ».
o 1Cor. 14, 22.
Numérotation du verset Mc. 3,16 
Et imposuit Simoni nomen Petrus
marg.| ET  IMPOSUIT. BEDA. Non modo primum sed cum adducto ab Andrea dixit: «Tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus»p. Sed hic evangelista te attentum reddit dicens quod eum Dominus sic cognominaverit. Aliter enim putares sic vocari casu, non providentia Dei. Voluit autem eum Deus prius alio nomine vocari, ut ex mutatione nominis vivacitas sacramenti notaretur, id est grece vel latine ‘Petrus’, quod Syriace Cephas et in utraque lingua a ‘petra’ dictum, de qua: «Petra autem erat Christus»q. Sicut enim a Christo luce lux mundi vocantur apostoli, sic a petra Petrus. Simon ponens merorem negationis scilicet viso Domino post resurrectionem. Vel audiens tristitiam mortis scilicet cum ei diciturr: «Alius te cinget et ducet quo tu non vis»
p Io. 1, 42.
q 1Cor. 10, 4.
r Io. 21, 18.
marg.| HIERONYMUS. Et imposuit Simoni nomen Petrus. De obedientia ascendit ad agnitionem: «Qui enim habet dabitur ei et abundavit»s. Et Iacobum, qui supplantata habet desideria carnis. Et Ioannem, qui gratia accepit quod alii per laborem. Et imposuit eis nomina Boanerges quod filii tonitrui Quorum sublime meritum in monte meretur audire tonitruum Patris per nubem de Filio tonantist: «Hic est Filius meus dilectus», ut per nubem carnis et ipsi Christi ignem ac fulgura in pluviam spargerent in terris, quoniam Dominus in pluviam fulgura fecit, ut extinguat misericordia quod iudicium exurit. Undeu: «Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine».
s Mt. 13, 12.
t Mt. 17, 5.
u Ps. 101, 1.
Numérotation du verset Mc. 3,17 
et
interl.| vocavit ad se
Iacobum
interl.| supplantatorem
interl.| IACOBUM. Qui curam carnis Domino vocante supplantavit et ipsam carnem Herode trucidante contempsit.
Zebedei
interl.| fugitivi
et Ioannem
marg.| IOANNEM. BEDA. In quo est gratia vel Domini gratia, qui ob amoris precipui gratiam quam virginali gloria promeruit, supra redemptoris sui pectus in cena recubuit.
fratrem Iacobi et imposuit eis nomina Boanerges quod est filii tonitrui,
marg.| FILII  TONITRUI. BEDA. Quorum unus intonans, vocem theologam - quam nemo prius edere noverat - emisitv: «In principio erat Verbum» etc. Quam tanto pondere gravidam reliquit, ut si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse mundus capere potuisset.
v Io. 1, 1.
Numérotation du verset Mc. 3,18 
et Andream
interl.| BEDA. Virilis a greco aner, quod est vir, quia viriliter Domino adhesit.
marg.| ET  ANDREAM. HIERONYMUS. Qui viriliter vim facit perditionis sue, ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis.
interl.| Os lampadis vel lampadarum
marg.| ET  PHILIPPUM. HIERONYMUS. Qui os lampadis est qui illuminat ore quod accepit cui datum est opus oris illuminati. Hoc locutionis genus sepe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita, quod nunc evangelista ex Dei persona vehementer affectans interserit.
et Bartholomeum
interl.| Syrum est
interl.| filius suspendentis aquas, predicatores ad celesti. Unde uberius inebrient corda terrenorum.
marg.| ET  BARTHOLOMEUM. HIERONYMUS. Qui est filius suspendentis aquas illius, scilicet qui dixitw: «Mandabo nubibus meis ne pluant». Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiriturx: «Beati enim pacifici quoniam filii Dei vocabuntur» ety: “Diligite inimicos vestros ut sitis filii Dei”.
w Is. 5, 6.
x Mt. 5, 9.
y Mt. 5, 44-45: « Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: ut sitis filii Patris vestri, qui in celis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super iustos et iniustos ».
et Mattheum
interl.| donatus
marg.| ET  MATTHEUM. Qui est donatus. Cui non solum remissio peccatorum sed etiam in apostolorum numero esse datur, utz: ‘Leo et bos simul comedant et lupus cum agno'.
z Cf. Is. 11, 6-8: « Habitabit lupus cum agno,et pardus cum hedo accubabit ; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur,et puer parvulus minabit eos. Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum ; et leo quasi bos comedet paleas ».
