Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Ex. 6,1 

Dixit Dominus ad Moysen: Nunc videbis que facturus sum
pharaoni: per manum enim fortem
dimittet eos, et in manu robusta eiciet illos de terra sua.
Numérotation du verset Ex. 6,2 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: ego Dominus
Numérotation du verset Ex. 6,3 

qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente,
et nomen meum Adonai
non indicavi eis.
Numérotation du verset Ex. 6,4 

pepigique cum eis fedus ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum,
in qua fuerunt advene.
Numérotation du verset Ex. 6,5 

Ego audivi
gemitum filiorum Israel quo Egyptii
oppresserunt eos, et recordatus sum pacti
mei.
Numérotation du verset Ex. 6,6 

Ideo dic filiis Israel: ego Dominus qui educam
vos de ergastulo Egyptiorum
et eruam de servitute
ac redimam
in brachio
extento1
1 extento] excelso Weber
et iudiciis magnis.
Numérotation du verset Ex. 6,7 

et assumam
vos mihi in populum,
et ero vester Deus
scietisque
quod ego sum2 Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Egyptiorum
2 sum] sim Weber
Numérotation du verset Ex. 6,8 

et induxerim vos3 in terram
3 vos] om. Weber
super quam levavi
manum
meam ut darem eam
Abraham
Isaac
et Iacob
daboque
vobis illam4 possidendam,
4 vobis illam] inv. Weber
ego Dominus.
Numérotation du verset Ex. 6,9 

narravit ergo Moyses
omnia
filiis Israel qui non acquieverunt ei propter angustiam
spiritus et opus durissimum.
Numérotation du verset Ex. 6,10 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 6,11 

ingredere et loquere ad pharaonem5 regem Egypti ut dimittat filios Israel
5 Pharaonem] Pharao Weber
de terra sua.
Numérotation du verset Ex. 6,12 

respondit Moyses coram Domino:
Ecce filii Israel
non audiunt me6
6 audiunt me] inv. Cas264 Weber
et quomodo audiet me pharao
presertim cum sim incircumcisus labiis ?
Numérotation du verset Ex. 6,13 

7 Locutusque8 est Dominus ad Moysen et Aaron
7 Ex. 7:13 Hic incipit cap. .XV. Cas264 |
8 locutusque] locutus Weber |
et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem9 regem Egypti,
9 Pharaonem] Pharao Weber
ut educerent filios Israel de terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 6,14 

Isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israelis Enoch et Phallu Esrom et Charmi.
Numérotation du verset Ex. 6,15 

He cognationes Ruben filii Simeon Iamuel et Iamin et Ahod10
10 Ahod] scrips. , Aoch Rusch
et11 Iachin et Soer12*
11 et] om. Weber |
12 Soer G Λ B T M Φ O ΘAM* P Ψ Ω MSJ Weber ] Seor Amiatinus, Soher Cava Π ΘHM² Rusch Ed1530 , Soter Ω M², Soar Clementina , Saer X ΣOM, Aser ΣT,Saher Edmaior. |
et Saul filius Chananitidis
he progenies Simeon
Numérotation du verset Ex. 6,16 

et hec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vite Levi fuerunt centum triginta septem.
Numérotation du verset Ex. 6,17 

Filii Gerson Lobni13 et Semei per cognationes suas
13 Lobni Cas264 Rusch] Lobeni Weber
Numérotation du verset Ex. 6,18 

filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Oziel annique vite Caath centum triginta tres
Numérotation du verset Ex. 6,19 

filii Merari Mooli et Musi he cognationes Levi per familias suas
Numérotation du verset Ex. 6,20 

Accepit autem Amram uxorem Iochabed14 patruelem suam que peperit ei Aaron et Moysen et Mariam15 fueruntque anni vite Amram centum triginta septem
14 Ioachabed Cava ΠD Φ ΘAMG* ΨFM Ω Ed1530 Clementina Edmaior. ] Iocabed ΩJ Amiatinus ΣT O P Edminor. , Iochabeth ΠC ΣO ΨBD Rusch |
15 et Mariam] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 6,21 

filii quoque Isuar: Chore, et Napheg, et Zechri16
16 Zechri Rusch ] Zecri Weber
Numérotation du verset Ex. 6,22 

filii quoque Oziel Misael et Elisaphan17 et Sethri
17 Elisaphan Cava ΘH ΨB ΩSM Rusch Clementina ] Elsaphan T M ΦRZGVP O ΩJ Ed1530 Weber
Numérotation du verset Ex. 6,23 

Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth18 filiam Aminadab sororem Naasson que peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
18 (H)elisabet(h) Λ H ΠCD ΣM O P* Ω MSJ Rusch Clementina ] Elisabe Weber
Numérotation du verset Ex. 6,24 

filii quoque Chore: Aser19 et Helchana et Abiasaph20 he sunt cognationes Choritarum
19 Aser Φ ΨDFM Ω Rusch Clementina ] Asir Amiatinus ... Ed1530 Weber , Oser ΨB |
20 Abiasaph scrips. ] Abiasab Weber |
Numérotation du verset Ex. 6,25 

At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel que peperit ei Phinees hii sunt principes familiarum leviticarum per generationes21
21 generationes] cognationes Weber
suas
Numérotation du verset Ex. 6,26 

iste est Aaron et Moyses quibus precepit Deus22 ut educerent filios Israel de terra Egypti per turmas suas
22Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Ex. 6,27 

hii sunt qui loquuntur ad pharaonem23
23 Pharaonem] Pharao Weber
regem Egypti
ut educant filios Israel
de Egypto
iste est24 Moyses
24 est] om. Weber
et Aaron
Numérotation du verset Ex. 6,28 

in die qua locutus est Dominus
ad Moysen in terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 6,29 

et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus
loquere ad pharaonem25 regem Egypti omnia que ego loquor tibi.
25 Pharaonem] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 6,30 

Et ait Moyses coram Domino en incircumcisus labiis
sum quomodo audiet me pharao.

