Capitulum 25
Numérotation du verset
1Rg. 25,1
Mortuus est autem Samuel et congregatus est universus Israel et planxerunt eum nimis1 et sepelierunt eum2 in domo sua in Ramatha3. Consurgensque David descendit in desertum Pharon.
1 nimis]
om. Weber
|
2 eum
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
3 Ramatha Σ Λ D Φ
Rusch Clementina
] Rama
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 25,2
Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis, erantque ei oves tria millia, et mille capre et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo.
Numérotation du verset
1Rg. 25,3
Nomen autem viri illius erat Nabal.
Et nomen uxoris eius Abigail. Eratque illa mulier4 prudentissima et speciosa, porro vir eius durus, et pessimus, et malitiosus. Erat autem de genere Caleb.
4 illa mulier
Cava
Λ D Φ
Rusch
]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 25,4
Cum autem5 audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
5 autem] ergo
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 25,5
misit decem iuvenes et dixit eis : Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
Numérotation du verset
1Rg. 25,6
Et sic6 dicetis : Sit7 fratribus meis et tibi pax, et domui tue pax, et omnibus quecumque habes sit pax. Ex multis annis salvos faciens tuos et omnia tua8.
6 sic]
om. Weber
|
7 sit] sic
Cava
D Φ
Weber
|
8 ex…tua
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 25,7
Audivi quod tonderent pastores tui
greges tuos9 qui erant nobiscum in deserto, numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
9 greges tuos]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 25,8
Interroga pueros tuos et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui10 gratiam in oculis tuis, in die enim bona venimus, ad te11 quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis et filio tuo David.
10 tui Σ Λ D Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
11 ad te]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 25,9
Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hec ex nomine David et siluerunt.
Numérotation du verset
1Rg. 25,10
Respondens autem Nabal pueris David ait : Quis est David ?
Et quis est filius Isai ? Hodie increverunt
servi qui fugiunt dominos suos.
Numérotation du verset
1Rg. 25,11
Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum que occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint ?
Numérotation du verset
1Rg. 25,12
Regressique12 sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt et annuntiaverunt ei13 omnia verba que dixerat Nabal14.
12 regressique] regressi
Weber
|
13 ei]
om. Weber
|
14 Nabal]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 25,13
Tunc ait David15 pueris16 suis : Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis17, accinctusque est David18 ense suo, et secuti sunt David quasi quadrigenti viri, porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
15 ait David]
inv. Weber
|
16 pueris
Rusch Clementina
] viris
Weber
|
17 gladiis suis
Rusch Clementina
] gladio suo
Weber
|
18 David] et
praem. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 25,14
Abigail
autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis19 dicens : Ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent Domino nostro et aversatus20
19 suis
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
20 aversatus Φ
Rusch Clementina
] aversus
Weber
|
est eos.
Numérotation du verset
1Rg. 25,15
Homines isti satis21 boni fuerunt nobis, et non molesti, nec quicquam aliquando periit omni tempore quo fuimus22 conversati cum eis in deserto.
21 isti satis]
inv. Weber
|
22 fuimus
Rusch Clementina
] sumus
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 25,16
Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
Numérotation du verset
1Rg. 25,17
Quam ob rem considera, et recogita quid facias, quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam et ipse filius est Belial
ita ut nemo ei possit loqui.
Numérotation du verset
1Rg. 25,18
Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polente
et centum ligaturas uve passe et ducentas massas caricarum et imposuit super asinos.
Numérotation du verset
1Rg. 25,19
Dixitque pueris suis : Precedite me, et23 ecce ego post tergum sequar vos, viro autem suo Nabal non indicavit.
23 et]
om. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 25,20
Cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radicem24 montis, David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurrit.
24 radicem R Σ Λ D Φ
Rusch
] radices
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 25,21
Et ait David : Vere frustra servavi omnia que huius erant in deserto, et non periit quicquam de cunctis que ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono.
Numérotation du verset
1Rg. 25,22
Hec faciat Dominus25 inimicis David, et hec addat si reliquero de omnibus que ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem.
25 Dominus R
Rusch
] Deus
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 25,23
Cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram,
Numérotation du verset
1Rg. 25,24
et cecidit ad pedes eius et dixit : In me sit, domine mi, hec iniquitas,
loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis et audi verba famule tue.
Numérotation du verset
1Rg. 25,25
Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal, quoniam26 secundum nomen suum stultus est, et sultitia est27 cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine, mi quos misisti.