marg.| Nota quod alii evangeliste Mattheum preponunt, et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit et publicanum se dicit.
et Thomam
interl.| abyssus vel geminus, grece: didimus.
marg.| ET  THOMAM. HIERONYMUS. Qui est abyssus. Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt. Undeaa: «Scio hominem in Christo» etc. usque: «Que non licet homini loqui».
aa 2Cor. 12, 2-4: « Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum huiusmodi usque ad tertium celum. Et scio huiusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui ».
marg.| BEDA. Thomas abyssus, quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel ‘geminus’ grece, quod dicitur ‘didimus’, id est dubius, propter dubium cor quia resurrectionem vix credidit.
et Iacobum Alphei
interl.| ad differentiam Iacobi Zebedei, docti vel millesimi
marg.| ET  IACOBUM  ALPHEI. Id est docti vel millesimi cuiusab: «A latere cadent mille et decem millia a dextris tuis».
ab Ps. 90, 7.
marg.| +Iacob Alphei id est Iacob, minor filius Alphei frater Domini.A ac
ac Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189
A ¶Codd. : Lux94 P345 ; om. Rusch CCCM189
marg.| HIERONYMUS. Iacobum Alphei cui ad: «Non est colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes, potestates» etc.
ad Eph. 6, 12.
marg.| BEDA. Iacobum Alphei qui et frater Domini dicitur, quia Maria Alphei fuit soror matris Domini quam Ioannes Mariam Cleophe dicitae, fortasse quia idem Alpheus et Cleophas. Vel defuncto Alpheo, postnatum Iacobum Cleophe nupsit. Qui merito filius Alphei, id est docti. Inde enim post resurrectionem statim Hierosolymorum ordinatur episcopus, tamquam doctus vel docti filius.
ae Cf. Io. 19, 25: « Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius, Maria Cleophe, et Maria Magdalene ».
et Thadeum20
20 Thadeum] scrips., Thaddeum ΩJ Weber , Tadeum ΩS, Thatheum hic et infra in glosa Rusch
interl.| corculus, id est cordis custos
marg.| THADEUM. Custos cordis. Hunc Lucas in evangelioaf et in Actibus apostolorumag Iudam Iacobi nominat, quia frater Iacobi fratris Domini. Unde dicitur:   filius Marie matris Iacobi et Ioseph et Iude et Simonis .
af Cf. Lc. 6, 16: « Et Iudam Iacobi, et Iudam Iscariotem, qui fuit proditor ».
ag Cf. Act. 1, 13: « Et cum introissent in cenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Ioannes, Iacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomeus, et Mattheus, Iacobus Alphei, et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi ».
marg.| HIERONYMUS. Et Thadeum qui est corculus, id est cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum.
et21 Simonem Cananeum22
21 et ΩL Li447 ΩJSV Rusch Weber] om. Li447@
22 C(h)ananeum ΩL ΩJV Rusch Weber ] Chaneum ΩS
interl.| ad differentiam Simonis Petri
marg.| ET  SIMONEM. BEDA. Simon Cananeus23 a Cana vico Galilee, qui et Simon Zelotes, id est emulator. Cana: zelus, Cananeus: Zelotes.
23 Cananeus] scrips., Chananeus (Chana etc.) hic et ubique Rusch
marg.| Et Simonem Cananeum , qui et Zelotes Simon, ponens vel habens tristitiam: «Beati namque qui lugent quoniam ipsi consolabuntur»ah. Trinum luctum implet qui consolationem querit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria, cum Paulo flet “cum flentibus”ai. Et flet multum cum Ioanne qui dicebat: ‘Et ego flebam multum quia nemo dignus inventus est qui aperire librum et solvere signacula eius'aj. Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Deiak ut Phynees et cessavit quassatioal.
ah Mt. 5, 5.
ai Cf. Rm. 12, 15: « Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus ».
aj Cf. Apc. 5, 4-5: « Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula eius ».
ak Cf. Ps. 68, 10: « Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me».
al Cf. Ps. 105, 30: « Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio » ; Nm. 25, 7-8: « Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, ingressus est post virum Israelitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israel ».
Numérotation du verset Mc. 3,19 
et Iudam
interl.| huius casus confirmat alios in humilitate
Scarioth
interl.| memoria mortis
qui tradidit24 illum.
