Nicolaus de Lyra

Capitulum 29

Numérotation du verset 1Rg. 29,1 

Congregata sunt ergo agmina Philistiim universa1 in Aphec, sed et Israel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrael.
1 agmina Philistiim universa] Philistiim universa agmina Weber
Numérotation du verset 1Rg. 29,2 

Et satrape quidem Philistiim incedebant in centuriis
et millibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis.
Numérotation du verset 1Rg. 29,3 

Dixeruntque principes Philistiim ad Achis2 : Quid sibi volunt Hebrei isti ? Et ait Achis ad principes Philistiim : Numquid3 ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israel, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quicquam mali4
2 ad Achis Cava Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber |
3 Numquid] num Weber |
4 mali] om. Weber |
ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc ?
Numérotation du verset 1Rg. 29,4 

Irati sunt autem adversum eum principes5 et dixerunt ei : Revertatur6 et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prelium, ne fiat nobis adversarius cum preliari ceperimus quomodo enim placare aliter7 poterit dominum suum nisi in capitibus nostris ?
5 principes] + Philistiim Weber |
6 revertatur] + vir Weber |
7 placare aliter] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 29,5 

Nonne iste est David cui cantabant in choris8 dicentes : Percussit Saul in millibus suis et David in decem millibus suis ?
8 in choris Λ D Φ Rusch Clementina ] in choro Weber
Numérotation du verset 1Rg. 29,6 

Vocavit ergo Achis David et dixit9 ei : Vivit Dominus, quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus, et introitus tuus mecum est
9 dixit] ait Weber
in castris, et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc, sed satrapis non places.
Numérotation du verset 1Rg. 29,7 

Revertere ergo, et vade in pace et non offendas10 oculos satraparum Philistiim.
10 offendas A Σ Rusch Clementina ] offendes Weber
Numérotation du verset 1Rg. 29,8 

Dixitque David ad Achis : Quid enim feci ? Et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis ?
Numérotation du verset 1Rg. 29,9 

Respondens autem Achis locutus est ad David : Scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei, sed principes Philistiim dixerunt non ascendet nobiscum in prelium.
Numérotation du verset 1Rg. 29,10 

Igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et ceperit dilucescere pergite.
Numérotation du verset 1Rg. 29,11 

Surrexit itaque David de nocte11, ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philistiim : Philistiim autem ascenderunt in Iezrael.
11 David - de nocte] inv. Weber

Capitulum 29

Numérotation du verset 1Rg. 29,ad litteram 
marg.| marg.| {503} .1. Congregata. Hic consequenter describitur recessus David, de Philisthinorum exercitu, et primo describitur huiusmodi recessus, secundo incidens casus cap. 30. Circa primum Achis propter David, et {504} viros eius reprehenditur, secundo propter hoc David ad locum suum remittitur ibi : Vocavit ergo Achis David. Prima pars patet usque ibi :
marg.| .2. Numquid q.d. non debetis timere de eo, quia Saul persecutus est eum {505} usque ad mortem , et ideo compulsus fuit fugere ad terram meam. Ideo subditur :
Numérotation du verset 1Rg. 29,ad litteram 
marg.| .1. Et est. Illi autem, qui dicunt, quod fuit ibi tantum 4. mensibus habent consequenter dicere, quod Achis dixit de mora David in terra sua, plus quam esset in veritate ad pacificandum principes Philisthinorum, unde subditur :
marg.| .2. Et non inveni scilicet machinationis ad malum, que tamen fuisset percepta in tanto tempore si fuisset in eo secundum veritatem. Cetera patent usque ibi :
marg.| .3. Percussit Saul. Ista littera videtur sonare, quod in acie Saul essent tantum mille bellatores cum eo, et cum David 10. millia, quod non est verum, {506} quia plures fortiores ponuntur circa regem, et ideo exponendum est hoc, sicut fuit, supra expositum 18 capitulo ita quod mille hic nominati intelliguntur percussi ab ipso Saule, ut sit sensus : In milibus suis id est in milibus ab eo percussis, et eodem modo de 10. milibus David.
marg.| .4. Vocavit ergo. hic propter predictam causam David ad locum suum remittitur, quod a Deo factum est, ne forte bellando contra filios Israel aliquos bonos de illo populo, vel amicos suos interficeret, secundo ut Amalecitas, qui manum Saul evaserant, et civitatem Siceleg in odium David incenderant deleret, et predam ab eis captam recuperaret, tertio, ut ex preda ibi acquisita amicos sibi aggregaret, qui iuvarent ipsum post mortem Saulis ad obtinendum regnum.
Numérotation du verset 1Rg. 29,moraliter 
marg.| marg.| {503} .1. Congregata. Saul, et eius populus puniti fuerunt per Philistheos propter mala, que fecit Saul, specialiter contra David, in cuius persecutione favebat, et obediebat sibi populus pro maiori parte, propter quod cum eo meruit puniri. Igitur per Philistheos Israel debellantes, significantur infideles populi impugnantes fideles ex instinctu Dei ad puniendum peccata per fideles commissa, sicut frequenter legitur esse factum unde Atila rex Hunnorum cum obsideret civitatem Trecensem interrogatus a beato Lupo, quis esset, respondit : Ego sum flagellum Dei. At ille dixit : Et ego Lupus, qui merui flagellari. tale vero flagellum fuit Cosdroe Saladinus, et plures alii. igitur{504}per David, qui voluit ire contra filios Israel cum Philistheis signantur sancti, qui in punitionibus fidelium factis per manus infidelium applaudunt iustite Dei secundum illud Ps. Letabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit etc. Et per talem modum Iere. 18.d. dicebat de populo Israel peccatore. Da filios eorum in famem , et deduc eos in manus gladii. Per hoc autem, quod David a Philistheis recessit, significatur affectus naturalis sanctorum ad fideles, licet applaudant divine iustitie in eorum punitione, propter quod, et sanctus Iere. licet dixisset predicta, tamen capta civitate, et populo partim occiso, partim captivato lamentabatur dicens : Quomodo sedet sola civitas, etc. sicut patet in illis lamentationibus consequenter.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Rg. 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=12&chapitre=12_29)

Notes :