26 quoniam
Rusch Clementina
] quia
Weber
|
27 sultitia est
Rusch Clementina
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 25,26
Nunc ergo, domine mi,
vivit Dominus ; et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguinem28 et salvavit animam29 tuam
28 in sanguinem
Cava Rusch Clementina
] in sanguine
Weber
|
29 animam] manum
Weber
|
tibi, et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui querunt domino meo malum.
Numérotation du verset
1Rg. 25,27
Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
Numérotation du verset
1Rg. 25,28
Aufer iniquitatem
famule tue, faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum
fidelem, quia prelia, domini domine mi tu preliaris, malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vite tue.
Numérotation du verset
1Rg. 25,29
Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et querens animam tuam erit anima domini mei
custodita quasi in fasciculo
viventium apud Dominum Deum tuum porro inimicorum tuorum anima30 rotabitur quasi in impetu et circulo funde.
30 inimicorum tuorum - anima
Rusch Clementina
]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 25,30
Cum ergo fecerit Dominus tibi31 domino meo omnia hec32 que locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israel,
31 Dominus tibi R Amiatinus Λ
Rusch Clementina
]
inv. Weber
|
32 hec]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 25,31
non erit tibi hoc in singultum,
et in scrupulum cordis domino meo quod effundens33 sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris, et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancille tue et tu benefacies ei34.
33 effundens] effunderis
Weber
|
34 et tu benefacies ei]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 25,32
Et ait David ad Abigail : Benedictus Dominus Deus Israel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum,
Numérotation du verset
1Rg. 25,33
et benedicta tu que prohibuisti me ne irem hodie35 ad sanguinem, ne36 ulciscerer me manu mea.
35 ne irem hodie] hodie ne irem
Weber
|
36 ne] et
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 25,34
Alioquin vivit Dominus Deus Israel qui prohibuit me ne malum facerem37 tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad matutinam lucem38 mingens ad parietem.
37 me ne malum facerem Σ Λ D Φ
Rusch Clementina
] me malum facere
Weber
|
38 ad matutinam lucem] ad lucem matutinam
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 25,35
Suscepit ergo39 de manu eius omnia que attulerat ei dixitque ei : Vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam.
39 ergo] + David
praem. Weber
Numérotation du verset
1Rg. 25,36
Venit autem Abigail ad Nabal, et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iocundum. Erat enim ebrius nimis et non indicavit verbum illi40 pusillum aut grande usque mane41.
40 verbum illi] ei verbum
Weber
|
41 usque] +in
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 25,37
Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit42
42 indicavit] + ei
praem. Weber
uxor sua verba hec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis.
Numérotation du verset
1Rg. 25,38
Cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est.
Numérotation du verset
1Rg. 25,39
Quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit
causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem.
Numérotation du verset
1Rg. 25,40
Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te in uxorem sibi43.
43 in uxorem sibi] sibi in uxorem
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 25,41
Que consurgens adoravit prona in terram et ait : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
Numérotation du verset
1Rg. 25,42
Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puelle ierunt cum ea pedisseque eius, et secuta est nuntios David et facta est illi uxor.
Numérotation du verset
1Rg. 25,43
Sed et Achinoem accepit David de Iezrael et fuit utraque uxor eius.
Numérotation du verset
1Rg. 25,44
Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Phalti filio Lays qui erat de Gallim.
Capitulum 25
Numérotation du verset
1Rg. 25,1
differentia
differentia
Numérotation du verset
1Rg. 25,1
ad litteram
ad litteram
marg.|
marg.| {477}
.1.
Mortuus est,
etc. Hic consequenter ponitur secundus proventus per mortem iniqui Nabal, qui divina ultione mortuus est, eo quod vituperaverat David et servos eius inique, et sic uxor eius, et quicquid habebat fuit ipsius David. presumitur tamen hic mors Samuelis iusti pretiosa, ut per hoc magis appareat mors hominis iniqui ignominiosa, secundum quod dicitur Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. Et hoc est quod dicitur de Samuele ad eius laudem.
marg.|
.2.
Et congregatus.
De morte vero Nabal nullus planctus scribitur. Sed hic oritur questio, quomodo secundus liber Regum dicitur ipsius Samuelis sicut et primus. cum tamen ab isto loco et deinceps non potuerit scribere scilicet post mortem suam. Ad quod dicitur : quod unus de discipulis suis residuum scripsit, qui ab aliquibus dicitur fuisse Nathan propheta, et et ideo ascribitur Samueli, sicut factum discipuli magistro.
