Capitulum 5

Numérotation du verset Mc. 5,1 

1 Et venerunt trans fretum2 maris in regionem3 Gerasenorum.
1 Hic incipit capitulum 5 CorS1 |
2 fretum CorS1LS Li447@ Rusch Weber ] om. Li447 |
3 regionem CorS1 ΩJLS Rusch Weber ] regione Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 5,2 

Et exeunti ei4 de navi statim occurrit ei5 de monumentis homo in spiritu immundo
4 exeunti ei F ΩLS Li447 Li447@ Weber ] Exeunte eo Rusch |
5 ei Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber] om.JL |
Numérotation du verset Mc. 5,3 

qui domicilium habebat
in monumentis
et neque catenis
iam quisquam
poterat eum6 ligare,
6 poterat eum F ΩS Rusch ] inv.L Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 5,4 

quoniam sepe compedibus et catenis vinctus dirumpisset catenas et compedes comminuisset. Et nemo poterat eum domare.
Numérotation du verset Mc. 5,5 

Et semper die
ac nocte 7
7 die - ac- nocte F ΩS] inv.L Rusch Weber
in monumentis
et in montibus
erat clamans
et concidens se lapidibus.
Numérotation du verset Mc. 5,6 

Videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
Numérotation du verset Mc. 5,7 

et clamans voce magna dixit8: Quid mihi et tibi,
8 dixit F ΩL S Rusch ] dicit Weber , + ei Li447 Li447@
Iesu Fili Dei
Altissimi9?
9 Altissimi F S Li447 Li447@ Rusch ] summi ΩL Weber
Adiuro te, per Deum, ne me torqueas.
Numérotation du verset Mc. 5,8 

Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
Numérotation du verset Mc. 5,9 

Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est?
Et dicit ei10: Legio nomen mihi11 est quia multi sumus.
10 ei F ΩL S Li447@ Rusch Weber ] illi |
11 n. m. S ] inv.L Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 5,10 

Et deprecabatur12 eum multum ne se expelleret extra regionem.
12 deprecabatur F S Li447 Rusch Weber ] precabatur Li447 Li447@ ,
Numérotation du verset Mc. 5,11 

Erat autem ibi circa montem grex porcorum pascens in agris13.
13 pascens in agris F S ] inv. CorS2 (al.: IN AGRIS pro MAGNUS ), magnus pascens ΩL Li447 Li447@ Weber, magnus pascens in agris Rusch
Numérotation du verset Mc. 5,12 

Et deprecabantur eum spiritus dicentes: Mitte nos
in porcos
ut in eos introeamus.
Numérotation du verset Mc. 5,13 

Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes14 spiritus immundi introierunt in porcos
14 Et exeuntes F Rusch Weber etc. ] Euntes S
et magno impetu grex precipitatus est in mare
ad duo millia
et suffocati sunt15 in mari.
15 sunt F ΩL S Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 5,14 

Qui autem pascebant eos
fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et16 egressi sunt videre quid esset facti17.
16 Et F ΩJL S Rusch Weber ] om. Li447@ |
17 facti ΩJL S Rusch ] factum Cor3 (al.) |
Numérotation du verset Mc. 5,15 

Et venerunt18 ad Iesum et vident illum
18 venerunt F S P9389 Kells Wordsworth ( R ) Ed1538 ] veniunt J ΩL Li447 Li447@ Rusch
qui a demonio vexabatur, sedentem, vestitum
et sane mentis et timuerunt19.
19 timuerunt ΩL] + eum F ²
Numérotation du verset Mc. 5,16 

Et narraverunt illis20 qui viderant qualiter factum esset ei qui demonium habuerat et de porcis.
20 illis ΩL Rusch Clementina Weber ill’ F ΩJ S L447@ ] illi Li447 ( cum aliis codd. Catenae aureae )
Numérotation du verset Mc. 5,17 

Et rogare ceperunt eum21
21 ceperunt eum F S Rusch ] inv.L Li447 Li447@ Weber
ut discederet de22 finibus eorum.
22 de F ΩL S Rusch Weber ] a Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 5,18 

Cumque ascenderet navim23 cepit illum deprecari qui a demonio vexatus fuerat ut esset cum illo
23 navim ΩJS Li447@ Rusch ] navem ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 5,19 

Iesus autem non admisit24 eum
24 Iesus autem non admisit Z P Φ F ΩS] et non admisit ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber, Ihesus autem non permisit
sed ait illi: Vade in25 domum tuam ad tuos
25 in ΩLS Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber] ad ΩJ
et nuntia26 illis quanta tibi Dominus fecerit27 et misertus sit tui.
26 nuntia ΩS Li447 Li447@ Rusch ] a(d)nuntia ΩJL Weber |
27 tibi Dominus fecerit F ΩJL S Li447 Li447@ Weber ] tibi fecerit Dominus Rusch |
Numérotation du verset Mc. 5,20 

Et abiit et cepit predicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur28.
28 o. m. ΩL S Li447@ Rusch Clementina Weber ] inv. ΩJ (omnes in ras.)
Numérotation du verset Mc. 5,21 

Et cum ascendisset Iesus in navim rursum29 trans fretum convenit turba multa ad eum30
29 ascendisset Iesus in navim rursum F S ] transcendisset Iesus in navi rursus Rusch Weber etc. |
30 turba multa ad eum F ΩL S Li447 Li447@ Rusch Weber ] ad illum turba multa ΩJ |
et erat circa mare.
Numérotation du verset Mc. 5,22 

Et venit quidam de archisynagogis
nomine Iairus
et videns eum procidit
ad pedes eius.
Numérotation du verset Mc. 5,23 

Et deprecabatur eum multum31 dicens: Quoniam filia mea
31 multum F ΩJL S Li447 Li447@ Weber ] om.Rusch
in extremis est.
Veni,
impone manum tuam32
32 manum tuam F ΩS Rusch ] manum ΩJL Li447@ , manus Weber
super eam ut salva sit
et vivat.
Numérotation du verset Mc. 5,24 

