Nicolaus de Lyra

Capitulum 15

Numérotation du verset Ex. 15,1 

Tunc
cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino et dixerunt :
Cantemus
Domino, gloriose enim magnificatus est.
Equum
et ascensorem
deiecit in mare.
Numérotation du verset Ex. 15,2 

Fortitudo mea et laus mea,
Dominus,
et factus est
mihi in salutem. Iste Deus
meus et glorificabo
eum,
Deus patris mei
et exaltabo
eum.
Numérotation du verset Ex. 15,3 

Dominus quasi vir pugnator,
Omnipotens nomen eius,
Numérotation du verset Ex. 15,4 

currus
pharaonis et exercitum eius
proiecit in mare: electi principes
eius submersi sunt in mari Rubro
Numérotation du verset Ex. 15,5 

abyssi
operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis
Numérotation du verset Ex. 15,6 

dextera tua Domine
magnificata est1 in fortitudine dextera tua
1 magnificata est] magnifice Weber
Domine
percussit inimicum
Numérotation du verset Ex. 15,7 

et in multitudine glorie tue
deposuisti
adversarios
nostros2
2 nostros] meos Weber
misisti iram tuam que devoravit eos sicut3 stipulam
3 sicut] ut Weber
Numérotation du verset Ex. 15,8 

et in spiritu furoris tui congregate sunt aque stetit unda fluens,
congregate sunt abyssi in medio mari.
Numérotation du verset Ex. 15,9 

Dixit inimicus:
Persequar
et comprehendam,
dividam
spolia,
implebitur anima
mea evaginabo
gladium meum
interficiet
eos manus mea.
Numérotation du verset Ex. 15,10 

flavit spiritus
tuus, et operuit eos mare: submersi sunt
quasi plumbum
in aquis vehementibus.
Numérotation du verset Ex. 15,11 

quis similis tui
in fortibus
Domine quis similis tui magnificatus4 in sanctitate
4 magnificatus] magnificus Weber
terribilis
atque laudabilis
et faciens mirabilia?
Numérotation du verset Ex. 15,12 

extendisti manum tuam,
et devoravit eos terra.
Numérotation du verset Ex. 15,13 

dux fuisti
in misericordia tua populo
quem redemisti
et
portasti eum
in fortitudine
tua ad habitaculum sanctum tuum
Numérotation du verset Ex. 15,14 

ascenderunt5
5 ascenderunt Rusch Edmaior. (omnes codd. et edd.)] attenderunt restitutio archetypi ab Edmaior. Weber
populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores
Philistiim
Numérotation du verset Ex. 15,15 

tunc conturbati sunt principes
Edom
robustos Moab
obtinuit tremor
obriguerunt
omnes habitatores
Chanaan.
Numérotation du verset Ex. 15,16 

irruat super eos formido et pavor,
in magnitudine
brachii tui
fiant immobiles quasi lapis,
donec pertranseat populus
tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti.
Numérotation du verset Ex. 15,17 

introduces eos,
et plantabis in monte
hereditatis tue
firmissimo habitaculo tuo
quod operatus es Domine
sanctuarium tuum6
6 tuum] om. Weber
Domine quod firmaverunt manus
tue
Numérotation du verset Ex. 15,18 

Dominus regnabit in eternum
et ultra
Numérotation du verset Ex. 15,19 

ingressus est enim eques7 pharao
7 eques] equus Weber
cum curribus et equitibus eius in mare
et reduxit super eos Dominus aquas maris
filii autem Israel
ambulaverunt per siccum
in medio
maris8
8 maris] eius Weber
Numérotation du verset Ex. 15,20 

sumpsit ergo Maria prophetes9
9 prophetes] prophetis Weber
soror Aaron tympanum
in manu
egresseque sunt
omnes mulieres
post eam
cum tympanis
et choris
Numérotation du verset Ex. 15,21 