24 tradidit Li447@ ΩJSV Rusch ] et praem.L Weber
interl.| ET IUDAM SCARIOTH QUI. Qui non delet peccatum suum per penitentiam, nec illud deletur per memoriam. Undeam: «Et peccatum matris eius non deleatur fiat contra Dominum semper».
am Ps. 108, 14-15.
marg.| Iudas : ‘confitens’ vel ‘gloriosus’.   Scarioth : memoria mortis. Confessores multi sunt in Ecclesia superbi et gloriosi quorum primus Simon Magus, et alii heretici quorum memoria mortalis in Ecclesia celebratur ut deleatur.
marg.| HIERONYMUS. Iudas Scariot h a vico in quo ortus, aut a tribu Isachar. Isachar 'merces pretium', scilicet perditionis.   Scarioth : memoria mortis, quia non repente sed premeditatus Deum tradidit. Hic provide inter apostolos eligitur, quia magna vis veritatis quam nec adversarius minister infirmat. Voluit Dominus prodi a discipulo, ut tu a socio proditus modeste feras, tuum errasse iudicium, tuum perisse beneficium.
Numérotation du verset Mc. 3,20 
Et veniunt ad domum
marg.| HIERONYMUS. Hi enim apostoli circa tabernaculum Domini per quadrum terni excubant, et sancta Domini verba propriis operum humeris portant ut tabernaculum unum mansionibus multis ad terram promissionis portent. Quos unius exemplum ad timorem humiliat ut angelos luciferi casus utan: «Non glorietur sapiens in sapientia sua» sed: «Qui gloriatur in Domino glorietur»ao.
an Ier. 9, 23.
ao 1Cor. 1, 31.
marg.| ET  VENIUNT etc. BEDA. Qui aliorum curam susceperunt, sollicite custodire debent conscientie domum, ut se prius inde alios regant.
marg.| HIERONYMUS. Domus in qua conveniunt primitiva Ecclesia est. Turbe que impediunt panem manducare peccata et vitia sunt, quia: ‘Qui manducat corpus Domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus Domini'ap. Unde Dominus in furorem vertitur cum dicit: «Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam»aq.
ap Cf. 1Cor. 11, 29: « Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini ».
aq Io. 6, 54.
et convenit
interl.| felix occupatio salvatoris, felix studium turbe confluentis
iterum turba
interl.| idiote minus eruditi
ita ut non possent neque panem
interl.| etiam
manducare.25
25 panem manducare] inv. V
Numérotation du verset Mc. 3,21 
Et cum audissent
marg.| ET  CUM  AUDISSET. Turba frequentat eum sui tamquam furiosum despiciunt.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 969va ; facsim., p. 98a} In quo salus gentium notatur et invidia Iudeorum reprobatur, de quibus: «In propria venit et sui eum non receperunt»ar.
ar Io. 1, 11.
sui
interl.| discipuli
exierunt26
26 sui exierunt Cor1 (lectio certior) Rusch Weber ] discipuli praem.SV
interl.| quem faciunt alii magnum, sui despiciunt: quiaas «Non est propheta sine honore nisi in patria sua»
as Mt. 13, 57.
interl.| tamquam furiosum
Dicebant enim:
interl.| quia sapientie eius altitudinem capere non poterant, alieno sensu locutum putabant
Quoniam in furorem versus est.
interl.| et hoc errabant discipuli
Numérotation du verset Mc. 3,22 
Et scribe
interl.| sapientes
marg.| ET  SCRIBE. BEDA. Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis si forte intelligant. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt nulla spes est. Unde:   Scribe , id est sapientes etc.
qui ab Hierosolymis
marg.| AB  HIEROSOLYMIS. Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilea et Iudea et Hierosolymis et trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem que sunt civitates gentilium. Et scribe ab Hierosolymis blasphemabant, quia turba populi Iudeorum illum cum palmis et laudibus perduxit gentiles desiderabant. Scribe et seniores populi de nece eius tractabant.
descenderant dicebant:
interl.| hoc
Quoniam27
27 Quoniam ΩS L] om.V
marg.| HIERONYMUS. Patitur ipse quod nos pati docuit, dicensat: «Beati eritis cum maledixerint vobis» homines
at Mt. 5, 11.
Beelzebub
interl.| vir muscarum
marg.| BEELZEBUB. 'Vir muscarum' sive 'habens muscas' quo nomine principem demoniorum cognominabant propter sordes immolaticii cruoris.
habet et quia in principe demoniorum28 eicit demonia.