Capitulum 6

Numérotation du verset Ex. 6,1 
ad litteram
marg.| marg.| {1.533} .1. Dixit   Dominus   ad Moysen. Hic consequenter describitur ipsius Moysi consolatio. Et primo circa eum ostenditur Dei consolatio benigna. Secundo describitur ipsius Moysi genealogia. ibi : Isti sunt principes domorum Adhuc circa primum primo premittitur divina consolatio. Secundo eiusdem consolatio relatio, ibi : Narravit ergo Moyses. Circa primum considerandum quod Dominus videns Moysen afflictum, tum ex gravamine populi, tum ex eo quod imponebatur sibi, consolatur eum dicens.
marg.| .2. Nunc videbis id est cito.
marg.| .3. Que facturus sum   Pharaoni   scilicet mirabilia alias inaudita.
marg.| .4. Per manum enim fortem id est per potentiam meam eum fortiter flagellantem.
marg.| .5. Dimittet eos scilicet filios Israel, quos nunc fortiter retinet, et violenter, et non solum dimittet, sed etiam eiiciet eos de terra sua. quia Egyptii de morte primogeniti territi cogebant filios Israel exire, ut habetur infra 12 capitulo
Numérotation du verset Ex. 6,3 
marg.| .6. Ego dominus qui apparui Abraham, etc.   Non   indicavi eis quia dominus volebat consolari Moysen, ut dictum est, insinuat ei quod sit ei daturus clariorem sui cognitionem, quam patribus preteritis. Istud tamen varie exponitur a doctoribus catholicis et Hebreis.
marg.| Dicunt igitur aliqui doctores catholici quod hoc nomen Adonai, significat generale dominium, licet autem patribus precedentibus Moysen ostenderit se dominum totius creature, non tamen ita perfecte sicut Moysi per transmutationem creaturarum, ut virge in serpentem et econverso, et fluminis in sanguinem, et aliis signis mirabilibus, in quibus ostenditur dominium Dei super creaturas obedientes ei ad nutum contra nature cursum, sed hoc non videtur sufficienter dictum, quia ipsi Abrahe ostendit similia convertendo uxorem Lot in statuam salis, et in descensione ignis contra naturam super Sodomam et Gomorram, ut habetur Gn. 19.f. et in multiplicatione aquarum quindecim cubitis ultra cacumina montium tempore diluvii, et in creatione mundi de nihilo, que omnia notificata fuerunt Abrahe ab ipso Deo.
marg.| Item hoc nomen Adonai, quod significat generale dominium, non ponitur hic in hebreo, cum dicitur « Nomen meum magnum », etc. sed ibi est nomen Domini tetragrammaton . Verumtamen, quia istud nomen apud Hebreos tante sanctitatis reputatur, quod non debeat nominari nisi a summo sacerdote, et solum in benedictionibus fiendis in templo. ideo loco illius nominis pronunciatur hoc nomen Adonai, sicut si apud nos hoc nomen Deus, propter sui sanctitatem, non esset licitum nominare, et loco illius ubicumque inveniretur scriptum pronunciaretur hoc nomen dominum et ad hoc modo translatio nostra hic habet hoc nomen Adonai, loco nominis Domini tetragrammaton . {1.534} Nomen autem Domini tetragrammatonnon significat dominium ut videbitur. Et ideo predictus modus dicendi procedit ex ignorantia idiomatis Hebrei, quia accipit nomen, quod pronuntiatur loco illius quod scribitur.
marg.| Sciendum igitur, quod ad videndum quid dicendum sit de significatione nominum Hebraicorum, videtur recurrendum ad doctores Hebreos antiquos. Dicit enim Rabbi Moyses, loquens de divinis nominibus, que in veteri testamento continentur quod aliqua nomina de Deo dicuntur per respectum ad creaturas, ut creator, Dominus et similia.
marg.| Alia autem dicuntur de Deo per modum qualitatum circa divinam essentiam, ut sapiens, bonus, omnipotens, et similia, et alia per modum quantitatum, ut immensus, incircum scriptus, et per modum aliarum proprietatum, licet transeant in divinam substantiam, quantum ad rem significatam. Sed nomen Domini tetragrammaton significat divinam essentiam puram et nudam, prout in se existit, circumscripto omni alio, et ideo est nomen incommunicabile appropriatum soli Deo, quia significat veritatem divine essentie in se. Hoc igitur supposito dicit Rabbi Salomon, Hebreus, quod hoc nomen significat veritatem divine nature ad veritatem autem pertinet impletio dicti sui vel promissi. Ideo dicitur hic : Nomen meum magnum scilicet tetragrammaton quod veritatem importat. Non indicavi eis, quia in diebus eorum non implevi promissum, quod eis feci de terra Chanaan ab eis possidenda, quia non habitaverunt in ea, nisi tanquam peregrini, sed nunc ad hoc te misi, ut impleam illud promissum, et sic ostendam me esse veracem in promissis implendis, et littera sequens huic expositioni concordat, que facit mentionem de dicto promisso et de eductione populi Israel de Egypto, et introductione ipsius in terram patribus promissam, ut patet litteram intuenti.