quibus precinebat
dicens cantemus
Domino
gloriose enim magnificatus est
equum et ascensorem10 deiecit in mare.
10 ascensorem] +eius Weber
Numérotation du verset Ex. 15,22 

tulit autem Moyses Israel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque
tribus diebus per solitudinem
et non inveniebant aquam
Numérotation du verset Ex. 15,23 

et venerunt in Marath
nec poterant bibere aquas
de Marath11 eo quod essent amare.
11 Marath] Mara Weber
Unde et congruum nomen loco12 imposuit
12 n. l.] inv. Weber
vocans illum13 Marath14 id est amaritudinem
13 illum] illud Weber |
14 Marath] Mara Weber |
Numérotation du verset Ex. 15,24 

et murmuravit populus
contra Moysen
dicens: quid bibemus?
Numérotation du verset Ex. 15,25 

At ille clamavit ad Dominum
qui ostendit ei lignum
quod cum misisset in aquas,
in dulcedinem
verse sunt.
Ibi
constituit ei precepta atque iudicia et ibi temptavit
eum
Numérotation du verset Ex. 15,26 

dicens: si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris,
et obedieris mandatis eius, custodierisque omnia precepta illius, cunctum languorem
que15 posui
15 que] quem Weber
in Egypto,
non inducam super te. Ego enim sum16 Dominus sanator
16 sum] om. Weber
tuus.
Numérotation du verset Ex. 15,27 

Venerunt autem in Helim filii Israel17,
17 filii Israel] om. Weber
ubi erant duodecim fontes aquarum,
et septuaginta palme
et castrametati sunt iuxta aquas.

