Capitulum 8

Numérotation du verset Ex. 8,1 

Dixitque Dominus ad Moysen ingredere ad pharaonem1 et dices ad eum hec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
1 Pharaonem] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 8,2 

sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis
Numérotation du verset Ex. 8,3 

et ebulliet fluvius ranas que ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum
Numérotation du verset Ex. 8,4 

et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt rane
Numérotation du verset Ex. 8,5 

dixitque Dominus ad Moysen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Egypti
Numérotation du verset Ex. 8,6 

et2 extendit Aaron manum super aquas Egypti et ascenderunt rane
2 et] om. Weber
operueruntque terram Egypti
Numérotation du verset Ex. 8,7 

Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Egypti .
Numérotation du verset Ex. 8,8 

Vocavit autem pharao Moysen et Aaron,
et dixit eis3: orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino.
3 eis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 8,9 

Dixitque Moyses ad pharaonem4 constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo
4 ad Pharaonem] Pharaoni Weber
ut abigantur rane a te et a domo tua et tantum in flumine
remaneant
Numérotation du verset Ex. 8,10 

qui respondit cras at ille iuxta verbum tuum inquit5 faciam6 ut scias quia7 non est sicut Dominus Deus noster
5tuum inquit] inv. Weber |
6 faciam] om. Weber |
7 quia] quoniam Weber |
Numérotation du verset Ex. 8,11 

et recedent rane a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt
Numérotation du verset Ex. 8,12 

egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat
pharaoni
Numérotation du verset Ex. 8,13 

fecitque Dominus iuxta verbum Moysi et mortue sunt rane
de domibus et de villis et de agris
Numérotation du verset Ex. 8,14 

congregaverunt8 eas in immensos aggeres et computruit terra
8 congregaverunt] congregaveruntque Weber
Numérotation du verset Ex. 8,15 

videns autem pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Ex. 8,16 

dixitque Dominus ad Moysen loquere ad Aaron extende virgam tuam
et percute pulverem terre et sint scinifes
in universa terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 8,17 

feceruntque ita et extendit Aaron manum9 virgam tenens percussitque pulverem terre et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terre versus est in scinifes per totam terram Egypti
9 manum] manu Weber
Numérotation du verset Ex. 8,18 

feceruntque similiter
malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis
Numérotation du verset Ex. 8,19 

et dixerunt malefici ad pharaonem10 digitus Dei
10 Pharaonem] Pharao Weber
est hic11 induratumque
11 hic] om. Weber
est cor pharaonis et non audivit eos sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Ex. 8,20 

dixit quoque Dominus ad Moysen: consurge diluculo et sta coram pharaone
egreditur enim ad aquas
et dices ad eum hec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
Numérotation du verset Ex. 8,21 

quod si nolueris eum dimittere12 ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Egyptiorum muscis diversi generis et13 universa terra in qua fuerint
12 nolueris eum dimittere] non dimiseris eum Weber |
13 et] + in Weber |
Numérotation du verset Ex. 8,22 

faciamque mirabilem in die illa terram Gessen
in qua populus meus est ut non sint ibi musce et scias quoniam ego Dominus in medio terre
Numérotation du verset Ex. 8,23 

ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud
Numérotation du verset Ex. 8,24 

fecitque Dominus ita et venit musca gravissima
in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram Egypti
corruptaque est terra
ab huiuscemodi muscis
Numérotation du verset Ex. 8,25 

vocavitque14 pharao Moysen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra hac15
14 vocavitque] vocavit Weber |
15 hac] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 8,26 

et ait Moyses non potest ita fieri abominationes enim Egyptiorum immolabimus Domino Deo nostro
quod si mactaverimus ea que colunt Egyptii coram eis lapidibus nos obruent
Numérotation du verset Ex. 8,27 

via trium dierum pergemus in solitudinem16 et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut preceperit nobis
16 solitudinem] solitudine Weber
Numérotation du verset Ex. 8,28 

dixitque pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me
Numérotation du verset Ex. 8,29 

et ait Moyses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino
Numérotation du verset Ex. 8,30 

egressusque Moyses a pharaone17 oravit Dominum
17 Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 8,31 

qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone18 et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem
18 Pharaone] Pharao Weber
Numérotation du verset Ex. 8,32 

et ingravatum est cor pharaonis19 ut nec20 hac quidem vice dimitteret populum
19 Pharaonis] + ita Weber |
20 nec] ne Weber |

