Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Ex. 1,1 

Hec1 sunt nomina
1 Hec] Incipit liber Deuteronomii praem. ΩX
filiorum Israel2
2Hic... Israel] def. Cas264 (mutil.)
qui ingressi sunt
Egyptum
cum Iacob
singuli cum domibus suis
introierunt
Numérotation du verset Ex. 1,2 

Ruben
Simeon
Levi
Iudas3
3 Iudas Rusch ] Iuda Weber
Numérotation du verset Ex. 1,3 

Isachar
Zabulon
et Beniamin
Numérotation du verset Ex. 1,4 

Dan
et Neptalim
Gad
et Aser.
Numérotation du verset Ex. 1,5 

Erant igitur omnes anime eorum qui
egressi sunt de femore Iacob septuaginta.
Ioseph autem
in Egypto
erat.
Numérotation du verset Ex. 1,6 

Quo mortuo
et universis fratribus eius
omnique cognatione sua4
4 sua] illa Cas264 Weber
Numérotation du verset Ex. 1,7 

filii Israel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt
ac roborati nimis impleverunt terram.
Numérotation du verset Ex. 1,8 

Surrexit
interea rex novus super Egyptum
qui ignorabat Ioseph.
Numérotation du verset Ex. 1,9 

Et ait ad populum suum:
Ecce populus filiorum Israel
multus et fortior nobis est5.
5 est] om. Cas265 Weber
Numérotation du verset Ex. 1,10 

Venite, sapienter
opprimamus
eum, ne forte
multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum,
addatur
inimicis nostris,
expugnatisque nobis egrediatur de6 terra.
6 de] e Weber
Numérotation du verset Ex. 1,11 

Preposuit itaque eis magistros
operum,
ut affligerent eos oneribus,
edificaveruntque urbes
tabernaculorum pharaoni,
Phiton,
et Ramesses.
Numérotation du verset Ex. 1,12 

Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant
Numérotation du verset Ex. 1,13 

oderuntque7 filios Israel
7 oderuntque Cas265 Rusch ] oderantque Weber
Egyptii,
et affligebant
illudentes
et invidentes8 eis9
8 et invidentes Cas265 Rusch] om. Weber |
9 et invidentes – eis] inv. Cas264 |
Numérotation du verset Ex. 1,14 

atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris
luti et lateris,
omnique famulatu quo in terre operibus premebantur.
Numérotation du verset Ex. 1,15 

Dixit autem rex Egypti
obstetricibus
Hebreorum quarum una vocabatur Sephora10,
10 Sephora Cava ΩJ Λ Π B Φ R²Z² ΘHAM*ΩJ Ψ Ω Rusch Ed1530 Clementina ] Sephra Amiatinus Weber ( X T M Φ R*Z* O1 Θ M²) ΩJ *, Siphra ΘG (in hebreo)
altera Phua,
Numérotation du verset Ex. 1,16 

precipiens eis: Quando obstetricabitis Hebreas, et partus tempus advenerit,
si masculus
fuerit, interficite illum ;
si femina,
reservate.
Numérotation du verset Ex. 1,17 

Timuerunt
autem obstetrices
Deum11 et non fecerunt12 iuxta preceptum regis Egypti sed13 conservabant mares.
11 Deum] Dominum Cas264 |
12 fecerunt] fecerant Cas264* |
13 Egypti sed] et Cas264 |
Numérotation du verset Ex. 1,18 

Quibus ad se accersitis, rex
ait: quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis?
Numérotation du verset Ex. 1,19 

Que responderunt: Non sunt Hebree sicut Egyptie mulieres.
Ipse enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
Numérotation du verset Ex. 1,20 

Bene ergo fecit Deus obstetricibus
et crevit
populus Israel14, confortatusque est nimis.
14 Israel Cas264 (glossa interl.)] om. Cas264 (Textus) Weber
Numérotation du verset Ex. 1,21 

et quia timuerunt15 obstetrices Deum, edificavit
15 timuerunt Cas264 Rusch ] timuerant Weber
illis domos.
Numérotation du verset Ex. 1,22 

Precepit autem pharao
omni populo suo,
dicens: quicquid
masculini sexus
natum fuerit, in flumen
proicite: quicquid feminei,
reservate.