Capitulum 15

Numérotation du verset Ex. 15,1 
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 15r b
Numérotation du verset Ex. 15,ad litteram 
marg.| marg.| {619} .1. Tunc cecinit Moyses. Hic consequenter ponitur gratiarum actio pro tanto beneficio, et primo quantum ad viros, secundo quantum ad mulieres,ibi : Sumpsit ergo Maria. Circa primum premittitur Dei laudatio, secundo subditur causa vel ratio. ibi : Dominus quasi vir pugnator. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Cantemus Domino. Per hoc designatur quod invicem se invitabant ad Dei laudem.
marg.| .3. Gloriose, etc. Ex submersione enim Egyptiorum longe lateque diffusum est preconium sue magnitudinis.
marg.| .4. Fortitudo, etc scilicet effective.
marg.| .5. Et laus, etc scilicet materialiter, qua ex eius facto habuerunt materiam laudis.
marg.| .6. Iste Deus. Dicunt Hebrei, quod ly iste. facit demonstrationem ad sensum, quia filii Israel videbant Deum, et ostendebant eum digito super mare rubrum, in aliqua tamen similitudine visibili, quia deitas non potest {620} sic videri, unde dicunt quod clarius tunc vidit Deum populus quam prophete postea, sed istud de scriptura non habet auctoritatem, ideo eadem facilitate contemnitur qua probatur, maxime cum populus parum ante contra Moysen acriter et iniuste murmurasset, nec est verisimile quod scriptura tantam Dei condescensionem tacuisset, ideo dicendum quod ibi est demonstratio ad intellectum, accepta tamen ex effectu visibili, ex hoc enim quod videbant factum soli divine virtuti possibile, intelligebant Dei presentiam adesse.
marg.| .7. Deus patris mei, etc. Hoc additur ad ostendendum quod per merita sanctorum patrum Deus fecit eis illud beneficium.
marg.| .8. Dominus quasi, etc. Hic subditur laudis ratio, et primo propter beneficium preteritum, secundo propter futurum,ibi : Et portasti eum etc. Circa primum dicitur, Dominus quasi vir pugnator id est fortis pugnator quia tamen eius fortitudo incomparabiliter excedit omnem fortitudinem creatam, ideo subditur :
marg.| .9. Omnipotens nomen, etc. quod patet per effectum multiplicem sequentem cum dicitur.
marg.| marg.| {621} .1. Currus Pharaonis, etc. eos fulminibus feriendo, et rotas curruum subvertendo, ut dictum est precedentis.
marg.| .2. Abyssi eos, etc. id est profunde ex Dei precepto. super eos reverse, ut predictum est.
marg.| .3. Dextra tua, etc. id est Pharaonem caput exercitus.
marg.| .4. Deposuisti, etc. id est Egyptios eum sequentes. In hebreo habet Adversarios tuos. et est eadem sententia, erant enim adversarii ipsius Dei et populi Israel.
marg.| .5. Misisti iram, etc. id est ita faciliter sicut ignis stipulam devorat.
marg.| .6. In spiritu furoris tui congregate, etc. videtur quod deberet dicere : In spiritu dulcoris tui, quia ex Dei gratia aque congregata sunt quasi muri hinc et inde, ut filii Israel possent. transire. dicendum quod idem effectus est dulcedinis Hebreis, et furoris Egyptiis. Congregatio enim aquarum predicta gratiosa fuit Hebreis, prebens eis transitum, sed dura fuit Egyptiis, tum quia filii Israel transitum habuerunt eis invitis, et quia propter dictam congregationem. secuti sunt Hebreos et submersi.
prol.| {622} .7. Stetit unda fluens id est aqua de natura sua fluida stetit contra naturam suam, sicut murus erecta.
marg.| .8. Congregate sunt abyssi in medio, etc. Per hoc enim quod retraxerunt se aque ut preberent medium iter, elevate sunt aque in altum in medio mari quia ex tali congregatione non exierunt ripas maris.
marg.| .9. Dixit inimicus persequar, etc. In corde suo et ore.
marg.| .10. Dividam spolia, etc. cum rediero victor.
marg.| † Implebitur anima mea, evaginabo gladium meum id est voluntas mea.
marg.| .11. In terficiet eos manus mea id est potestas exercitus mei. Hec cogitabat Pharao, sed vulgariter dicitur. Multum remanet de cogitatione fatui. ideo sequitur :