Et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et comprimebant eum33.
33 comprimebant ΩJ Rusch Weber ] comprimebat F Li447@ | eum S Li447 Li447@ Rusch Clementina ] illum ΩJ ( in ras.? ) ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 5,25 

Et mulier,
que erat in profluvio sanguinis annis duodecim34
34 annis duodecim ΩJLS Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ , def. F
Numérotation du verset Mc. 5,26 

et fuerat multa perpessa a compluribus medicis
et erogaverat omnia sua
nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat,
Numérotation du verset Mc. 5,27 

cum audisset de Iesu venit
in turba retro
et tetigit vestimentum eius.
Numérotation du verset Mc. 5,28 

Dicebat enim: Quia si vel vestimentum35 eius tetigero, salva ero.
35 vestimentum F ΩJLS Rusch Weber ] vestimenta Li447@
Numérotation du verset Mc. 5,29 

Et confestim siccatus est fons sanguinis eius.
Et sensit corpore quia36 sanata esset a plaga.
36 quia F ΩS ] quod ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 5,30 

Et statim Iesus in semetipsum cognoscens37 virtutem que exierat de illo38 conversus ad turbam39 ait40: Quis tetigit vestimenta mea?
37 in semetipsum cognoscens F ΩS ] cognoscens - in semetipso ΩJ L Li447 Rusch (inv.) Weber , in semetipso Li447@ |
38 illo F S Rusch ] eo ΩJL Li447 Li447@ Weber |
39 turbam F S Li447@L Rusch Weber ] turbas ΩJ |
40 ait F Rusch ] aiebat ΩJL Li447 Li447@ Weber |
Numérotation du verset Mc. 5,31 

Et dicebant ad eum41 discipuli sui42: Vides turbam
41 ad eum F ΩS ] ei ΩJ Linz447 Linz447@ ΩL Rusch Weber |
42 sui ΩJL S Li447@ Rusch Weber ] eius Li447 |
comprimentem te
et dicis: Quis me tetigit?
Numérotation du verset Mc. 5,32 

Et circumspiciebat videre eam que hoc fecerat.
Numérotation du verset Mc. 5,33 

Mulier vero43 timens et tremens
43 vero F ΩS Clementina ] autem ΩJ L Li447 Li447@ Rusch Weber
sciens quod factum esset in se venit et procidit44 ante eum et dixit ei omnem veritatem.
44 procidit F ΩJL S Rusch Weber ] procidat Li447@
Numérotation du verset Mc. 5,34 

Iesus45 autem dixit ei: Filia,
45 Ihesus F ΩS ] Ille ΩJ L Li447 Li447@ Rusch Weber
fides tua te salvam fecit.
Vade in pace et esto sana a plaga tua.
Numérotation du verset Mc. 5,35 

Adhuc eo loquente
veniunt nuntii46 ad archisynagogum47 dicentes: Quia48 filia tua mortua est
46 nuntii F ΩS ] om. Cor1 ΩJL Li447 Li447@S Rusch Weber |
47 ad archisynagogum ΩJLS Li447 Li447@ Rusch Weber ] ab archisynagogo Weber |
48 Quia F ΩJL S Li447 Rusch Weber ] Quod Li447@ |
quid ultra vexas magistrum?
Numérotation du verset Mc. 5,36 

Iesus autem49 audito verbo quod dicebatur50 ait archisynagogo:
49 autem] om. S |
50 audito - verbo quod dicebatur F ΩJS Rusch ] inv. Li447 Li447@L Weber |
Noli timere. Tantummodo crede.
Numérotation du verset Mc. 5,37 

Et non admisit quemquam se sequi 51
51 se sequi F ΩS] inv. ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber
nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.
Numérotation du verset Mc. 5,38 

Et veniunt in52 domum archisynagogi et videt53 tumultum et flentes et ululantes54 multum.
52 in F S Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] ad ΩJ L |
53 videt Cor3 (vel) F Rusch Weber ] vident ΩJ Li447 Li447@ , vidit Cor3 (vel) ΩL S |
54 ululantes F ΩS Rusch ] eiulantes ΩJ L , heiulantes Li447 Li447@ Weber |
Numérotation du verset Mc. 5,39 

Et ingressus ait illis55: Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua sed dormit.
55 illis F ΩLS Rusch ] eis ΩJ Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 5,40 

Et irridebant eum. Ipse vero eiectis omnibus
assumit patrem et matrem puelle
et qui secum erant56 et ingrediuntur57 ubi puella erat58 iacens.
56 secum erant ΩJLS Li447 Li447@ Rsuch Weber ] inv. F |
57 ingrediuntur F ΩJL Li447@ Rusch ] ingreditur Weber |
58 p. e. Li447@ Rusch Clementina ] inv. ΩJ LS Weber |
Numérotation du verset Mc. 5,41 

Et manum puelle tenens59
59 manum puelle - t. F ΩS] inv.J Li447 Li447@L Rusch Weber
ait illi: Thabita cumi60
60 Thabita cumi Cor1 ( gumi vel cumi ) F ΩS ( tabitacumi ) Li447 Li447@ Rusch ] Talitha cumi ΩJL Clementina Weber
quod est interpretatum61: Puella, tibi dico surge.62
61 e. interpr. Cor1 L S Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] inv.J |
62 Puella... surge Cor1 ( TIBI DICO non est de interpretatione sed Marcus vel interpres hec apposuit de suo) CorS2 (evangelista addidit TIBI DICO ut sensum vocantis et imperantis exprimeret secundum Glosam et Ieronimum epistola 36) |
Numérotation du verset Mc. 5,42 

Et confestim surrexit puella
et ambulabat63.
63 ambulabat F ΩJ S Li447@ Rusch Weber ] ambulat Li447@ *
Erat autem annorum duodecim et obstupuerunt stupore magno64.
64 magno G CorS2 (vel) ΩS Rusch Clementina ] maximo CorS2 ΩJL Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 5,43 

Et precepit illis vehementer ut nemo id sciret. Et iussit65
65 iussit Cor1 CorS2 (al.) S Li447@² Rusch ] om. Li447 , dixit Cor1 ( vel ) CorS2 ΩJL Weber
illi dare66
66 illi dare F ΩS Li447 Li447@ ] inv. Cor1J L Rusch Weber | dare CorS2 (sub .E . sed primo modo textus est) F Li447 Li447@S Rusch ] date ΩJ , dari Cor1 L Weber
manducare.

