Nicolaus de Lyra

Capitulum 29

Numérotation du verset Ex. 29,1 

Sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur.
Tolle vitulum
de armento,
et duos arietes1 immaculatos,
1 duos arietes] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,2 

panesque azymos,
et crustulam2 absque fermento que conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita:
2 crustulam plerique codd., edd. Ω Rusch] crustula Weber
de simila triticea cuncta facies
Numérotation du verset Ex. 29,3 

et posita in canistro offeres vitulam3 autem
3 vitulam] vitulum Weber
et duos arietes
Numérotation du verset Ex. 29,4 

et Aaron
ac filios eius
applicabis ad ostium
tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis4 aqua,
4 suis Ω Rusch Ed1530 Clementina ] om. cett. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,5 

indues Aaron vestimentis suis, id est
linea
et tunica,
et superhumerali
et rationali
quod constringes balteo
Numérotation du verset Ex. 29,6 

et pones tiaram in capite eius,
et laminam sanctam
super tiaram
Numérotation du verset Ex. 29,7 

et oleum unctionis
fundes super caput eius
atque hoc ritu consecrabitur.
Numérotation du verset Ex. 29,8 

filios quoque illius
applicabis,
et indues tunicis lineis
cingesque balteo
Numérotation du verset Ex. 29,9 

Aaron scilicet et liberos eius, et impones
eis mitras
eruntque
sacerdotes mihi5 in religione perpetua
5 mihi] mei Weber
postquam initiaveris
manus eorum,
Numérotation du verset Ex. 29,10 

applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii
imponentque Aaron et filii eius super caput illius manus6
6 super caput illius – manus] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,11 

et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii
Numérotation du verset Ex. 29,12 

sumptumque sanguinem7 vituli pones super quatuor8 cornua altaris
7 sanguinem] de sanguine Weber |
8 super Weber etc. ] + quattuor Rusch ( hapax ) |
digito tuo
reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim
eius
Numérotation du verset Ex. 29,13 

sumes et adipem totum
qui operit intestina et reticulum iecoris
ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare
Numérotation du verset Ex. 29,14 

carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra,
eo quod pro peccato sit
Numérotation du verset Ex. 29,15 

unum quoque arietum
Sumes, super caput cuius9 ponent Aaron et filii eius manus
9 caput cuius] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,16 

quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare
Numérotation du verset Ex. 29,17 

ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius
Numérotation du verset Ex. 29,18 

et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domino10 suavissimus odor11 victime Domini12
10 Domino] Domini Weber |
11 suavissimus odor] inv. Weber |
12 Domini] Dei Weber |
Numérotation du verset Ex. 29,19 

tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus
Numérotation du verset Ex. 29,20 

quem cum immolaveris sumes de sanguine illius13
13 illius] ipsius Weber
et pones super extremum dextere auricule Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum
ac14 pedis dexteri
14 ac] et Weber
fundesque sanguinem
super altare per circuitum
Numérotation du verset Ex. 29,21 

cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus
Numérotation du verset Ex. 29,22 

tolles adipem de ariete et caudam et arvinam
que operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dexterum eo quod sit aries consecrationis15
15 consecrationis] consecrationum Weber
Numérotation du verset Ex. 29,23 

tortamque16 panis unius crustulam conspersam17 oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini
16 tortamque] tortam Weber |
17 crustulam conspersam] crustulum conspersum Weber |
Numérotation du verset Ex. 29,24 

ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino
Numérotation du verset Ex. 29,25 

suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia eius oblatio18 est
18 eius oblatio] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 29,26 

sumes quoque pectusculum de ariete
quo initiatus est Aaron
sanctificabisque illud elevatum19 coram Domino et cedet in partem suam20
19 elevatum] elatum Weber |
20 suam] tuam Weber |
Numérotation du verset Ex. 29,27 

sanctificabis et pectusculum consecratum
et armum quem de ariete separasti
Numérotation du verset Ex. 29,28 

quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis que offerunt Domino
Numérotation du verset Ex. 29,29 

Vestem autem sanctam qua utetur21 Aaron habebunt filii eius post eum,
21 utetur] utitur Weber
ut ungantur22 in ea et consecrentur manus
22 ungantur] unguantur Weber
eorum.
Numérotation du verset Ex. 29,30 

