Nicolaus de Lyra

Capitulum 28

Numérotation du verset Ex. 28,1 

Applica quoque
Aaron
fratrem tuum
ad te1 cum filiis suis
1 quoque Aaron fratrem tuum – ad te] inv. Weber
de medio filiorum Israel,
ut sacerdotio fungantur mihi Aaron, Nadab, et Abiu2.
2 Abiu] + Eleazar et Ithamar Weber
Numérotation du verset Ex. 28,2 

Faciesque vestem sanctam
Aaron3
3 Aaron] om. Weber
fratri tuo in gloriam et decorem.
Numérotation du verset Ex. 28,3 

et loqueris cunctis sapientibus corde,
quos replevi spiritu prudentie,
ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus mihi ministret4.
4 mihi ministret] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,4 

Hec sunt
autem5 vestimenta que facient rationale
5 sunt autem] autem erunt Weber
et superhumerale,
tunicam et lineam strictam,
cidarim
et balteum.
Facientque6 vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
6 Facientque] Facient Weber
Numérotation du verset Ex. 28,5 

accipient7 aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum.
7 accipient] accipientque Weber
Numérotation du verset Ex. 28,6 

facient autem
superhumerale
et8 de auro
8 et] om. Weber
et hyacintho
ac purpura
coccoque bis tincto
et bysso
retorta
opere plumarii9
9 plumarii] om. Weber
polymito.
Numérotation du verset Ex. 28,7 

Duas oras iunctas
habebit in utroque latere summitatum,
ut in unum redeant.
Numérotation du verset Ex. 28,8 

ipsa quoque10 textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta.
10 ipsa quoque] ipsaque Weber
Numérotation du verset Ex. 28,9 

sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel
Numérotation du verset Ex. 28,10 

sex nomina in lapide uno,
et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum
Numérotation du verset Ex. 28,11 

opere sculptoris et celatura gemmarum11 sculpes eos nominibus filiorum Israel inclusos
11 gemmarum] gemmarii Weber
auro atque circumdatos
Numérotation du verset Ex. 28,12 

et pones in utroque latere superhumeralis memoriale filiis Israel.
Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum ob recordationem.
Numérotation du verset Ex. 28,13 

Facies et uncinos ex auro,
Numérotation du verset Ex. 28,14 

et duas catenulas auri purissimi
sibi invicem coherentes quas inseres uncinis.
Numérotation du verset Ex. 28,15 

rationale quoque iudicii
facies
opere
polymito
iuxta texturam
superhumeralis ex auro,
hyacintho,
et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
Numérotation du verset Ex. 28,16 

quadrangulum erit
et duplex
mensuram palmi habebit
tam in longitudine
quam in latitudine
Numérotation du verset Ex. 28,17 

Ponesque in eo quatuor ordines lapidum:
in primo versu
erit lapis sardius
et topazius
et smaragdus
Numérotation du verset Ex. 28,18 

in secundo carbunculus
saphirus
et iaspis
Numérotation du verset Ex. 28,19 

in tertio ligurius12,
12 ligurius Rusch etc.] ligyrius Weber etc.
achates,
et amethistus
Numérotation du verset Ex. 28,20 

in quarto chrysolitus,
onychinus,
et berillus.
Inclusi auro erunt per ordines suos
Numérotation du verset Ex. 28,21 

habebuntque nomina filiorum Israel
duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
Numérotation du verset Ex. 28,22 

facies in rationali
catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo
Numérotation du verset Ex. 28,23 

et duos annulos aureos
quos pones in utraque rationalis summitate
Numérotation du verset Ex. 28,24 

catenasque aureas
iunges annulis qui sunt in marginibus eius
Numérotation du verset Ex. 28,25 

et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis
in utroque latere superhumeralis
quod rationale
respicit.
Numérotation du verset Ex. 28,26 

facies et duos annulos aureos quos pones in summitatibus
rationalis et in oris que e regione sunt superhumeralis
et posteriora eius aspiciunt
Numérotation du verset Ex. 28,27 

nec non et alios duos annulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncture inferioris ut aptari possit cum superhumerali
Numérotation du verset Ex. 28,28 

et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat iunctura fabrefacta,
et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
Numérotation du verset Ex. 28,29 

portabitque Aaron nomina filiorum Israel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in eternum
Numérotation du verset Ex. 28,30 

Pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem que erunt in pectore Aaron,
quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israel in pectore suo,
in conspectu Domini semper.
Numérotation du verset Ex. 28,31 

Facies et tunicam
superhumeralis totam hyacinthinam
Numérotation du verset Ex. 28,32 

in cuius medio supra erit capitium, et ora per gyrum eius textilis,
sicut fieri solet in extremis vestium partibus
ne facile rumpatur.
Numérotation du verset Ex. 28,33 

deorsum
vero ad pedes eiusdem tunice per circuitum quasi mala punica
facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto et bisso retorta13, mixtis in medio tintinnabulis,
13 et bisso retorta] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,34 

ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum14 rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
14 punicum] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,35 

et vestietur Aaron ea15 in officio ministerii, ut audiatur sonitus
15 Aaron ea] inv. Weber
quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
Numérotation du verset Ex. 28,36 

Facies et laminam de auro purissimo
in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino.
Numérotation du verset Ex. 28,37 

Ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram
Numérotation du verset Ex. 28,38 

imminens fronti pontificis portabitque
Aaron iniquitates eorum
que obtulerunt16
16 obtulerunt] obtulerint Weber
et sacrificaverunt17
17 sacrificaverunt] sanctificaverint Weber
filii Israel in cunctis muneribus
et donariis suis
erit autem lamina
semper in fronte eius
ut placatus sit eis18
18 sit eis] inv. Weber
Dominus.
Numérotation du verset Ex. 28,39 

stringesque tunicam bysso,
et tiaram byssinam facies,
et balteum opere plumarii.
Numérotation du verset Ex. 28,40 

Porro filiis Aaron
tunicas parabis lineas19 et balteos ac tiaras in gloriam et decorem
19 parabis lineas] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 28,41 

vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo
et cunctorum consecrabis manus
sanctificabisque illos,
ut sacerdotio fungantur mihi.
Numérotation du verset Ex. 28,42 

Facies et feminalia linea,
ut operiant carnem turpitudinis sue a renibus usque ad femora20.
20 femora] femina Weber
Numérotation du verset Ex. 28,43 

Et utentur eis
Aaron et filii eius
quando ingredientur tabernaculum testimonii
vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei
moriantur.
Legitimum sempiternum erit
Aaron et semini eius post eum.