marg.| .12. Flavit spiritus tuus, etc. Quia sicut ad statum venti palee moventur, ita ad nutum Dei mare reversum est super eos.
marg.| .13. Submersi sunt, etc. Per gravitatem plumbi intelligitur quod erant peccatis valde aggravati, et submersione digni.
marg.| .14. Quis   similis etc. quasi dicat nullus, quia finiti ad infinitum nulla est comparatio.
marg.| marg.| {623} Magnificus, etc. Facta autem hominum aliquando licet sint magna, tamen frequenter sunt mala. sed Dei facta non possunt esse nisi sancta.
marg.| .2. Terribilis scilicet Egyptiis.
marg.| .3. Atque laudabilis id est Hebreis.
marg.| .4. Faciens. In utrisque, sed in Egyptiis In eorum destructionem, in Hebreis ad eorum salvationem.
marg.| .5. Extendisti manum id est manum iustitie tue ad vindicandum, que cum cessat a punitione malorum, videtur esse contracta.
marg.| .6. Et devoravit :. non quod intricaverit viscera terre, sed quia descenderunt ad terram, que erat in fundo maris ita operti ac si fuissent a terra absorti.
marg.| .7. Dux fuisti. per angelum precedentem, et per columnam ignis et nobis viam Die noctuque ostendentem, ut patet ex predicti.
marg.| .8. Populo, etc. non auro vel argento, sed mirabilibus signis.
marg.| .9. Et   portasti   . Hic consequenter subditur ratio laudis ex beneficiis futuris, et est hic prophetia cum laude, et primo ponitur beneficium, quod erat ultimum in executione, sed primum in intentione scilicet introductio filiorum Israel in terram promissionis, et specialiter in Hierusalem, ubi edificandum erat templum ad divinum cultum, quod vocatur habitaculum sanctum Dei, et hoc est quod dicitur. Et portasti eum id est portabis. loquitur enim scriptura de futuro per modum preteriti propter certitudinem prophetie predestinationis, quia illud quod est preordinatum a Deo fieri, est ita certum ac si iam esset factum.
marg.| .10. In fortitudine. Quia per signa divine virtutis, deduxit eos dominus {624} ad terram promissionis, ut patet in Iordanis siccatione, et in regum fortissimorum debellatione, et in subversione civitatis Hiericho, et similibus.
marg.| .11. Ad habitaculum id est ad locum ubi postea fundatum est templum.
marg.| .12. Ascenderunt, etc. Quia Amalechite et populi qui erant eis confederati, audientes quod filii Israel transierant mare rubrum et essent in deserto eis propinquo, irati sunt timentes ne invaderent terram eorum, et ideo antequam essent magis fortificati, voluerunt eos delere, et ascenderunt ad pugnandum cum eis, ut habetur infra 17 capitulo
marg.| .13. Dolores obtinuerunt. ex prosperitate filiorum Israel, tum quia antiquitus fuerunt molesti primi eorum Isaac, ut habetur Gn. 26. capitulo tum quia habitabant infra terminos terre eis promisse.
marg.| .14. Tunc conturbati, etc. ne filii Israel invaderent eos, tamen frustra timuerunt, quia dominus inhibuit filiis Israel, ne pugnarent contra eos.
marg.| .15. Obriguerunt, etc. Cum enim audierunt quod dominus siccasset aquas Iordanis ante eos ut intrarent ad terram Chanaan, timor nimius irruit super eos secundum quod Raab meretrix dixit exploratoribus filiorum Israel. Iosue 2.h. Pertimuit et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum. et hoc designatur cum dicitur hic. Obriguerunt, quia tremor magnus facit membra exteriora rigescere.
marg.| .16. Irruat super, etc. Interius.
marg.| .17. Et pavor. exterius.
marg.| .18. Fiant immobiles. ita quod non possit se defendere.
marg.| .19. Donec pertranseat. ad locum ubi fundatum est templum.
prol.| {625}
Numérotation du verset Ex. 15,ad litteram 
marg.| .1. In troduces eos et plantabis id est radicare facies intantum, quod non possint inde avelli virtute humana.
marg.| .2. In monte, etc. id est in terra promissionis, que est montuosa.
marg.| .3. Firmissimo habitaculo tuo id est templo ibi fundando.