Septem diebus
utetur illa qui pontifex
pro eo fuerit constitutus de filiis eius, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
Numérotation du verset Ex. 29,31 

arietem autem consecrationis23 tolles et coques carnes eius in loco sancto
23 consecrationis] consecrationum Weber
Numérotation du verset Ex. 29,32 

quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent
Numérotation du verset Ex. 29,33 

ut placabile sit24 sacrificium et sanctificentur offerentium manus. Alienigena
24 placabile sit] inv. Weber
non vescetur ex eis quia sancti sunt
Numérotation du verset Ex. 29,34 

quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane combures reliquas25
25 reliquas Rusch ] reliquias Weber
igni
non comedentur quia sanctificata sunt
Numérotation du verset Ex. 29,35 

omnia que precepi tibi facies26 Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum
26 facies] + super Weber
Numérotation du verset Ex. 29,36 

et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare
cum immolaveris27 expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem
27 immolaveris] immolaris Weber
Numérotation du verset Ex. 29,37 

septem diebus expiabis altare
et sanctificabis et erit sanctum sanctorum
omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
Numérotation du verset Ex. 29,38 

hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter
Numérotation du verset Ex. 29,39 

unum agnum mane et alterum vespere
Numérotation du verset Ex. 29,40 

decimam partem simile consperse oleo tuso28 quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensure in agno uno
28 tuso] tunso Weber
Numérotation du verset Ex. 29,41 

alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutine oblationis et iuxta ea que diximus in odorem suavitatis
Numérotation du verset Ex. 29,42 

sacrificium est29 Domino Deo30 oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te
29 est] om. Weber |
30 Deo] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 29,43 

ibique precipiam filiis Israel et sanctificabitur altare in gloria mea
Numérotation du verset Ex. 29,44 

sanctificabo
et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
Numérotation du verset Ex. 29,45 

et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus
Numérotation du verset Ex. 29,46 

et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Egypti ut manerem inter illos et essem31 Deus eorum32
31 et essem] ego Dominus Weber |
32 eorum] ipsorum Weber |