marg.| Sed ista expositio adhuc non videtur sufficiens, quia veritas prout importat impletionem divini promissi non significat divinam naturam in se, sed magis secundum respectum ad creaturam. Unde sic accipitur pro fidelitate ad alium, inquantum implet promissum ei factum, et ista expositio non accipit significationem nominis Dei tetragrammaton prout Rabbi Moyses eam exponit.
marg.| Item dictum promissum patribus factum de terra Chanaan possidenda a filiis Israel, non fuit impletum tempore Moysi, quia illam non intravit morte preventus, ut patet Dt. ultimo b. Et ideo aliter dicunt alii quod dominus apparens patribus precedentibus Moysen, non nominavit se eis sub nomine Domini tetragrammaton . Sed hoc patet falsum Gn. 15.b. ubi dominus apparens Abrahe dixit ei : « Ego sum dominus qui eduxi te de Hur Chaldeorum ». In hebreo loco huius nominis Dominus habetur nomen Domini tetragrammaton. Propter quod aliter dicendum.
marg.| Supposita ergo significatione nominis Domini tetragrammaton predicta, dicendum quod Deus indicavit hoc nomen Moysi, non solum quantum advocem sed etiam quantum ad significatum, quod est proprie indicare nomen aliquod, et hoc primo indicavit Moysi quando dixit ei : « Ego {1.535} sum, qui sum », ut dictum est supra, tertio capitulo quia per hoc nomen significatur necessitas et stabilitas essendi et plenitudo ipsius esse, quia per hoc importatur quoddam pelagus substantie infinitum, ut dicit Damascenus. et hoc est proprium divine essentie, et competit eis circumscripto omni alio, nec significatur per modum cuiusdam dispositionis divine essentie, sicut sapientia et potentia et similia. Secundo ostendit ei clarius, quando in raptu ei concessum est videre divinam essentiam nude et clare, secundum quod dicit Aug. 13. super Gn. et ad Paulinam in li. de videndo Deum. Hoc etiam videtur pro hoc quod dicitur Nm. 12.b. de Moyse, palam et non per enigmata et figuras Deum videt. Neutro autem predictorum modorum legitur Deus loquens patribus precedentibus Moysen, significatum nominis Domini tetragrammaton sic indicasse, sed usus est nomine vel potius significat nominis importante respectum ad creaturam, sicut Gn. xlvi.a. dixit Iacob : Ego sum fortissimus Deus patris tui. et. Gn. 15.a. dixit Abrahe : Ego dominus omnipotens, ambula coram me etc. unde et Gn. 15.b. quando loquendo Abrahe usus est nomine Domini tetragrammaton, ut predictum est, non tantum significatum proprium expressit, sed magis per nomen importans respectum ad creaturam determinavit dicens : Ego dominus qui eduxi te de Hur Chaldeorum. Similiter nulli eorum ostendit essentiam suam clare sicut Moysi. Et ideo bene dicitur hic. Apparui eis in Deo omnipotente id est indicavi me eis sub nomine importante respectum ad creaturam. Et nomen meum Adonai id est tetragrammaton, non indicavi eis sicut Moysi, modis predictis.
Numérotation du verset Ex. 6,ad litteram 
marg.| .1. Ego audivi   gemitum etc.   oppresserunt eos id est consideravi afflictionem, qua Egyptii fecerunt eos gemere.
marg.| .2. Et recordatus sum pacti mei : id est ad modum recordantis me habui : quia oblivio non cadit in Deo nec recordatio, sed modus obliviscentis fuit In eo antequam iuvaret eos, et modus recordantis, quando cepit eos adiuvare.
prol.| {1.536} .3. Educam vos de ergastulo. Ergastulum locus est, ubi coguntur captivi operari et laborare, et dicitur ab ἐργαζομαι, quod est operor, et ad similitudinem huius, locus ubi filii Israel cogebantur laborare in luto et in latere vocabatur ergastulum.
marg.| .4. Ac redimam in brachio excelso. Ac si diceret, non in pecunia pro redemptione vestra danda, sed per signa virtutis mee ostensiva.
marg.| .5. Et iudiciis magnis : id est plagis iusto iudicio meo Egyptiis infligendis.
marg.| .6. Et assumam vos mihi in   populum   , et ero vester Deus. Quod factum fuit, quando dedit eis legem et ipsi receperunt eam.
