Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset Ex. 10,1 

Et dixit Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem1 ego enim induravi
1 Pharaonem] Pharao Weber
cor eius et servorum illius ut faciam signa mea hec in eo
Numérotation du verset Ex. 10,2 

et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Egyptios et signa2 fecerim in eis3 et sciatis quia ego Dominus
2 signa] + mea Weber |
3 fecerim – in eis] inv. Weber |
Numérotation du verset Ex. 10,3 

Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei4: Hec dicit Dominus Deus Hebreorum : Usquequo non vis subici mihi? Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
4 ei] ad eum Weber
Numérotation du verset Ex. 10,4 

Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos
Numérotation du verset Ex. 10,5 

que operiet5 superficiem terre nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini. Corrodet enim omnia ligna que germinant in agris
5 operiet] operiat Weber
Numérotation du verset Ex. 10,6 

et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Egyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in presentem diem avertitque se et egressus est a pharaone.
Numérotation du verset Ex. 10,7 

Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Egyptus
Numérotation du verset Ex. 10,8 

revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt
Numérotation du verset Ex. 10,9 

ait Moyses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini Dei6 nostri.
6 Dei] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,10 

Et respondit pharao7: Sic Dominus sit vobiscum; quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis
7 Pharao] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,11 

non fiat8 ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis
8 fiat] fiet Weber
Numérotation du verset Ex. 10,12 

dixit item9 Dominus ad Moysen extende manum tuam super terram Egypti ad locustam
9 item Ω M] autem Weber
ut ascendat10
10 ascendat Rusch Weber ] descendat B
super terram11 et devoret omnem herbam que residua fuit grandini
11 terram Ω M Rusch cum hebr. LXX] eam cett. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,13 

extendit Moyses virgam super terram Egypti
et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens
levavit locustas
Numérotation du verset Ex. 10,14 

que ascenderunt super universam terram Egypti
et sederunt in cunctis finibus Egyptiorum innumerabiles
quales ante illud tempus non fuerant nec postea future sunt
Numérotation du verset Ex. 10,15 

operueruntque universam superficiem terre vastantes omnia
devorata
est igitur herba
terre et quicquid pomorum
in arboribus
fuit que grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terre in cuncta Egypto
Numérotation du verset Ex. 10,16 

quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos
Numérotation du verset Ex. 10,17 

sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam
Numérotation du verset Ex. 10,18 

egressusque est Moyses12 de conspectu pharaonis et oravit Dominum
12 Moyses] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 10,19 

qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Egypti
Numérotation du verset Ex. 10,20 

et induravit Dominus cor pharaonis nec dimisit filios Israel
Numérotation du verset Ex. 10,21 

dixitque13 Dominus ad Moysen extende manum tuam in celum et sint tenebre super terram Egypti
13 dixitque] dixit autem Weber
tam dense ut palpari queant
Numérotation du verset Ex. 10,22 

extendit Moyses manum in celum et facte sunt tenebre horribiles in universa terra Egypti tribus diebus
Numérotation du verset Ex. 10,23 

nemo vidit fratrem suum
nec movit se de loco in quo erat
ubicumque autem habitabant filii Israel lux erat
Numérotation du verset Ex. 10,24 

vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestre et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum
Numérotation du verset Ex. 10,25 

ait Moyses hostias quoque et holocausta dabis nobis que offeramus Domino Deo nostro
Numérotation du verset Ex. 10,26 

cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula
que necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri presertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus
Numérotation du verset Ex. 10,27 

induravit autem Dominus cor pharaonis et noluit dimittere eos
Numérotation du verset Ex. 10,28 

dixitque pharao ad Moysen14 recede a me et15 cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris
14 Moysen] eum Weber |
15 et] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 10,29 