Numérotation du verset
1Rg. 25,1
moraliter
moraliter
marg.|
marg.|{LYR3.25.1L1} {477}
.1.
Mortuus est et planxerunt.
Per planctum communem Samuelis ostenditur quantum plangendus est obitus boni prelati vel doctoris.
marg.|
marg.|{LYR3.25.1L2}
Erat,
etc. Per istum qui vocabatur Nabal, et stultus interpretatur, significari potest quilibet philosophus superbus. Stultus enim dicitur quasi statu altus scilicet in estimatione sua. Philosophus enim superbus ratione scientie est alti status, sed ratione superbie stultus. Dicitur enim Prv. 11.a. “Ubi humilitas, ibi et sapientia”. Et eadem ratione, ubi superbia, ibi stultitia. Unde de philosophis superbis dicitur Rm. 1.d. “Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt”, aut gratias egerunt, “sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt”.
marg.|
marg.|{LYR3.25.1L3}
Eratque,
etc. Per quam significatur sapientia philosophica. secundum quod dicitur Sap. 8.a. “Hanc quesivi sponsam mihi assumere”. {478}Est etiam speciosa in se. Unde dicit Plato : Si sapientie forma oculis videri posset, ad amorem suum omnes maxime alliceret, nec ex habentis superbia in se deterioratur, aut deturpatur, secundum quod dicitur Sap. 6.b. “Clara est, et que numquam marcescit sapientia”.
marg.|
marg.|{LYR3.25.1L4}Per hoc autem, quod Nabal nuntios David repulit vacuos, significatur superbus philosophus qui repellit a se instinctus divinos : qui sunt quasi quidam nuntii Dei a malo retrahentes et ad bonum inducentes, et de tali repulsu iam dictum est : “Qui cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt”, etc.
marg.|
marg.|{LYR3.25.1L5}Per hoc autem quod mortuo Nabal uxor eius copulata fuit David, significatur quod post mortem gentilium philosophorum sapientia philosophica copulata est ipsi Christo in sacris ecclesie doctoribus scilicet Dionysio, Augustino, et aliis pluribus. Potest autem hoc exponi aliter, scilicet de translatione studii philosophie ad partes fidelium. Nam de Athenis translatum fuit Romam, de Roma Parisios per Carolum magnum.
Numérotation du verset
1Rg. 25,2
marg.|
.3.
Erat,
etc. Hic consequenter agitur de ipso Nabal. Ubi primo describitur Nabal et Abigail personalis conditio. Secundo ipsius David curialis petitio, ibi : Cum ergo audisset. Tertio rusticana responsio, ibi : Respondens autem. Quarto Abigail provida obuiatio, ibi : Abigail autem. Quinto circa Nabal divina ultio, ibi : Diluculo autem. Circa primum dicitur : Erat autem vir quispiam {478}in solitudinely solitudine non est in hebreo, nec est de textu, quia secundum quod dicitur in libro de questionibus Hebraicis manebat in civitate Maon, sed eius animalia erant in monte Carmelo, ubi habebat domum pro pastoribus et pecoribus, ad quem venit protondendis ovibus cum uxore sua. Sciendum autem quod ista Carmelus est mons in sorte Iude. Alius autem Carmelus ubi Helias interfecit sacerdotes Baal, est in tribu Issachar. Exprimitur nomen viri et uxoris, cum dicitur : Nomen autem, etc. Et conditio utriusque, cum dicitur.
Numérotation du verset
1Rg. 25,3
marg.|
.4.
Eratque illa,
etc. Et sic erat mente et corpore gratiosa.
marg.|
.5.
Porro vir,
etc. Ad convivendum.
marg.|
.6.
Et pessimus.
Ad iniuriandum proximum et decipiendum.
marg.|
.7.
Erat autem de.
Hoc autem non additur ad designandum, quod Caleb fuerit talis, quia fuit virtuosus et bonus, ut patet Nm. 14. et Ios. 14. sed ad ostendendum, quod Nabal erat de tribu Iuda, sicut et David : et ideo gravius peccavit ipsum vituperando. Sequitur :
Numérotation du verset
1Rg. 25,4
marg.|
.8.
Cum autem.
Hic consequenter ponitur ipsius David curialis petitio. quod patet primo ex amicabili salutatione, cum dicitur : Et salutabitis, etc. Hoc autem quod ibi sequitur : Ex multis, etc. non est in hebreo . Secundo ex rationabili allegatione, ubi tanguntur quinque rationes quibus Nabal debebat inclinari ad exauditionem petitionis. Prima est, quia David et viri eius pacifice conversati fuerant cum pastoribus Nabal, licet possent omni die accipere quod habebant et hoc notatur, cum dicitur.