Capitulum 29

Numérotation du verset Ex. 29,1 
marg.| marg.| {801} .1. Sed et hoc facies. Hic consequenter agitur de consecratione sacerdotum, ubi premittuntur, ea que sunt necessaria, secundo describitur consecratio ipsa ibi : Cumque la veris patrem, etc. Illa autem que necessario requirebantur ad eorum consecrationem, erant quedam animalia In eorum consecratione immolanda, et diversorum panum genera offerenda, que nominantur, cum dicitur :
marg.| .2. Tolle vitulum de   armento   . In memoriam expiationis peccati Aaron pro fabricatione vituli.
marg.| .3. Et arietes duos. unum in memoriam obedientie Abraham, qui obtulit arietem pro Isaac, cuius obedientie sacerdotes debebant imitatores esse, et maxime summus sacerdos, et alium in memoriam agni immolati in exitu populi Israel de Egypto per cuius immolationem fuerunt liberati ab angelo exterminatore, et Egyptiorum servitute.
marg.| .4. Immaculatos. Istud non solum refertur ad arietes (ut credunt aliqui) sed etiam cum his ad vitulum, quia nullum animal habens maculam debebat immolari, maxime in sacerdotum consecratione.
Numérotation du verset Ex. 29,2 
marg.| .5. Panesque azymos. ad denotandum quod sacerdotes debebant esse absque fermento corruptionis malitie et nequitie, sed debebant Deo servire in azimis synceritatis et veritatis, ut dicit Apostolus 1. ad Cori. 5 capitulo Item quia sacerdotes idolorum offerebant panes fermentatos, et ideo in detestationem huius precipiuntur hic offerre sacerdotes Dei panes azymos.
marg.| .6. Et crustulam. Modicus est panis et valde tenuis, ita quod quasi totum est crusta, unde in hebreo habetur [hébreu] halloth id est crustulas.
marg.| .7. Que conspersa. Quia in pistatione farine non solum ponebatur aqua, sed cum hoc oleum.
marg.| marg.| {802} .8. Lagana quoque. Dicunt aliqui, quod erant panes frixi in patella. Ista expositio non potest stare, quia tunc diceretur oleo linita, non lita. Vide summam Britonis, ubi exponit lino et linio. Rabbi Salomon dicit super Lv. quod erat pasta cocta in aqua calida, et talem modum cibi vocant Iombardi lagana.
marg.| .9. Oleo lita. Ista linitio secundum expositionem primam erat frixio in oleo, secundum Rabbi Salomon erat figura quedam protracta super lagana cum digito in oleo tincto, et erat illa figura similis caph [hébreu].
marg.| .10. De simila. Est autem simila farina tritici delicatissima.
Numérotation du verset Ex. 29,3 
marg.| .11. Et posita. Ad hoc autem in hac oblatione ponebantur tot genera panum, quia talia erant accepturi postea sacerdotes a populo. Sequitur :
marg.| .12. Applicabis ad ostium tabernaculi id est in atrio ubi erat altare holocaustorum.
Numérotation du verset Ex. 29,4 
marg.| .13. Cumque laveris. Hic consequenter describitur consecratio ipsa que consistit in ornatu sacerdotum et unctione et immolatione, et primo agitur de ornatu eorum et unctione summi sacerdotis, secundo de immolatione, ibi : Postquam initiaveris. Circa primum dicitur :   Cumque   laveris etc. In consecratione enim ipsorum ista lotio aque erat primum, et ut dicit Rabbi Salomon non intelligitur de lotione manuum et pedum solum, de qua habetur infra, sed intelligitur de lotione totius corporis.
Numérotation du verset Ex. 29,5 
marg.| .14. Indues Aaron. Modus autem induendi et ornandi ipsum plenius est expositus capitulo prece.
marg.| .15. Et oleum unctionis, etc. Alii autem sacerdotes inferiores non ungebantur In capite, sed solum summus sacerdos, ad denotandum quod potestas offerendi ab ipso derivabatur ad alios. Dicunt tamen aliqui quod manus eorum ungebantur, sed hoc non habetur ex textu, et patet in sequentibus, nec est verisimile quod non fuisset expressum hic, vel Lv. 8. ubi ponitur executio consecrationis sacerdotum, que hic {803} predicitur fieri, cum talis unctio esset quid notabile, sed circa eos de unctione non fit aliqua mentio, hic vel Levitici 8.a nisi quod de oleo unctionis et sanguine hostie fiebat quedam mistio, qua ipsi et vestes eorum aspergebantur, et si alicubi dicantur uncti, potest de hac aspersione exponi. Materia autem huius unctionis infra describitur, sed figura vel forma non habetur ex textu. Dicit ante Rabbi Salomon quod erat in figura caph. Greci, incipiens a capite et descendens versus palpebras et fiebat cum digito ipsius consecrantis in unctio tincto.
