Capitulum 31

Numérotation du verset Ex. 31,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 31,2 

Ecce vocavi
ex nomine Beseleel
filium Huri1 filii Hur de tribu Iuda
1 Huri Rusch ] Uri Weber
Numérotation du verset Ex. 31,3 

et implevi eum spiritu Dei
et sapientia et intelligentia2 et scientia in omni opere
2 et... et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 31,4 

ad excogitandum quicquid fabre3
3 q. f.] inv. Weber
fieri poterit4 ex auro
4 poterit] potest Weber
argento5
5 argento] et praem. Weber
et aere,
Numérotation du verset Ex. 31,5 

marmore,
et gemmis et diversitate lignorum.
Numérotation du verset Ex. 31,6 

dedique ei socium Ooliab6
6 Ooliab Rusch] Hooliab hic et ubique Weber
filium Achisamech de tribu Dan et in corde hominis7 eruditi posui sapientiam ut fiant8
7 hominis] omnis Weber |
8 fiant] faciant Weber |
cuncta que precepi tibi
Numérotation du verset Ex. 31,7 

tabernaculum federis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 31,8 

mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
Numérotation du verset Ex. 31,9 

et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
Numérotation du verset Ex. 31,10 

vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris
Numérotation du verset Ex. 31,11 

oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia que precepi tibi facient
Numérotation du verset Ex. 31,12 

et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 31,13 

Loquere filiis Israel, et dices ad eos: videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris
ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
Numérotation du verset Ex. 31,14 

custodite sabbatum meum9 sanctum enim est10 vobis qui polluerit illud,
9 meum] om. Weber |
10 enim est] inv. Weber |
morte
moriatur11 qui fecerit in eo opus,
11 moriatur] morietur Weber
peribit anima illius de medio populi sui
Numérotation du verset Ex. 31,15 

sex diebus
facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur
Numérotation du verset Ex. 31,16 

custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum
Numérotation du verset Ex. 31,17 

inter me et filios Israel
signumque perpetuum sex enim diebus Dominus fecit12 celum et terram et in septimo ab omni13 opere cessavit.
12 Dominus fecit] inv. Weber |
13 omni] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 31,18 

Deditque14 Moysi completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas
14 deditque] dedit quoque Weber
testimonii lapideas
scriptas digito Dei.