respondit Moyses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam

Capitulum 10

Numérotation du verset Ex. 10,1 
differentia
marg.| {LYR4.10#T1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 14va
marg.| {LYR4.10#T2} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 14v b
Numérotation du verset Ex. 10,ad litteram 
marg.| marg.| {569} .1. Et dixit dominus. Hic describitur octava plaga. Et primo premittitur {570} eius comminatio. Secundo subditur eius inflictio, ibi : Dixit autem dominus : Circa primum, patet littera usqueibi :
prol.| {573}
Numérotation du verset Ex. 10,ad litteram 
marg.| .1. Ecce ego inducam cras   locustam   in fines tuos id est multitudinem locustarum, sicut dictum est supra 8. c. Venit musca gravissima id est multitudo muscarum, per talem modum loquendi dicitur syllogismus est oratio id est congeries orationum.
marg.| .2. Que operiet superficiem terre. Non quod totaliter sit operta, sed pro magna parte.
marg.| .3. Nec quicquam eius appareat scilicet de his que pertinent ad eius ornatum, sicut sunt herbe et cetera viridia. Et iste sensus patet per hoc quod subditur : Sed comedatur quod residuum fuit grandini, etc.
marg.| .4. Et implebit domos. Quia non solum infeste erant terre nascentibus, sed etiam hominibus.
marg.| .5. Avertitque   se et egressus est a Pharaone, etc. Quia percepit per signa obstinationem regis, et indignationem eius contra ipsum, et {574} ideo dedit ire locum.
marg.| .6. Usquequo patiemur. Scandalum est impactio pedis que facit hominem cadere, et sic illud malum quod eis imminebat vocabant scandalum.
marg.| .7. Revocaveruntque Moysen. De voluntate regis.
marg.| .8. Cum parvulis nostris :. Cuius causa subditur : Et enim solennitas, scilicet generalis, in qua omnes tam masculi quam femine debent esse. Oportet etiam nos sacrificare, et nescimus que vel quot, ideo oportet nos ducere animalia ad immolandum, similiter iumenta ad portandum mulieres et parvulos.
marg.| .9. Sic dominus sit vobiscum. Ironice dicitur hoc.
marg.| .10. Cui dubium est quod pessime cogitetis ?. Ac si dicat, patet quod rebellare intenditis sub pretextu sacrificandi.
marg.| .11. Ite tantum viri et   sacrificate   . quasi dicat ad viros sacrificare pertinet et non ad alios.
Numérotation du verset Ex. 10,ad litteram 
marg.| marg.| {575} .1. Hoc enim et ipsi. Non veretur mentiri, quia hoc non prius petiverant.
marg.| .2. Dixit autem dominus. Hic describitur plage inflictio, et secundo eius remotio ibi : Quamobrem. Circa primum dicitur.
marg.| .3. Extende manum tuam. Licet Moyses esset executor ordinatus in his que pertinent ad Deum propter quod in precedentibus iussus est extendere manum versus celum, tamen hic iubetur extendere manum suam super terra, ad ostendendum, quod qui potest in maius, potest in minus, quando potestates sunt ordinate, sicut in proposito, sed non econverso. Et ideo Aaron qui fuit constitutus in his que pertinent ad populum, ut patet in predictis extendit manum versus terram, sed non versis celum.
marg.| .4. Ad locustam : id est ad multitudinem locustarum.
marg.| .5. Et dominus induxit ventum id est calidum et siccum, qui facit ad generationem locustarum, et fortificationem ipsarum ut possint volare.
marg.| .6. Quales ante illud, etc. In multitudine et magnitudine.
marg.| .7. Nec postea, etc. Contrarium videtur dicere Iohel propheta. Dicendum quod non loquitur de locustis ad litteram sicut hic, sed sub similitudine locustarum loquitur de gentibus que vastaverunt terram filiorum Israel secundum aliquos. Secundum vero alios dicentes quod Iohel loquitur de locustis ad litteram. Dicendum quod iste locuste fuerunt graviores {576} intense, sed non extense, quia modico tempore duraverunt, sed ille divitus, ut ibidem plenius dicetur Domino concedente.
marg.| .8. Quamobrem :. Hic describitur predicte plage remotio.
marg.| .9. Festinus Pharao. Quia necessitate urgebatur.
marg.| .10. Peccavi in dominum. Simulat penitentiam ut evadat penam.
marg.| .11. Ut auferat a me. Vocat illam plagam mortem, quia ad eam disponit ex corrosione terre nascentium, et correspondet ista plaga culpe Egyptiorum, qua perduxerant vitam Hebreorum ad amaritudinem, ut dictum est. 1 capitulo Et ideo vocatur mors qua nihil amarius dicitur.
marg.| .12. Egressusque   est. Quia in conspectu idololatre noluit orare.
marg.| .13. Qui stare fecit, etc. Ad debilitandum locustas sicut ventus validus stans ex opposito eas generat et fortificat, ut dictum est.
marg.| .14. Vehementissimum. Ut locusta non posset resistere impetui eius.
marg.| .15. Dixit autem dominus. Hic describitur nona plaga, cum dicitur.