Numérotation du verset
1Rg. 25,ad litteram
marg.|
marg.| {479}
.1.
Numquam eis molesti.
Secunda, quia eos et gregem secure servaverant a feris et predonibus. Et hoc notatur, cum dicitur.
marg.|
.2.
Nec aliquando.
Predones enim non audebant illuc accedere timore ipsius David. unde dicitur infra. Erant nobis pro muro. Tertia est humilis modus petendi, ibi :
marg.|
.3.
Nunc ergo.
cum tamen David de iure posset accipere pro sua voluntate, cum esset rex inunctus et in necessitate positus. Quarta est ratione diei festivi cum dicitur.
marg.|
.4. In
die,
etc. Faciebant enim Hebrei festum magnum tonsoribus suis et pastoribus in die tonsionis ovium, in memoriam patriarcharum qui fuerant pastores ovium, ut habetur Gn. 47. Et talibus diebus solent homines magis esse curiales. Quinta ratio accipitur ex parte rei petite quam simpliciter ponunt in voluntate Nabal quantum ad qualitatem et quantitatem. quod notatur ibi : Quodcumque invenerit manus.
marg.|
.5.
Respondens,
etc. Hic consequenter ponitur rusticana responsio, quia non solum negavit quod petebatur, sed etiam a vituperiis inchoavit, dicens.
marg.|
.6.
Quis est.
quasi dicat nullius valoris, quia descendit de alienigena muliere, scilicet de Ruth Moabitide, et non solum vituperavit David, sed et viros eius, dicens : Hodie. ita quod notavit eos de servilitate et malignitate, propter quam fugitivi essent.
marg.|
.7.
Tollam ergo quasi d<icat>
non debeo facere.
prol.|
{480}
marg.|
.8.
Et aquas
id est potus meis quia frequenter in Scriptura nomine aque intelligitur omnis potus, sicut nomine panis omnis cibus. unde 4Rg. 6.e. dicitur : Pone eis panem et aquam. Et subditur ibidem : Et apposita est eis magna ciborum preparatio.
marg.|
.9.
Regressi sunt.
vacui et vituperati.
marg.|
.10.
Tunc ait.
merito provocatus.
marg.|
.11.
Accingatur.
ad accipiendum vindictam de tam vili rustico.
marg.|
.12.
Abigail autem.
Hic consequenter ponitur ipsius Abigail prudens obuiatio. Et secundo ipsius David pacificatio, ibi : Cum autem vidisset. Circa primum premittitur facti notificatio ipsi Abigail per unum de famulis suis, dicentem ei.
marg.|
.13.
Ecce misit.
ubi patitur defectum victualium.
marg.|
.14.
Ut benedicerent.
eum curialiter salutando, et eius beneficium humiliter petendo. Cetera patent ex predictis usque ibi :
marg.|
.15.
Considera,
etc. precavendo tibi et domui tue.
marg.|
.16.
Quoniam,
etc. quia in promptu est vindicta de malitia sua. cognoscebat enim iste animositatem David et virorum eius.
marg.|
.17.
Et adversum
id est in omnes nos redundabit istud malum, quamvis simus innoxii.
marg.|
.18.
Et ipse quasi d<icat>
ideo dico tibi hoc : quia maritus tuus verbum meum non reciperet, sed magis fugeret.
marg.|
.19.
Festinavit igitur.
ad precavendum malo predicto. et patet littera usque ibi :
Numérotation du verset
1Rg. 25,ad litteram
marg.|
marg.| {481}
.1.
Viro autem,
etc. Quia pre avaritia et nequitia sua totum impedivisset.
marg.|
.2.
Et descenderet ad radicem.
Ubi inter duos montes erat vallis media ad quam descendebat David ex parte una, et Abigail ex opposita, et sic obviabant mutuo.
marg.|
.3.
Et ait,
etc. Ista dixit David audita relatione nuntiorum, sed hic ponitur per recapitulationem ut dicunt aliqui : vel procedendo per viam dicebat hoc viris suis ut dicunt alii, et forte utrumque potuit esse.
marg.|
.4.
Hec faciat.