Capitulum 1

Numérotation du verset Ex. 1,1. 
marg.| {1.475} [imago]Haec sunt nomina filiorum Israel. Secundum quod dicit Isidorus quinto libro Etymologiarum, Lex est nullo privato commodo, sed pro communi utilitate omnium conscripta. Ex quo patet, quod illud quod imponitur aliquibus personis singularibus non habet proprie rationem legis, sed illud quod imponitur communitati et pro bono communi. ex quo patet quod datio legis presupponit adunationem plebis et ideo postquam Moyses descripsit in Gn. electionem fidelis populi, fideles ab infidelibus separando, ut patuit in processu illius libri. hic consequenter describit dationem legis divine, isti populo sub fide unius Dei adunato. Et quia ex illo populo Christus erat nasciturus secundum carnem, qui est sanctussanctorum : ut Dicitur Daniel 9. ideo ille populus debuit speciali sanctitate pollere, et ideo data est ei lex divina ad Christum dispositiva, secundum quod dicitur Ps. 147.b. Non fecit taliter omni rationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Et ad Rm. 3.a. Quid ergo amplius Iudeo, aut que utilitas circumcisionis ? Multum quidem per omnem modum, primum quia credita sunt eis eloquia Dei. Data est autem lex dupliciter. Primo in quodam generali quantum ad precepta ordinantia ad Deum et ad proximum, et sic data est in hoc libro. Secundo magis explicando in speciali, et sic data est in aliis duobus libris sequentibus. In hoc ergo libro sic proceditur, quod primo describitur fidelis populi liberatio de servitute Egypti. Secundo legis datio in monte Sinai. 19. capitulo Circa primum considerandum quod {1.476} quia sicut actum est in prima parte huius libri, determinatur de exitu populi de Egypto, ideo iste liber nominatur Grece ἔξοδος, quod est exitus Lat. sicut et liber precedens dicitur. γὲνεσιςGrece, quod est generatio, quia in principio tractatur de generatione creature, accipiendo large generationem pro creatione et formatione. Unde ibidem secundo capitulo quasi pro recapitulatione dicitur. Iste sunt generationes celi, et terre, quando creature sunt, etc. Hic liber Hebraice vocatur ucelle [hébreu] praem. Ed1603 semoth id est et hec nomina quia quinque libri Moysi nominantur apud Hebreos per vocabula que sunt in principio librorum. Liber autem iste sic incipit.
marg.| .1. Hec sunt nomina, etc. In prima igitur parte, ubi agitur de exitu filiorum Israel de Egypto, Moyses primo continuat dicta in precedenti libro dicendis, in isto secundo exequitur propositum,ibi : Surrexit interea Circa primum sciendum quod Gn. 46.a. ubi agitur de descensu Iacob in Egyptum nomina eorum qui cum eo descenderunt, ibi sunt expressa in particulari, sed hic per modum cuiusdam recapitulationis propter continuationem predictam : exprimuntur tamen in particulari nomina Iacob et filiorum eius et aliorum tamen in generali cum dicitur.
marg.| .2. Singuli cum domibus id est cum familiis suis introierunt.
marg.| .3. Erant igitur, etc. In hebreo habet septuaginta. Qualiter autem iste numerus varietur in pluribus scripture locis, et concordantia apparentis dissonantie dicta est. supra c. 46. Gn. d.
marg.| .4. Ioseph, etc. Istud dicitur, quia quamdiu vixit, bene fuit filiis Israel in Egypto, et post mortem eius quamdiu fuit memoria de beneficiis eius.
Numérotation du verset Ex. 1,1 
allegorice
marg.| marg.| {475} .1. Allegorice: Hec sunt nomina filio, etc. Per filios Israel existentes in Egypto, allegorice significantur Christiani degentes sub imperio Romano. In primitiva vero Ecclesia per predicationem Apostolorum aliorumque discipulorum miraculis evidentibus confirmatam, multiplicati valde fuerunt Christiani per orbem, quod notatur cum dicitur, Filii Israel.
Numérotation du verset Ex. 1,1 
moraliter
marg.| Moraliter. Hec sunt nomina, etc. Per filios autem Israel manentes cum Egyptiis, intelligi possunt virtuosi manentes cum vitiosis, {476} regem autem Egypti diabolus, qui dicitur princeps huius mundi. Io. 12.e. Hic autem rex excitat populum suum id est malorum collegium ad persecutionem iustorum ut per impatientiam frangantur, sed frequenter auxiliante Deo, per hoc magis crescunt in virtute per meritum patientie. Nisi enim esset persecutio tyrannorum, non esset gloria martyrum. Per obstetrices que fuerunt populo Israel contra mandatum Pharaonis, intelliguntur boni principes et prelati, qui favent bonis et iustis, contra voluntatem diaboli.
