Capitulum 27
Numérotation du verset
1Rg. 27,1
Et ait David in corde suo : Aliquando incidam in uno die1 in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philistinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel ? Fugiam ergo manus eius.
1 una die
Rusch Clementina
] in uno die
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 27,2
Et surrexit David et abiit2 et sexcenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth.
2 abiit] + ipse
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 27,3
Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius3 et domus eius4 et duae uxores eius Achinoen Iezraelitis5 et Abigail uxor Nabal Carmeli.
3 eius] + vir
Weber
|
4 eius²] + David
Weber
|
5 Iezraelitis
Weber
(D)
Rusch Clementina
] Iezrahelites
Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 27,4
Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum.
Numérotation du verset
1Rg. 27,5
Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?
Numérotation du verset
1Rg. 27,6
Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc.
Numérotation du verset
1Rg. 27,7
Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philistinorum quatuor mensium6.
6 mensium] mensuum
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 27,8
Et ascendit David et viri eius et agebant predas de Gessuri7 et de Gezre8
7 Gessuri ΩJ
Clementina
] Gethsuri ΩSM, Gesuri
Rusch Weber
, Iesuri ΨD
|
8 Gezre
Rusch
] Getri ΩJ, Gethri ΩSM, Gerzi
Clementina
, Gedri
Weber
|
et de Amalechitis.
Hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Egypti.
Numérotation du verset
1Rg. 27,9
Et percutiebat David omnem terram illorum9, nec relinquebat viventem virum
9 illorum]
om. Weber
et mulierem, tollensque oves, et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebant10 ad Achis.
10 veniebant] veniebat
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 27,10
Dicebat autem ei Achis : In quem irruistis hodie ? Respondebat11 David : Contra meridiem Iude
11 respondebat
Rusch Clementina
] respondebatque
Weber
et contra meridiem Ierameel12
a et contra meridiem Ceni.
0 et contra meridiem Ierameel = וְעַל־נֶ֣גֶב הַיַּרְחְמְאֵלִ֔י ; καὶ κατὰ νότον Ιεσμεγα
12 Ierameel]
scrips.
cum ΘG2
Clementina
et cett. editionibus
Edmaior.
, Hieramel
Rusch
, Hiramel
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 27,11
Virum et mulierem non vivificabat David,
nec adducebat in Geth dicens : Ne forte loquantur adversum nos. Hec fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philistinorum.
Numérotation du verset
1Rg. 27,12
Credidit ergo Achis David dicens : Multa enim13 mala operatus est contra populum14 Israel erit igitur mihi servus sempiternus.
13 enim]
om. Weber
|
14 populum] + suum
Weber
|
Capitulum 27
Numérotation du verset
1Rg. 27,ad litteram
marg.|
marg.| {489}
Et ait David.
Hic post multam persecutionem (ut patet ex predictis) describitur exulatio David extra terram Israel. Et primo describitur ipsius David egressus. secundo habitationis locus, ibi : Dixit autem David. tertio vivendi modus ibi : Et ascendit David. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Et ait,
etc id est diligenter et deliberate consideravit.
marg.|
.2.
Aliquando.
Non dixit hoc David, eo quod timeret occidi a Saule in propria persona, cum sciret certitudinaliter ex divino promisso se post ipsum Saulem regnaturum. Sed quia timebat, ne sic accideret, quod {490}oporteret eum pugnare cum Saule, quod horrebat David propter mortem suorum, et aliquorum qui erant cum Saule. Preterea non debebat Deum tentare, omittendo scienter ea que erant ad conservationem vite proprie et suorum, cuiusmodi erat talis exitus. unde subditur :
marg.|
.3.
Et desperet Saul
scilicet a mea captione.
marg.|
.4.
Cessetque.
Quia non poterat eum persequi in terra aliena. preterea Saul in terra Israel multos persequebatur, imponendo eis quod receptarent David et viros eius, quorum damnis et persecutionibus David debebat precavere.
marg.|
.5.
Et surrexit,
etc.
Achis.