Hic est modus iurandi per execrationem, quando aliquis sibi imprecatur malum futurum nisi impleatur verbum suum, et ideo hic pro ipso David accipiuntur inimici David, aliter esset iuramentum nullum, sed magis derisorium, sicut et supra 20 capitulo in consimili ponuntur inimici David pro ipso David, ut ibidem dictum fuit.
marg.|
.5.
Mingentem ad
id est canem qui levato crure mingit ad parietem. Dicunt etiam hic aliqui, quod per mingentem ad parietem, intelligitur infirmus qui non potest surgere, et ideo facit urinam inter lectum et parietem, et sic est intellectus verbi. quod non parceret viro et animali : quia etiam canis qui propter vilitatem non esset tangendus, et infirmus cui propter infirmitatem esset parcendum non evaderent manum meam. Alii vero dicunt : quod per mingentem ad parietem intelligitur omnis masculus, quia mingit erectus, et sic est intellectus verbi : quod David intendebat interficere omnes viros, non autem mulieres.
marg.|
.6.
Cum autem.
Hic consequenter ponitur ipsius David pacificatio. ubi primo premittitur ipsius Abigail deprecatio. Secundo ipsius David acceptatio ibi : Et ait David. Deprecatio autem Abigail ostenditur acceptabilis : primo ex sui humilitate in facto, cum dicitur : Et procidit coram David etc. et verbo, cum subditur :
marg.|
marg.| {482}
.7.
Et dixit.
id est parata sum recipere quamcumque vindictam pro mariti mei iniquitate. Secundo ostenditur deprecatio Abigail acceptabilis ex rationabili allegatione, cum dicitur.
marg.|
.8.
Loquatur,
etc. ubi primo allegat viri sui stultitiam, et ideo factum suum viro prudenti non est accipiendum cordi. et hoc est quod dicitur.
marg.|
.9.
Ne ponat oro.
Nabal enim stultus interpretatur quasi d<icat> stultus est re et nomine. Secundo allegat suam ignorantiam, dicens.
marg.|
.10.
Ego autem,
etc. quasi d<icat> si enim vidissem eos, fuissent gratiose recepti, nec recessissent vacui. Tertio allegat divinam clementiam que parata est semper parcere, dicens.
marg.|
.11.
Nunc ergo quasi d<icat>
verum est quod Deus vivit, et tu vivis : ita divina clementia factum est, ut venirem obviam tibi ad impediendum ne venires ad effundendum sanguinem.
marg.|
.12.
Et salvavit
scilicet innocentem. solus enim Nabal erat culpabilis, cum quo fuissent occisi innoxii.
marg.|
.13.
Et nunc
scilicet fatui et improvidi in factis suis. Rabbi Salomon dicit quod Abigail hoc dixit per spiritum prophetie, significans quod Nabal cito moreretur.
marg.|
.14. Qua propter suscipe benedictionem id est exenium.
marg.|
.15.
Aufer.
recipiendo exenium in signum remissionis offense, quam Abigail super se acceperat, dicens : In me, etc. ut predictum est. Quarto allegat regni dignitatem quam consecuturus erat David, que quidem dignitas exigit in habente innocentiam. et hoc est quod dicitur.
marg.|
.16.
Faciens enim,
etc. tradendo tibi regnum.
marg.|
.17.
Quia,
etc id est ad Dei honorem et communem utilitatem populi.
marg.|
.18.
Malitia,
etc. quia non decet tantam dignitatem. Quinto allegat protectionem divinam que protegit secundum misericordiam, dicens. Si enim, etc. Sequitur :
Numérotation du verset
1Rg. 25,ad litteram
marg.|
marg.| {483}
.1.
Erit anima,
etc id est a Deo protegetur contra omnes insidias malorum. Dicunt hic aliqui, quod loquitur metaphorice. quia sicut ramusculi alibi transplantandi vel inserendi in fasciculo ligantur et in aqua ponuntur, et postea transplantantur vel inseruntur, sic iusti in presenti vita conservantur in humore gratie, ut transplantentur in terra viventium per adeptionem glorie, de quibus reputabat ipsum David.
marg.|
.2.
Porro inimicorum,
etc id est volvetur per vitia diversa et mala quousque proiiciatur ad penam gehenne. Sexto allegat pacem conscientie ipsius David futuram, cum dicitur : Cum, etc. Sequitur :
marg.|
.3.
Non erit tibi hoc,
etc id est in merorem animi et conscientie remorsum.
marg.|
.4.
Quod effuderis,
etc. quantum ad familiam Nabal.
marg.|
.5.
