Nicolaus de Lyra

Capitulum 21

Numérotation du verset 1Rg. 21,1 

Venit autem David in Nobe ad Achimelech
sacerdotem et obstupuit
Achimelech
eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus et nullus tecum est1 ? Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex precepit mihi sermonem et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me2, et cuiusmodi tibi precepta dederim nam et pueris meis3 condixi in illum et illum locum.
1 tecum est] inv. Weber |
2 missus es a - me Rusch Clementina ] inv. Weber |
3 meis] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 21,3 

Nunc igitur si quid habes ad manum, vel quinque panes da mihi aut quicquid inveneris.
Numérotation du verset 1Rg. 21,4 

Et respondens sacerdos4 ait ei : Non habeo panes laicos
4 sacerdos] + David Weber
ad manum sed tantum panem sanctum, si mundi sunt pueri maxime a mulieribus manducent5?
5 manducent] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 21,5 

Et respondit David sacerdoti et dixit ei : Et quidem6 si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta.
6 et quidem] equidem Weber
Porro via hec polluta est,
et7 ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
7 et] sed praem. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 21,6 

Dedit ergo eis8
8 eis] ei Weber
sacerdos sanctificatum panem, neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes callidi.
Numérotation du verset 1Rg. 21,7 

Erat autem ibi vir quidam9 de servis Saul in die illa, intus10 tabernaculo Domini
9 quidam] om. Weber |
10 intus] + in Weber |
et nomen eius Doech Idumeus
potentissimus pastorum Saul.
Numérotation du verset 1Rg. 21,8 

Dixit autem David
ad Abimelech : Si habes hic ad manum hastam aut gladium da mihi11 quia gladium meum et arma mea non tuli mecum. Sermo enim regis urgebat me12.
11 da mihi] om. Weber |
12 me R Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 21,9 

Et dixit sacerdos : Ecce hic13 gladius Goliath Philistei quem percussisti in valle Terebinthi, est involutus pallio post ephod, si istum vis tollere tolle, neque enim hic alius est 14 absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis da mihi eum.
13 ecce hic Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber |
14 hic alius - est Rusch ] inv. Weber , hic est alius Σ Clementina , est hic alius h |
Numérotation du verset 1Rg. 21,10 

Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth.
Numérotation du verset 1Rg. 21,11 

Dixerunt15 ei servi Achis cum vidissent David16 : Numquid non est iste17 David rex terre ? Nonne huic cantabant per choros dicentes : Percussit Saul mille et David decem millia ?
15 dixerunt] dixeruntque Weber |
16 cum vidissent David Σ Λ Rusch ] om. Weber |
17 est iste] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 21,12 

Posuit autem David
sermones istos in corde suo et estimuit
valde a facie Achis regis Geth.
Numérotation du verset 1Rg. 21,13 

Et mutavit18 os suum coram eis et collabebatur inter manus eorum et impingebat in ostia porte defluebantque salive eius in barbam.
18 mutavit] inmutavit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 21,14 

Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum quare adduxistis eum ad me ?
Numérotation du verset 1Rg. 21,15 

An desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me presente ? dimittite illum hinc ne19 ingrediatur20 domum meam ?
19 hinc ne Rusch ] hicine Weber , hicne Cava Λ D Φ, hinc et ne Σ |
20 ingrediatur] ingredietur Weber |