Capitulum 5

Numérotation du verset Mc. 5,1 
1 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 971ra ; facsim., p. 101a} Et venerunt trans fretum2 maris in regionem3 Gerasenorum.
1 Hic incipit capitulum 5 CorS1
2 fretum CorS1 ΩJ LS Li447@ Rusch Weber ] om. Li447
3 regionem CorS1 ΩJLS Rusch Weber ] regione Li447@
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 971ra ; facsim., p. 101a} GERASENORUM. BEDA. Garasa urbs insignis Arabie trans Iordanem iuncta monti Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci precipitati sunt. Significat gentes quas post resurrectionem suam Dominus missis predicatoribus visitare dignatus est. Unde bene Gerasa sive Gergesi colonum eiciens, sive advena appropinquans interpretatur, quia gentium populus colonum, scilicet diabolum a quo diu incolebatur, expulit et qui erat longe factus est prope in sanguine Christi.a b c
a ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Mt. 8, PL 162, 1325C: «Et cum venisset Jesus trans fretum in regionem Gerasenorum. Gerasa est urbs Arabiae trans Jordanem, juncta monti Galaad, quem tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tyberiadis, in quo porci praecipitati sunt. Significat autem nationem gentium, quam post somnum passionis et resurrectionis suae gloriam missis praedicatoribus Salvator dignatus est visitare. Unde bene Gerasa dicitur. Gerasa enim, ut quidam legunt, colonum ejiciens, sive advena appropinquans interpretatur, videlicet insinuans, quia gentium populus, et diabolum a quo incolebatur, de suo corde repulerit, et qui erat longe, factus est sic prope in sanguine Christi ».
b<< [1] Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, cap. 5, CCSL 120, p. 491.93-95: «Gerasa est urbs insignis arabiae trans iordanen iuncta monti galaad quam tenuit tribus manasse non longe a stagno tiberiadis in quod porci praecipitati sunt». [2] Cf.  Otfridus Wizanburgensis, Glossae in Matthaeum   , c. 8, par. 28  , CCCM 200, lin.   218-221 [*]: «Significat gentes, quas Dominus post somnum passionis et gloriam resurrectionis per praedicatores dignatus est uisitare, unde bene Genesa interpretatur 'colonum eiciens' uel 'aduena propinquans' ».   << Rabanus Maurus , In Mt., lib. 2, CCCM 174, p. 249.9-13* << =   Beda Venerabilis, In Lc., lib. 3, cap. 8, CCSL 120, linea 668 =   Beda Venerabilis, In Mc., lib. 2, cap. 5, CCSL 120, p. 491.98-102: «Vnde bene gerasa siue gergesi ut quidam legunt colonum eiciens uel aduena propinquans interpretatur uidelicet insinuans quia gentium populus et eum a quo nequiter incolebatur hostem suis de cordibus eiecerit et qui erat longe factus sit prope in sanguine christi ».
c<Parall.> Glossa ordinaria (Dt. 7, 1 ; Ios. 3, 10 ; Mt. 8, 28 ; Mc. 5, 1 ; Lc. 8, 26).
Numérotation du verset Mc. 5,2 
Et exeunti ei4 de navi statim occurrit ei5 de monumentis homo in spiritu immundo
4 exeunti ei Ω F ΩJ LS Li447 Li447@ Weber ] Exeunte eo Rusch
5 ei Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber] om.JL
marg.| BEDA. Gentes que demoniacis illuse doctrinis idola colunt.
marg.| HOMO  IN  SPIRITU. ISIDORUS. Homo iste desperatissimus est populus gentium quem enumerat Apostolusd: elatus, superbus, immundus, sanguinarius, idolatra, ignominiosus, nec lege nature, nec Dei, nec humano timore ligatus. Cui ‘legio’ nomen est, id est decem millia que cadunt a dextera Patris que est Christus. Huic grex porcorum creditur, hi sine respectu misericordie simul in inferno per imperium immature mortis suffocantur. Ab his multi fugiunt, qui pascebant eos. Flagellato enim stulto sapiens sapientior fit vel prudentior.
d Cf. 2Tim. 3, 1-4: « Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei ».
Numérotation du verset Mc. 5,3 
qui domicilium habebat
interl.| quia gentes mortuis operibus, id est peccatis, delectantur
in monumentis
interl.| BEDA. Perfidorum corpora anime peccatis mortue sunt sepulcra
et neque catenis
interl.| legibus divinis quia non erat dignus
marg.| ET  NEQUE  CATENIS. BEDA. Catenis et compedibus graves et dure leges gentium significantur, quibus peccata in re eorum publica cohibebantur. Ruptis catenis - ut Lucas scribite - subito agebatur a demonio in deserto, quia etiam transgressis illis legibus ad ea scelera cupiditate raptabantur que iam vulgarem excederent consuetudinem.
e Cf. Lc. 8, 29: « Precipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a demonio in deserta ».
iam quisquam
interl.| vel Deus vel homo
poterat eum6 ligare,
6 poterat eum Ω FS Rusch ] inv. ΩJ L Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 5,4 
quoniam sepe compedibus et catenis vinctus dirumpisset catenas et compedes comminuisset. Et nemo poterat eum domare.
Numérotation du verset Mc. 5,5 
Et semper die
interl.| adversis
ac nocte 7
7 die - ac- nocte Ω F S] inv.L Rusch Weber
interl.| prosperis
in monumentis
interl.| in seditate operum
et in montibus
interl.| in fastibus8 superbie
8 fastibus] corr. , fastubus cacogr. Rusch
erat clamans
interl.| BEDA. Per verba durissime infidelitatis
et concidens se lapidibus.
interl.| quoniam arreptis cautibus seipsos furibundi concidebant
interl.| BEDA. Idolis
marg.| +Concidens producta ; -ci a cedo non a cado.A f
f Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; om. CCCM189