Capitulum 28

Numérotation du verset Ex. 28,1 
differentia
marg.| {LYR4.28T1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 17vb
Numérotation du verset Ex. 28,1 
ad litteram
marg.| marg.| {781} .1. Applica quoque. Descripto tabernaculo, hic consequenter agitur de ministris ad cultum tabernaculi deputandis. Et primo de ornatu eorum seu compositione. Secundo de ipsorum consecratione capituli 29. Tertio de officii executione, ibi : Mundabis. Ad evidentiam primi primo ponam sub quodam compendio ornamenta, seu vestimenta sacerdotum per ordinem, Et intendo in hoc sequi Iosephum, quia fuit de genere sacerdotali, et mansit in Ierusalem tempore quo adhuc stabat templum et sacerdotum ministerium, et ideo pluries potuit videre, et vidit vestes et ornamenta ipsorum, et ideo certius potuit scribere talia quam.
marg.| Rabbi Salomon et alii qui fuerunt postea per magnum tempus, quia secundumHieronymum in epistola ad Desiderium, Aliter visa, aliter audita narrantur ; et ideo ille qui vidit, certius scribere potuit.
marg.| Secundum autem ipsum decem erant ornamenta summi sacerdotis, quorum quatuor inferioribus sacerdotibus communicabantur.
- Primum est feminalia linea ad operiendum carnem turpitudinis sue.
- Secundum est tunica de bysso facta, et dupla per totum. Est autem byssus genus candidissimi lini.
- Tertium est baltheus id est cingulum de diversis coloribus factum, latitudinis qua si quatuor digitorum, cuius extremitates pendebant in parte anteriori sacerdotis, habens fimbrias de auro et aliis coloribus cum pulchra varietate.
- Quartum est tiara sive mitra de bysso In capite sacerdotis posita, tendens superius in acutum, et cum cinctura sive bendello ligabatur sub mento, ita quod nuditatem colli tegeret, et mitram fortiter teneret, ne caderet de capite sacerdotis ministrantis.
marg.| Alia sex erant appropriata summo sacerdoti. Quorum primum erat tunica dicta poderis vel hypodisis id est talaris hyacinthina quam habebat circa collum et in extremitatibus manicarum oras contextas fortiter ex diversis coloribus, et lapidibus pretio in margine inferiori habebant malogranata facta de hyacintho, purpura et vermiculo, et bysso retorta, et tintinnabula aurea intermixta, sic quod inter duo malogranata erat unum tintinnabulum, et econverso inter duo tintinnabula unum malogranatum. Secundum erat superhumerale, quod ponebatur super dictam tunicam et quantum ad materiam erat de panno contexto quinque generibus filiorum, scilicet filis factis de auro et hyacintho, {782} de purpura coccoque bis tincto, et bisso retorta, cum pulcra varietate, ita tamen quod non erant ibi aliqua animalia figurata, sed flores et consimilia.
marg.| Quantum ad formam vero erat vestis quadrata altera parte longior habens in medio aperturam per quam intrabat caput summi sacerdotis, et latitudo illius vestis tangebat humeros, Longitudinis autem ipsius una pars pendebat retro operiens dorsum usque ad renes, et altera pendebat ante operiens pectus. Latera autem utriusque partis iungebantur in lateribus sacerdotis nodulis aureis. Super humeros autem habebat hec vestis duos lapides onychinos magnos, in quibus erant sculpta nomina filiorum Israel, sex in uno lapide, et sex in altero, et erant nomina seniorum super humerum dextrum, aliorum vero super sinistrum, habebat etiam in medio pectoris foramen quadratum magnitudinis unius palmi in longum et latum, et dimittebatur ille locus vacuus ad hoc quod poneretur ibi tertium ornamentum quod vocatur rationale, cuius pannus erat de eadem materia cum superhumerali, in quo erant duodecim lapides pretiosi secundum quatuor ordines dispositi, in quibus erant sculptam nomina duodecim filiorum Israel, ita quod nomina seniorum erant sculpta in linea superiori secundum ordinem nativitatis sue, et sic consequenter de aliis Habebat autem magnitudinem unius palmi in quadrum, ita ut impleret precise locum dimissum vacuum in superhumerali, et in quatuor angulis habebat quatuor annulos aureos, quibus correspondebant quatuor alii annuli existentes in superhumerali, et per annulos istos stringebantur simul rationale et superhumerale cum ligaminibus hyacinthinis per annulos transeuntibus, adhuc tamen ad maiorem firmitatem