Capitulum 21

Numérotation du verset 1Rg. 21,1 
marg.| marg.| {455} .1. Venit autem. Hic consequenter Saul David persequitur ipsum banniendo. Circa quod sciendum quod Saul cognoscens evasisse David : ipsum de regno suo expulit, et in exilium misit ut nullus auderet eum recipere. quod patet ex hoc quod sacerdotes occidit pro eius receptione ut habetur c. 22. Istud tamen exilium ad Achimelech non pervenerat quando David recepit. Sic ergo proceditur : quia primo erga David describitur ipsius Achimelech beneficium. secundo ex hoc illatum supplicium. c. 22. Circa primum describitur ipsius David curialiter receptio. secundo periculi imminentis evasio, ibi :   Surrexit   itaque   David. Primum ostenditur, eo quod Achimelech dedit ipsi David cibum et gladium : et interponitur Doeg presentia, ex qua secutum est sacerdotum excidium dicitur ergo :   Venit autem. ubi erat tabernaculum Domini, ut ibi oraret quod cum dominus de manibus Saulis eriperet.
marg.| .2. Ad Achimelech. Iste est qui supra vocatus est Achias capitulo14.
marg.| .3. Quare tu solus. Non est intelligendum quod nullus esset cum eo, quia infra quesivit Achimelech :  Si mundi sunt   pueri etc. et Mt. 12. dicit salvator : “Numquid legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant”, etc. Ex quibus patet, quod aliqui erant in comitatu suo, sed pauci respective et in comparatione ad illos qui soliti erant cum eo ire sicut dicitur communiter : nullus est in foro quando sunt ibi pauci respectu alterius temporis , quamvis sint pro tunc ibi multi.
marg.| marg.| {456} .4. Rex precepit. Non oportet hic excusare David de mendacio officioso, sicut et dictum est ca. pre. Cetera patet, usque ibi :
marg.| .5. Non habeo. Erant enim panes in triplici gradu. Aliqui dicebantur panes propositionis, qui erant liciti sacerdotibus tantum. et panes oblationis, qui offerebantur in altari holocaustorum et illis utebantur Levite. Et panes communes quibus omnes indifferenter poterant uti, et dicuntur hic panes laici.
marg.| .6. Si mundi quasi d<icat> possent in necessitate eis dari.
marg.| .7. Continuimus. immunditia enim illa contracta purgabatur per transitum temporis, quia durabat tantum usque ad vesperam.
marg.| .8. Et fuerunt id est corpora ab immunditia coitus, vel vasa hic dicuntur ipsimet pueri.
marg.| .9. Porro via. Quod exponunt aliqui sic quasi d<icat> David in via forte aliquam immunditiam potuimus contrahere.
marg.| .10. Sed et ipsa. quasi dicat talis immunditia excusabitur in nobis per continentiam a mulieribus predictam.
marg.| Aliter sic : Hec via polluta est id est hic processus est illicitus de communi cursu, scilicet quod detur panis sanctificatus laicis.   Sed hodie sanctificabitur in vasis id est excusabitur in nobis, propter necessitatem comedendi in qua sumus. Erant enim, ut dicunt Hebrei, valde fatigati a ieiunio, et hoc modo Salvator hoc factum dicit esse licitum, Matth. 12. eo quod David et viri eius erant in necessitatis articulo. Cetera patent usque ibi :
Numérotation du verset 1Rg. 21,ad litteram 
marg.| marg.| {457}.1. Erat autem. Istud hic interponitur ratione predicta.
marg.| .2. In tus in tabernaculo id est in atrio ubi laici admittebantur ratione oblationis vel orationis, quia tabernaculum soli sacerdotes intrabant, in hebreo habetur : Retentus in tabernaculo. Obligatus enim erat ex voto ad manendum ibi aliquibus diebus ad orandum, vel offerendum, vel forte ad utrumque.
marg.| .3. Potentissimus id est iudicum, ut dicunt Hebrei Iudices enim in veteri testamentofrequenter nominantur pastores, quia per eum rex reddebat iudicia. Non est enim verisimile, quod esset custos animalium, quia erat primus inter servos Saul, ut dicitur cap. 22. Et ideo illud quod sequitur in aliquibus libris.
marg.| .4. Hic pascebat. non est in hebreo nec in libris correctis.
marg.| .5. Si habes etc.  hastam aut. David enim dimissus a Michol per fenestram, ut dictum est supra 10. non potuerat sumere arma sua.
marg.| .6. Ecce hic. Dicunt hic aliqui, quod propter victoriam illam, ille gladius quo fuerat amputatum caput Golie, fuerat Domino consecratus. Sed hoc non videtur verum, quia talis consecratio est ad semper, propter quod res Domino consecrata non poterat redire ad {458}communes usus, ut dictum fuit Leu. ut. et sic David non potuisset eo uti de cetero licite. propter quod dicendum quod ibi fuerat positus tamen ad memoriam illius victorie a Deo date.
