Nicolaus de Lyra

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Rg. 13,1 

Filius unius anni erat1 Saul
1 erat Rusch Clementina ] om. Weber
cum regnare cepisset duobus autem annis regnavit super Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 13,2 

Et elegit sibi Saul tria millia de Israel et erant cum Saul duo millia in Machimas2
2 Machimas] scrips. , Machinas ΩS Rusch , Machmas Weber
et in monte Bethel mille autem cum Ionatha in Gabaath Beniamin,
porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
Numérotation du verset 1Rg. 13,3 

Et percussit Ionathas stationem Philistinorum3 que erat in Gabaa. Quod cum audissent Philistiim, Saul cecinit bucina in omni terra dicens : Audiant Hebrei.
3 Philistinorum Λ Φ Rusch Clementina ] Philistiim Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,4 

Et universus Israel audivit huiuscemodi famam, percussit Saul stationem Philistinorum, et erexit se Israel adversum Philistiim clamavit ergo populus post Saul in Galgala.
Numérotation du verset 1Rg. 13,5 

Et Philistiim congregati sunt ad preliandum contra Israel, triginta millia curruum et sex millia
equitum et reliquum vulgus sicut arena que est in litore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machimas4
4 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
ad orientem Bethaven.
Numérotation du verset 1Rg. 13,6 

Quod cum vidissent filii5 Israel se in arto positos6 afflictus erat enim7 populus, absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis.
5 filii] viri Weber |
6 positos Σ Rusch Clementina ] sitos Weber |
7 erat enim Φ Rusch ] est enim Weber , enim erat Clementina |
Numérotation du verset 1Rg. 13,7 

Hebrei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala8, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.
8 Galgala Rusch Clementina Weber ( plerique codd. )] Galgal Weber (R A Σ) cum hebreo
Numérotation du verset 1Rg. 13,8 

Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuelem9, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
9 Samuelem A Λ D Φ Rusch ] Samuhel Weber , Samuelis C Σ Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 13,9 

Ait ergo Saul : Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,10 

Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,11 

Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ? Respondit Saul : Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philistiim congregati fuerant in Machimas10.
10 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,12 

Dixi : Nunc descendent Philistiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,13 

Dixitque Samuel ad Saul : Stulte egisti, nec custodisti
mandata Domini Dei tui que precepit tibi. Quod si non fecisses
iam nunc preparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,14 

Sed nequaquam regnum tuum
ultra consurget. Quesivit sibi Dominus virum
iuxta cor suum, et precepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris que precepit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 13,15 

Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabat11 eos venientes ex12 Galgala in Gabaa in colle Beniamin13. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sexcentos viros.
11 expugnabat] expugnabant Σ Clementina |
12 ex] de Clementina |
13 et reliqui populi …in colle Beniamin] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 13,16 

Et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in a Beniamin porro Philistiim consederant in Machimas14.
14 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,17 

Et egressi sunt ad predandum de castris Philistinorum15 tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephraim16 ad terram Saul.
15 Philistinorum Rusch Clementina ] Philistiim Weber |
16 Ephraim] Ephra Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 13,18 

Porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini in terra Sabaa17 imminentis vallis Seboim contra desertum.
17 in terra Sabaa B Γ ΨBF Ω ] om. Edmaior. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,19 

Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel.
Caverant enim Philistiim,
ne forte facerent Hebrei gladium
aut lanceam.
Numérotation du verset 1Rg. 13,20 

Descendebat ergo omnis Israel ad Philistiim ut exacueret18 unusquisque vomerem suum
18 exacueret Rusch Edmaior.S)] acueret ΩJM
et ligonem suum19 et sarculum.
19 suum Rusch ] + et securim Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,21 

Retuse20 itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentium21 et securium usque ad stimulum corrigendum.
20 retuse] retunse Weber |
21 tridentium] tridentum Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 13,22 

Cumque venisset dies prelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et Ionatha filio eius22.
22 qui…eius Rusch ] qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,23 