Capitulum 8

Numérotation du verset Ex. 8,1 
marg.| {LYR#T1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 14r b
Numérotation du verset Ex. 8,Lyra ad litteram 
marg.| {552} 1 Dixit   quoque   dominus ad Moysen. Hic describitur secunda plaga, cuius premittitur comminatio. Secundo subditur inflictio, ibi : Dixit quoque dominus. Et Tertio eiusdem remotio ibi : Vocavitque Pharao. Circa primum dicitur.
marg.| 2 Ecce ego percutiam, etc. Diversi generis, inter quas alie fuerunt venenose.
marg.| 3 Et ebulliet, etc id est magna abundantia emittet, quod signat nomen {553} ebullitionis. Ex quo patet, quod ista plaga fuit facta in elemento aque, sicut et prima, et correspondet culpe puerorum ibidem submersorum, quia hoc modo interficiebantur, ut cum minore tumultu et strepitu extinguerentur, ut dictum est supra capitulo primo. propter quod iusto Dei iudicio inde exiverunt rane in maxima multitudine Egyptios infestantes sua importunitate, loca omnia Egyptiorum subintrantes et eos cruciando inquietantes.
marg.| 4 Super stratum tuum et in domos   servorum etc. In hac percussione primo nominatur rex, qui plus peccavit, et post populus subditus qui sibi consensit.
Numérotation du verset Ex. 8,Lyra ad litteram 
marg.| {551} 1 Et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt rane. Dicunt Hebrei, quod non solum intrabant rane loca Egyptiorum, sed etiam corpora eorum, ut per os quando dormiebant ore aperte, et per alios meatus, per quos poterant introire.
marg.| 2 Dixitque   dominus ad Moysen. Hic describitur huius plage inflictio, cum dicitur.
marg.| 3 Dic ad Aaron extende manum tuam super fluvios, etc. Ista plaga sicut et precedens facta fuit per manum Aaron, et non per manum Moysi ex eisdem causis, quibus dictum est de prima.
marg.| 4 Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron et dixit eis Orate   dominum   ut auferat ranas a me et a populo meo. Hic describitur predicte plage remotio, rege simulante petitioni Moysi et Aaron se acquiescere, cum dicitur : Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron etc. Sed queritur quare non vocavit eos ad amotionem prime plaga ? dicendum quod hoc fuit, quia magis fuit afflictus de secunda, quia ipse et alii potentes habebant vinum et alios liquores, quos poterant bibere septem diebus, quibus duravit illa plaga, sed ab importunitate et feditate ranarum non poterant se defendere. Item ista secunda plaga plus duravit quam prima, et ideo coactus fuit vocare Moysen et Aaron, qui prius non permittebantur ingredi, et rogare eos, quod fuit magna pena sibi cum esset superbissimus.
marg.| 5 Dixitque Moyses Pharaoni, Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis et   pro   populo tuo, ut abigantur rane a te et a domo tua et a servis tuis et a populo, etc. Videtur quod Moyses hic tentaverit dominum ponendo tempus determinatum, secundum quod dicitur Iudith. 8.b. Et qui estis vos qui tentatis dominum ? {552} Non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accedat. Et posuistis tempus miserationis domini, etc. Item promisit quod non erat in potestate sua, quod videtur fatuum et presumptuosum. Dicendum, quod non fuit ibi tentatio domini, quia Moyses a principio per revelationem Dei fuit certificatus quod talia fierent ad nutum eius. Unde dixit ei : Et constitui te Deum Pharaonis, supra 7.c. er per hoc patet, quod non fuit promissio indiscreta vel presumptuosa. Item queritur, quare Moyses posuit hoc in arbitrio Pharaonis dicens : Constitue mihi quando deprecer pro te etc. Dicendum quod hoc fuit ad excludendum suspicionem, que posset haberi contra eum faciendi talia artibus magicis, vel virtute alicuius constellationis determinate.
marg.| 6 Qui respondit. Cras. Queritur quare Pharao in crastinum distulit cum maxima necessitate urgeretur. Dicendum quod credebat, si arte magica essent adducte rane, maleficium illud per se deficeret, et ideo hoc aliquantulum experiri voluit, non tamen multum distulit propter necessitatem urgentem.