duo erant annuli aurei, et in parte superiori rationalis, in quibus immittebantur catene, auree per fistulas aureas in superhumerali existentes trahebantur sursum, et iungebantur cum superhumerali cum uncinis aureis circa scapulas ipsius sacerdotis. In inferiori vero parte rationalis, erant alii duo annuli consimiles in utroque latere eius, et in parte posterio superhumeralis erant duo annuli aureis eis correspondentes, quibus simul stringebantur rationale et superhumerale in utroque latere sacerdotis per ligaturam hyacinthinam transeuntem per annulos predictos Inrationali vero erat doctrina et veritas secundum translationem nostram. In hebreo habetur Urim et Thummim1, et in idem redit Urim enim significat manifestationem quod pertinet {783} ad doctrinam. Thummim significat integritatem, quod pertinet ad veritatem, scilicet quod integret verba sua. Secundum Iosephum ista doctrina et veritas, sive Urim et Thummim erat quidam fulgor procedens de lapidibus rationalis, qui designabat Deum placatum, et responsum prosperum, et quod sic impletur in effectu, sicut a pontifice petebatur. Dicit etiam Iosephus quod iste splendor cessavit per ducentos annos antequam scriberet librum Antiquitatum, quem scripsit Titi et Vespasiani tempore.
1 Urim et Thummim codd. ] אורים et תאומים praem. Ed1590 Ed1603
marg.| Rabbi Salomon dicit quod Urim et Thummim sive doctrina et veritas, erat nomen Domini tetragrammaton positum in rationali sub lapidibus, virtute cuius manifestabatur veritas de interrogatis ipsi sacerdoti quando consulebat dominum. Quartum ornamentum erat baltheus sive cingulum factum de quinque coloribus sicut superhumerale et rationale pulchra varietate factum, cuius extremitates sunt decentur fimbriate, dependebant in anteriori parte sacerdotis, stringens superhumerale cum mitra hyacinthina posita In capite summi sacerdotis super aliam mitram byssinam et aliis inferioribus vestimentis. Quintum ornamentum erat mitra hyacinthina posita In capite summi sacerdotis super aliam mitram byssinam, habens in inferiori parte semicirculum aureum pulchre fabrefactum, procedentem ab occipite usque ad utranque aurem. Sextum autem erat lamina aurea, pendens in fronte summi sacerdotis ligata cum mitra filiis hyacinthinis, in qua erant nomen Domini tetragrammaton inscriptum, nec erat facta ad modum Lune corniculate, ut dicunt aliqui, habentis cornua superius, et convexum in ferius, sed erat facta ad modum corone, unde et corona vocatur in littera. Non tamen erat corona perfecta, sed solum protendebatur ab aure in aurem, transiens super frontem, ut dicunt Iosephus et Rabbi Salomon ita quod ipsa cum semicirculo predicto quod erat in parte posteriori capitis, faciebat {784} quasi coronam perfectam. Et ut melius dicti capiantur, descripsi predicta in figura, qua inspecta et consideratis predictis patet littera, paucis exceptis.
marg.| Sequitur figura summi sacerdotis : figura summi sacerdotis quantum ad partem anteriorem, et posterior est per imaginationem supplenda. sequitur figura summi sacerdotis P11972] om. Ed1590 Ed1603
marg.| .1. Applica quoque, etc. Hic agitur de vestimentis sacerdotum. Et primo in generali. Secundo in speciali,ibi : Hec autem erunt. Circa. primum dicitur. Applica scilicet ad divinum cultum per consecrationem in sacerdotium, de quo agitur ca. se.
Numérotation du verset Ex. 28,2 
marg.| .1. Faciesque   vestem sanctam id est ad ministerium divini cultus deputatam. Secundumenim in una significatione idem est quod divino cultui deputatum. Nam non erat licitum sacerdotibus talibus vestibus uti, nisi in cultu tabernaculi.
marg.| .2. In gloriam. Quia hoc cedebat ad gloriam Dei principaliter, et secundario ad honorem Aaron et filiorum eius, inquantum erant mediatores inter Deum et populum.
marg.| .3. In quibus sanctificatus id est consecratus.
marg.| .4. Ministret mihi :. Quia ante consecrationem ipse non ministravit, sed Moyses, ut habetur ca. se.
marg.| .5. Hec autem. Hic agitur de vestimentis sacerdotum in speciali. Et primo de illis que erant specialia summo sacerdoti. Secundo de his que erant communia sibi et aliis sacerdotibus inferioribusibi : Facies et feminalia. Adhuc primo enumerat que sunt specialia summo sacerdoti. Secundo prosequitur de singulis,ibi : Facient autem. Circa primam partem patet littera usqueibi :