a Lv. 8.
Numérotation du verset Ex. 29,8 
marg.| .1. Filios   quoque   illius applicabis, et indues tunicis   lineis   cingesque etc. Modus autem induendi et ornandi ipsum, plenius expositus est capitulo precedenti.
Numérotation du verset Ex. 29,9 
marg.| .2. Postquam initiaveris. Hic consequenter agitur de immolatione que requirebatur in sacerdotum consecratione, et primo ponitur sacrificium pro peccato, secundo sacrificium holocausti,ibi : Unum quoque arietem. tertio hostia pacifica, ibi : Tolles quoque alterum. quarto ostenditur quod huiusmodi ritus in consecratione sacerdotum septem diebus continuis debebat replicari, ibi : Omnia que precepi tibi. Circa primum dicitur :   Postquam initiaveris, etc. In hebreo habetur :   Postquam impleveris. Hoc enim precedebat sacrificium, et talis initiatio vel impletio erat applicatio eorum ad sacerdotale officium.
Numérotation du verset Ex. 29,10 
marg.| .3. Applicabis et vitulum. pro peccato immolandum.
marg.| .4. Coram   tabernaculo testimonii   . In atrio, ut predictum est.
marg.| .5. Imponentque Aaron et filii eius, etc. quasi confitentes quod vitulus interficiebatur pro peccato eorum, et quod ex rigore iustitie erant digni morte, sed ex divina misericordia mors in animal transferebatur. Item per talem impositionem manus accipiebant potestatem offerendi de cetero hostias pro peccato.
Numérotation du verset Ex. 29,11 
marg.| .6. Et mactabis eum. Mactare enim hostiam pertinet ad sacerdotis officium, quod quidem officium faciebat Moyses in consecratione Aaron et filiorum eius, et ideo sibi dicitur : Mactabis eum, sumptumque {804} de sanguine vituli pones super cornua altaris. Dicit Rabbi Salomon quod hec positio fiebat tantum in duobus cornibus altaris contradictorie se respicientibus, et sic sanguis ibi positus respiciebat ad quatuor partes altaris, quia quilibet angulus communis est duabus partibus in ipso concurrentibus.
Numérotation du verset Ex. 29,12 
marg.| .7. Reliquum autem   sanguinem fundes etc. Erat enim circa pedem altaris quidam canalis ubi effundebatur sanguis, in quo erant quadam foramina, per que sanguis intrabat terram.
Numérotation du verset Ex. 29,13 
marg.| .8. Sumes et adipem totum. Voluit enim ipsum dominus sibi offerri et incendi, ita quod non comederetur ex eo, ad excludendum modum idololatrarum, qui adipes victimarum suarum comedebant, secundum quod dicitur 32.b. De quorum victimis comedebant adipes, etc. Item ad designandum, quod pinguedo gratie et virtutis nobis collata soli Deo est attribuenda.
Numérotation du verset Ex. 29,13 
differentia
marg.| {LYR4.29.13T1} b. Et reticulum iecoris. Heb<reus> : Ylia que sunt super epar. De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 18ra
Numérotation du verset Ex. 29,13 
marg.| .9. Et reticulum id est quedam pinguedo facta ad modum retis.
marg.| .10. Iecoris. In hebreo habetur :   Hepatis.
marg.| .11. Ac duos   renes id est renunculos, ut habetur Levitic. 8. ubi ponitur executio huius oblationis que hic precipitur.
Numérotation du verset Ex. 29,14 
marg.| .12. Carnes vero vituli etc. ad denotandum quod peccatum et eius circunstantie et occasiones debent elongari a sacerdotibus, quorum officium est pro remissione peccatorum populi offerre, et orare.
Numérotation du verset Ex. 29,15 
marg.| .13. Unum quoque arietem. Hic agitur de hostia holocausti.
marg.| .14. Super cuius   caput etc. In hac enim oblatione faciebat Moyses officium sacerdotis, ut dictum est, et ideo Aaron et filii eius erant offerentes Moysi vel potius Deo per Moysen, sicut populus postea debebat offerre Aaron et filiis eius. Populares vero offerentes sacerdoti animal ad immolandum ponebant manus super caput bestie immolande, ut habetur Lv. 1. et 2. et aliis pluribus locis, ad denotandum quod renunciabant totaliter illi animali, et domum transferebant, et eadem ratione Aaron et filii eius ponebant hic manus super caput bestie huius, et sequentis Item ut per talem impositionem acciperent potestatem offerendi hostias holocausti.
Numérotation du verset Ex. 29,16 
marg.| marg.| {805} .1. Et fundes circa altare, non in parte superiori, sed magis circa basim, nec fiebat cum digito. sicut de precedenti dictum est, sed magis cum bacino argenteo, ut dicit Rabbi Salomon.