Egressa est autem statio Philistiim ut transcenderet in Machimas23.
23 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Rg. 13,ad litteram 
marg.| marg.| {389} .1. Filius. Postquam descripta est Saulis electio, hic consequenter describitur eius reprobatio. et hoc ex triplici causa. Prima fuit diffidentia, et usurpatio. Secunda temeraria iuratio, c. 14. Tertia cupiditas, et elatio. ca. 15. Circa primum, primo describitur diffidentie ratio. secundo diffidentis, usurpatio, ibi : Ait ergo Saul. tertio incursio hostium, ibi : Porro Philisthiim. quarto impotentia ad resistendum ibi : Porro faber.Causa vero diffidentie duplex fuit. Prima fuit ex percussione stationis Philisthinorum, propter quam Saul, et filii Israel formidabant Philisthinorum adventum. Secunda fuit dilapsus populi a Saul, propter metum, qui ponitur ibi : Quod cum audissent. Circa primum, quia in hoc ca. agitur de Saulis prevaricatione, premittitur eius bonitas ut nullus de sua iustitia presumat, et ut opposita iuxta se posita magis elucescant, cum dicitur, Filius unius anni erat, et cetera id est ita innocens, et purus a peccato, sicut puer unius anni. Cuius rationem assignant Hebrei, et probabiliter, dicentes, quod quando homo promovetur ad aliquod officium magnum a Deo, sicut Saul fuit electus in regem ab ipso, ut patet ex precedentibus simul sibi datur a Deo gratia iustificans, et ipsum disponens ad suum officium exercendum, nisi ipse ponat obicem. Saul autem in sua electione non posuit obicem gratie divine, quia secundum, quod dicitur sup. 9 capitulo erat electus, et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo. Aliqui autem exponunt de Isboseth filio Saul, dicentes quod habebat unum annum tamen quando Saul incepit regnare, et secundum hoc ly Saul, est dativi casus. cum dicitur. Filius unius anni erat Saul id est ipsi Saul. Sed hoc patet falsum per illud, quod habetur 2Rg. 2.d. Quadraginta annorum {390} erat Isboseth cum regnare cepisset. Fuit autem institutus immediate post mortem patris, ut ibidem dicitur. pater autem regnavit 20. annis tantum. propter quod tenentes hoc dictum dicunt, quod inceptio regni Saul hic accipitur immediate post mortem Heli, quod tempus fuit quadraginta annorum, ut habetur Act. 13. Sed hoc non valet, quia in nullo alio loco sacre scripture reperitur, quod Sacra Scriptura determinando principium regni alicuius regis, determinet hoc per etatem filii sui. Et ideo, quia ista expositio de scriptura non habet auctoritatem eadem facilitate contemnitur qua probatur, et prima magis tenenda est, ut videtur.
marg.| .2. Duobus autem annis regnavit etc scilicet in bonitate, et innocentia sua licet pluribus annis regnaverit existens in malitia. Vel aliter potest dici, quia post duos annos a principio regni sui David fuit a Deo electus in regem inunctus per Samuelem, ut habetur infr. 16. ca. et ex tunc Saul non regnavit de iure, sed tantum usurpative, propter quod anni sequentes a regno suo hic resecantur. Consequenter ponitur percussio stationis Philisthinorum, cum dicitur.
marg.| .3. Et percussit. quod erat signum manifestum rebellionis filiorum Israel ad Philistheos, ideo subditur :
marg.| .4. Audiant Hebrei. Hoc fecit Saul proclamari, ut filii Israel precaverent sibi ab insultu Philisthinorum in hoc facto contemptorum, et non considerent de ipsis in aliquo. unde subditur :
marg.| .5. Et Philisthiim etc.  milia curvum. Non est verisimile, quod tot essent currus, sed accipitur hic numerus hominum in curribus existentium, quia tunc temporis in curribus pugnabant pro magna parte, ut habetur in pluribus locis sacre scripture.