A ¶Codd. : Lux94 P345 ; om. Rusch | -ci Lux94] ei P345
Numérotation du verset Mc. 5,6 
Videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
Numérotation du verset Mc. 5,7 
et clamans voce magna dixit9: Quid mihi et tibi,
9 dixit Ω F ΩJ L Ω S Rusch ] dicit Weber , + ei Li447 Li447@
interl.| BEDA. Quasi: nihil commune nobis
interl.| hoc contra Iudeos qui dicuntg:"In Beelzebub eicit demonia"
g Cf. Lc. 11, 15: « Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe demoniorum eicit demonia».
Iesu Fili Dei
interl.| hoc contra Arrium qui negat Filium Dei
interl.| credunt et contremiscunt Filium Dei
Altissimi10?
10 Altissimi Ω F Ω S Li447 Li447@ Rusch ] summi ΩJ L Weber
interl.| vel: summi
Adiuro te, per Deum, ne me torqueas.
marg.| TORQUEAS etc. BEDA. Magnum tormentum ei a lesione hominis cessare et tanto dimittit gravius quanto possidet diutius.
Numérotation du verset Mc. 5,8 
Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
Numérotation du verset Mc. 5,9 
Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est?
marg.| QUOD  TIBI  NOMEN  EST? BEDA. Non quasi nescius interrogat, sed ut confessa publica peste quam toleraverat, virtus curantis gratior appareat. Sed etiam sacerdotes nostri temporis qui per exorcismum demones eiciunt solent dicere, non aliter patientes posse curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod a demonibus visu, auditu vel quolibet sensu corporis, aut animi vigilantes dormientesve pertulerunt, patenter confiteantur.
Et dicit ei11: Legio nomen mihi12 est quia multi sumus.
11 ei Ω FL Ω S Li447@ Rusch Weber ] illi ΩJ
12 n. m. ΩJ Ω S ] inv.L Li447@ Rusch Weber
marg.| LEGIO etc. BEDA. Significat populum gentilem innumeris idolatrie cultibus mancipatum, cui contra est: «Multitudinis credentium erat cor unum et anima una»h. Unde bene in Babylonis constructione linguarum unitas per spiritum superbie scissai, in Hierusalem per gratiam Spiritus sancti linguarum varietas est adunataj, et illa confusio et hec pacis visio dicitur, quia electos in pluribus linguis et gentibus una fides et pietas toto orbe pacificando confirmat, reprobos {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 971ra ; facsim., p. 101a} aut plures secte quam lingue dissociando confundunt.
h Act. 4, 32.
i Cf. Gn. 11, 1-9.
j Cf. Act. 2, 1-11.
Numérotation du verset Mc. 5,10 
Et deprecabatur13 eum multum ne se expelleret extra regionem.
13 deprecabatur Ω F ΩJ Ω S Li447 Rusch Weber ] precabatur Li447 Li447@ ,
interl.| sed mitteret in gregem porcorum et hoc est: Erat enim 14 etc.
14 sic Rusch
Numérotation du verset Mc. 5,11 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 971rb ; facsim., p. 101b} Erat autem ibi circa montem grex porcorum pascens in agris15.
15 pascens in agris Ω F Ω S ] inv. CorS2 (al.: in agris pro   magnus ), magnus pascens ΩJ L Li447 Li447@ Weber, magnus pascens in agris Rusch
Numérotation du verset Mc. 5,12 
Et deprecabantur eum spiritus dicentes: Mitte nos
marg.| MITTE  NOS. BEDA. Lucask: «Et rogabant eum ne imperaret illis ut in abyssum irent». Sciebant ergo aliquando futurum ut per adventum eius mitterentur in abyssum, non futura predivinantes sed prophetarum in se dicta recolentes, ideoque gloriam Christi quam mirabantur ad suam tendere timebant damnationem.
k Lc. 8, 31.
in porcos
marg.| IN  PORCOS. BEDA. Porci significant ‘homines immundos’ qui vocis et rationis expertes in monte superbie pascuntur, et lutulentis actibus oblectantur quibus per cultum idolorum possunt demones dominari. Nam nisi quis porci more vixerit, in eum Diabolus potestatem non accipit, nisi forte ad probandum non autem ad perdendum.
ut in eos introeamus.
marg.| ut porcorum perditio hominibus esset salutis occasio. Pastores enim videntes statim nuntiaverunt civitati
Numérotation du verset Mc. 5,13 
Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes16 spiritus immundi introierunt in porcos
16 Et exeuntes Ω F Rusch Weber etc. ] Euntes Ω S
interl.| BEDA. Accepta potestate a Deo. Aliter enim nec pecoribus nocerent
et magno impetu grex precipitatus est in mare
marg.| GREX  PRECIPITATUS. BEDA. Quia iam clarificata Ecclesia, et liberato populo gentium a demonum dominatione, in abditis agunt sacrilegos ritus qui Christo credere noluerunt ceca et profunda curiositate submersi.
ad duo millia
marg.| AD  DUO  MILLIA. BEDA. Erubescat Manicheus si de eadem substantia et ex eodem auctore hominum bestiarumque sunt anime, quoniam ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur.
et suffocati sunt17 in mari.
17 sunt Ω F ΩJ L Ω S Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 5,14 
Qui autem pascebant eos
marg.| QUI  AUTEM. Quia quidam primates impiorum, quamvis christianam legem fugiant, potentiam tamen eius stupendo et mirando per gentes predicant.
fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et18 egressi sunt videre quid esset facti19.
18 Et Ω F ΩJL Ω S Rusch Weber ] om. Li447@
19 facti ΩJL Ω S Rusch ] factum Cor3 (al.)
Numérotation du verset Mc. 5,15 
Et venerunt20 ad Iesum et vident illum
20 venerunt Ω F Ω S P9389 Kells Wordsworth ( R ) Ed1538 ] veniunt Ω JL Li447 Li447@ Rusch
marg.| ET  VIDENT  ILLUM. BEDA. Lucasl: ‘Sedentem ad pedes eius’, quod significat eos qui a peccatis correcti sunt, fixa mentis intentione vestigia salvatoris que sequantur intueri.