marg.| .2. Et offeres totum, etc. Propter hoc enim dicitur hostia holocausti quia tota cremabatur ad honorem divinum preter sanguinem qui effundebatur modo predicto, et pellem que erat sacerdotis.
marg.| .3. Oblatio est Domino odor. Non quia Deus delectaretur in fumo carnium crematarum, sed in obedientia et fide et devotione offerentium, et maxime quia tales oblationes et victime erant quedam figure et protestationes Christi immolandi pro salute mundi.
marg.| .4. Tolles quoque. Hic agitur de hostia pacifica, que offerebatur pro gratiarum actione de bono preterito, vel pro impetratione boni futuri, et utraque causa hic concurrebat, quia Aaron et filii eius debebant gratias agere Deo, de hoc quod per ipsum promovebantur ad dignitatem sacerdotalem, et supplicare ut Deus daret ipsis gratiam exercendi illud officium digne.
marg.| .5. Super cuius etc. Ut illam victimam Deo totaliter darent, et ut offerendi hostias pacificas acciperent potestatem.
marg.| .6. Sumes de sanguine. In tingendo digitum.
marg.| .7. Et pones, etc. Ad denotandum quod debebant habere aures apertas ad precepta Domini, et etiam obedientes, quod designabatur per extremum auricule, quod est molle, et tenerum, et non resistens.
marg.| .8. Et super etc. Dicit Rabbi Salomon quod fiebat super iuncturam mediam pollicis ad denotandum quod debebant esse prompti, et expediti in oblatione sacrificiorum.
prol.| {806} .9. Fundesque   sanguinum   . etc. Dicit Rabbi Salomon quod fiebat tantum in duobus locis contradictoriis, et sic sanguis respiciebat ad quatuor partes altaris, que perficiunt altaris circumitum.
marg.| .10. Cumque tuleris, etc. Ex quibus fiebat quedam mistio, unde aspersi sunt sacerdotes, et eorum vestes in memoriam devotionis Iacob fundentis oleum super lapidem, ut habetur Gn. 28.d. Et sanguinis immolati in exitu de Egypto, per quem fuerunt liberati.
marg.| .11. Tolles adipem, etc. Hoc dicitur pro tanto quia non legitur alias armus dexter crematus de hostiis pacificis, sed cedit in partem sacerdotis et sequitur :
marg.| .12. Ponesque omnia. Quia erant quedam portiones de oblationibuseorum.
marg.| .13. Et sanctificabis. In. Hebreo habetur : Et ventilabis coram Domino. Dicit Rabbi Salomon quod ista ventilatio fiebat per talem modum, quod Moyses supponebat manus suas manibus Aaron, et filiorum eius tenentium predicta, elevans primo sursum, postea retrahens deorsum, et deinde deducens versus orientem, et versus occidentem ad aquilonem et meridiem, ad designandum quod illa offerebantur Deo, qui dominatur celo et terre, et quatuor partibus orbis. Patet etiam quod predicta deductio seu ventilatio fiebat in modum crucis, in quo figurabat quod Christus futurus erat offerendus in cruce pro mundi salute.
marg.| .14. Suscipiesque universa. Quia faciebant sacerdotis officium, ut predictum est.
marg.| .15. Et incendes super altare. Erat enim hostia pacifica, et ideo una pars incendebatur ad honorem divinum, alia autem pars erat ipsius sacerdotis, ideo subditur : Sumes quoque pectusculum, et subditur :
Numérotation du verset Ex. 29,ad litteram 
marg.| marg.| {807} .1. Et cedet in   partem   suam. Quia agebat vices sacerdotis. Tertia autem pars erat offerentium, quam comedebant coram Domino, et ista fuit Aaron et filiorum eius in hac oblatione quia erant offerentes : de qua parte dicetur post, sed interponuntur quedam alia, et primo de his que debent accipere sacerdotes, cum dicitur, Sanctificabisque et pectusculum. etc. et sequitur :
marg.| .2. Cedentque in partem, etc. Non est intelligendum quod pectusculum huius hostie et armus dexter fuerit Aaron et filiorum eius, quia pectusculum celebrat in partem Moysi, ut dictum est, et armus dexter fuit crematus super altare, ut similiter dictum est, sed est intelligendum quod iste due partes debebant cedere in partem sacerdotum de sacrificiis postea fiendis a populo. Secundo interponitur de successione consecratione, cum dicitur.
marg.| .3. Vestem autem sanctam, etc. filii, etc. Qui scilicet succedent ei in officio summi sacerdotii, unde Nume. 20.d. dicitur quod Aaron, fuit nudatus vestibus suis, et Eleazar filius eius succedens in officio illis fuit indutus.
marg.| .4. Ut ungantur in ea id est ad sacerdotium promoveantur, et consecrentur secundum modum determinatum hic.