marg.| .6. Et reliquum. Hyperbolica locutio est, ad designandum magnam populi multitudinem.
prol.| { 391 }
Numérotation du verset 1Rg. 13,ad litteram 
marg.| .1. Quod cum. Hic ponitur secunda ratio diffidentia, s. propter recessum populi a Saule, quia aliqui pre timore Philisthinorum absconderunt se in locis occultis. Alii autem transierunt Iordanem , qui est in parte Orientali terre promissionis. Terra autem Philisthinorum , unde veniebant super filios Israel, erat in parte opposita, s. Occidentali, quia est super mare mediterraneum, quod est terminus terre promissionis a parte Occidentis , et ideo Hebrei fugientes transibant Iordanem . tum ut fugerent ad partem oppositam, tum quia timebant, quod Philisthiim non transirent Iordanem, eos insequendo. Ex his patet littera usque ibi :
marg.| .2. Et expectavit, etc. bene dicitur iuxta, quia non totaliter, et complete expectavit, ut videbitur postea.
marg.| .3. Ait ergo, etc. Hic consequenter describitur diffidentis usurpatio. diffidebat enim de populo suo, quem videbat in timore positum, et de adventu Samuelis ad offerendum sacrificium, et ideo stulte usurpavit sibi illud officium, dicens.
marg.| .4. Afferte mihi holocaustum. propter quod a Samuele veniente reprehenditur, cum dicitur.
marg.| .5. Quid fecisti ? quasi diceret, rem tibi illicitam. propter hoc postea subditur :
marg.| .6. Stulte egisti. Mandatum Domini hic dicitur verbum Samuelis loquentis Sauli ex parte Domini , ut habetur supra 10c. Ex verbis autem Samuelis in hoc loco, que absque dubio reputanda sunt vera, oportet dicere, quod Saul hic graviter peccavit, sed quomodo peccaverit, diversimode dicitur. Ad cuius intellectum recurrendum est ad intellectum verbi Samuelis habitum supr. 10 ca. quod tale est. Et descendes ante me in Galgala, etc. usque ibi : Et ostendam tibi, que facias. Inclusive, quod ibidem fuit expositum tripliciter, et secundum primam expositionem Saul peccavit in hoc, quod non expectavit Samuelem ad offerendum sacrificium septem diebus continuis pro sua unctione in regem , quia Saule preoccupante offerre Samuel fuit turbatus, et recessit, et sic illa solennitas 7 dierum dimissa fuit. Secundum vero expositionem secundam , que est Andree, Saul peccavit in hoc, quod non expectavi {392} Samuelem 7 diebus prout fuerat sibi dictum , sed tantum sex. quia debebat expectare Samuelem 7 diebus postquam Samuel recepisset eius nuntium , ita quod illa dies in qua Samuel recepisset nuntium Saulis, non erat de numero 7 dierum expectationis, Saul autem illam diem intra illum septenarium inclusit, et sic sex diebus tantum expectavit, Secundum vero tertiam expositionem , que videtur mihi probabilior. Saul peccavit in tribus . Primo, quia non expectavit Samuelem 7 diebus complete , ut erat sibi iniunctum, quod patet ex textu. ubi dicitur.Cumque complesset offerens holocaustum, s. Saul, Ecce Samuel veniebat, ita quod venit die 7 et de tali hora, quod poterat offerri sacrificium , quia usque ad horam iugis sacrificii vespertini poterant alia sacrificia offerri. Secundo peccavit, quia officium sibi illicitum , s. offerendi per seipsum usurpavit, quod est grave peccatum . quod patet ex hoc, quod rex Ozias volens offerre incensum, quod non pertinebat ad regis officium, percussus fuit lepra a Domino , ut habetur 2Par. 26.d. et factus fuit terremotus in signum ire divine, ut habetur Za. 14. Tertio peccavit in hoc, quod peccatum suum non recognovit humiliter cum argueretur a Samuele dicente sibi. Quid fecisti ? sed se voluit excusare ex necessitate imminentis belli, que excusatio nulla erat penitus, quia talis oblatio sacrificii non est Dei placatio, sed magis offensio.