l Cf. Lc. 8, 35: « Exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo demonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt ».
qui a demonio vexabatur, sedentem, vestitum
marg.| VESTITUM. Virtutum studio, quod vesana mente perdiderat. Unde filius prodigus ad patrem rediens mox stola prima cum annulo induiturm, quia quisquis vero corde penituerit potest donante Christi gratia pristina iustitie opera, de quibus ceciderat cum annulo inviolate fidei recuperare.
m Cf. Lc. 15, 22: « Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum eius, et calceamenta in pedes eius ».
et sane mentis et timuerunt21.
21 timuerunt ΩL] + eum Ω F ²
marg.| ET  TIMUERUNT. Multi enim antiqua suavitate delectati honorare se, sed pati nolle Christianam legem dicunt, quia eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina conversatione sanatum.
Numérotation du verset Mc. 5,16 
Et narraverunt illis22 qui viderant qualiter factum esset ei qui demonium habuerat et de porcis.
22 illis ΩL Rusch Clementina Weber ill’ Ω F ΩJ Ω S L447@ ] illi Li447 ( cum aliis codd. Catenae aureae )
Numérotation du verset Mc. 5,17 
Et rogare ceperunt eum23
23 ceperunt eum Ω F Ω S Rusch ] inv. ΩJ L Li447 Li447@ Weber
marg.| ET  ROGARE  CEPERUNT. RABANUS. Ut Petrusn: «Exi a me, Domine, quia homo peccator sum» etc. Ne tangant arcam Dei ut Ozao.
n Lc. 5, 8.
o Cf. 1Par. 13, 9-10: « Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino ».
ut discederet de24 finibus eorum.
24 de Ω F ΩJ L Ω S Rusch Weber ] a Li447 Li447@
interl.| conscii fragilitatis sue adhuc infirmi pondus sapientie eius sustinere non poterant
Numérotation du verset Mc. 5,18 
Cumque ascenderet navim25 cepit illum deprecari qui a demonio vexatus fuerat ut esset cum illo
25 navim ΩJS Li447@ Rusch ] navem ΩL Weber
interl.| «Dissolvi et esse cum Christo multo melius est».p
p Cf. « Cupio dissolvi et esse cum Christo »: sententia ex Phil. 1, 23: « Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Cassiodorus, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
Numérotation du verset Mc. 5,19 
Iesus autem non admisit26 eum
26 Iesus autem non admisit Z P Φ Ω F S] et non admisit ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber, Ihesus autem non permisit ΩJ
interl.| quia manere in carne propter alios necessarium est
sed ait illi: Vade in27 domum tuam ad tuos
27 in ΩLS Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber] ad ΩJ
marg.| VADE. BEDA. Sic quisque post resurrectionem peccatorum in conscientiam bonam redeat et propter aliorum salutem evangelio serviat, ut post cum Christo quiescat, nedum prepropere vult iam esse cum Christo, negligat predicationis mysterium fraterne {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 971va ; facsim., t. 4, p. 102a} redemptioni accommodatum.
marg.| HIERONYMUS. Homo sanatus mittitur in domum suam, id est in spiritualem legis observantiam et predicat in Decapoli, id est observat decalogum dum a romano, nunc regno convertuntur Iudei, id est sunt de Ecclesia qui etiam in littera tantum pendent decalogi, quia moralia ad litteram observanda sunt.
marg.| BEDA. Mattheus duos, Marcus et Lucas unum a demone curatum dicunt, quia unus eorum clarioris nominis et famosioris, et ideo curatio eius est famosior. Alleg<orice>: duo gentes significant de duobus filiis Noe. Cum enim Noe tres filios genuerit, unus assumptus est in possessionem Dei, duo idolis dediti.
et nuntia28 illis quanta tibi Dominus fecerit29 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 971va ; facsim., t. 4, p. 102a} et misertus sit tui.
28 nuntia ΩS Li447 Li447@ Rusch ] a(d)nuntia ΩJL Weber
29 tibi Dominus fecerit Ω F ΩJL Ω S Li447 Li447@ Weber ] tibi fecerit Dominus Rusch
Numérotation du verset Mc. 5,20 
Et abiit et cepit predicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur30.
30 o. m. ΩL Ω S Li447@ Rusch Clementina Weber ] inv. ΩJ (omnes in ras.)
Numérotation du verset Mc. 5,21 
Et cum ascendisset Iesus in navim rursum31 trans fretum convenit turba multa ad eum32
31 ascendisset Iesus in navim rursum Ω F Ω S ] transcendisset Iesus in navi rursus Rusch Weber etc.
32 turba multa ad eum Ω FL Ω S Li447 Li447@ Rusch Weber ] ad illum turba multa ΩJ
interl.| vel: illum
et erat circa mare.
Numérotation du verset Mc. 5,22 
Et venit quidam de archisynagogis
interl.| Moyses legislator
marg.| ET  VENIT  QUIDAM. HIERONYMUS. Post hec Iairus archisynagogus venit, quia ‘cum intraverit plenitudo gentium tunc omnis Israel salvus fiet'q. Iairus illuminans vel illuminatus, id est iudaicus populus umbra littere deposita, spiritu illustratus et illuminatus procidens ad pedes, id est ad incarnationem Iesu se humilians, rogat pro filia qui sibi vivit alios vivere facit. Abraham et Moyses et Samuel rogant pro plebe mortua et sequitur Iesus preces eorum.
q Cf. Rm. 11, 25-26: « Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob ».
nomine Iairus
marg.| BEDA. Iairus : ‘illuminans vel illuminatus’, quia verbis vite populum illuminavit et ut hoc posset a Spiritu sancto illuminatus est.
et videns eum procidit
interl.| BEDA. Humiliat se
ad pedes eius.
interl.| Incarnationem
interl.| caput Christi Deus, pedes incarnatio est