28 demoniorum Cor3 (al.) ΩLSV Rusch ] demonum ΩJ
Numérotation du verset Mc. 3,23 
Et convocatis eis
interl.| ut probet ratione quia neque mentecaptus est neque in Beelzebub eicit demones
in parabolis
interl.| ut non intelligant donec capiantur
dicebat illis: Quomodo
interl.| hoc
potest Satanas Satanan eicere?
interl.| nullo modo quia
marg.| QUOMODO  POTEST. BEDA. Eligant quod volunt. Si Satanas Satanan non potest eiicere, nihil contra Dominum dicunt. Si autem potest recedant a regno eius quod divisum stare non potest.
Numérotation du verset Mc. 3,24 
Et si regnum
interl.| causa premissa
in se dividatur
interl.| ut demones pugnent contra se
non potest stare regnum illud.29
29 stare - regnum illud ΩS] inv. S
interl.| discordia maxime res dilabuntur
Numérotation du verset Mc. 3,25 
Et si domus
interl.| aliter probat idem
super30
30 super ΩJLS Rusch Weber ] supra Li447@V
interl.| contra
semetipsam31 dispertiatur
31 semetipsam ΩLS] se ipsam ΩV
interl.| pugnando
non potest32 domus illa stare.
32 potest Li447@SV (pt) Rusch Clementina ] poterit ΩJL Weber
Numérotation du verset Mc. 3,26 
Et
interl.| ergo
si Satanas
interl.| de cuius regno estis
consurrexerit in
interl.| contra
semetipsum, dispertitus est et non poterit33 stare sed finem habet.
33 poterit ΩJL Li447@SV Rusch ] potest Weber
Numérotation du verset Mc. 3,27 
Nemo potest
interl.| vos dicitis, quia in Beelzebub eicio demonia, sed: Nemo potest etc.
vasa
interl.| homines a diabolo deceptos
fortis
interl.| diaboli
ingressus in domum34 diripere,
34 ingressus in domum ΩJLSV Rusch Weber ] inv. Li447@
marg.| BEDA. Mundum in maligno positum in quo usque ad adventum salvatoris quasi in pacato imperio sine contradictione quiescebat
nisi prius fortem35
35 fortem] fortē ΩS forte ΩV
interl.| diabolum
alliget
interl.| a seductione compescat
et tunc domum eius36 diripiet.
36 eius ΩJL Li447@SV Weber ] om. Rusch
interl.| ereptos a diabolo, Ecclesie adunavit et per distinctas graduum dignitates ordinavit: Et tunc domum etc.
marg.| BEDA. Domum diripuit, quia omnes mundi partes a diabolo possessas apostolis et eorum successoribus quasi divisas provincias, ut populos ad fidem converterent distribuit.
Numérotation du verset Mc. 3,28 
Amen dico vobis
interl.| dicitis me immundum spiritum habere, sed
quoniam omnia dimittentur
interl.| hec contra Novatianum qui in martyrio lapsis veniam negat.
filiis hominum
interl.| digne penitentibus
peccata
interl.| in quolibet
et blasphemie
interl.| in Deum
quibus blasphemaverint37.
37 blasphemaverint ΩL Li447@V Rusch Clementina Weber ] blasphemaverunt ΩJ, et praem. Li447, blasphemav’nt ΩS
Numérotation du verset Mc. 3,29 
Qui autem blasphemaverit
interl.| id est qui intelligens opera Dei cum negare non possit ex invidia contradicit et opera Spiritus sancti dicit esse Beelzebub.
marg.| QUI  AUTEM  BLASPHEMAVERIT. HIERONYMUS. Quia non meretur penitentiam agere ut recipiatur, qui Christum intelligens principem demoniorum esse dicebat, quia numquam solvitur a carcere qui quadrantem verbi novissimum non solverit ante finem vite. Quatuor namque partibus fundatur denarius eterne vite, ut quod corde credis ore confitearis et quod confiteris opere compleas et quod compleveris docere non cessaverisau: “Qui enim fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno celorum”.
au Mt. 5, 19.
marg.| BEDA. Mattheus dicitav: ‘Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum vel verbum dixerit contra spiritum sanctum non habebit remissionem neque in hoc seculo neque in futuro'. Ubi ostendit quedam relaxari in futuro. Quod de minimis intelligendum est ut de sermone otioso, de risu nimio quorum etiam hec vita veniam promeruit.