marg.| .7. Quod si. Hoc videtur falsum, quia preordinatio divina certa est. et infallibilis. Preordinatum autem erat a Deo, regnum concedendum tribui Iude, ut habetur Genesis xlix.b. Non auferetur sceptrum de Iuda. Dicendum quod ordinatio divina de aliquo futuro aliquando accipitur prout est in divina prescientia , et sic immutabilis est : Alio modo accipitur secundum dispositionem causarum secundarum id est secundum merita, et demerita hominum , ex quibus disponunt, ut per hoc puniantur , vel remunerentur secundum ordinationem divinam , et talis ordinatio mutabilis est sicut merita, et de merita hominum , et frequenter contingit, quod ordinatio divina de aliquo futuro, isto secundo modo exprimitur in Sacra Scriptura, sicut Io. 4.b. dicitur. Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. quin demerita illius civitatis exigebant eius subversionem a Deo futuram, sed quia egerunt penitentiam, hec ordinatio fuit mutata, quia civitas {393} non fuit subversa. isto modo dicitur hic Sauli. Quod si id est si non fecisses contra mandatum Domini , et stetisses in bonitate in qua eras quando regnare cepisti, esses dispositus, ut confirmaretur tibi regnum , et filiis tuis. Ista tamen confirmatio est intelligenda sub conditione , s. si Saul, et posteri eius starent in bonitate, quod est mutabile. Qualiter autem mutabilitas talium stet cum immutabilitate divine prescie , diligentius pertractare pertinet ad primum sententiarum .
Numérotation du verset 1Rg. 13,ad litteram 
marg.| .1.  Sed nequaquam id est ultra te, quia filius eius Isboseth non regnavit super totum Israel, nec etiam super illum pacifice, et cum hoc parvo tempore , ut habetur 2. li. Reg.
marg.| .2.  Quesivit sibi scilicet ipsum David.
marg.| .3.  Et precepit. Licet hoc esset adhuc futurum , tamen loquitur per modum preteriti propter certitudinem divine providentie prout est in mente divina, quia est certa de futuro, ac si iam esset in actu presenti , vel fuisset de preterito .
marg.| .4.  Surrexit. Quo ibat populus Israel contra Philistheos inermis, et parvo numero, ut patet ex sequentibus ut ex presentia Samuelis consolaretur . Vel, ivit in collem Domini ubi erat congregatio prophetarum , que erat prope Gabaa, ut ibi vacaret orationi , pro populo Dei.
marg.| .5. Venientes. Hoc refertur ad populum sequentem Saul. Cetera patent .
marg.| .6. Porro. Hic consequenter describitur hostium incursus cum dicitur.
marg.| .7. Et egressi. Sciebant enim esse filios Israel sine armis, et paucos ideo per tria loca intraverunt terram eorum ad predandum , quia non timebant de resistentia eorum .
marg.| .8.  Unus. In hebreo habetur . Contra viam{394}Ephrate ad terram Saul : Et ideo translatio nostra videtur hic corrupta, vitio scriptorum propter similitudinem dictionum .
marg.| .9.  Porro alius. Hic consequenter impotentia filiorum Israel ad resistendum . erant enim inermes, et ideo non audebant egredi contra predatores, sed tenebant se intra fortalitium Gabaa. Ratio autem quare erant sine armis, iungitur cum dicitur .
marg.| .10.  Faber ferrarius non. Qui posset facere arma.
marg.| .11.  Caverant, etc. Quia Philisthiim dominantes Hebreis transtulerant fabros de terra Israel in terram suam , ne fabricarent eis arma, permittebant tamen , quod filii Israel haberent instrumenta ad colendum terram . Ideo subditur :