Numérotation du verset Ex. 1,7 
marg.| marg.| {477} .1. Filii Israel, etc. Dicunt Hebrei, quod mulieres Hebree in quolibet par tu pariebant plures pueros, et aliquando usque ad quatuor, aliquando usque ad sex, ideo dicitur.
marg.| .2. Et quasi, etc. Sicut per germinationem unius grani nascuntur similiter multa grana.
marg.| .3. Ac roborati, etc. Hoc dicitur hic ad continuandum respectu sequentium, quia talis multiplicatio fuit occasio affligendi populum, ut postea dicitur.
Numérotation du verset Ex. 1,7 
moraliter
marg.| marg.| {477} .1. Creverunt filii Israel, etc. Sed per Imperatores Romanos fuerunt multum afflicti in fodiendo arenam et deportando pro thermis edificandis, et hoc notatur cum dicitur.
Numérotation du verset Ex. 1,8 
marg.| .4. Surrexit, Hic Moyses exequitur propositum de populi liberatione, et primo describitur afflictio Israel. Secundo provisio ducis liberantis, capitulo 2. Tertio afflictio regis. capitulo 5. Et quarto eductio plebis c. 7. circa medium capitulo. Vocatisque Moyses et Aaron. Adhuc premittitur afflictionis causa. Secunda afflictio ipsa,ibi : Preposuit itaque. Causa autem una afflictionis populi Israel fuit mutatio regni, quod fuit translatum ad aliam domum, ut dicit Iosephus. Et hoc notatur cum dicitur. Surrexit interea rex novus super Egyptum, et in talibus mutationibus frequenter contingit, quod illi qui prius erant dilecti in regno, fiunt odiosi.
marg.| .5. Qui ignorabat opera Ioseph, Propter dictam mutationem vel temporis longitudinem. Causa alia afflictionis populi fuit invidia Egyptiorum {478} contra filios Israel, eo quod Egyptii luxuriosi erant et inordinate viventes, et ex hoc fiebant debiliores in corporibus, et minus apti ad productionem prolis, et pauperiores in temporalibus. Filii autem Israel contrario modo viventes, erant fortiores in corporibus, et plus in prole multiplicabantur et in divitiis, quod notatur cum dicitur.
Numérotation du verset Ex. 1,9 
marg.| .6. Ecce populus filiorum Israel multus, scilicet in numero.
marg.| .7. Et fortior nobis est, in robore et divitiis. Iste est modus invidi, quod bonum aliorum sibi maius videatur, quam sit. Licet enim filii Israel fortiores et ditiores essent vulgaribus Egyptiis facta comparatione numeri ad numerum, tamen rex, nobiles, et potentes, fortiores erant in divitiis et potentia, et vulgares homines multo plures quam filii Israel.
Numérotation du verset Ex. 1,10 
marg.| .8. Venite sapienter, etc. Iste est modus superbi quod astutiam serpentinam suam putet sapientiam, cum tamen sapientia non possit esse nisi respectu finis boni et per medium conveniens.
marg.| .9. Ne forte multiplicetur. ad hoc enim intendebant eos affligere laboribus, ut minus possent vacare amplexibus et generationi.
marg.| .10. Expugnatisque, etc. In damnum nostrum, quia filii Israel magnum, censum reddebant regi annuatim, et faciebant multa opera Egyptiis, erant enim subtiliores eis in artificialibus.
marg.| .11. Preposuit itaque, etc. Hic describitur ipsa afflictio populi, et {479} primo in occulto. Secundo in aperto, ibi : Precepit autem. Circa primum dicit : Preposuit eis magistros operum : et isti erant Egypti odientes eos.
Numérotation du verset Ex. 1,11 
marg.| marg.| {478} .2. Preposuit itaque eis magistros operum, qui eos affligerent oneribus, etc. Postea vero preceperunt Christianos in confessione Christi constanter perseverantes occidi, pusillanimes autem Christum negantes in vita dimitti, quod notatur per hoc cum dicitur.
marg.| .1. Ut affligerent eos oneribus : id est corporalibus laboribus, que licet essent ad utilitatem regis, tamen principaliter intendebant debilitatem filiorum Israel, ut minus possent generare, et prolem debiliorem facerent.
marg.| .2. Edificaveruntque   urbes   tabernaculorum   Pharaoni, etc. In hebreo habetur thesaurorum, quia facte sunt ita fortes, ac si deberent ibi reponi thesauri : et ibi posuit rex Egypti milites, nec aliquis filiorum Israel posset egredi regnum absque regis licentia, ne aliquis exteriorum ingredi. Erant enim huiusmodi fortalitia in extremitatibus regni.