Capitulum 31

Numérotation du verset Ex. 31,Lyra ad litteram 
marg.| {823} 1 Locutusque est dominus. Descripta forma tabernaculi, et consecrationis sacerdotum, hic consequenter agitur de electione artificium, et quoniam agens et finis sibi correspondent, ideo primo agitur de causa efficiente ipsius tabernaculi, secundo de causa finali,ibi : locutus est. Primo igitur exprimit efficientem principalem dicens.
marg.| 2 Ecce vocavi etc. ad opus tabernaculi.
marg.| 3 Ex nomine Beseleel filium etc. Quoniam uno inconvenienti dato plura alia sequuntur. ideo Rabbi Salomon qui dicit quod Huravus istius Beseleel filius fuit Marie et Caleb et consequenter habet dicere quod iste Beseleel fuit pronepos ipsius Caleb, et ideo cum dicit in glos. super 1Par. 2. quod Caleb cum esset octo annorum accepit Azubam uxorem, qua habuit prolem, qua et anno sequenti mortua accepit Mariam sororem Moysi, que altero nomine vocata est Ephrata, de qua anno decimo Caleb natus est Hur, et vicesimo anno Caleb Hur genuit Uri, et 30. anno eius scilicet Caleb. Uri genuit Beseleel 20. annorum erat quando incepit tabernaculum, quia Caleb tunc non habebat nisi xl. annos, ut habetur Iosue 14. et hac videntur inconvenientia manifesta scilicet quod {824} Celeb. 8. annorum generasset de Azuba, et quod 20. etatis sue generasset Hur de Maria, que iam erat nonagenaria vel amplius, ut declaratum, est supra 17. Item quod alii duo, scilicet Hur et Uri. 10. etatis sue anno genuissent, et quod Beseleel 10. annorum esset artifex sapiens ad faciendum tabernaculum. Et ideo dicendum, quod iste Beseleel fuit nepos Marie et Hur mariti eius sicut declaratum est supra. 17. capit. et per consequens dicendum. quod Hur qui. 1. Paralip. 2. dicitur filius Caleb et nepos eius, et Beseleel pro nepos eius, fuerunt alii ab estis hic nominatis, fuerunt tamen eorundem nominum et eiusdem tribus, in una enim tribu erant multe cognationes et nullum est inconveniens quod in duabus cognationibus inveniantur pater et filius et nepos similium nominum.
marg.| 4 Et   implevi   . quia omnis sapientia a domino deo est, sive sit acquisita sive infusa, et iste utramque habuit.
marg.| 5 Ad excogitandum id est . subtiliter et artificiose. faber enim est nomen generale artificis, et specificatur per adiuncta. sicut dicitur faber ferrarius, faber lignarius etc. et inde dicitur fabre adverbium. Consequenter nominat artifices sibi adiunctos dicens, Deditque ei socium Ooliab, etc.
marg.| 6 Ut faciant. etc. qualiter autem ista fieri debeant, patet ex predictis cum ageretur de singulis in speciali.
Numérotation du verset Ex. 31,Lyra ad litteram 
marg.| {285} 1 Et locutus est. Hic agitur de causa finali. ad hoc enim fiebat tabernaculum, ut deputaretur divino cultui, qui pro magna parte consistebat in observatione sabbathi, de qua supra dictum est. 20. capitulo veruntamen hoc replicatur duplici de causa. Una est, quia possent credere filii Israel quod licitum esset facere opus tabernaculi etiam in die sabbathi, eo quod tabernaculum ordinabatur ad cultum Dei, ideo ad, hoc excludendum repetitur hic preceptum de observatione sabbathi. Secunda causa est ad addendum firmitatem precepti quia hic exprimitur pena transgressionis, que prius non erat expressa. Dicit igitur.
marg.| 2 Videte, etc. vacando divinis.
marg.| 3 Quia signum. videlicet quod sitis mihi peculiaris populus, meo cultu, specialiter applicatus, et ego vester Deus.
marg.| 4 Qui   polluerit   . faciendo opera preter illa que supra determinata sunt 20. capitulo
marg.| 5 Morte, etc. si fuerint testes eum convincentes.
marg.| 6 Qui fecerit In eo opus, de quo non posset convinci,
marg.| 7 Peribit anima illius, quia punietur gravius a Deo in futuro, nisi penituerit et satisfecerit in vita presenti. Cetera patent ex supra dictis usqueibi :
marg.| 8 Dedit quoque etc. dicit Rabbi Salomon quod preceptum domini de fabricatione {286} tabernaculo et ceteris ei annexis, fuit datum Moysi post fabricationem vituli, licet scriptum sit prius, quia non omnia scribuntur eo ordine qui facta sunt. Dicit igitur quod post fabricationem vituli Moyses ascendit ad dominum ad deprecandum pro remissione tanti peccati, ut habetur se. capitulo et quando dominus fuit placatus per eius preces, tunc in signum huius dixit Moysi, quod faceret tabernaculum de oblationibus populi, quas acceptabat quasi emendam sui delicti, et secundum ergo illud quod hic dicitur.
marg.| 9 Completis, etc. non refertur ad ea que dicta sunt de fabricatione tabernaculi et aliis annexis, sed solum ad illud quod dictum est ultimo de observatione sabbathi. unde et In hebreo non habetur huiuscemodi sermonibus sed hoc solum Cum complesset loqui cum Moyse. secundum vero doctores nostros, preceptum de fabricatione tabernaculi et aliis predictis datum fuit Moysi sicut scriptum est ante fabricationem vituli sed propter huiusmodi peccatum impeditum fuit opus, quousque Dominus fuit eis placatus. et sic ly huiuscemodi sermonibus, refertur ad omnia predicta a principio. 25.c. usque ad locum istum.
marg.| 10 Duas tabulas testimonii lapideas scriptas. secundum doc. nostros in una tabula erant scripta tria precepta, in alia septem, secundum Hebreos in qualibet tabula erat quinque scripta ut patebit c. seq.
marg.| 11 Digito Dei id est opere eius, et non opere humano.
Numérotation du verset Ex. 31,moraliter 
marg.| {823} 2 Ecce vocavi. Hic agitur de artificibus tabernaculi. Tabernaculum vero ecclesiam significat, ut supra dictum est propter quod structores tabernaculi significant edificatores ecclesie sub Christo tamen principali actore. et isti fuerunt apostoli, specialiter Petrus et Paulus id est Cor. iii.b. Adiutores Dei sumus, et Gal. 2.b. Qui operatus est Petro in Apostolatum circuncisionis operatus est et {824} mihi inter gentes. Et convenienter significantur per nomina principalium artificum quorum primus vocatus fuit Beseleel, qui interpretatur umbra Dei, et bene significat Petrum. Nam ad tactum umbre eius virtute divina sanabantur infirmi Act. 5. Secundus vocatus fuit Oliab, qui interpretatur habitatio mea pater, et bene significat Paulum qui mente habitabat in Deo patre omnium, sicut ipse dicit Philip. 3.d. Nostra conversatio in celis est.
Numérotation du verset Ex. 31,moraliter 
marg.| {285} 8 Dedit quoque etc. in quibus scripta erant decem precepta decalogi digito Dei, propter quod significant intellectum hominis et affectum, in quibus lex nova scripta est per fidem caritatem opere spiritus sancti, qui dicitur digitus Dei supra viii. capitulo De hac autem descriptione nove legis dicitur Hiere. 30.f. {286} Post dies illos dicit dominus. Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam. Et quod loquatur de lege nova patet ibidem per litteram precedentem, ubi dicitur. Feriam domui. Israel et domui Iuda fedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua apprehendi manus eorum, ut educerem eos de terra Egypti.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_31)

Notes :