marg.| .5. Arietem autem consecra. Hic interpositis predictis ponit tertiam partem hostie pacifice, que erant offerentium, et in hoc casu erat Aaron et filiorum eius.
marg.| .6. Et coques   carnes   in loco sancto id est in atrio.
marg.| .7. Quibus vescetur Aaron et   filii   eius. quia erant offerentes.
marg.| .8. In vestibulo   tabernaculi   . In hebreo habetur : In ostio tabernaculi : et in idem revertitur, quia erat in atrio, quod quidem atrium erat ante tabernaculo ostium.
marg.| .9. Comedent, ut sit   placabile etc. sicut in humanis ostenditur dominus placatus alicui, quando amittitur ad mensam eius.
marg.| .10. Alienigena non   vescetur   ex eis id est qui non est de filiis Aaron.
marg.| .11. Omnia que precepi tibi. Hic ostendit qualiter consecratio sacerdotum sit consummanda, dicens. Omnia que precepi tibi, facies etc. Dicit Rabbi Salomon quod hoc dicitur ad ostendendum, quod predicta erant de necessitate sacramenti in ordinatione sacerdotum : et ideo si aliquid deesset, illa consecratio esset nulla, et ministerium illorum esset pollutum.
marg.| .12. Septem diebus consecrabis manus. In hebreo habetur : Implebis manus eorum, que quidem impletio refertur ad ea, que ponebatur super {808} manus Aaron et filiorum eius ut ventilarentur, coram Domino, predictum est.
marg.| .13. Et vitulum pro peccato suo, etc. et sic patet quod duo sacrificia reiterabantur septem diebus continuis, scilicet hostia pacifica, et pro peccato, et idem intelligendum est de hostia holocausti, et de annexis eiusdem. Dicit autem Iosephus, quod omnia predicta circa Aaron, et filios eius ac eorum veste reiterabantur septem diebus.
marg.| .14. Mundabisque altare, etc. Postquam egit de consecratione sacerdotum hic consequenter agitur de exercitio officii ipsorum, et primo ostenditur dictum exercitium secundo quid ad hoc erat necessarium ante medium capitulo sequent.ibi : Locutusque est dominus ad Moysen. Adhuc primo ostenditur predictum exercitium in altari holocausti, secundo in altari incensi in principio sequentis c. Adhuc primo describitur consecratio altaris predicti, secundo quid debeat super illud offeri,ibi : Hoc est quod facies in altari. tertio utilitas huius sacrificii,ibi : Ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino. Circa primum dicit sic.
marg.| .15. Mundabisque   altare etc. Dicit Rabbi Salomon quod hec hostia non erat alias nisi illa que offerebatur pro peccato Aaron et filiorum eius septem diebus consecrationis sue post cuius oblationem super altare mundabatur ipsum altare, et postea ungebatur unguento quod describitur c. sequenti.
marg.| .16. Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis. quia hec consecratio altaris septem diebus replicabatur.
marg.| .17. Et erit sanctumsanctorum. Hic accipitur sanctumsanctorum equivoce et prout dicitur de parte templi in qua erat arca testamenti, quia de illa parte dicitur tanquam proprium nomen eius ut dictum est supra c. 26. De altari vero holocausti dicitur denominative respectu eorum que veniunt in communem usum hominum.
marg.| .18. Omnis qui tetigerit id est sacerdotes administrandum ibidem accedentes, debent prius mundari et sanctificari, Rabbi Salomon dicit, quod hic est textus verus. Omne tangens illum sanctificabitur. Dictio enim Hebraice, que ibidem ponitur est omnis generis, et indifferenter idem significat, quod omnis vel omne, et secundum ipsum refertur ad ea que offeruntur super altare, quia si aliquid esset ineptum ad offerendum super altare ex tactu altaris efficeretur aptum non tamen intelligitur hoc de omni inepto sed solummodo de eo quod poterat offerri secundum legem, sed postquam erat adductum, vel apportatum ad exedram tabernaculi, ubi reservabantur offerenda, fiebat ineptum ex tactu, alicuius rei immunde vel aliquo huiusmodi, et tale si poneretur super altare, non erat {809} auferendum sed offerendum, quia ex tactu altaris erat emundatum.
Numérotation du verset Ex. 29,ad litteram 
marg.| .1. Hoc est   quod   facies in altari. Hic consequenter ostenditur quid per singulos dies debeat fieri super altare, scilicet iuge sacrificium, cum dicitur :