Numérotation du verset Ex. 1,11 
differentia
marg.| {LYR4.1#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 13r b : d. Preposuit itaque eis magistros operum. Hebreus : Et {13va} posuit super eos principes censuum. Reddebant enim eis hebrei compotum de lateribus quos conficiebant ut habetur infra quinto capitulo.
Numérotation du verset Ex. 1,12 
marg.| .3. Quantoque opprimebat eos, tanto magis   multiplicabantur   . Quia non est consilium contra dominum. Prv. 21.d.
Numérotation du verset Ex. 1,13 
marg.| .4. Oderantque   filios Israel Egyptii, istud odium oriebatur ex invidia predicta.
marg.| .5. Et   affligebant   illudentes eis, verbis duris et pungitivis.
Numérotation du verset Ex. 1,14 
marg.| .6. Atque ad amaritudinem   perducebant   vitam eorum, etc. Tum propter gravitatem operum, tum propter eorum vilitatem. Dicit enim Iosephus, quod compellebantur exportare feces et immunditias de vicis extra civitatem.
Numérotation du verset Ex. 1,15 
prol.| {480} .7. Dixit autem rex etc. Videns enim rex Egypti, quod propter gravitatem operum non impediebantur, sed magis multiplicabantur, Deo hoc faciente, Hebreorum multiplicationem voluit impedire per obstetrices, eis precipiendo, ut masculos interficerent in pariendo, et fingerent esse aborsum.
marg.| .8. Quarum una   vocabatur etc. Dicunt Hebrei quod prima istarum fuit Iochabeth filia Levi, et secunda Maria soror Moysi, et fuerunt binomie ut dicunt, et secundum hoc exponunt quod sequitur infra. et quia timuerunt obstetrices Deum, edificavit illis domos scilicet domum sacerdotalem et regiam, quia predicta Iochabeth fuit mater Aaron, ut dicunt, cui et posteris eius datum est sacerdotium et Maria coniuncta est Caleph in matrimonio, que altero nomine dicta est Epharata, et ab ea denominata est civitas Bethleem, ut supra dictum est. Gn. 35 et 48. de qua civitate natus est David primus rex de tribu. Iuda. Sed istud dictum contrariatur textui precedenti et sequenti, quia dictum est prius, c. isto, quod iam ante mortuus erat Ioseph, et omnes fratres eius et omnis cognatio eius, scilicet quantum ad illos qui ingressi fuerant Egyptum cum Iacob, inter quos Iochabet filia Levi continetur, ut dictum est Gn. xxvi. et sic iam ante erat mortua. Item in sequentibus capitulo iste obstetrices ad sui excusationem dixerunt : Non sunt Hebree sicut Egyptie mulieres, ipse enim habent obstetricandi scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt, que excusatio nulla esset nisi {481} due obstetrices predicte essent Egyptie. Item non est verisimile, quod volens oculte interficere masculos Hebreorum, hoc exequeretur per mulieres Hebreas, et ideo dicendum quod non fuerunt ille due prenominata, de quibus certum est, quod fuerunt Hebree. sed fuerunt Egyptie mulieres, quas prefecit dicto operi nephario, ut suum propositum assequeretur. Tenendum est etiam quod sub istis duabus, que non sufficerent pro tanto populo, fuerunt plures alie ad istud ministerium, sed duab. de principalibus tantum fit hic mentio, in quibus rex idem preceptum dedit aliis subiectis.
Numérotation du verset Ex. 1,16 
marg.| .1. Si femina, reservate. Tum quia multiplicatio feminarum non poterat rebellionem contra regem facere, tum quia rex volebat eis uti ad luxuriam Egyptiorum, et ad aliqua opera que mulieres Egyptia facere nesciebant.
Numérotation du verset Ex. 1,17 
marg.| .2. Timuerunt autem, etc. Tum qui informate fuerunt de contrario {482} per Hebreas mulieres, ostendentes eis offensam Dei, tum quia horruerunt mortem fraudulentam innocentium.
Numérotation du verset Ex. 1,18 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 1,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 1,20 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 1,21 
marg.| .3. Et quia timuerunt, etc. Parcendo masculis Dei timere et facti horrore.