Aut ipse te ultus.
de ipso Nabal, quod non decet ut aliquis ulciscatur se manu propria, ut dictum fuit cap. precedenti.
marg.|
.6.
Et ait David,
etc. Hic consequenter ponitur ipsius David acceptatio, ubi primo regratiatur Deo, dicens.
marg.|
.7.
Benedictus dominus,
etc. Quia eius providentia et dispositione Abigail occurrit David ad ipsum pacificandum. Secundo ipsi Abigail, dicens.
prol.|
{484}
marg.|
.8.
Et benedictum eloquium.
Et patet littera usque ibi :
marg.|
.9.
Vade in pace,
etc. alias pacifice quasi d<icat> pacificatus sum tibi et domui tue.
marg.|
.10.
Ecce audivi vocem tuam,
etc id est exaudivi deprecationem tuam.
marg.|
.11.
Et honoravi faciem.
Accipiendo exenium de manu tua, et sic non feci tibi verecundiam repellendo in aliquo petitionem tuam.
marg.|
.12.
Et non indicavit ei verbum.
prudenter enim expectavit tempus in quo esset extra ebrietatem.
marg.|
.13.
Diluculo autem,
etc. Hic consequenter describitur divina ultio circa ipsum Nabal, cum dicitur.
marg.|
.14.
Et emortuum est cor eius.
Ex vehementia timoris concepti de David.
marg.|
.15.
Cumque pertransissent.
dicit Rab. Salo. quod tot diebus languit quasi mortuus, eo quod decem iuvenes missos a David confuderat.
marg.|
.16.
Percussit dominus.
Ex quo patet quod non fuit mortuus morte naturali sed accelerata ultione Dei.
marg.|
.17.
Quod cum audisset.
Tali divina percussione.
marg.|
.18.
Ait,
etc. applaudens divine iustitie, secundum illud Ps. 57.b. Letabitur iustus cum viderit vindictam, etc. non autem gaudebat de morte Nabal zelo vindicte.
Numérotation du verset
1Rg. 25,ad litteram
marg.|
marg.| {
485
}
.1.
Misit ergo,
etc. Per nuntios missos.
marg.|
.2.
Ut sumeret.
quia sciebat eam esse pulchram et prudentem et divitem, ut patet ex supradictis. Sequitur :
marg.|
.3.
Que consurgens
scilicet dominum de tanto beneficio, quod David in regem electus a Deo petebat eam pro uxore : propter quod respondit valde humiliter, dicens, Ecce famula tua sit in ancillam.
marg.|
.4.
Sed et Achinoam,
etc. Videtur quod fecerit contra mandatum Domini Dt. 15. ubi dicitur quod rex constitutus de Israel non debebat {486}sibi multiplicare uxores. Dicendum quod illud intelligitur de uxoribus alienigenis inclinantibus animum viri ad idololatriam : sicut contigit Salomoni, ut habetur infra 3. lib. 11. cap. hoc autem non fecit David.
marg.|
.5.
Saul autem.
Dicunt Hebrei quod iste fuit legis doctor, et ideo licet acceperit Michol ad obediendum Sauli et ut honoraretur tamquam Gener regis : non tamen cognovit eam, quia sciebat eam esse veram uxorem David, quia ipsam non repudiaverat : propter quod David postea recepit eam : qui tamen non accepisset eam si fuisset ab eo cognita, sicut non fuit ingressus ultra ad uxores suas, quas cognovit Absalon, ut habetur infra 2. libri capitulo 20.
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 38v
b
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 39ra
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 39r
b
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 39va
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 39v
b
Numérotation du verset
1Rg. 25,additio
prol.|
{485}In capitulo 25. ubi dicitur in postilla : « Et erit anima Domini mei custodita quasi in fasciculo viventium ». Hec verba non videntur proprie posse declarari, nisi metaphorice. Unde et in Glossa ordinaria plura notabilia hic ponuntur, inter que sic dicit : Pulcherrima comparatione statum iustorum et reproborum decrevit, et infra, hos fasciculo, {486}illos lapidi funde assimilat. Fasciculus enim astringitur ut conservetur, lapis infunda ponitur ut abiiciatur. Sic enim electi tribulationum pressuris constringuntur, ut in his admoniti animi adinvicem mutua caritate nectantur, et adunati in manu redemptoris perpetuo conserventur. Reprobi quanto latius voluptatibus suis revolvuntur, tanto longius a divine visionis gloria proiiciuntur. Ipsi enim de manu Domini repulsi sunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_25)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_25)
Notes :