marg.| .2. Agnos anniculos duos per singulos dies iugiter, etc. Et per hoc intelliguntur alie oblationes et sacrificia que fiebant in altari, sed solum exprimit iuge sacrificium, quod erat principalius, et offerebatur in holocaustum, ut habetur Numeri 18. Dicitur autem agnus anniculus ab octava die nativitatis sue, ante quam non debet offerri usque ad completionem anni.
marg.| .3. Unum agnum mane : id est ante ortum solis, ut dicit Iosephus.
marg.| .4. Alterum vespere id est ante occasum.
marg.| .5. Decimam partem simile. cuius mensure sit decima pars non exprimitur hic, sed est intelligendum quod sit decima pars ephi, ut habetur Numeri 18 De quantitate istius mensure, et decima eius parte dictum est supra 26. capitulo
marg.| .6. Consperse oleo, quia in pistatione eius infundebatur oleum.
marg.| .7. Tuso id est trito cum pilo. Illud oleum erat purius illo, quod terebatur in molis, et ideo in hoc sacrificio quod erat sanctius aliis, eo quod figurabat eternitatem agni immaculati Iesus Christi, secundum quod dicit Apostolus ad Hebre. 13.b. Iesus Christus heri et hodie, ipse et in secula, requirebatur oleum tusum. In aliis autem sacrificiis poterant uti oleo trito in molis.
marg.| .8. Quod habeat mensuram quartam partem hin. secundum Papiam est duplex hin, maius quod continet quasi quatuor quartas Parisienses cum dimidia, et minus quod continet duas quartas. Credo tamen melius, quod quantitas huius mensure et aliarum que ponuntur in Scriptura sacra est nobis incerta, quia mensure liquidorum et aridorum multum variantur secundum loca et tempore diversa.
prol.| {810} .9. Et vinum ad libandum eiusdem mensure in   agno   uno id est effundendum super altare. Et notandum quod sacrificium proprie dicitur de rebus viventibus. Oblatio autem de non viventibus, aridis tamen ut de pane, et simila, et huiusmodi. Libamen autem, seu libatio de liquidis, ut de vino et oleo, cum agno vero iugis sacrificii offerebatur simila et vinum, ut dictum est.
marg.| .10. Sacrificium est Domino, etc. quia nulla debebat dies intermitti quin istud sacrificium offerretur et mane et vespere. Alia autem sacrificia non sic continuabantur.
marg.| .11. Ad ostium, etc. Hic consequenter ostenditur utilitas sacrificii predicti, cum dicitur, Ad ostium tabernaculi, etc. Ex sacrificiis enim rite celebratis merebantur audire divina responsa.
marg.| .12. Ibique precipiam filiis Israel. Per summum sacerdotem, eis precepta mea referentur.
marg.| .13. Et sanctificabitur altare. Et loquitur hic de altari holocaustorum super quod descendit ignis a Deo missus, ut habetur Levitici ix.d.
marg.| .14. Sanctificabo tabernaculum, etc. Quia inde audiebatur divinum responsum quasi procedens de propitiatorio, quod erat quasi sedes loquentis dei, ut dictum est supra, 25. capitulo
marg.| .15. Et Aaron cum filiis eius. Per consecrationem, que licet iam esset descripta, tamen non erat adhuc in executione posita.
marg.| .16. Et habitabo in medio filiorum Israel. Per speciales illuminationes et condescensiones et beneficia, ut patet in multis locis veteris testamenti.
marg.| .17. Eroque eis Deus. per specialem cultum.
marg.| .18. Et scient. Per experientiam beneficiorum.
marg.| .19. Quia ego dominus Deus eorum. Habens specialem curam de regimine et conservatione ipsorum. Cetera patent.
Numérotation du verset Ex. 29,moraliter 
marg.| marg.| {801}
marg.| .2. Tolle   vitulum   , etc. Hic agitur de consecratione Aaron et filiorum eius, per quam fuit figurata ordinatio ministrorum ecclesie.
marg.| .11. Cumque laveris   patrem   . Per quod intelligitur, quod ordinandi in ecclesia {802} primo debent lavari aqua contritionis ad ablutionem precedentium peccatorum, et a quis devotionis ad desiderium supernorum.
marg.| .14. In dues   Aaron. per que designantur virtutes descripte c. prece.
prol.| {803}
marg.| .3. Applicabis et vitulum. per quem significatur Christus passus in cruce, cuius virtute consecrantur ministri ecclesie.
marg.| † Sumptumque, etc. per hoc quod de sanguine vituli ponebatur super quatuor cornua altaris, significabatur quod fides Christi passi dilatanda erat ad quatuor partes orbis.
marg.| .8. Sumes, etc. per hoc quod adeps cremabatur super altare, significatur {804} quod passio Christi acceptissima Deo futura esset ex plenitudine gratie eius, Ioan. i.b. Vidimus eum quasi unigenitum a patre, plenum gratie et veritatis. Que plenitudo per adipem designatur.