Iste enim erat inimicus Saul, eo quod Saul frequenter debellaverat Philistheos : et ideo libentius recepit David, eo quod Saul reputabat eum inimicum.
Numérotation du verset
1Rg. 27,ad litteram
marg.|
marg.| {
491
}
.1.
Et habitavit,
etc. Hoc fuit tantum ad horam, quia habuit alium locum assignatum, ut postea dicetur.
marg.|
.2.
Dixit autem.
Hic consequenter agitur de loco ipsi David assignato, quem petivit David extra civitatem regiam, ut liberius ire posset cum suis viris ad depredandum infideles. unde cum suis posset vivere. Et patet littera usque ibi :
marg.|
.3.
Fuit autem numerus. In
hebreo habetur Dies et 4. menses et per dies secundum aliquos Hebreos intelligitur annus vel anni. secundum vero Rabbi Salomon Intelliguntur tantum duo dies naturales. utroque enim modo in veteri testamento invenitur hoc nomen dies in plurali acceptum, scilicet pro duobus diebus naturalibus, et pro anno vel annis indeterminate. Quod autem hic accipiatur secundo modo, magis videtur ex hoc quod dicitur infra 29. quod dixit Achis de mora David cum ipso : Est apud me multis diebus vel annis.
marg.|
.4.
Et ascendit.
Hic describitur vivendi modus, scilicet de predis infidelium circumadiacentium.
marg.|
.5.
Nec relinquebat.
ne accusarent eum apud Achis : licet enim non essent de Philistheis, tamen aliqui eorum poterant esse sub eorum tributo, vel habere aliqua pacta seu conventiones cum eis. propter quod Achis potuisset contra David provocari.
marg.|
marg.| {492}
.6.
Respondebat David.
ille enim terre de quibus predas accipiebat, licet essent versus illam partem, non tamen erant de filiis Israel. videtur tamen quod David per hoc non excusetur a mendacio, quia tali modo loquendi utebatur ut Achis crederet ipsum filios Israel depredasse. ut patet ex sequentibus, istud tamen mendacium erat officiosum, scilicet pro salute sui et suorum, a quo non oportet David excusari, quia multa peiora fecit. nec ipse David peccavit predictos infideles interficiendo : quia manebant infra terminos terre promissionis, quorum habitatores fuerunt a Domino condemnati ad mortem, ut dictum est supra frequenter in libro Iosue et Dt. et Nm. propter quod filii Israel poterant eos licite occidere habita opportunitate, et bona eorum occupare nisi per inducias ad tempus positas impedirentur : que servande sunt de iure naturali quamdiu durant. licet enim filii Israel non possent cum illis federa perpetua contrahere : poterant tamen ex aliqua causa rationabili inducias seu pacta ad tempus cum ipsis inire, ut dictum fuit supra, Iosue 21. In fine.
marg.|
.7.
Erit igitur mihi.
Credebat enim eum tot mala fecisse filiis Israel, quod de cetero non posset cum eis reconciliari, et sic esset coactus ipsi Achis fideliter servire.
Numérotation du verset
1Rg. 27,moraliter
marg.|
marg.| {489}
.1.
Et ait David.
per David qui dimisit Iudeam et abiit ad Gentilium {490}terram, significatum fuit quod Christus per David figuratus relicturus erat Iudeam propter obstinationem suam, et {491}ad Gentiles transiturus per fidem et devotionem. propter quod Paulus et Barnabas constanter dixerunt Iudeis Act. 14.g. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad gentes : sic enim precepit nobis Deus. Per hoc autem quod David {492}agebat predas de gentibus circunstantibus et neminem vivificabat, significatum fuit quod Christus per predicationem apostolorum occidebat errores Gentilium, et illos sibi per fidem caritate formatam incorporabat. sic enim dictum fuit Petro Act. 10.b. Surge Petre,
occide
et
manduca quod intelligitur de conversione Cornelii et amicorum eius ad fidem Christi per predicationem beati Petri.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_27)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_27)
Notes :