marg.| .7. Et nescietis. Per experientiam beneficiorum meorum.
marg.| .8. Qui eduxerim vos de ergastulo   Egyptiorum   , etc.  Et induxerim * vos in terram super quam levavi manum meam id est iuravi.
marg.| .9. Ut darem eam Abraham. De quo iuramento habetur Gn. 22 capitulo ubi dicitur Abrahe, Per memetipsum iuravi dicit Dominus, etc.
marg.| .10. Narravit. Hic ponitur dicte consolationis divine relatio, cum dicitur : Narravit ergo Moyses omnia. predicta Domini verba.
marg.| .11. Filiis Israel. Ad eorum consolationem.
marg.| .12. Qui non acquieverunt ei. Hoc non est intelligendum de senioribus populi, sed de populo communi, qui magis attendebat afflictionem laboris presentis quam verba Moysi consolantis.
marg.| .13. Ecce filii Israel non me audiunt, etc. Locus est a maiore negando.
marg.| .14. Presertim cum sim incircumcisus labiis, etc. Incircuncisus labiis proprie dicitur qui verbis superfluis utitur, quod non est credendum de Moyse, sed large accipiendo trahitur ad designandum quem libet defectum eloquentie, et sic dicitur de Moyse ex vocis gracilitate, ut supra dictum est. 4 capitulo
prol.| {1.455}
Numérotation du verset Ex. 6,ad litteram 
marg.| .1. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, etc. Ut non desisterent a negotio incepto ex hoc quod populus Israel non acquiescebat eis.
marg.| .2. Et dedit mandatum ad filios Israel, etc. de monendo et consolando, quia bonus prelatus non debet talia omittere circa subditos, si in principio non audiunt eum. Unde dicit Paulus. 2. ad Titum. 4.a. Predica verbum, insta oportune, importune.
marg.| .3. Et ad Pharaonem regem Egypti, etc. Comminando penas et infligendo, si staret in rebellione.
marg.| .4. Isti sunt principes, etc. Hic describitur Moysis et Aaron genealogia, ut sciretur in posterum, qui et quales fuerunt, et ne per identitatem nominis facta sequentia aliis attribuerentur.
marg.| .5. Filii Ruben primogeniti Israel, Henoch, etc. Incipit autem genealogiam istam describere a Ruben tum quia erat primogenitus respectu Levi, de cuius tribu fuerunt Moyses et Aaron, tum quia Iacob qui eum genuit Gn. xlix. capitulo dixerat mala de Ruben, Simeon, et Levi, ut patet ibidem litteram intuenti. ideo hic descripsit genealogiam eorum breviter repetendo, ne viderentur a Deo reprobati, nec processit in genealogiazando{1.456} ultra tribum Levi, tum quia de aliis tribubus sequentibus mala non dixerat, saltem talia vel tanta sicut de istis, tum qua iste genealogie narratio fit hic propter Moyseni et Aaron, qui erant de tribu Levi, et ideo ibi stetit, non ultra progressurus.
marg.| .6. Accepit autem   Amram etc. id est filiam patrui sui, ut supra dictum est. 2 capitulo
marg.| .7. Accepit autem Aaron uxorem Elizabeth, filiam Aminadab sororem Naason. que erat de tribu regia, quia propter dignitatem sacerdotalem tribus regia, et sacerdotalis fuerunt commixte.
marg.| .8. At vero Eleazar filius   Aaron   , etc. iste fuit Iethro ut dicunt Hebrei.
marg.| .9. Iste est Aaron et Moyses, etc. quando combinantur, aliquando Aaron preponitur, ut hic : tum ratione primogeniture, tum quia Deus providerat et elegerat eum in summum sacerdotem. Aliquando econverso Moyses preponitur, tum quia sibi commissum est principaliter educere filios Israel de Egypto, tum quia verba Domini immediate recipiebat ab eo, et per Aaron tanquam per interpretem tradebat populo.
marg.| .10. Et ait Moyses, etc. Postquam genealogiam Moysi et Aaron inter posuerat. hic redit scriptura ad id quod supra dixerat ante dictam genealogiam.
Numérotation du verset Ex. 6,moraliter 
marg.| .1. Dixit Dominus ad Moysen. † Locutusque est dominus, etc. Per quem figuratur predicator evangelii. Nam sicut lex vetus fuit figura no. testam. 1Cor. 10 capitulo Omnia in figura contingebant illis. Ita Moyses legislator predicatorem evangelii figuravit.
marg.| {1.534} .6. Ego   dominus   qui apparuit, etc. Sequitur : † Et nomen meum, etc. Per quod designatur quod Deus clariorem sui cognitionem dedit apostolis, qui fuerunt predicatores evangelii, quampatribus veteris testamenti Lc. 10.d. Multi reges et prophete voluerunt videre que vos, etc. Nam mysterium incarnationis et redemptionis ab antiquis patribus fuit multum desideratum, sed apostolorum tempore fuit impletum. Sequitur :