marg.| .4. Quod operatus etc. Sicut principalis actor, sed Salomon operatus est in hoc sicut minister Dei. et loquitur per modum preteriti de futuro. ex causa supradicta cum dicitur. Quod operatus es, quia nondum erat factum templum, Considerandum autem, quod sicut dictum fuit Gn. 15. ubicumque in Sacra Scripturapro operibus virtutum promittuntur bona temporalia, illa non sunt principaliter intellecta, quia finis semper debet esse melior eis que sunt ad finem. premium autem finis est operis quod ordinatur in illud. Et ideo sub illis bonis temporalibus promissis que sunt minora bona quam opera virtutum intelliguntur illa bona spiritualia principaliter intenta. sicut sub promissione terre promissionis, intelligitur terra viventium i. civitas celestis promissa, et ita hic sub promissione templi materialis intelligitur principaliter promissa domus celestis, vel templum ubi Deus {626} colitur non per speculum in enigmate, sed per iugem laudem. et in aperta visione secundum quod dicitur Ps. 73.a. Beati qui habitant in domo tua domine, etc. et hoc dicit Rabbi Salomon in loco isto. et eius dictum consonat fidei nostre : et sic intelligitur quod dicitur hic : Firmissimo habitaculo tuo quod operatus es domine etc. quia celum empyreum quod est hic templum locus beatorum est factum a principio creationis mundi, et eius autor et artifex fuit Deus solus. Notandum etiam, quia quod supradixit per modum preteriti propter certitudinem prophetie hic explicat per modum futuri cum dicitur. Introduces eos etc. quia futurum erat quod introducerentur.
marg.| .5. Dominus regnavit in   eternum etc. ut in hebreo habetur : [hébreu] leolam vEd, in seculum et ultra. Seculum autem proprie significat tempus 50. annorum : sed quando additur ei et ultra, significat eternitatem. et bene dicit hic. Regnabit, quia non regnavit ab eterno, sicut nec fuit creator ab eterno, nec dominus, quia talia nomina et verba consignat creaturam subiectam, que non fuit ab eterno.
marg.| .6. In gressus est enim. Istud quod fuit dictum in principio cantici hic repetitur in fine, sicut solet fieri in cantilenis.
prol.| {627}
Numérotation du verset Ex. 15,ad litteram 
marg.| .1. Sumpsit ergo Maria. Hic consequenter describitur gratiarum actio, quantum ad mulieres, cum dicitur, Sumpsit ergo Maria prophetissa. Quod enim habuerit spiritum prophetie, patet ex lib. Nm. 12.a. ubi ipsa et Aaron dixerunt, Et nobis sicut et Moysi locutus est Deus.
marg.| .2. Soror Aaron. Et quare non dicatur soror Moysi, sicut et soror Aaron ? Hebrei assignant duplicem causam. Una est, quia ante nativitatem Moysi, cum adhuc non haberet fratrem nisi Aaron, prophetavit matri sue quod paritura erat filium qui liberaret Israel. Alia causa est, quia Aaron ostendit se multum zelare pro ea quando fuit percussa lepra, ut habetur Nume. 12.
marg.| .3. Tympanum in manu sua. Cognoverat enim per spiritum prophetie antequam exiret de Egypto, quod Deus esset collaudandus pro beneficiis exhibendis Israel post exitum de Egypto ideo secum portavit tympanum de Egypto ad cantandum laudes divinas, et fecit apportare similiter per alias mulieres. unde sequitur :
marg.| .4. Egresseque sunt, etc. Quibus precinebat scilicet quod oportebat fieri, et alie respondebant sicut solet fieri in tympanis et choris. et eodem modo fecit Moyses respectu virorum.
marg.| .5. Tulit autem etc. Postquam descripta est remotio impedimenti, hic consequenter describitur continuatio itineris incepti. Ad hoc autem tria requiruntur. primum est provisio alimenti secundum est repressio adversarii. tertium ordinatio populi subiecti. Et secundum hoc dividitur in tres partes. Secunda incipit in medio, xvii. capitulo ibi : Venit autem Amalech. Tertia in principio 18. capit. Circa primum describitur provisio {628} alimenti quantum ad qualitatem, secundo quantum ad substantiam, c. 16. Alimentum autem consistit in cibo et potu. habebant autem adhuc filii Israel de cibo quem apportaverant de Egypto. Et ideo de hoc hic non fit mentio, sed de potu tantum quantum ad qualitatem. quia aque amare dulcorate sunt dicit igitur : Tulit autem Moyses scilicet de mari rubro et dicitur tulit, quia cum quadam violentia et importunitate fecit eos inde recedere. erant enim cupidi, et ideo erant nimis intenti ad spolia Egyptiorum submersorum colligenda, quia secundum quod dicunt Hebrei, ista spolia fuerunt maiora et pretiosiora, quam illa que, asportaverant de Egypto per accommodationem, de qua dictum est 12. ca.