marg.| 7 Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone, etc. Non enim voluerunt ipso presente orare, quia in domo sua erant idola, et homines dediti idololatrie.
marg.| 8 Congregaveruntque eas in immensos aggeres. Per hoc videtur quod Moyses non impleverat promissum quia dixerat : Et tantum in flumine remaneant. Dicendum quod non promiserat eas reducere ad fluvium, sed quod ultra de flumine non exirent, et quod ille que exirent, amplius ipsum non infestarent.
marg.| 9 Et computruit terra, ex cadaveribus ranarum.
marg.| 10 Videns autem Pharao quod data esset requies et cetera  .   . sic faciunt {553} multi qui cum in afflictione positi sunt, multa Deo promittunt, sed extra periculum positi retractant.
Numérotation du verset Ex. 8,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Dixitque dominus ad Moysen. Hic describitur tertia plaga, et non premittitur hic comminatio sicut in duabus precedentibus, quia Pharao sic induratus dignus est percusione absque precedenti comminatione : et ideo statim ponitur huius plage inflictio : cum dicitur.
marg.| 2 Extende virgam tuam et percute pulverem, et cetera  . Fuit enim illa plaga producta ex elemento terre, et respondet culpe Egyptiorum qua afflixerunt filios Israel in operibus terrenis scilicet luti et lateris.
marg.| 3 Et sint ciniphes, etc. Musce sunt subtiles et minute, et tamen corpus, cui insident acerbissimo terebrant stimulo, ut dicit Origenes. Hebrei autem et Iosephus dicunt pediculi, qui in tanta multitudine creverunt super homines et bestias, quod nullo medicamine eis poterat subveniri.
marg.| 4 Feceruntque similiter malefici id est facere conati sunt.
marg.| 5 Et non potuerunt. Causam huius assignant aliqui Hebrei dicentes quod demones, quorum virtute utuntur magi, non habent potestatem super aliquod corpus, quod est minus grano hordei, quod apparet irrationabiliter dictum quod enim habet potestatem super maius, habet potestatem super minus, sed non econverso et ideo causa huius est, quia demones nihil possunt, nisi quantum permittit voluntas divina, in {554} hoc autem a Deo fuerant impediti, ut magi qui Moysi resistebant, essent magis confusi in hoc, quod rem minimam facere non potuerunt, unde et dixerunt.
marg.| 6 Digitus Dei est hic id est virtus divina nos impediens, unde coacti sunt recognoscere divinam virtutem, et hec expositio est communis apud catholicos et Hebreos. Sed quia dicti magis non cessaverant propter hoc resistere Moysi et astare Pharaoni, ut habetur sequenti capitulo ideo posset aliter exponi sine preiudicio tamen, quod non confessi sunt virtutem divinam dicentes. Digitus Dei est hic. sed virtutem alicuius demonis superioris impedientis per artem magicam operationem inferioris sicut Pharisei imponebant Christo expulsionem demonum per principem eorum dicentes. In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia. Lc. 11.c. et sic non confitebantur Moysen Dei servum, sed magum. Et secundum processum textus videtur ad hoc tendere intentio ipsorum et Pharaonis, quod crederetur Moyses facere signa artibus magicis que faciebat.
marg.| 7 Dixit quoque dominus, etc. Hic ponitur quarta plaga, cuius premittitur comminatio, et subditur inflictio,ibi : Et venit musca. Circa primum dicitur Moysi.
marg.| 8 Consurge diluculo. In quo notatur quod homo debet esse sollicitus de implendo mandatum Dei.
marg.| 9 Et sta coram etc. Constanter et intrepide.
marg.| 10 Egredietur enim, et cetera  . Et sic de facili poteris ad eum accedere. Queritur hic, quare ita frequenter Pharao egrediebatur {555} ad aquas hora matutina, dicunt aliqui quod erat causa spaciandi. Hebrei autem dicunt quod erat causa idololatrandi, quia Nilus fluvius fecundabat sua irrigatione terram Egypti, ideo ipsum colebat ei reverentiam exhibendo. Alii autem dicunt quod hoc erat causa idololatrie, sed aliter, scilicet Api. quia Api ; quod apud Egyptios maximum nomen reputabatur, aliquando ibi apparebat in specie tauri de flumine consurgentis. Aliter, autem potest dici, quod erat causa purgationis credebat enim forte quod sicut aqua purgat feces corporales, ita et mentales. Unde et de filia Pharaonis dictum fuit, 2. capitu. quod descendebat ut lavaretur in flumine, cuius causa potuit esse eadem. Ad hoc autem est argumentum, quia Saraceni, qui modo terram Egypti inhabitant, talibus ablutionibus utuntur ad emundationem peccatorum, et forte tenent hoc ex ritu antiquo Egyptiorum, sicut et aliqui Christiani inclinant in ortu solis se versus illam partem, retinentes in hoc modum paganorum, qui eos in eadem terra precesserunt, secundum quod dicit Leo papa.