Numérotation du verset Ex. 6,moraliter 
marg.| marg.| {1.535} .1. Ego dominus qui educam vos de ergastulo Egyptiorum, etc. Per quod designatur infernus. Nam ergastulum dicitur ab ἔργαστυλο quod est labor, et σολον quod est missio, et significat locum ad quem mittebatur damnati ad laborandum.
marg.| .4. Ac redimam in brachio extento etc. id est in brachiis extentis accipiendo singulare pro plurali, quod frequenter fit in Scriptura . Ex. 8.f. Venit musca gravissima id est multitudo muscarum. Christus enim per extensionem brachiorum suorum in cruce redemit nos a diaboli servitute.
marg.| .6. Et assumam vos mihi in populum, etc. Per sacramentum baptismi, {1.536} quod virtutem habet a passione Christi. et induxerim in terram scilicet viventium.
marg.| .10. Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel. Nam ista per predicatorem evangelii sunt fidelibus predicanda.
marg.| .11. Qui non acquieverunt, etc. Nam pauci fidelium comparative recipiunt predicationem verbi Dei cum effectu meliorationis vite.
marg.| .13. Ecce filii Israel non me audiunt, etc. Per quos intelligitur infidelis, hoc enim posset dicere ille, qui mittitur ad predicandum infidelibus, eo quod pauci fideles per predicationem emendantur.
Numérotation du verset Ex. 6,additio 1 
prol.| {1.539} In capitulo 6. ubi dicitur in a postilla : Apparui Abraham Isaac et Iacob. Expositio Postillatoris de hoc quod dicitur : Nomen meum Adonai non indicavi eis, non videtur consona rationi, nam ad suam rationem confirmandam assignat duas rationes minus sufficientes. Quarum prima est, quod nomen tetragrammaton fuit patribus ostensum, quantum ad vocem tantum : non autem quantum ad significatum. Moysi vero non fuit solum ostensum quantum ad vocem, sed etiam quantum ad significatum, quod videtur inconvenienter dictum : nam indicare nomen secundum vocem tantum et non significatum modice seu nullius utilitatis est, cum nomina ad significandum ordinentur, et sic secundum eos patres inutiliter cognovissent hoc nomen : Ratio autem secunda quam assignat ad hoc dicens, quod hoc nomen tetragrammaton fuit ostensum Moysi et non patribus, ex hoc quod fuit ei concessum videre divinam essentiam unde et clare, non autem patribus, non videtur facere ad propositum : Tum quia aliud est cognoscere nomen proprium Dei, et aliud videre divinam essentiam. potest enim quodlibet illorum sine alio haberi, ut patet, tum quia Moyses quando fuit sibi dictum ; Apparui Abraham, etc. nondum fuerat sibi concessa visio divine essentie. nam infra. 33. capitulo hoc petebat a Deo dicens ; Ostende mihi gloriam tuam. Unde circa hoc videtur alteri dicendum. Ad cuius declarationem sunt quedam premittenda ; Primum scilicet quod secundum Divum Thomam tertia parte, questio. quadragesimatertia, capitulo primo, in corpore articuli. divinitus conceditur homini miracula facere, principaliter ad confirmandam veritatem quam aliquis docet, ut dum aliquis facit opera, que solus Deus posset facere, credatur ei quod ea que facit vel docet sint a Deo, ut supra 4. capitulo Si non crediderint tibi, neque audierint sermonem signi, prioris, credent verbo signi sequentis. et Io. 10.g. Si mihi non vultis credere, operibus credite. Secundum, quia licet ante tempus Moysi Deus fecerit aliqua supernaturalia, scilicet non secundum cursum communem nature, ut de conversione uxoris Lot in statuam salis, et in subversione Sodomorum, et huiusmodi, numquam fuit tamen concessum alicui antiquorum, quod posset miracula facere in nomine divino, ut crederetur ei in dicendis, sicut Moyses cui hoc fuit concessum a Deo, ut in hoc capitulo et in quam plurimis sequentibus. unde licet sancti patriarche cognovissent omnipotentiam divinam, eo quod multa a Deo facta supra cursum nature viderant visibiliter, vel saltem per fidem cognoverant, de quo dixit, Apparui Abraham, Isaac, et Iacob in Deo omnipotente id est nota fuit sibi omnipotentia mea, non tamen Deus eis notificavit hoc nomen Adonai, scilicet concedendo eis potestatem mirabilia facere in hoc nomine sicut, Moysi. Ratio autem huius differentie talis est, Nam per Moysen ex divina ordinatione lex Dei erat danda, unde Iohan. 