marg.| .4. Edificavit, etc. beatus Gregorius dicit domos scilicet temporales multiplicando eis bona temporalia. Beatus autem Hier. super Is. capitulo 65. dicit, domos id est virtutes pro quibus in celestibus requiescerent propter quod dicendum quod utroque modo debet intelligi, quia propter pietatem erga innocentes et timorem Dei, dominus dedit eis gratiam, per quam converse fuerunt ad fidem unius Dei, et ritum Hebreorum, et sic Deus edificavit eis domos spirituales. Nec hoc abstulit mendacium ipsarum, quia fuit inofficiosum et veniale peccatum, quod non aufert gratiam : sicut nec mendacium Iudith abstulit eius meritum exponendo se periculo pro liberatione populi sui, licet aliquo modo diminuerit. Fuerunt etiam ille obstetrices in populo Iudeorum inter maiores {483} promote, et sic edificavit eis domos temporales, sicut in libro Iosue legitur factum de Raab. que suscepit exploratores, quod conversa ad fidem iuncta est in matrimonio. Salomon principi tribus Iude, et in libro Iudith de Acpior, quomodo conversus est ad fidem Iudeorum et in illo populo promotus.
Numérotation du verset Ex. 1,22 
marg.| .1. Precepit, etc. Hic describitur afflictio manifesta, videns enim rex Egypti quod per obstetrices masculi Hebreorum non occidebantur occulte, voluit hoc facere manifeste. Unde dicitur : Precepit, etc. id est {484} Egyptiis inter quos manebant Hebrei.
marg.| .2. Quicquid   masculini etc. Ipsis Hebreis.
marg.| .3. In flumen, etc. Non enim dicit iugulate, quia proiectio intra flumen erat minus horrenda ad exequendum Egyptiis, et cito poterat fieri, quia Nilus fluvius dividitur in multis locis per terram Egypto.
marg.| .4. Quicquid   feminei etc. Ex causa precedenti.
Numérotation du verset Ex. 1,22 
additio.
prol.|.1. Precepit ergo, etc. Quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proiicite, quicquid autem feminei reservate. Per masculos enim Christiani constantes intelliguntur, per feminas vero inconstantes.
prol.| {483} Exodi In capitulo 1. ubi dicitur in postilla : Causa alia afflictionis populi fuit invidia Egyptiorum. Tanta multiplicatio filiorum Israel non videtur attribuenda naturalibus causis tantum, ut puta, quia ordinate vivebant, et huiusmodi, prout in postilla, sed principalius attribuenda est voluntati divine hoc miraculose agenti, ut promissionem adimpleret patribus factam. Unde Gn. xxii. dicitur Abrahe. Multiplicabo semen tuum. Similiter et aliis patribus. et hoc patet ex modo loquendi scripture cum dicit in hoc capitulo Filii Israel creverunt quasi germinantes. Ex quo videtur, quod multiplicatio eorum erat tanta, quod assumilabatur germinationi terre nascentium, que ex paucis granis multum fructum affert : et isto modo dicitur Ezech. xvi. a. Multiplicatam quasi germen agri dedi te. Idem patet ex hoc quod sequitur, infra eo. c. Quanto opprimebant eos tanto magis multiplicabantur crescebant, quod non est secundum cursum communem naturalem ut manifestum est. Unde Dt. x. a. legitur. Ipse est Deus tuus qui fecit tibi hec magnalia, et terribilia {484} que viderunt oculi tui. Et sequitur : In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Egyptum, et ecce nunc multiplicavit te dominus Deus tuus sicut astra celi.
Numérotation du verset Ex. 1,replica 
prol.| Replica correctorii contra Burgensem calumniatorem. Circa primum Exodi postillator volens assignare causas odii Egyptiorum ad filios Israel, dicit unam fuisse, quia filii Israel ordinarie viventes erant fortiores corpore, et abundantiores in prole, et Inde traxit Burgens. imponens postil. quod per hoc voluit multiplicationis Israel causam assignare solum naturalem, quod tamen falsum est, quod Burgens. patere potuit, si plene postillatorem vidisset, sed more tentantium eius dicta truncatim videre voluit, et sic sepe occasionem contradicendi sumpsit. Postillator enim infra e. c. reprobans malitiam Egyptiorum impedire volentium multiplicationem filiorum Israel, dicit. Non est consilium contra dominum. Unde patet eum sentire, quod opus Domini fuit tanta multiplicatio. Et infra e. c. dicit. Videns rex Egypti, quod propter gravitatem operum non impediebantur, sed magis multiplicabantur, Deo hoc faciente, quo nihil manifestius dici potest, quam quod illa multiplicatio fuit per Deum naturam adiuvantem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_1)

Notes :