marg.| .16. Sint tenebre, etc. Dicunt enim aliqui, quod aer fuit ita ingrossatus vaporibus humidis et grossis, quod contactu poterat percipi, quia tenebre ipsa cum sit privatio lucis, non est tactu perceptibilis.
marg.| .17. Et facte sunt tenebre horribiles. Quia in illis tenebris fiebant visiones imaginarie horribiles.
marg.| .18. Tribus diebus nemo vidit fratrem suum id est alium hominem.
prol.| {577}
Numérotation du verset Ex. 10,ad litteram 
marg.| .1. Nec movit se, timore ductus.
marg.| .2. Ubicumque   autem habitabant filii Israel, lux erat. Ex quo patet quod ista plaga facta est mediantibus celi luminaribus Deo ad nutum obedientibus non influendo lumen Egyptiis, et communicando illud Hebreis Et ista plaga correspondet cecitati mentis, que fuit in Egyptiis, qui post tot signa manebant in obstinatione sua.
marg.| .3. Vocavitque   Pharao Moysen. Non quamdiu fuerunttenebre,quia tunc nullus Egyptius de loco se movit, sed postquam redierat lux, timebat enim de alia percussione maiori. Dicunt autem Hebrei quod predicte tenebre trium dierum non solum fuerunt ad percutiendum Egyptios, sed etiam propter filios Israel, inter quos erant aliqui mali et increduli, nec volebant {578} de Egypto recedere : et illi mortui sunt in illis tribus diebus et sepulti, ita quod Egyptii non viderunt. Si enim vidissent, sic dixissent, inter se, ita percussi sunt filii Israel, sicut et nos.
marg.| .4. Hostias quoque et holocauste dabis nobis id est permittes quod ducamus animalia ad sacrificia.
marg.| .5. Cuncti greges pergent nobiscum. quia nescimus que et quanta velit, et in hoc Moyses non dixit falsum, quia dixerat illi dominus. Immolabis Deo super montem istum, ut habetur supra tertio capitulo sed non determinaverat sibi que vel quot deberent immolari, nec oportebat quod Moyses diceret expresse quod vellent de precepto Dei omnino de Egypto absque reditu recedere, licet enim falsum non debeat dici, veritas tamen pro loco et tempore potest taceri, et ideo de duobus a Deo sibi dictis, unum dixit, aliud tacuit.
Numérotation du verset Ex. 10,moraliter 
marg.| marg.| {569} .1. Et dixit dominus. Hic agitur de duabus plagis Egypti. Prima est locustarum viridia corrodentium, de qua dicitur.
Numérotation du verset Ex. 10,{573} 
moraliter
marg.| .1. Ecce ego inducam cras locustam. Locuste saltantes ad corrodendum viridia, significant demones festinantes ad destruendum bonorum operum initia, ut sic sequens fructus impediatur. {574} Ipsi vero torquent damnatos in inferno, quia sicut peccatores eis fuerunt subiecti in culpa, ita subiiciuntur in pena ; ideo subditur :
marg.| † Comedatur quod residuum fuit. Quia demones supplent residuum penarum inferni. Ideo subditur :
Numérotation du verset Ex. 10,{575} 
moraliter
marg.| † Devorata est igitur herba, etc. Ita quod nihil remansit viride, per quod designatur quod damnatis in inferno nihil remanet consolabile, sed sempiternus horror inhabitans. Secundo {576} vero plaga est tenebrarum palpabilium de qua dicitur.
marg.| .15. Dixit autem dominus ad Moysen : Extende manu, etc. Per quas significantur ille tenebre, de quibus dicitur Mt. 8.b. Eiicientur in tenebras exteriores scilicet illi qui vitam Egyptiorum sequuntur et errores.
Numérotation du verset Ex. 10,{577} 
Additio.
prol.| In capitulo 10. ubi dicitur in postilla Ubicumqueautem habitabant filii Israel, lux erat non videtur necessarium dicere, quod ista plaga scilicet tenebrarum facta fuerit mediantibus celi luminaribus Sufficit enimquod fuerit solum in aere, et ubi Egyptii habitabant tantum, unde aer ille fuit ingrossatus et densatus virtute divina, intantum quod perdidit diaphaneitatem, sic ut non esset capax lucis. Quod patet manifeste ex hoc quod dicit : Tribus dieb. nemo vidit fratrem suo. Nam si aer fuisset capax luminis, potuissent se videre adinvicem cum lucernis seu lampadibus igneis, quibushomines communiter illuminantur, etiam in nocte quantuncumque obscurissima : hoc etiam videntur sonare verba que dicuntur de his tenebris scilicet ut palpari queant. Ex qua quidem grossitie tam palpabili contingebat quod dicitur : Nemo movit se, quia tanta erat grossities, quod impediebat motum. In sola enim obscuritate quantuncumque careat luce, homines moventur, presertim in locis sibi notis. Undo etiam in nocte obscurissima nonnulli proficiscuntur, et ideo oportet quod huius quod dicitur. Nemo movit se, causa fuerit palpabilis grossities aeris tenebrosi, unde in hac plaga celi luminaribus suo more influentibus aer, Egyptiorum non recipiebat lumen ratione predicta. Aer vero Hebreorum illuminabatur, ut solebat : est enim hec expositio magis consona rationi, quia secundum Philosophum : Frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora, et eadem ratione, quod potest fieri per minora, non requiritur quod fiat per maiora : et ideo non oportet dicere quod Deus in hac plaga influentiam celestium luminarium mutaverit, sicut nec littera h.d. sed solum fuit mutatio in natura aerea elementari modo predicto.