marg.| .6. Tunicam   , etc. In hebreo habetur : Tunicam fimbriatam. Et loquitur de tunica hyacinthina, que erat pulchre fimbriata, ut predictum est.
marg.| .7. Lineam. Que idem est quod tunica stricta, de qua supra dictum est, quod erat vestimentum commune summo sacerdoti et aliis, et ideo eius enumeratio non habet hic locum sed inferius.
marg.| .8. Cidarim, etc. id est mitram cum lamina sancta sibi alligata.
Numérotation du verset Ex. 28,ad litteram 
marg.| marg.| {785} .1. Facient autem. Hic prosequitur in speciali de ornamentis specialibus summi sacerdotis, et dividitur secundum numerum ornamentorum, et patebunt partes prosequendo. Primo ergo prosequitur de superhumerali, {786} cum dicit. Facient autem, etc.
marg.| .2. Opere polymito id est pluribus filis et coloribus et figuris variato, et dicitur a πολὺ, quod est multum, et μὶτος filum.
marg.| .3. Duas oras iunctas habebit. Quia ore latitudinis iuncte erant {787} in lateribus sacerdotis, ut predictum est cum uncinis, et sic anterior et posterior iungebantur simul.
Numérotation du verset Ex. 28,11 
marg.| .1. Inclusos auro atque circumdatos, et pone in utroque latere superhumeralis. memoriale, etc. id est situatos in auro per circumitum partis interioris iuxta pannum superhumeralis, ubi lapides erant situati {788} sicut situantur in annulis.
marg.| .2. Facies et uncinos ex auro et duas catenulas etc. Qui erant positi in superiori parte superhumeralis circa scapulas.
marg.| .3. Rationale quoque. Hic prosequitur de rationali, et dicitur rationale iudicii, quia in ipso iudicabat summus sacerdos, consulens dominum quid esset agendum.
prol.| {789}
Numérotation du verset Ex. 28,ad litteram 
marg.| .1. Quadrangulum erit. Ratione supradicta.
marg.| .2.  Et duplex id est de panno duplicato duplici cause. Una est, ut pondus lapidum ibidem situatorum melius sustineret. Alia est secundum Rabbi Salomon ut inter illos duos pannos nomen Domini tetragrammaton includeretur.
prol.| {790} .3. In 1.   versu id est ordine.
marg.| .4.  Facies in rationali cate id est opere plectili. Iste sunt eedem catene, que supra dicuntur inferie uncinis superhumeralis, secundum partem superiorem catenarum, sed pars inferior erat inserta anulis ipsius rationalis : et ideo de ipsis catenis mentio in utroque onere, scilicet superhumeralis et rationalis.
prol.| {791}
Numérotation du verset Ex. 28,ad litteram 
marg.| .1. Facies et duos annulos, etc. In   summitatibus rationalis id est parte exteriori, que est superior respectu illius que est magis propinqua corpori sacerdotis.
marg.| .2. In oris que e regione, etc. id est ex opposito correspondentes.
marg.| .3. Pones autem in rationali iudicii doctrinam et   veritatem   , etc. {792} id est lapides per quorum fulgorem manifestabitur sacerdoti divinum beneplacitum, et hoc secundum Iosephum, secundum vero Rabbi Salomon nomen Domini tetragrammaton fuit inclusum modo predicto.
marg.| .4. Facies et tunicam. Hic prosequitur de tunica hyacinthina.
marg.| .5. In cuius medio supra erit capitium id est apertura per quam intrabat caput sacerdotis.
prol.| {794}
Numérotation du verset Ex. 28,ad litteram 
marg.| .1. Et ora per gyrum eius textilis, sicut, etc. id est opere plectili.
prol.| {793}
Numérotation du verset Ex. 28,ad litteram 
marg.| .1. Facies et   laminam etc. Hic prosequitur de lamina sancta pendente in fronte.
marg.| .2. Sanctum Domino id est nomen Domini tetragrammaton .
marg.| .3. Et erit super tiarum id est mitram.
prol.| {794} .4. Portabitque Aaron   iniquitates   . orando ut dimittantur.
marg.| .5. Stringesque etc. id est factam de bysso, unde in hebreo habetur : Tunicam byssinam, et loquitur de tunica inferiori, que etiam erat communis aliis sacerdotibus, et cingebatur quodam balteo, qui erat etiam communis aliis sacerdotibus, ut supra dictum est.
prol.| {795}
Numérotation du verset Ex. 28,ad litteram 
marg.| .1. Facies et baltheum. Loquitur de baltheo superiori quo cingebatur superhumerale.
prol.| {796} .2. Porro   filiis   Aaron. Hic consequenter agitur de vestimentis communibus summo sacerdoti et aliis, et patre littera ex supradictis usqueibi :