Numérotation du verset Ex. 8,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Ecce ego immittam, etc. Principaliter quia rebellas mihi.
marg.| 2 Et in   servos etc. Qui assistunt tibi.
marg.| 3 Et in etc. Tum quia tibi assentiunt, tum quia propter peccatum principis bene punitur populus.
marg.| 4 Omne genus musca, etc. Quarum aliqui habebant aculeos venenosos. In hebreo habetur. Commistionem. Et dicunt Hebrei et Iosephus, {556} quod per istam commistionem non intelligitur multitudo muscarum, sed multitudo animalium diversorum generum, que erant terribilia aspectu et nociva morsu, ita quod homines et animalia domestica interficiebant, et secundum hoc ista plaga fuit ex elemento terre, quia talia animalia de cavernis terre exibant, secundum autem primam expositionem fuit ex elemento aeris ex cuius corruptione generaretur musce diversi generis ; et respondet ista plaga ex multitudine diversarum muscarum, vel diversorum animalium culpe. Egyptiorum. qua afflixerat Hebreos in multis modis servitiorum vilium, quia non solum afflixerant eos in lateribus faciendis, sed etiam in immunditiis extra villas de portandis, et in effodiendis fossis circa villas, ne fluvius inundans subintraret, et ut essent fortiores. contra adversarios invadentes.
marg.| 5 Faciamque   mirabilem etc. Quia Egyptii habitantes ibi cum Hebreis fuerunt afflicti dicta plaga, non autem Hebrei ideo sequitur.
marg.| 6 Ponamque   divisionem etc. Dicunt Hebrei, quod non solum determinavit ei diem sed etiam horam diei, ad ostendendum certitudinem verbi Dei.
marg.| 7 Et   venit etc. Hic ponitur plage inflictio eo modo, quo predicta est. In hebreo autem habetur : Et venit commistio gravissima, et exponitur sicut prius secundum Hebreos.
marg.| 8 Corruptaque est terra, etc id est habitantes in ea.
marg.| 9 Vocavitque   Pharao. Hic ponitur dicte plage ablatio ad regis petitionem dicentis.
marg.| 10 Ite sacrificate. Sed Moyses ostendit hoc impossibile esse, dicens
prol.| {557}
Numérotation du verset Ex. 8,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Abominationes enim etc. Hebrei vocat abominationes illa que coluntur ab idololatris. Egyptii autem colebant Apin in specie tauri, et Iovem in specie arietis, unde et pingitur cum capite arietino. Talia vero animalia erant ab Hebreis immolanda, quod non permisissent Egyptii in terra sua, et ideo subditur, quod si mactaverimus {558} etc. lapidibus nos obruent.
marg.| 2 Viam trium dierum. Quod consensit Pharao, licet ficte.
marg.| 3 Egressus a te orabo, etc. Quia presentibus idololatris nolebat orare.
marg.| 4 Et recedit, etc. Hebreus habet, Et recedet commistio. Cetera patent ex predictis.
Numérotation du verset Ex. 8,moraliter 
marg.| †1  Dixit quoque dominus ad Moysen. Hic agitur de tribus plagis Egypti prima est plaga ranarum, de qua dicitur.
marg.| 2 Ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis. Per ranas vero que morantur in aquis immundis scilicet in paludibus et fossatis, {553} et sua crocitatione inquietant, significantur et advocati in delitiis carnis immunde viventes, et sua loquacitate prolongando causas mundum qui per Egyptum significatur, inquietant multipliciter et perturbant, et exemplo sue immunditie multos fedant, sed per Moysen ducem et per Aaron pontificem restringuntur, quod notatur cum subditur.
Numérotation du verset Ex. 8,moraliter 