Numérotation du verset Mc. 5,23 
Et deprecabatur eum multum33 dicens: Quoniam filia mea
33 multum Ω F ΩJL Ω S Li447 Li447@ Weber ] om.Rusch
interl.| plebs iudaica
marg.| QUONIAM  FILIA. BEDA. Lucas: «Quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et hec moriebatur»r. Filia archisynagogi est synagoga sola legali institutione composita, quasi unica Moysi nata. Hec duodecimo anno, id est tempore pubertatis appropinquante moriebatur, quia nobiliter a prophetis educata, postquam ad intelligibiles annos pervenit, et spiritualem Deo sobolem generare debuit, subito errorum languore consternata, spirituales vias desperabiliter obmisit.
r Lc. 8, 42.
in extremis est.
interl.| in desperatione
Veni,
interl.| in carnem
impone manum tuam34
34 manum tuam Ω FS Rusch ] manum ΩJL Li447@ , manus Weber
interl.| misericordie
super eam ut salva sit
interl.| a vitiis
et vivat.
interl.| in virtutibus
Numérotation du verset Mc. 5,24 
Et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et comprimebant eum35.
35 comprimebant ΩJ Rusch Weber ] comprimebat Ω F Li447@ | eum Ω S Li447 Li447@ Rusch Clementina ] illum ΩJ ( in ras.? ) ΩL Weber
marg.| ET  COMPRIMEBANT  EUM. Dum ad puellam sanandam vadit a turba comprimitur, quia Iudeis salutis monita prebens quibus egram eorum conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum consuetudine gravatus est.
Numérotation du verset Mc. 5,25 
Et mulier,
interl.| emorroissa
marg.| ET  MULIER etc. Pergente Domino ad filiam archisynagogi morbosa mulier annis duodecim preripit sanitatem et post filia sanata est et suscitata est, quia sic dispensata est salus humani generis, ut primo aliqui ex Israel, deinde plenitudo gentium «et sic omnis Israel salvus fieret»s.
s Cf. Rm. 11, 25-26: «Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob».
que erat in profluvio sanguinis annis duodecim36
36 annis duodecim ΩJLS Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ , def. Ω F
interl.| BEDA. Notandum quod puella duodennis et mulier duodecim annis sanguine fluxit, id est quando hec nata fuit illa infirmari cepit. Una enim pene eademque seculi etate et Synagoga in patriarchis nasci et gentes ceperunt idolatria fedari.
marg.| BEDA. Mulier sanguinaria a Domino curata, Ecclesia est de gentibus ingenti carnalium delectationum fluxu polluta, et iam a cetu fidelium segregata. Hec dum Christus Iudeam sanare discerneret, iam paratam aliisque promissam salutem spe certa prevenit.
Numérotation du verset Mc. 5,26 
et fuerat multa perpessa a compluribus medicis
marg.| MEDICIS. BEDA. Falsis theologis, philosophis, legum secularium {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 971vb ; facsim., p. 102b} doctoribus, qui se utilia vivendi precepta dare promittebant. Demones quoque quasi hominibus consulendo se pro Deo colendos ingerebant, quibus audiendis, quanto magis naturalis industrie vires expendebant, tanto minus sanari poterant. Sed cum audissent populum Iudeorum egrotasse et verumr medicum de celo venisse, ceperunt languoris sui et sperare et inquirere remedium.
et erogaverat omnia sua
interl.| naturalem industriam
nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat,
Numérotation du verset Mc. 5,27 
cum audisset de Iesu venit
interl.| per fidem
in turba retro
marg.| VENIT  IN  TURBA  RETRO. BEDA. «Si quis mihi ministrat me sequatur»t. Et alibiu: ‘Post Dominum Deum ambulabis'. Vel quia Deum presentem in carne non videt, sed post ad fidei agnitionis gratiam pervenit. Et tactu, id est participatione sacramentorum eius meruit sanari a peccatis. Fons quippe sanguinis, origo peccati primordium immunde cogitationis, ex quo omne peccatum oritur. Sed Dominus non solum opera, sed et verba mala et cogitationum radicem sacramentis evangelicis quasi suis vestimentis fontes obsceni sanguinis emundat.
t Io. 12, 26.
u Cf. Os. 11, 10: « Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet,et formidabunt filii maris ».
et tetigit vestimentum eius.
marg.| TETIGIT. BEDA. Sola fidelis mulier Dominum tangit quem passim comitans turba comprimit. Quia qui diversis inordinitate glomerantium heresibus, vel perversis moribus gravatur solo fideli Ecclesie corde tangitur. Undev: «Noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum», quia veraciter tangere est eum equalem Patri credere.
v Io. 20, 17.
Numérotation du verset Mc. 5,28 
Dicebat enim: Quia si vel vestimentum37 eius tetigero, salva ero.
37 vestimentum Ω F ΩJLS Rusch Weber ] vestimenta Li447@
Numérotation du verset Mc. 5,29 
Et confestim siccatus est fons sanguinis eius.
interl.| radix immunde cogitationis
Et sensit corpore {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 971vb ; facsim., p. 102b} quia38 sanata esset a plaga.
38 quia Ω FS ] quod ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 5,30 
Et statim Iesus in semetipsum cognoscens39 virtutem que exierat de illo40 conversus ad turbam41 ait42: Quis tetigit vestimenta mea?
39 in semetipsum cognoscens Ω FS ] cognoscens - in semetipso ΩJ L Li447 Rusch (inv.) Weber , in semetipso Li447@
40 illo Ω F Ω S Rusch ] eo ΩJL Li447 Li447@ Weber
41 turbam Ω F Ω S Li447@L Rusch Weber ] turbas ΩJ
42 ait Ω F Rusch ] aiebat ΩJL Li447 Li447@ Weber