prol.| {799}
Numérotation du verset Ex. 28,ad litteram 
marg.| .1. Ne iniquitatis, etc. quia aliter modo indebito accederent et irreverenter.
marg.| .2. Legitimum id est lege firma et stabili firmatum. Rationes autem predictorum sic accipiuntur in generali, ad hoc enim habebant sacerdotes vestes pretiosas et speciales, ut haberentur in maiori reverentia a populo, et quia istud cedebat ad honorem divinum, cum essent medii inter deum et populum. In speciali vero rationes accipiuntur sic secundum sensum litteralem. Per ornamenta enim summi sacerdotis figurabatur quasi totus orbis, Tunica enim linea figurabat terram, quia linum nascitur de terra. Baltheus cingens illam tunicam figurabat Oceanum qui circumdat terram. Tunica hyacinthina ratione coloris figurabat elementum aeris, in qua inserebantur tintinnabula, quia in aere generantur tonitrua, Baltheus autem cingens illam tunicam figurabat elementum ignis, qui ambit aerem, superhumerale cum rationali sibi coniuncto figurabat celem sydereum, quod ex multis coloribus et picturis erat adornatum, ad designandum pulchritudinem stellarum. Duo autem lapides onychini in superhumerali positi significabant duo magna luminaria, scilicet solem et lunam. Duodecim gemme in rationali posite {800} figurabant 12. signa zodiaci, et ideo dicebatur rationale, quia terrenorum rationes sunt in celestibus, quia ab ipsis emanant terrestria : secundum quod Iob. 38.d. Numquid nosti ordinem celi et pones rationes, etc. Per mitram vero figurabatur celum empyreum, et per laminam auream supra mitram positam, ipse Deus presidens omnibus creaturis, propter quod in illa lamina nomen Domini tetragrammaton erat insculptum, quod appropriatur ipsi creatori omnium. Per hoc autem quod nomina filiorum Israel erant sculpta in duobus onychinis superhumerali et in 12. gemmis existentibus in Rationali ostendebatur quod summo sacerdoti erat impositum onus populi, et ipsum debebat habere in pectore iugis meditationis orando pro ipso Dominum, et propter predicta de ipso Aaron scribitur Sap. 18. In veste poderis quam habebat, totus era orbis terrarum, et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et in diademate capitis illius magnificentia tua Domine scripta erat. Et vocatur hic magnificentia nomen Domini tetragrammaton, quod dicitur nomen eius magnum, ut dictum est sup. 6. ca. quia est soli creatori omnium appropriatum. Rationes autem mysticas predictorum causa brevitatis omitto. Cetera patent.
Numérotation du verset Ex. 28,moraliter 
marg.| marg.| {781} .1. Applica quoque ad te, etc. In hoc capitulo agitur de ornamentis Aaron et filiorum eius, per que designantur virtutes ministrorum ecclesie. Fuerunt autem quatuor ornamenta communia Aaron et filiis eius. Primum fuit feminalia linea ad cooperiendum turpitudinem carnis sue, et per hoc significatur castitas. Secundum, tunica linea, per quam significatur conversationis honestas. Tertium, baltheus sive cingulum vestes restringens, per quod designatur moderatio rationis, superflua restringentis. Quartum fuit mitra In capite, per quam designatur rectitudo intentionis, scilicet ut omnia fiant ad gloriam Dei id est Cor. x.g. Omnia in gloriam Dei facite. Ista quatuor esse debent in omnibus ecclesie ministris generaliter. Preter hec autem, fuerunt quatuor ornamenta Aaron pontificis, per que significantur quatuor {782} que specialiter debent in episcopis refulgere. Primum fuit lamina aurea pendens super frontem, in qua fuit sculptum nomen Domini tetragrammaton, per quam intelligitur iugis memoria Domini. Secundum superhumerale, per quod intelligitur quod pontifex debet infirmitates subditorum supportare. Hbr. v.a. Omnis Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur. Sequitur, Qui condolere possit his, qui ignorant et errant. Tertium, rationale iudicii, per quod intelligitur potestas et scientia iudicandi. Quartum tunica hyacinthina que erat coloris celestis, ideo significat conversationem celestem, secundum quod dicitur Phil. 3.d. Nostra autem conversatio in celis est. In hac autem tunica erant tintinnabula aurea et mala punica : per que significatur sana doctrina cum bona vita quia. Cuius vita despicitur, restat ut eius predicatio contemnatur. Gregorii homelia 38.