marg.| {551} 5 Constitue mihi quando deprecer etc. Sequitur. † at abigantur rane a te, et domo tua et a servis tuis, etc. Per quod designatur, quod principes et prelati in suis curiis debent restringere advocatorum loquacitatem. Secunda plaga est cyniphum, que propter sui subtilitatem vix videri possunt, et tamen acriter pungunt, et significant de {552} tractores, qui vix possunt cognosci, eo quod in presentia ungunt et in absentia graviter pungunt. Per ipsos autem affligitur Egyptus, id est mundus quia provocant rixas, et bella. Eccles. 28. Susurro et bilinguis et maledictus, multos enim turbavit pacem habentes. Tertia plaga est muscarum diversi generis, de qua dicitur.
Numérotation du verset Ex. 8,moraliter 
marg.| {555} 1 Ecce ego   immittam   in te, et in   servos   tuos, etc. Per quas significantur conventicula fidelium et hereticorum et secundum Hebreos {556} inter istas muscas alique erant venenose, per quas significantur heresiarche, qui venenum sue heresis student effundere in simplices ignorantie tenebris involutos,propter quod per Egyptios designantur.
Numérotation du verset Ex. 8,Additio 1 
marg.| {557} In capitulo 8. ubi dicitur in postilla, Fecerunt similiter malefici, etc. Hebrei dicentes quod demones non habent potestatem super aliquod corpus, quod est minus grano hordei seu lenticule, hoc intelligunt de corpore animalis, sicut ciniphes, de quibus hic agitur. Quorum ratio est, quia cum in corpore animalis requiruntur multa organa corporaliter distincta ad diversa et varia opera sensus et motus exercenda, ut patet per Gale. in libris de usu partium. Idcirco secundum hanc considerationem maior potentia requiritur activa ad formandum unum animal in quantitate modica seu minima, quam in aliqua quantitate ad hoc competenti, sicut maior potestas requiritur scriptoris in scribendo litteram tam tenuem, ut contineatur totum psalterium in uno solio, quam ad scribendum eum in multis foliis ad hoc sufficientibus. Unde ratio postillatoris dicentis contra eos, quod potentia activa, que potest in maius, potest et in minus, non sufficeret, nisi coaddatur, quod demones non producunt aliquam formam, nisi applicando activa passivis. Ex quo sequitur, quod cum movere possint magna activa ad producendum magna animalia, quod etiam possint movere parva seu minima ad producendum minima, et sic ratio eorum non videtur {558} habere fundamentum. Ulterius circa hoc quod magi dixerunt, Digitus Dei est hic. Considerandum est, quod in hoc confessi sunt virtutem divinam, prout doctores catholici exponunt, non tamen sic intelligendo, quod ipsi crederent, ut Adonai, quem profitebatur Moyses, esset Deus. Non enim dixerant, Digitus domini est, scilicet sub nomine tetragrammaton , sed Digitus Dei : licet enim omnes crederent esse aliquam causam prima seu superiorem super omnes, et quod illa esset Deus, non tamen ex hoc sequitur, quod ipsi credidissent, quod ille Adonai, cuius nuntium se dicebat esse Moyses, esset illa superior causa. Item notandum, quod illud quod dicit postillator, quod dicti magi non cessaverunt postea resistere Moysi, est minus verum. Nam ut patet ex decursu littere, numquam in aliqua septem plagarum sequentium fit mentio de magis, nisi tantum in septima plaga, scilicet de ulceribus et vesicis, ubi dicitur. Nec poterant malefici stare coram Moyses propter ulcera, que in eis erant. Ubi non dicitur quod fuerunt malefici conati facere similia, sicut dicitur in tribus primis plagis, sed quod verecundia vel horrore non comparuerunt. Unde dicendum, quod in tertia plaga fuerunt magi omnino victi a Deo, que quidem plaga fuit facta per manum Aaron, que erat minor in gradu, eo quod reputabatur {559} tanquam propheta ipsius Moysi, prout dictum fuit supra. Aaron frater tuus orit propheta tuus. et in hoc magis ostendebatur divina potentia. in quantum per minorem servum vincebat maleficos. Item notandum, quod si considerentur effectus harum plagarum in convincendo Egyptios, potest in eis talis ordo attendi, scilicet quod plage inflicte per Aaron, scilicet tres prime attingerent ad convincendum