1.b. Lex per Moysen data est. Ad cuius confirmationem ostendit miracula facienda, ut crederetur legislatori, unde infra Ex. 14.g. Viso miraculo facto in mari rubro legitur Vidit Israel manum magnam, et sequitur : Et crediderunt Domino, sed constat quod Deo secundum significationem huius nominis scilicet tetragrammaton principaliter convenit miracula facere, ut patet ex dictis in additione supra capit. 3. In artic. 7. Similiter sub eodem nomine pertinet populum sub lege a Deo data applicari cultui divino, ut patet in eadem additione artic. 11. Et ideo Moysi fuit concessum facere miracula modo predicto, non autem patribus. et sic intelligendum est quod dicitur Nomen meum Adonai non indicavi eis, scilicet concedendo eis miracula facere, quod ad Deum pertinet secundum significationem huius nominis, sicut et tibi concessit, nec etiam inconvenienter diceretur, quod nomen tetragrammaton etiam secundum vocem non fuit patribus revelatum. Quod autem obiicitur a Postillatore de hoc quod habetur Gn. 15.b. ubi dicitur : Ego sum Dominus qui eduxi te de Hur Chaldeorum, ubi in hebreo loco huius nominis Dominus ponitur tetragrammaton, non valet. Nam illa sunt verba Moysi scribentis ea que transierunt inter Deum et Abraham, quem Deum Moyses cognoscebat sub nomine tetragrammaton, et ideo sic eum nominabat, non autem Abraham sub nomine Dei qui eum eduxerat de Hur Chaldeorum ; Continuantur autem hec verba, scilicet : Apparui Abraham, etc. et nomen meum Adonai non indicavi eis, cum precedentibus et sequentibus secundum hanc expositionem sic. Conquerebatur enim Moyses Deo de hoc quod Pharao peius se habebat circa populum post eius missionem quam antea, et hoc cum dicitur in fine precedentis capitulo Ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem, ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum, etc. ad quod Deus respondit. Nunc videbis que facturus sum Pharaoni. Per manum enim fortem dimittet eos. quasi dicat. Obduratio Pharaonis, et quod rebellio, de qua tu molestaris erit occasio, quod ego non simpliciter per viam quasi naturalem, sed potius per potentiam meam potentem, miraculoseque operantem eos educam, intantum quod ipsemet eiiciet eos de terra sua, qua propter indicavi tibi nomen meum, sub quo pertinet ad me miracula facere, quod non feci patribus, que quidem eductio miraculose erat a Deo intenta, ut sic populum informaret de potentia, et providentia divina, ut essent apti ad hoc ut assumerentur in populum Dei, et hoc est quod dicit paucis interpositis In eodem contextu, ideo dic de filiis Israel. Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Egyptiorum in brachio extento et iudiciis magnis et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus, scietisque {1.540} quod ego sum dominus Deus vester. Ex quibus patet quod Deus qui secundum Augustinum est adeo bonus quod etiam ex malis eliciat bona, ex protervia enim et obstinatione Pharaonis hoc bonum elicuit, scilicet ut ex hoc eliceretur quod Deus magna miracula faciens ostenderetur in liberatione populi. et ex hoc populus cognosceret Deum, et assumeretur in eius populum, et per hunc modum Deus satisfecit questionibus ipsius Moysi. Quod autem obduratio Pharaonis esset ratio, ut magna signa divina fierent contra Egyptios, ita ut ex hoc sequeretur quod populus Isreliticus amplius cognosceret Deum patet in multis locis. specialiter inf. x capitulo ubi dicitur : Ingredere ad Pharaonem, ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa magna, hec narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quoties contriverim Egyptios, et signa fecerim in eis, et sciatis quia ego Dominus, ex quibus verbis expresse habetur intentum. Qualiter autem dicatur Deus indurasse cor Pharaonis, potest dupliciter intelligi, vel per subtractionem gratie in penam peccatorum precedentium, ubi secundum glo. or. obstinatior fiebat malus animus pro eo quod Deus patienter eum sustinebat.
Numérotation du verset Ex. 6,Additio 2 
prol.| In eod. c. 5. ubi dicitur in pos. Et recordatus sum pacti mei, etc. Sicut oblivio et recordatio non cadunt in Deo, sic eadem ratione non videtur dicendum quod ista similitudo referatur ad effectus a Den precedentes, tantum scilicet quod Deus produxit erga filios Israel effectus similes effectibus recordantis, et hoc quando cepit eos adiuvare postquam longo tempore eos non adiuverat. et de hoc videtur supra Gn. 5. id add. 4.