marg.| .6. Et egressi etc. de littore maris rubri.
marg.| .7. Et non inveniebant etc scilicet ad sufficientiam pro se et animalibus suis.
marg.| .8. Et venerunt etc. hoc dicitur per anticipationem, quia locus ille adhuc non vocabatur Mara, sed sic postea vocatus fuit a filiis Israel propter amaritudinem aque secundum quod subditur :
marg.| .9. Unde et congruum, etc scilicet populus Israel.
marg.| .10. Et murmur, etc. id est vulgares homines, qui non considerant nisi presentia, sapientes vero qui considerabant. Dei beneficia preterita, patienter portabant, sperantes de divino auxilio.
marg.| .11. At ille   clamavit etc. ostendens quod boni rectores non debent omittere bona subditorum procurare propter eorum murmurationem.
marg.| .12. Qui ostendit etc. Dicunt aliqui, quod istud lignum de natura sua erat amarum, et sic fuit ibi maius miraculum, in quantum per eius immissionem {629} dulcorate sunt aque, et facte potabiles, Contrarium autem videtur mihi per illud Eccle. 38.a. Nonne a ligno in dulcorata est aqua, etc. nam ibi loquitur scriptura de naturalibus proprietatibus terre nascentium ad utilitatem hominis :
Numérotation du verset Ex. 15,ad litteram 
marg.| .1. Ibi constituit, etc. Dicit hic Rabbi Salomon quod dominus videns filios Israel otiosos, ne per otium, quod est sentina omnium vitiorum, declinarent ad peiora, dedit eis Duo precepta legis, ut studerent in eis ad sciendum et ad operandum, scilicet preceptum de observatione sabbathi, quod continet plures observantias. Et preceptum de vacca rufa, de cuius cineribus commistis aque, fiebant aque illustrationis, per quam purgabantur immundi, ut habetur Nm. 19. Tradidit etiam eis aliqua capitula de pertinentibus ad iudicialia, ut scirent qualiter deberent ad invicem iuste et pacifice conversari.
marg.| .2. Et ibi tentavit eum scilicet populum, ut per experientiam servandi precepta vel negligendi, appareret obedientia eius ad Deum vel in obedientia, non tamen sic intelligendo, quod Deo apparet aliquid de novo, sed aliis. et hoc modo tentavit Abraham, ut eius obedientia aliis esset {630} nota, sicut dictum fuit Gn. 22.
marg.| .3. Cunctum   languorem   quem posui in Egypto non   inducam   super te, si obedieris mihi, unde dicitur Ps. 104.d. Et non erat in tribub. eorum infirmus, quod est intelligendum de illis qui obediebant Deo, quia rebelles fuerunt a Deo percussi pluries, ut patet in multis locis infra, sicut pro adoratione vituli, et pro concupiscentia carnium. et pro rebellione contra Moysen, et similibus.
marg.| .4. Ego enim dominus, etc. quasi dicat si propter peccatum te percussero, propter penitentiam veram te sanabo secundum quod scribitur Iob. 5 capitulo
marg.| .5. Venerunt autem, etc. Hic describitur provisio alimenti quantum ad substantiam. et primo quantum ad cibum, secundo quantum ad potum. 28 capitulo Circa primum premittitur defectus cibi, secundo subditur provisio Dei, ibi : Dixit autem dominus ad Moysen. Circa primum dicit : Venerunt autem in Elim, ubi erant 12. fontes. secundum numerum 12. tribuum. et sic quelibet tribus habuit fontem suum per se : ne ex haustu communi inter tribus dissensio oriretur.
marg.| .6. Et Septuaginta   palme   . In signum quod habituri erant. 70. iudices sub Moyse.
marg.| .7. Et   castrametati   sunt, etc. Ut recrearentur potu et palmarum fructus
Numérotation du verset Ex. 15,moraliter 