magos, qui in tertia plaga dixerunt. Digitus Dei est hic : non tamen attingunt ad mollificationem cordis Pharaonis in toto, nec in parte. Dicitur enim ibi : Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, scilicet maleficos profitentes divinam virtutem esse, ut dictum est. Sex. vero plage subsequentes facte per Moysen. attigerunt ad hoc, ut devincerent omnes servos Pharaonis, qui in octava plaga dixerunt ei. Usque quo patiemur hoc scandalum ? dimitte eos ut sacrificent Deo suo, quorum consilio non acquievit Pharao, nisi, in hoc tantum, quod dimitteret viros remanentibus familia et pecoribus. In nona vero plaga per Moysen inflicta condescendit Pharao ad hoc, ut irent cum familia, non tamen cum armentis et ovibus Decima vero plaga a Deo inflicta, scilicet primogenitorum attingit ad ultimum effectum, scilicet ut totaliter eos dimitteret et etiam compelleret exire, ut infra. Ex. 11.a. Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Egyptum, et post hoc dimittet eos, et exire compellet in quibus ordo divine providentie relucet, qui per minores facit minora, et per maiores maiora, et per seipsum quod ultimum et perfectum est : in cuius respectu precedentia licet disponant, tamen quodammodo quasi nihil reputantur, iuxta illud 1. Cor. 3.b. Nec qui plantat, nec qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat. Secundum quam considerationem plaga decima primogenitorum Egyptiorum fuit a Deo immediate inflicta, prout Hebrei tenent, quod plane sonat littera infra. 12.b. ubi dicitur. Transibo per terram Egypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Egypti, etc. licent tamen secundum doctores nostros hec plaga per angelum fuerit facta, quod etiam In eodem capitulo habetur ubi dicitur. Et non sinet percussorem ingredi domos vestras. Ex quo patetque percussor immediatus non erat ipse Deus, sed angelus Deo subditus, quod potest etiam intelligi de malo angelo, quia secundum gl. mali angeli tales pestes facere solent permissione Dei. Unde de hac materia dicitur Ps. 77.e. Misit in eis iram in signationis sue, etc. immissiones per angelos malos, nihilominus tamen appropriatur hec plaga decima immediatius Deo quam alie, quia in ea mediator erat invisibilis ; non autem aliis, ubi Moyses et Aaron erant ministri qua ratione hec plaga appropriatur Deo tanquam immediato actori. et etiam quia erat completiva intenti, scilicet de liberatione populi.
Numérotation du verset Ex. 8,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo 8. ubi dicitur in postilla : Ad hoc autem est argumentum, quia Saraceni, etc.
prol.| Quod Saraceni ablutionibus utantur ex ritu antiquo Egyptiorum, non videtur rationabiliter dictum. Tum quia a tempore de quo hic agitur usque ad Mahometum qui sectam Saracenorum incepit, fluxerunt plus quam mille, et septingenti anni in quibus in Egypto multa et varia dominia intervenerunt, sicut in aliis partibus mundi, ut puta Chaldeorum, Medorum, Grecorum, Romanorum, et huiusmodi, in quibus verisimile est quod non servabatur huiusmodi ritus, sicut nec in aliis nationibus. Tum quia Saraceni non solum habitantes in terra Egypti sed etiam habitantes circa mare meridianum usque in partes orientales mundi ablutionibus huiusmodi utuntur : fundamentum autem eorum in huiusmodi ablutionibus et falsum et erroneum ; aliud tamen est.
prol.| Pro quo sciendum, quod ipsi precipiuntur a suo pseudo propheta, scilicet Mahometo custodire legem, scilicet Mosaicam et evangelicam, ut in suo Alchorano expresse continetur, ipsi vero simulando observationem Mosaice legis, in qua precipitur, ut quilibet masculus circuncidatur, quod quidem preceptum est initium totius observantie legalis, circuncidunt se erronee tamen, quia non in octava die sicut Gn. 17.b. et Lv. 12.c. precipitur, sed post lapsum cuiuscumque temporis indifferenter, Simulando etiam observationem evangelii in quo primum sacramentum est baptismus, ipsi se baptizant seu abluunt, erronee tamen in multis, specialiter in hoc, quod ille falsus baptismus