marg.| .7. Non est. equalis ei.
marg.| .8. Surrexit. Hic consequenter describitur imminentis periculi evasio in civitate Geth, ad quam David fugitivus fugit, quia erat extra regnum Saulis.
marg.| .9. Numquid non iste. quia divulgatum fuerat ipsum fuisse inunctum a Samuele.
marg.| .10. Nonne huic, etc.  Percussit. de Philistheis, hec autem dicebant ut Achis eum detineret et occideret, ideo subditur :
marg.| .11. Et extimuit. quia non poterat resistere.
marg.| .12. Et immutavit os suum coram Achis. loquens aliena sicut insanus.
marg.| .13. Et collabebatur inter manus. sicut epilepticus, unde subditur :
marg.| .14. Defluebantque salive eius in barbam. Sicut solet fieri in tali passione.
marg.| .15. Et impingebat in ostia porte. quasi innitens transire per ostia clausa. In Heb<reo> habetur :   et pingebat, faciendo ibi quasdam figuras, sicut solent facere fatui, propter que Achis eum repulit, ut insanum.
Numérotation du verset 1Rg. 21,moraliter 
marg.| marg.| {455} .1. Venit autem, etc.  ad Achimelech, etc. Per istum Achimelech bene significatur Iesus Christus. Primo ratione nominis. Nam Achimelech interpretatur frater meus rex. Christus autem frater noster est, ratione humanitatis assumpte. Hebr. 2. ca. dicitur de Christo et suis fidelibus. Non confunditur eos vocare fratres, di. Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, etc. Ipse est etiam rex regum, dominus dominantium : ut dicitur Apoc. 17.d. Secundo ratione officii. Nam Achimelech erat summus sacerdos, quod competit ipsi Christo, propter quod per Melchisedech, qui rex erat et sacerdos, significatur Hebr. 6. Per hoc ergo, quod David in arcto positus venit ad Achimelech, significatur quod quilibet Christianus in arcto positus per preces devotas recurrere debet ad dominum Iesum Christum. Per hoc autem quod David {456}ab Achimelech panem petiit, et ille dedit, significatur quod Christianus debet a Christo petere panem verbi divini et Eucharistie sicut dicitur in oratione dominica : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie : et hoc significatur per hoc quod dicitur.
marg.| Dedit ergo ei. Per hoc autem quod dixit sacerdos, quod ad esum panis illius requirebatur munditia maxime a mulieribus, significatum fuit quod peccatum carnale impedit maxime perceptionem Eucharistie. Per hoc autem quod Achimelech dedit David gladium, significatur quod Christus armat suos fideles contra demonum insultus. Per hoc autem quod fuit gladius quo caput Goliat fuerat amputatum, significatur quod memoria passionis Christi, qua caput demonum fuit devictum est efficax gladius contra demonum insultum. 1Pt. 4.a. Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini.
Numérotation du verset 1Rg. 21,moraliter 
marg.| marg. |{ 457 } Et venit ad. Et sequitur :
marg.| .12.  Et immutavit os suum. Per hoc autem quod se simulavit insanum, ut evaderet mortis periculum, dedit exemplum utendi cautelis contra malitiam perversorum unde dicit Poeta. Stultitiam simulare loco, prudentia summa est. Quod habet locum, quando queritur aliquid cuius responsio odiosa est, et sine fructu, tunc declinare quando potest fieri licite, videtur esse prudentie.
marg.| Aliter {458}per Achis, et eius populum possunt sacerdotes, et scribe Iudeorum intelligi. Et per David ipse Christus, qui coram eis mutavit os suum docens contemptum temporalium bonorum, que tamen in lege veteri promittebantur in premium, Es. 1.e. Si audieritis me bona terre comedetis .propter quod ipsum reputabant insanum, sicut habetur Io. 10.d. dicebant enim de Christo. Demonium habet , et insanit, ut quid eum auditis ? Sicut Achis reputavit David insanum dicensvidistis hominem insanientem .
Numérotation du verset 1Rg. 21,additio 
prol.| {457}In capitulo 21. ubi dicitur in postilla : Circa quod sciendum quod Saul cognoscens evasisse David ipsi regno suo interdixit.
prol.| Hoc exilium non habetur ex textu, nec etiam ex hoc, quod Saul sacerdotes David recipientes occidit talis expulsio comprobatur. {458}Saul enim absque aliqua iustitia, sed tyrannice, et crudeliter per sequebatur non solum David sed etiam amicos eius, et ei faventes, ut patet in capitulo pr. ubi habetur quod Saul voluit percutere Ionathan filium suum, solum ex hoc quod innocentiam David allegabat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_21)

Notes :