marg.| .12. Carnes vero etc. Per quod significabatur, quod Christus extra Hierusalem erat passurus.
marg.| .13. Unum quoque   arietem, etc. Sequitur postea :
marg.| {805} .4. Tolles quoque arietem alterum. Per istos duos arietes immolatos intelliguntur Petrus et Paulus, duces christiane plebis, sicut arietes sunt duces gregis, quorum martyrio consecrata est Ecclesia Romana. 20. dist. quamvis et per consequens alie Ecclesie. Istorum autem aries unus totus incensus significat Paulum amore Christi totum incensum. Alius aries de cuius sanguine tingebatur extremum auricule et pollices manus ac pedis dextri, figuravit {806} Petrum. Nam Ecclesie Romane obediendum est in his que sunt fidei que est ex auditu. Rm. 10 capitulo et hoc significatur per tinctionem auricule. Similiter in his que sunt morum, quod significatur per tinctionem manus, ac pedis dextri, quia manus est organum organorum, propter quod significat operationem bonam de genere et pes dexter affectionem rectam, et utrumque requiritur ad bonum moris.
marg.| † Tortamque panis, etc. Tres modi panum offerebatur in consecratione {807} sacerdotum qui omnes erant de simila tritici, et ideo significabant Eucharistiam, que conficitur in pane triticeo, sicut plura imperfecta figurant ; unum perfectum, {808} Eucharistia vero solenniter offertur in ordinatione ministrorum ecclesie.
Numérotation du verset Ex. 29,moraliter 
marg.| .12. Septem diebus consecrabis manus eorum, et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Per quod significatur quod {809} ministri ecclesie debent esse sancti toto tempore vite sue, {810} quod per dierum septenarium designatur, Exodi 19.d.b Sacerdotes qui accedunt ad me sanctificentur.
b Ex. 19.
Numérotation du verset Ex. 29,Additio. 
marg.| marg.| {809} In capitulo 29. ubi dicitur in postilla, Tolle vitulum de armento in memoriam, etc. Memoria non est futurorum, sed preteritorum. Unde cum peccatum Aaron, quando hoc fuit dictum Moysi, nondum esset perpetratum, nec expiatum, inconvenienter videtur dici, quia hic vitulus erat in memoriam expiationis peccati Aaron, presertim secundum eos qui Aaron excusant a peccato, ut infra videbitur. Unde in istis si figuralem rationem querimus, melius videtur dicendum quod prefigurabat mysteria Christi, qui fuit finis totius legis, et de quo omnes prophete prophetaverunt, prout etiam Hebrei fatentur. Unde glossa in hoc loco, Quicumque pontifex, vel sacerdos taurum debet offerre id est passionem Christi firmiter credere et imitari. Et duos arietes, ut credat eundem Christum ex corpore et anima constare. Et panes azymos id est munditiam vite, etc. Item in alia glossa per duos arietes immaculatos, Christus immolandus pro utroque populo designatur.
Numérotation du verset Ex. 29,replica 
prol.| Replica Correctorii contra Burgensem in capitulo 29. ubi postillator illum passum, Tolle vitulum de armento, exposuisset de memoria expiationis peccati Aaron, Burgens. obiicit, quia memoria est preteritorum, non {810} futurorum, sed peccatum Aaron quando hoc dicebatur, non fuerat, preteritum, igitur non potuit convenienter dici in memoriam expiationis ipsius. Sed Burgen. videtur deficere, quia reprobat sensum litteralem postillatoris, et alium non assignat, qui tamen primo fundandus est, nisi littera absurde sonaret, ut Iudi. ix.b. Ierunt ligna, etc. quoniam secundum Be. Greg. et alios supra allegatos, recurrendum est primo ad sensum alium, nunc autem in hoc passu per postillatorem ad litteram exposito nihil apparet absurditatis, nisi quod Burgens. arguit de peccato Aaron nondum preterito. Hic respondeo. Burgens. ex littera probare non potest peccatum Aaron nondum, preteritum, poterat, enim pro tunc esse perpetratum, nam brevi tempore fieri non potuit, quando Aaron Hur occisio metu mortis populo male petenti cessit, inaures et pretiosa petiit, et populus tradidi furnum et folles et cetera in arte fusoria ordinavit, et cetera ad formationem vituli pertinentia, et altaris constructionem fecit, vide de hoc postilla. 32. capitulo peccatum igitur Aaron diu ante adorationem vituli perpetratum fuit, de quo tamen Deus Moysi non dixit, sed eius expiationem prenostice ordinavit dicens : Tolles vitulum, etc. In memoriam peccati Aaron sic expiandi.
prol.| {811}



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_29)

Notes :