iteratur apud eos et frequentatur multoties ad libitum, in qua iteratione sequuntur multos alios errores suos et specialiter duos. Unus est, quia non credunt mortem Christi. nos autem credentes quod una Christi mors unum baptisma consecravit ut in gl. ad Hbr. 6. baptismum non iteramus, ipsi vero hanc mortem negantes baptismum frequentant. Secundus error eorum circa hoc est, quia non credunt originale peccatum esse, sed peccata actualia tantum. Et quia ista, scilicet actualia peccata multoties iterantur, ideo ipsi sua baptismata seu ablutiones frequentant, nos vero credentes quod per unius delictum omnes homines damnationem incurrerunt, ut patet ad Rm. 5.d. contra quod delictum, scilicet originale, principaliter fuit baptismus ordinatus, tantum unum baptisma profitemur : et licet ista ad expositionem littere non requirantur, {560} interponuntur tamen hic ad instructionem fidelium, qui quando que cum Seracenis de similibus disputant seu ratiocinantur, unde si eis imponeretur quod huiusmodi ablutiones haberent ex ritu Pharaonis et aliorum Egyptiorum tante antiquitatis, verteretur eis in derisum.
Numérotation du verset Ex. 8,replica 
prol.| Replica correctorii contra Burgensem. In capitulo 8. postillator reprehendit Iudeos asserentes quod demones non habent potestatem super aliquod corpus minus grano milii, arguens. Quicquid potest in maius, potest in minus, etc. Burgensis dicit illam rationem non sufficere, nisi supposito quod demones non producant aliquam formam, sed solum applicent activa passivis. Sed videtur Burgensis hic peccare in logica, philosophia, et theologica. In logica namque argumentum per locum a maiori constructive valet, presertim in materia motiva vel translativa, de quo logici exemplificant, quod potens portare mille libras, potest etiam portare decem, et ita potens applicare ad magnum effectum corpora, potest etiam ad minorem effectum. Item secundum philosophos dato addito Burgensis , ratio non valeret potest enim quis producere formam maiorem, qui non minorem. Potest enim homo generare hominem magnum, sed non potest generare muscam parvam, et ideo stante addito Burgensis , videlicet quod demones non producerent formas sicut non faciunt, tunc non valet ratio, quam cum suo medio putat valere. Non enim sequitur, demones non producentes formas, faciunt effectus maiores, igitur minores. Patet instantia de homine in argumento logico supra. Quinimo supposito et concesso quod demones non producant formas novas solum applicent activa passivis, adhuc argumentum est formale, Demones possunt in maius, igitur in minus quantum ad propositum, quia secundum sanctum Th. non possunt nisi permittere ; igitur Deus poterit, quod facient maius non potendo minus et econverso. Unde patet quod theologice concedendum est, si Deus permiserit quod demones sive producant sive non ; adhuc possunt in minus et non in maius, et econverso. Argumentum autem postillatoris tenet per locum a maiori constructive, quod ad motum exteriorem et potentiam motivam de communi lege, videlicet si Demones possunt movere et applicare activa passivis ad generationem vel productionem maioris, sequitur et minoris ; nec requiritur ad valorem consequentie, an producant formas vel non, ut patet ex dictis.
prol.| Item In eodem capitulo hoc dicit postillator, quod magi post tertiam plagam non cessaverunt resistere Moysi. Burgensis dicit esse minus verum, sed ad hoc non adducit rationem nisi ab auctoritate negative, quod non valet : sed postillatoris est bona ratio fundata in littera In sequenti enim ca. dicitur de magis, quod in septima plaga vulnerum et vereficarum turgentium non poterant stare coram Moyse. Ex qua littera patet ; quod usque ad illud tempus steterunt coram Moyse non ad iuvandum, sed ad resistendum, quia alias iniuste fuissent puniti illa septima plaga, quamvis enim post tertiam plagam propter confusionem, quia non poterant facere similiter de cetero non attentaverunt resistere Moysi per facere aliquid similiter, tamen astiterunt