marg.| BEDA. Interrogat ut salus quam mulieri dederat, declarata et agnita fidei virtute, multis proficiat.
marg.| HIERONYMUS. Septima virtute suscitatur mortua, sed inter viam tangit fimbriam mulier sanguinaria que cum salute substantiam in medicos nihil proficientes perdiderat. Septima die requievit Deus ab omni operew.Quando suscitatur mortua intus et semivivia foris cum turbis fluxus sanguinis sterilitatem facit. Unde ad Ecclesiam gentiumx: «Letare sterilis que non paris». Retro accedit, id est post resurrectionem, fimbriam tangit ac si cymbala et .mala punica que pendent in extremis oris summi sacerdotis tunice. Cymbalum 'confessionem', malum punicum 'martyrii voluntatem' significat et 'virtutum candorem'.
w Cf. Gn 2, 2: « Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat ».
x Gal. 4, 27.
Numérotation du verset Mc. 5,31 
Et dicebant ad eum43 discipuli sui44: Vides turbam
43 ad eum Ω FS ] ei ΩJ Linz447 Linz447@ ΩL Rusch Weber
44 sui ΩJL Ω S Li447@ Rusch Weber ] eius Li447
interl.| inordinatos.
comprimentem te
interl.| heresibus pravis moribus
et dicis: Quis me tetigit?
Numérotation du verset Mc. 5,32 
Et circumspiciebat videre eam que hoc fecerat.
marg.| BEDA. «Oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum»y, «Iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum»z.
y Ps. 33, 16.
z Ps. 33, 7.
Numérotation du verset Mc. 5,33 
Mulier vero45 timens et tremens
45 vero Ω FS Clementina ] autem ΩJ L Li447 Li447@ Rusch Weber
marg.| MULIER  AUTEM. BEDA. Ecce quo tendebat interrogatio, ut mulier scilicet confiteatur veritatem diuturne infirmitatis, et subite credulitatis et sanationis, et ita ipsa confirmaretur in fide et aliis preberet exemplum.
sciens quod factum esset in se venit et procidit46 ante eum et dixit ei omnem veritatem.
46 procidit Ω F ΩJL Ω S Rusch Weber ] procidat Li447@
Numérotation du verset Mc. 5,34 
Iesus47 autem dixit ei: Filia,
47 Ihesus Ω FS ] Ille ΩJ L Li447 Li447@ Rusch Weber
interl.| ideo quia fidelis
fides tua te salvam fecit.
interl.| BEDA. Non dicit faciet, in eo enim quod credidit iam salva facta est
Vade in pace et esto sana a plaga tua.
interl.| BEDA. Perseverando in eadem fideaa: «Qui enim perserveraverit» etc.
aa Mt. 10, 22 ; 24, 13.
Numérotation du verset Mc. 5,35 
Adhuc eo loquente
marg.| ADHUC  EO  LOQUENTE. BEDA. Muliere sanata statim nuntiatur puella mortua, quia Ecclesia gentium a labe vitiorum curata et ob fidei meritum filia nominata, continuo Synagoga perfidie leto resoluta est, quia in Christum non credidit, et invidie quia Ecclesiam credere doluit.
veniunt nuntii48 ad archisynagogum49 dicentes: Quia50 filia tua mortua est
48 nuntii Ω FS ] om. Cor1 ΩJL Li447 Li447@S Rusch Weber
49 ad archisynagogum ΩJLS Li447 Li447@ Rusch Weber ] ab archisynagogo Weber
50 Quia Ω F ΩJL Ω S Li447 Rusch Weber ] Quod Li447@
marg.| QUIA  FILIA  TUA. BEDA. Multi enim hodie statum Synagoge videntes, restaurari posse non credunt et pro restauratione eius supplicandum esse non estimant. Sed quod hominibus est impossibile Deo est possibileab. Unde sequitur:   Iesus autem etc.
ab Cf. Mc. 10, 27: « Et intuens illos Iesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ». Cf. Mc. 9, 22: « Iesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti ».
quid ultra vexas magistrum?
Numérotation du verset Mc. 5,36 
Iesus autem51 audito verbo quod dicebatur52 ait archisynagogo:
51 autem] om. Ω S
52 audito - verbo quod dicebatur Ω F ΩJS Rusch ] inv. Li447 Li447@L Weber
marg.| ARCHISYNAGOGO. Archisynagogus cetus est doctorum legis de quibusac: «Super cathedram Moysi sederunt scribe et Pharisei». Qui si credere noluerint etiam subiecta eis Synagoga salva erit.
ac Mt. 5, 13.
Noli timere. Tantummodo crede.
Numérotation du verset Mc. 5,37 
Et non admisit quemquam se sequi 53
53 se sequi Ω FS] inv. ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber
marg.| ET  NON  ADMISIT. BEDA. Blasphemis et irrisoribus nont sunt revelanda {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 972ra ;facsim., p. 103a} mysteria, sed fidelibus qui honorent. Unde alibiad: «Iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis».
ad Lc. 7, 35.
nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.
Numérotation du verset Mc. 5,38 
Et veniunt in54 domum archisynagogi et videt55 tumultum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 972ra ; facsim., t. 4, p. 103a} et flentes et ululantes56 multum.
54 in Ω F Ω S Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] ad ΩJ L
55 videt Cor3 (vel) Ω F Rusch Weber ] vident ΩJ Li447 Li447@ , vidit Cor3 (vel) ΩL S
56 ululantes Ω FS Rusch ] eiulantes ΩJ L , heiulantes Li447 Li447@ Weber
marg.| FLENTES  ET  ULULANTES. BEDA. «Letentur omnes qui sperant in Domino et in eternum exultabunt et habitabis in eis»ae. Hanc letitiam merito infidelitatis Synagoga amisit, et ideo inter flentes et ululantes mortua iacet. Sed Iesus eam funditus interire non patitur. Unde sequitur:   Et ingressus etc.
ae Ps. 5, 12.
Numérotation du verset Mc. 5,39 
Et ingressus ait illis57: Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua sed dormit.
57 illis Ω FLS Rusch ] eis ΩJ Li447 Li447@ Weber