av Mt. 12, 32-33: « Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc seculo, neque in future ».
in Spiritum sanctum,
marg.| IN  SPIRITUM  SANCTUM. BEDA. Non quia spiritum non esse, vel quia esse sed non Deum esse, vel Deum esse sed minorem Patre et Filio. Quia hoc non invidia diabolica sed humana ignorantia sed: Quoniam dicebant etc.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 969vb ; facsim., p. 98b} non habet38 remissionem in eternum
38 habet ΩL Rusch Weber ] habebit ΩSV
interl.| quia penitere digne non potest
marg.| IN  ETERNUM. Hoc contra Origenem qui omnibus peccatoribus veniam promittit post iudicium transactis innumeris seculis.B
marg.| +Isaiasaw: “Mittentur in lacum, mittentur in carcere et in novissimis visitabuntur”. Ex hac auctoritate male intellecta prorumpens Origenes in presumptionem dampnatus est quia quodam modo Spiritus sancti benignitatem fatuam iudicabat in hoc quod non iud<icabit> malos, scilicet exquipando bonis non ultra iudicium puniendos.C
aw Cf. Is. 24, 22.
sed reus erit
interl.| quia similis diabolo contra conscientiam suam maiestatem Dei oppugnat
eterni delicti.
interl.| quia ipse eterne delinquit qui numquam penitet
Numérotation du verset Mc. 3,30 
Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.
Numérotation du verset Mc. 3,31 
Et veniunt39
39 veniunt ΩJLSV Rusch Weber] venerunt Catena (Cbg132 Cbg132@ Li447 Li447@)
interl.| eo predicante
mater eius et fratres
interl.| populus Iudeorum
et foris stantes
interl.| in littera
miserunt ad eum vocantes eum.
interl.| foras
Numérotation du verset Mc. 3,32 
Et sedebat circa eum
interl.| BEDA. In spirituali intelligentia quiescebat
turba.
interl.| gentilium
Et dicunt ei: Ecce mater tua et fratres tui40 foris querunt te.
40 et fratres tui] om. Cbg132 Li447
marg.| FRATRES. HIERONYMUS. Non filii Marie semper virginis, ut mentitur Helvidius41 ax, vel Ioseph ex alia uxore, sicut alii garriunt, sed cognati.
ax Cf. Hieronymus , Adversus Helvidium de Mariae virginitate perpetua, PL 23, 193-216.
41 Helvidius] corr. , Helindius cacogr. Rusch
marg.| BEDA. Mystice. Mater et fratres populus Iudeorum ex quibus Christus secundum carnem, foris stant in litterali sensu. Turba in domo gentes in spirituali mysterio. Foris volunt Iudei videre Christum quia spiritualem intelligentiam non querentes, potius ad carnalia docenda eum exire cogunt vel querunt.
Numérotation du verset Mc. 3,33 
Et respondens eis ait42:
42 eis ait ΩL Rusch Weber ] ait eis ΩS, ait illis ΩV
interl.| nos quoque si foris stemus non cognoscemur
Que est mater mea et fratres mei?
marg.| QUE  EST  MATER  MEA? BEDA. Non refutat obsequi matri qui dicit: ‘Honora patrem et matrem'ay. Sed ostendit se plus debere paternis mysteriis quam maternis affectibus, idem exemplo monstravit quod verbo ait: «Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus»az. Nec fratres iniuriose contemnit, sed opus spirituale prefecit cognationi docens meliorem esse copulam cordium quam corporum.
ay Ex. 20, 12: « Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi » ; Dt. 5, 16: « Honora patrem tuum et matrem, sicut precepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ».
az Mt. 10, 37.
Numérotation du verset Mc. 3,34 
Et circumspiciens eos
interl.| ut attentos faciat
qui in circuitu eius sedebant ait: Ecce mater mea et fratres mei.
marg.| ECCE  MATER  MEA. HIERONYMUS. Ut sciamus nos esse et fratres eius et matrem, si voluntatem Patris eius fecerimus ut coheredes simus, quia non in sexibus sed in factis discernit. Soror et frater credendo, mater predicando dum per predicationem amor Christi quasi ipse Christus in corde auditoris generatur.
Numérotation du verset Mc. 3,35 
Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est.
interl.| propter utrumque sexum fidelium



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mc. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=56&chapitre=56_3)

Notes :