Pharaoni pravis consiliis propter que sunt. Si enim in tertia plaga confessi fuissent Dei Israel divinitatem, ut dicit Burgensis , destitissent utique a malo, et regi bonum persuasissent, et sic septima plaga puniti non fuissent. Exemplum huius habetur In eodem capitulo 9. infra de plaga grandinis ; quam evaserunt hi servi Pharonis qui timuerunt verbum domini, et fecerunt confugere servos suos et iumenta in domos. Qui autem verbum domini, neglexerunt, plaga grandinis interierunt ita Deus pronior ad miserandum quam ad perdendum maleficis in septima plaga perfecisset, si in tertia confessi divinitatem Dei Israel vel ab iniquis resistentiis abstinuissent. Falsum igitur est quod Burgen. dicit : in tribus primis plagis magos convictos ad confitendum Deitatem. Nam primo in septima sunt convicti, quando pre vulneribus coram Moyse stare non potuerunt. Item idem Burgensis pro confirmatione dictarum suarum ineptiarum, ponit comparationes plagarum factarum per Aaron et Moysen, et Deum immediate dicens eis relucere ordinem divine providentie, cum per minores facit minora, et per maiores maiora, et maxima per seipsum, que dicit in decima plaga consistere. Sed hic ordo Burgensis multipliciter deficit. Primo quia dicit decimam plagam factam a Deo sine aliquo medio : Cuius oppositum patet ex littera, dicente eam factam a percussore. Dicitur enim infra 12.d. de domino. Et non sinet percussorem ingredi domos vestras et ledere. Unde patet quod illa decima plaga sit facta a Deo mediante percussore, sicut alie mediante Moyse et Aaron. Et hec est sententia sanctorum doctorum et communiter catholicorum, sicut prius idem Burgensis dicet. Secundo deficit, quia distinguit primas plagas factas ab Aaron tanquam minores, et sequentes factas a Moyse tanquam maiores, et decimam tanquam maximam factam immediate a Deo. Secundum hec dicta, quarta non distingueretur a decima, quia non legitur in ea Aaron vel Moysen aliquid fecisse, sed dicitur in hoc 8.c. dominus fecit. Et venit musca gravissima ? nec videtur catholice dictum Deum immediate talia signa non fecisse effective que per Moysen et Aaron, et angelos tanquam per instrumenta fecit.
prol.| {561} Nam instrumenta creata ad tales effectus supernaturales se non extendunt effective, quia non oriuntur ex potentia naturali sed obedientiali, qua quodlibet potest fieri ex quolibet que solum dominum respicit pro immediate efficiente. Sententia enim est beati August. ix. super Gn. et 3. de tri. c. 7. Nam etsi sancti sicut Moyses et alii dicantur signa facere, hoc catholice intelligendum est, quod Deus per eos, qui per seipsum. Tertio deficitur, quia si minora per minores, etc. sequitur quod demones tanquam maiores debent Moysi et Aaron preferri. Nam decimam plagam, quam reputat Burgensis maximam, fecit Deus ministerio demonum, ut etiam Burgensis ponit auctoritate sanctorum doctorum, et tales etiam plage in scriptura dicuntur immissiones per angelos malos : Cum igitur illa maxima sit per eos facta, non per Moysen nec Aaron, sequitur eos esse potiores Moyse et Aaron, non solum natura quod verum {562} est, sed et potestate et auctoritate quod falsum est. Et si verum est, pestes et mala pene infligi ministerio malorum angelorum, probabile est dicere, quod omnes plagas Egyptiacas Deus fecerit ministerio eorum, quamvis ad nutum et ad exteriorum designationem Moysi et Aaron elevatio et proiectio virge facta esse dicantur. Non enim virga nec eius elevatio se extenderent, ad eruptionem ranarum, muscarum, et ceterorum tam subito, nisi ministerio angelorum dictorum per Deum deputatorum ad designationem et prenuntiationem Moysi et Aaron concurrente. Frustra igitur Burg, hic se fatigavit.
prol.| In hoc autem, in quo Burgensis postillatorem notat ultimo, scilicet an ablutionem Pharaonis imitentur adhuc Saraceni, vel an habeant eam a Mahometo, non est magni ponderis, nec ad litteram exponendam vel ad conferendum cum Saracenis, multum importat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_8)

Notes :