marg.| NON  EST  MORTUA. Mihi in cuius dispositione et anima recepta vivit et caro suscitanda quiescit. Hinc mos est Christianis ut mortui qui resurrecturi non dubitantur dormientes vocentur. Undeaf: «Nolumus vos ignorare fratres de dormientibus».
af 1Th. 4, 13.
marg.| BEDA. Cum anima que peccaverit moriatur, ea tamen quam Dominus ad vitam eternam previdet, nobis quidem mortua fuisse sed ei obdormisse non incongrue dici potest.
Numérotation du verset Mc. 5,40 
Et irridebant eum. Ipse vero eiectis omnibus
interl.| irrisoribus
marg.| EIECTIS  OMNIBUS. BEDA. Moraliter. Turba eicitur ut puella suscitetur, quia nisi secularium curarum multitudo a corde eiciatur. Anima que intus iacet mortua non suscitatur. Dum enim se per universas cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit.
assumit patrem et matrem puelle
interl.| qui miraculum venerentur
et qui secum erant58 et ingrediuntur59 ubi puella erat60 iacens.
58 secum erant ΩJLS Li447 Li447@ Rsuch Weber ] inv. Ω F
59 ingrediuntur Ω F ΩJL Li447@ Rusch ] ingreditur Weber
60 p. e. Li447@ Rusch Clementina ] inv. ΩJ LS Weber
Numérotation du verset Mc. 5,41 
Et manum puelle tenens61
61 manum puelle - t. Ω FS] inv.J Li447 Li447@L Rusch Weber
interl.| BEDA. Prius mundat manus Iudeorum que sanguine plene sunt, aliter puella non resurgeret
ait illi: Thabita cumi62
62 Thabita cumi Cor1 ( gumi vel cumi ) Ω FS ( tabitacumi ) Li447 Li447@ Rusch ] Talitha cumi ΩJL Clementina Weber
interl.| BEDA. Id est: puella surge.
marg.| + Tabita cumi : syrum est, id est: puella surge.B ag
ag Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae = CCCM189A : 58.7 ; 55.9 ; 45.9 ; 55.9
B ¶Codd. : Lux94 P345 ; om. Rusch
marg.| THABITA  CUMI. In Syro sermone quem evangelista ponit non plus est quam ‘puella surge’. Sed forte ad vim dominice iussionis exprimendam, hoc addidit:   Tibi dico surge , et magis sensum loquentis quam verba intimare curavit. Sic sepe apostoli et evangeliste cum aliquod testimonium assumunt magis sensum quam verba ponunt.
marg.| HIERONYMUS. Ad puellam dicitur: thabita cumi, id est 'puella surge'. Archisynagogo dicitur: Filia tua mortua est. Iesus: Non est mortua sed dormit . Utrumque est mortua vobis sed mihi dormit. Annorum duodecim erat puella et annis duodecim mulier perpessa, peccata incredentium apparent in initio fidei credentium. Unde diciturah: «Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad iustitiam».
ah Gal. 3, 6 ; cf. Rm. 4, 3 ; Iac 2, 23.
quod est interpretatum63: Puella, tibi dico surge.64
63 e. interpr. Cor1 L Ω S Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] inv.J
64 Puella... surge Cor1 ( tibi dico non est de interpretatione sed Marcus vel interpres hec apposuit de suo) CorS2 (evangelista addidit   tibi dico ut sensum vocantis et imperantis exprimeret secundum Glosam et Ieronimum epistola 36)
Numérotation du verset Mc. 5,42 
Et confestim surrexit puella
interl.| BEDA. A vitiis
marg.| BEDA. Moraliter. Quod Christus tres mortuos suscitavit tria genera animarum significat. Puellam suscitat adhuc in domo clausam, id est animam consensum tantum non actum delectationi male prebentem. Iuvenem suscitat iam extra portam delatum, id est peccatorem qui consensum iam produxit ad actum. Suscitat Lazarum iam fetentem et longa consuetudine peccandi animam male olentem et alios fama corrumpentem. Puellam paucis alloquitur, quia eam facile resuscitat quam et mortuam negat et animam similem cito resuscitari demonstrat. Iuvenem pluribus corroborat cum dicitai: «Tibi dico surge», quia tales anime aliquando difficilius reviviscunt. Ad monumentum Lazari fremit, turbatur, lacrimatur: «Magna voce clamat: Lazare, veni foras»aj. Similiter longa consuetudine peccandi pressus, vix et quasi cum labore suscitatur. Notandum quoque quod publica noxa publico eget remedio. Levia autem et secreta possunt deleri penitentia levi et secreta. Puella in domo iacens paucis arbitris surgit et eis precipitur, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 972rb ; facsim., p. 103b} ut nemini dicant. Iuvenis extra portam turba multa comitante et vidente. Lazarus de monumento vocatus intantum innotuit, ut propter hoc turbe cum palmis Domino occurrerent etak:"Multi abierunt ex Iudeis et crediderunt in Iesum". Quartum mortuum annuntiante discipulo audivit, sed quia vivi qui pro eo precarentur defueruntal: «Dimitte - inquit - mortuos sepelire mortuos suos».
ai Lc. 7, 14.
aj Io. 11, 43.
ak Cf. Io. 12, 11: « quia multi propter illum abibant ex Iudeis, et credebant in Iesum ».
al Mt. 8, 22.
et ambulabat65.
65 ambulabat Ω F ΩJ Ω S Li447@ Rusch Weber ] ambulat Li447@ *
interl.| BEDA. In bonis operibus
Erat autem annorum duodecim et obstupuerunt stupore magno66.
66 magno G CorS2 (vel) ΩS Rusch Clementina ] maximo CorS2 ΩJL Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 5,43 
Et precepit illis vehementer ut nemo id sciret. Et iussit67
67 iussit Cor1 CorS2 (al.) Ω S Li447@² Rusch ] om. Li447 , dixit Cor1 ( vel ) CorS2 ΩJL Weber
interl.| aliter: dixit
illi dare68
68 illi dare Ω FS Li447 Li447@ ] inv. Cor1J L Rusch Weber | dare CorS2 (sub .E . sed primo modo textus est) Ω F Li447 Li447@S Rusch ] date ΩJ , dari Cor1 L Weber
interl.| aliter: dari
manducare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Mc. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=56&chapitre=56_5)

Notes :