marg.| .12.  Descendebat ergo omnis Israel, etc. Sed hoc erat tempore pacis, sed postquam Ionathas percusserat stationem Philisthinorum , non audebant illuc descendere. Ideo subditur : Retuse itaque erant acies, etc.
marg.| .13.  Usque ad stimulum id est usque ad aculeum quo stimulantur boves. Hoc est dictum , quod in quolibet instrumento ferreo preparando quantumcumque parvo acies erat retusa, ex causa predicta, quia non audebant filii Israel descendere ad fabros existentes in terra Philisthiim.
marg.| .14.  Cumque venisset dies, etc id est illud tempus in quo preliandum est contra predatores predictos.
marg.| .15. Non est inventus etc. ex causa predicta.
marg.| .16.  Excepto Saul, etc. Dicunt Hebrei, quod miraculose dati sunt eis gladii. Sed non est verisimile, quod scriptura tamen signum tacuisset. Nec oportet ad hoc inducere miraculum, quia reges, et filii regum multa habent, et maxime de armis, que vulgares non habent.
Numérotation du verset 1Rg. 13,moraliter 
marg.| marg.| {389} .2. Et duobus annis. Act. 13. Dicitur quod regnavit quadraginta annis. Sed hic ponitur tantum tempus quo permansit in humilitate, et bonitate. Ex quo patet, quod rex malus tempore malitie sue non est secundum veritatem rex dicendus, sed tantum equivoce, sicut oculus lapideus, aut depictus, et idem dicendum de prelato malo, et multo plus, quia regit in spiritualibus, que temporalibus{390}preferuntur, corruptio enim optimi pessima iudicatur.
marg.| .3. Et percussit Ionathas stationem. Per Ionathan, qui donum columbe interpretatur, dominus Iesus Christus significatur, super quem Spiritus Sanctus apparuit in specie columbe, cum baptizaretur. Ipse vero stationem Philisthinorum percussit, quando descendens ad infernum, inde patres potenter liberavit. Philisthiim autem interpretantur cadentes, ideo signant demones, qui de celo per suam superbiam ceciderunt.
Numérotation du verset 1Rg. 13,moraliter 
marg.| marg.| { 391 } .6. Dixitque Samuel ad Saul, stulte , s. usurpando tibi officium legalis {392}sacerdotii, et incomparabiliter plus peccant illi, qui sibi officium sacerdotis evangelici usurpant.
Numérotation du verset 1Rg. 13,moraliter 
marg.| marg.| { 393 } .7. Et egressi. Per hoc autem significatur quod demones, qui ut dictum est, per Philistheos intelliguntur, de tribus nos tentant. Primum est concupiscentia oculorum, et demones de hoc tentantes significantur per primum cuneum, cum dicitur.
marg.| .8. Unus cuneus. Que fertilis interpretatur. Concupiscentia vero oculorum bona temporalia coacervare semper nititur. Secundum autem est superbia vite, et demones de hoc tentantes per secundum cuneum significantur, cum dicitur.
marg.| Porro, etc.  per viam. que domus excelsa interpretatur, ideo per ipsam superbia vite intelligitur, que semper ascendere conatur. {394}Tertium autem est concupiscentia carnis, et demones de hoc tentantes per tertium cuneum significantur, cum dicitur.
marg.| Tertius, etc.  Seboim. qui interpretatur capra. propter quod significatur concupiscentia carnis, per quam homines assimilantur animalibus brutis. unde 5 Ethi. vita voluptuosa dicitur vita pecudum.
marg.| .9. Porro faber. Demones enim student ad hoc, quod fabricatores armorum spiritualium tollantur de terra fidelium. Huiusmodi vero fabri sunt doctores, et predicatores, qui contra demonum insultus fideles armant suis sanctis exhortationibus propter quod illi, qui eos impediunt in tam bono actu, ministri sunt demonum hoc casu.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_13)

Notes :