Numérotation du verset Ex. 28,additio 1 
marg.| marg.| {799} In capitulo 28. ubi dicitur in postilla, Ad evidentiam primi, etc.
prol.| Iosephus non est tenendus in hoc loco, etiam si sit de genere sacerdotali : contradicit enim manifeste littere, nam vestes pontificales sunt tantum modo octo, prout ponuntur in prima secunde. q. cii. art. 5. In responsione ad. ix. art. Quarum quidem primo vestis linea, secunda tunica hyacinthina cum tintinnabulis, tertia superhumerale cum duobus lapidibus onychinis, quarta rationale quadratum, in quo erant 12. lapides cum nominibus filiorum Israel, in quo etiam mandabatur poni doctrina et veritas, quinta erat baltheus seu cingulus, sexta tiara seu mitra, septima lamina aurea in fronte, in qua erat nomen Domini, et de istis septem tantum fit mentio inf. Lv. 8. quando Moyses primo induit ipsum Aaron in pontificalibus octava autem est femorale ad operiendum turpitudinem carnis, de qua veste octava non fit ibidem mentio, quia non debebat indui per Moysen ex honestate, sed per ipsum et sacerdotem, fit tamen de ea veste expressa mentio communiter. Lv. 16.
Numérotation du verset Ex. 28,additio 2 
prol.| In eodem capitulo 28. ubi dicitur in postilla, Dicit etiam Iosephus quod iste splendor cessavit, etc.
prol.| In toto tempore templi secundi non fuit illa vestis pontificalis, que dicitur rationale iudicii, sicut nec arca testamenti, et quedam alia que ibi defecerunt, prout omnes historie Hebraice testantur, quod etiam facit pro fide nostra, de quo tractandum est Domino concedente in prophetiam Aggei. 2. super illud verbum, Magna erit gloria domus istius novissime plusquam prime, unde non est dicendum quod solum per cc. annos ante tempus Titi cessaverunt, cum in toto tempore templi secundi defuerunt.
Numérotation du verset Ex. 28,replica 
prol.| Replica Correctorii contra Burgensem In capitulo 28. ubi postil. dicit materiam vestium sacrarum et numerum debere accipi et distingui secundum dicta Iosephi, qui scripsit ex experientia, quia de genere {800} sacerdotali, quia videtur etc. Burgens. dicit Iosephum non esse tenendum, quia secundum littere veritatem (ut dicit) sunt tantum octo vestes et allegat ad hoc secundum Thomam. Sed mirum videtur, quod Burgens. proferat dicta D. Thome in hac materia que in facto consistit quod nec sanctus Thomas, nec Burgens. unquam vidit, sicut Iosephus, nec est contra litteram, quia littera bene inspecta numerat plus quam octo vestium nomina. Nec est mirum quod Lv. 8. non fit mentio de femorali, quia nec fit mentio de zona linea, qua cingebatur tunica linea inferior, que communis erat pontifici et aliis sacerdotibus, nec fit ibi mentio de cidari linea, que erat mitra pontifici et aliis sacerdotibus, de quibus manifesta fit mentio Lv. 16. quibus adiunctis ad alias octo enumeratas per Burgensem fiunt decem, prout vult Iosephus, quem hic Burgens. improbare nititur. nec potest dicere Burgens.cum D. Tho. quod mitra linea, quam dicit littera cidarim, sit eadem cum tiara quia tiara que solius pontificis mitra est, hyacinthina fuit, nec est verisimile eamdem fuisse mitram sacerdotum et pontificis, sed quod sacerdos habebat mitram byssinam tantum ad modum birreti, pontifex autem super huiusmodi habuit tiaram hyacinthina. nec potest dicere idem fuisse cingulum lineum et baltheum, quia cingulo lineo cingebatur tunica byssina, quod fuit communis pontifici et sacerdotibus baltheo autem cingebatur et stringebatur tunica hyacinthina cum superhumerali, que erant pontifici specialia, nec est verisimile tunicam lineam et hyacinthinam unico cingulo stringi, antequam hyacinthina pontifex indueretur, unde patet quod Iosepho in his rebus experto credi oportet.
prol.| In eodem capitu. ubi postillator allegat Iosephum dicentem, quod fulgor qui procedere consueverat a rationali, cessavit tempore templi secundum Burgensem dicit toto illo tempore rationale non fuisse, sed hoc non videtur, quia tempore Alexandri Magni visus est summus sacerdos In eo, ut patet in ipsius historia, nam ille fuit principalis decor in summo sacerdote.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_28)

Notes :