marg.| marg.| {619} .2. Cantemus, etc. Hic ponitur gratiarum actio pro Dei beneficio prestito in Egyptiorum submersione, et populi Israel liberatione, nec est hic querendus alius sensus mysticus, nisi quod per hoc {620} docemur Deo gratias agere de beneficiis acceptis, quia talis gratitudo est dispositio ad alia beneficia a Deo recipienda, ideo In eodem cantico subditur prophetia de habitatoribus terre Chanaan terrendis et debellandis cum dicitur.
Numérotation du verset Ex. 15,moraliter 
marg.| marg.| {623} .12. Ascenderunt. Dolores obtinuerunt habitatores Philistiim. Et sequitur :
prol.| {624} .15. Obriguerunt omnes, etc. Et per hoc docemur per gratitudinem de beneficiis preteritis separare de futuris accipiendis Subditur autem dulcoratio aquatum Marath, cum dicitur.
Numérotation du verset Ex. 15,moraliter 
marg.| marg.| {627} .12. Qui ostendit ei lignum etc. Per aquas amaras significantur tribulationes vite presentis. Is. 8. Ecce adducet dominus super eos aquas fluminis fortes et multas regem Assyriorum etc. Per lignum autem intelligitur crux id est passio Christi, que si mittatur per fidem caritate {628}formatam in cor hominis repletum aquis tribulationis, vertit illas in dulcedinem per virtutem patientie et spem retributionis eterne. Mt. 5.a. Cum vos oderint homines et separaverint, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in celis.
Numérotation du verset Ex. 15,Additio 1 
marg.| marg.| {629} In capitulo 15. ubi dicitur in postilla : Fortitudo mea, scilicet effective etc. Sicut fortitudo mea. Intelligitur effective, sic et laus mea effective intelligi potest. unde super illud verbum : Fortitudo mea, et laus, etc. gl. Inter. quia per eam fortis sum et laudabilis.
Numérotation du verset Ex. 15,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo 15. ubi dicitur in postilla, Ascenderunt populi et ira. etc. Passio ire non consurgit ex timore, sed ex aliis passionibus, scilicet ex tristitia illata cum desiderio et spe ulciscendi, secundum Philosophum 2. Rhetorice. unde non videtur dicendum quod Amalechite irati sunt propter timorem. ne invaderent terram eorum, prout in postilla, sed potius ira eorum ex tristitia procedente ex prosperitate filiorum Israel intelligenda est una cum desiderio et spe vindicandi se, quod exodio antiquo. quod habebat Esau erga Iacob processit, de quo supra Gn. 7.g. Amalech enim de prosapia Esau fuit, ut supra Gn. 36.b. De Philistheis autem autem, et aliis, non dicit quod fuerunt irati, sed dicit : Dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim ; timentes ne invaderent terram eorum.
Numérotation du verset Ex. 15,Additio 3 
marg.| marg.| {630} In eodem capitulo 15. ubi dicitur in postilla : Ibi constituit ei precepta Antiqui Hebreorum communiter tenent, quod preceptum de observatione sabbathi et quedam iudicialia fuerunt data populo Israelitico in hoc loco, non autem preceptum de vacca rufa, ut dicit Rabbi Salomon quod rationabilius dicitur, nam de precepto sabbati satis patet cum inf. 16 capitulo ante dationem legis habeatur : Videte quia dominus dedit vobis sabbathum. De iudicialibusautem satis videtur necessarium, ut eis darentur aliqua iudicialia precepta, non enim tantus populus potuisset durare usque addationem legis, nisi habuisset aliquas constitutionesquibus regerentur in iudicialibuspreceptum autem de vacca rufa erat omnino superfluum et inutile pro nunc, donec tabernaculum fieret et alia sacra, ad quorum ingressum seu tactum requirebatur purgatio per aquam lustrationis prout In capitulo Nm. allegato per postillatorem, etc.
Numérotation du verset Ex. 15,replica 
prol.| Replica correctorii contra Burgensem In. c. 15. cum pos. exponeret illud : Ascenderunt populi et irati sunt timentes ne invaderent terram eorum. Burgensis notat eum, quod velit dicere iram illam ex timore originari quod non est verum, sed postillator vult iram cum timore concurrere, ut videlicet timentes futurum eius malum, sub spe tamen evadendi illud, ascenderunt irati adpugnandum contra filios Israel.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_15)

Notes :