Numérotation du verset Ex. 10,replica 
prol.| Replica Correct. contra Burgensem ruralem. In capitulo 10. Burgensis notat postil. dicentem plagam nonam que erat tenebrarum fuisse mediantibus luminaribus celi, in quibus Deus suspendit actum secundum scilicet illuminare, nulla mutatione facta In eorum natura quo ad actum primum qui est lucere, sicut etiam dicit super Danielem de igne trium puerorum, in quo fuit suspensus, secundus actus qui est calefacere et comburere, primo actu scilicet calore manente. Quem modum dicendi rationabilem et intelligibilemBurgensis hic nititur corrumpere, dicens quod illa plaga scilicet tenebrarum sit facta per condensationem aeris tantum, ut perderet diaphaneitatem, et hoc probare nititur ex eo quod dicitur in littera, quodtribus diebus nemo vidit fratrem suum, asserens si aer fuisset diaphanus et capax lucis, potuissent accendere lucernas, et sic se mutuo videre. Item secundo ex eo quod tenebre in littera dicuntur palpabiles, quod contingebat ex huiusmodi ingrossatione, que tanta fuit ut {578} etiam motum impediret, quia dicitur in littera, quod nemo movebat se de loco. et confirmat factum suum duplici ratione. Prima, quia frustra fiunt per plura que possunt fieri per pauciora. Secunda ratio, quia frustra fit per maiora quod per minora fieri potuit, cuiusmodi est aer respectu lucis. Sed hec videtur grossa et ruralis imaginatio militans contra rationem et naturam rerum ; nam destruit naturam, rationem, et nomen plage. Ipsa enim plaga dicitur in littera tenebre. Tenebra autem est privatio lucis in subiecto apto nato, que privatio imaginatione Burgen. locum non habet, quia nihil aptum est illuminari nisi diaphanum qualis non erat aer Egyptiorum pro tunc secundum Burgen. et sic secundum eum non potest dici plaga tenebrarum, sed condensationum, quod est contra litteram. Secundo destruit naturam et rationem aeris : nam aer de sua natura est corpus interminatum terminis propriis, et ideo diaphanum : condensatione igitur Burgen. posita quod aer non sit diaphanus, sequitur aerem non esse corpus interminatum, et sic sequitur aerem non esse aerem. Tertio deseruit motum naturalem, quia posita tali densitate aeris ut impedisset motum animalem, etiam impedisset motum naturalem, et ideo in tali aere grave positum non moveretur deorsum, nec leve sursum, nec apud Egyptios tribus diebus, fuisset in tali aere inspiratio et respiratio, et sic novo miraculo sine spiraculo tribus dieb. vixissent. et multa alia inconvenientia contingunt sic grosse imaginanti. Nec rationes eum moventes ad sic dicendum cogunt. Non prima quia supponit contra litteram quod potuissent accendere lucernas nam in littera dicitur quod nemo se movebat de loco tempore illarum tenebrarum, ideo nemo poterat accendere lucernam. Et breviter potest dici quod eodem miraculo, quo Deus suspendit actum secundum luminarium celi, quo ad Egyptios, ita etiam luminarium quorumcumque. et sic nec ignis nec candela illuminationis officium habuissent, sed remansissent in suis naturis et actibus primis, nec oportet ibi assignari secundum miraculum. Nec secunda eius ratio movet, dicit tenebras fuisse palpabiles. hoc enim dicitur Hyperbolice secundum gl. Interli. quia tenebre palpari non possunt, sed significat magnitudinem tenebrarum. Secundum enim virtutem sermonis si talis aer densatus per litteram pretenderetur, potius diceretur tenebro sum, palpabile quam tenebra, secundum autem illam positionem aer tenebrosus poni non potest, quia cum non esset diaphanus, non fuisset {579} capax lucis, igitur nec privationis opposite, sicut lapis non potest dici cecus, quia non est capax visus, etc. Confirmationes autem huius positionis sunt contra ponentem, quando enim primo dicitur : Frustra fieri per plura, etc. manifestum est ex dictis quod oportet apud Bur. plura assignare miracula. Apud postillatorem autem unicam suspensionem actus secundi cuiuscumque lucis innititur igitur paucioribusquod secundo additur, Frustra fieri per maius, etc. contra {580}eum est, quia per aerem et eius dispositionem tenebre fieri non possunt luce presente secundum omnem sui actum. Densitas enim aeris sic facit nubilum, non tenebram, ut patet temporibus nebulosis. In exordio namque mundi ante lucis creationem dicitur : tenebre autem erant super faciem abyssi. post creationem autem lucis numquam legimus tenebras nisi luce deficiente secundum actum secundum scilicet illuminare per actum autem primum numquam defecit lux quin in seipsa luceret.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_10)

Notes :