Numérotation du verset Ex. 6,Additio 3 
prol.| In eodem capitulo 6. ubi dicitur in post. Et in circumcisus sum labiis, etc. In circumcisus labiis magis proprie videtur dicendus, qui habet in labiis aliquod impedimentum corporale ut puta aliquam carnis superfluitatem et huiusmodi, quia prolatio verborum, que labiis proferuntur impeditur unde sicut supra c. 4. conquerebatur Moyses de impedimento locutionis ex parte oris et lingue, nunc etiam addit ex parte labiorum, ut sic responderet, quod organa corporea, quibus verba proferuntur erant In eo inepta ad loquendum, et ex hoc non erat vir eloquens. ut supra dixit. De vocis autem gracilitate seu tenuitate nulla fit mentio in littera, nec oportet fingere, presertim cum in ultima senectute sua legatur, quod loquebatur omnibus filiis Israel simul, ut patet Dt. 1. et 31. quod non posset esse cum tenuitate vocis.
Numérotation du verset Ex. 6,replica 
prol.| Replica Correctorii contra Burgensem fabulam. In capitulo 6. Postillator exponens illum passum, Et nomen meum ma id est tetragrammaton non indicavi eis, dicit inter cetera quod illud nomen tetragrammaton indicavit Abrahe probans per illud Gn. 15. Ego dominus qui eduxi etc. et per alios tex. sed ut ostendat postil. veritatem presentis loci, dicit quod quamvis indicavit patribus ante Moysen hoc nomen, non tamen secundum eius significatum proprium sicut Moysi. Illud bene dictum egre ferens Burgens. dicit irrationabile, volens quod Abrahe nomentetragrammatonnon sit revelatum dicens illud Gn. allegatum esse verbum Moysi scribentis, non Dei loquentis, sed si Burgensis fuisset memor dictorum suorum in additione pe. Gn. vl. c. non improbaret hic conclusionem Postillatoris. nitebatur enim ibi ostendere quod Abrahe facte sunt plures revelationes quam patribus posterioribus, allegans ad hoc illud Gn. 14 capitulo Num celare potero Abrahe que gesturus sum. Habuit enim ibi pro inconveniente, quod Iacob in illustrationibus supra Abraham abundasset. Quid mirum igitur si Deus nomen tetragrammaton Abrahe revelasset secundum suam conclusionem ibi intentam, et hic pro inconvenienti reputatam. Sed et nota, quod Burgensis Postillatorem male reportavit, quasi voluisset talem rationem differentie inter revelationem Abrahe et Moysi, quod Abrahe revelatum esset solum nomen non significatum nominis, quia hoc Postillator non dicit, ut patet intuenti scripta sua, nec Postillator dicit quod pro secunda ratione eidem imponit, nec videtur inutile quemadmodum Burgensis arguit primum aliquem instrui in nomine, et post in nominis quidditate, imo est verus ordo docendi nec absonum quod unus doceatur cognoscere herbas et lapides pretiosos, et alter cum tali cognitione doceatur cognoscere vires earundem, nec bene solvit Burgensis motivum Postillatoris dicens tetragrammaton a Moyse ibi scriptum. non a Deo dictum, nam si Moyses vere refert verbum et factum Domini habetur propositum, si autem Abrahe nomen tetragrammaton non expressisset, false refert Moyses et scribit, quod non est dicendum. unde Burgensis aliter exponendo involvit se supra correctis. 3. capitulo huius quomodo sub nomine illo fiunt mirabilia, etc. que quam vera sint et utilia patet ibidem.
prol.| In eodem capitulo cum Postillator defectum eloquentie Moysis exponeret, vocis scilicet gracilitatem, Burgensis extra litteram fingit fuisse aliquam carnis superfluitatem in labiis Moysi excrescentem, quod videtur fictum, nec valet argumentum eius contra Postillatorem factum ex eo quod dicitur Dt id est et xxxi. Quomodo Moyses locutus est coram omni multitudine, ubi dicit Postillatorem gracilitatem vocis finxisse, nam revera docentibus sepe dat Deus gratiam et donum linge, quod natura negavit, iuxta illud. Aperios tuum et implebo. Ps. lxxx.b. et illud : Dominus dabit verbum evangelizantibus Ps. lxvii capitulo Et supra dicitur : Loquentem et mutum quis fecit ? nonne ego ? Potuit igitur loqui Moyses universo populo intelligibiliter gracilitate vocis non obstante, nec illa gracilitas ficta est, prout dicit Burgens. quia ponitur in gl. Interli. super verba, impeditioris linge supra, 4. capitulo ponitur etiam hoc disputative per beatum Augustinum In glo. margi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_6)

Notes :