Nicolaus de Lyra

Capitulum 24

Numérotation du verset Ex. 24,1 

Moysi quoque dixit:
Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab, et Abiu,
et septuaginta seniores1 ex Israel,
1 seniores] senes Weber
et adorabitis procul.
Numérotation du verset Ex. 24,2 

Solusque Moyses
ascendet ad Dominum,
et illi non appropinquabunt nec populus ascendet cum eo.
Numérotation du verset Ex. 24,3 

Venit ergo Moyses, et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus2 populus una voce: Omnia verba Domini que locutus est faciemus.
2 cunctus Rusch cett.] omnis ΣO Clementina cum Aug. quaest. in Ex. 95
Numérotation du verset Ex. 24,4 

Scripsit autem Moyses universos sermones Domini,
et mane consurgens edificavit altare
Domino3 ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel
3 Domino] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 24,5 

misitque iuvenes de filiis Israel,
et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas
Domino vitulos duodecim4.
4 duodecim] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 24,6 

Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras:
partem autem residuam fudit
super altare.
Numérotation du verset Ex. 24,7 

Assumensque volumen
Federis,
legit audiente populo, qui dixerunt: Omnia que locutus est Dominus faciemus,
et erimus obedientes.
Numérotation du verset Ex. 24,8 

Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum,
et ait: Hic est sanguis
federis
quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus istis5.
5 istis] his Weber
Numérotation du verset Ex. 24,9 

Ascenderuntque Moyses, et Aaron, Nadab, et Abiu,
et septuaginta de senioribus Israel
Numérotation du verset Ex. 24,10 

et viderunt Deum Israel. Sub pedibus eius quasi opus lapidis saphiri6
6 saphiri] sapphirini Weber
et quasi celum cum serenum est.
Numérotation du verset Ex. 24,11 

Necnon7 super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam,
7 Necnon] Nec Rusch
videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
Numérotation du verset Ex. 24,12 

Dixit autem Dominus ad Moysen:
Ascende ad me
in montem,
et esto ibi:
daboque tibi tabulas lapideas,
et legem
ac mandata que scripsi, ut doceas filios Israel8.
8 filios Israel] eos Weber
Numérotation du verset Ex. 24,13 

Surrexerunt
Moyses et Iosue
minister
eius
ascendensque Moyses in montem Dei
Numérotation du verset Ex. 24,14 

senioribus ait: Exspectate hic
donec revertamur ad vos. Habetis Aaron
et Hur
vobiscum: si quid natum fuerit questionis,
referetis ad eos.
Numérotation du verset Ex. 24,15 

Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes
montem,
Numérotation du verset Ex. 24,16 

et habitavit gloria
Dei9 super Sinai
9 Dei] Domini Weber
tegens
illum nube
sex diebus:
septimo autem die
vocavit eum Dominus10
10 Dominus] om. Weber
de medio caliginis.
Numérotation du verset Ex. 24,17 

Erat autem species glorie Domini quasi ignis ardens super verticem montis
in conspectu filiorum Israel.
Numérotation du verset Ex. 24,18 

Ingressusque Moyses
medium nebule,
ascendit
in montem,
et fuit
ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

Capitulum 24

Numérotation du verset Ex. 24,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 17v b
Numérotation du verset Ex. 24,ad litteram 
marg.| marg.| {721} Moysi quoque dixit. Premissa legis latione et inductione ad eius observantiam, hic consequenter describitur eius receptio, et primo verbo secundo facto,ibi : Scripsit autem Moyses. Circa primum premittitur instructio Moysi de descensu ad populum, ut legem reciperet, et in re ascensu ad Deum pro facti confirmatione. et hoc est quod dicitur.
marg.| .1. Moysi quoque   dixit scilicet dominus.
marg.| .2. Ascende ad Dominum tu et Aaron scilicet postquam descenderis et populus legem receperit.
marg.| .3. Solusque   Moyses etc. In cacumen montis. alii autem ascenderunt ad aliquam partem montis inferiorem.
marg.| .4. Venit ergo   Moyses   . descendendo ad populum.
prol.| {722} .5. Et   narravit plebi   omnia   verba   Domini   . Hebrei dicunt quod istud quod habetur In capitulo isto usque ad illum locum. Dixit dominus ad Moysen ascende ad me in montem, etc. fuit factum antequam dominus loqueretur populo decem precepta decalogi, de quibus dictum fuit. 20 capitulo ita quod quarta die tertii mensis ab exitu filiorum Israel de Egypto dominus dixit ad Moysen, quod descenderet ad populum, ad denunciandum eis precepta eius de preparatione populi ad recipiendum legem ore Dei promulgandam, et ad hoc quod poneret terminos circa montem de quibus dictum est supra 19. capit. et ad denunciandum populo precepta iudicialia predicta, que Moyses recipit a Domino. Et quinta die predicti mensis Moyses edificavit altare, et aspersit sanguinem victime super populum in signum professionis legis et Moyses cum Aaron et senioribus ascendit ad dominum ad facti confirmationem. Et sexta die que erat quinquagesima a die exitus de Egypto {723} dominus audiente populo locutus est decem precepta, licet scribantur prius data, nam in Sacra Scripturaaliqua prius facta, frequenter scribuntur posterius. Doctores autem nostri dicunt communiter, quod illud quod continetur In capitulo isto, fuit factum postquam dominus decem legis precepta dederat ore proprio, quia cum populus dominum loquentem non posset sustinere, rogavit Moysen ut acciperet legem a Domino et eis referret, ut dictum est supra 20. capitulo et tunc populo redeunte ad castra Moyses ascendit ad dominum, et accepit ab eo iudicialia precepta, et tunc descendit ad populum ad denuntiandum, et tunc facta sunt ista que scribuntur in isto capitulo et hoc dictum magis videtur concordare littere.
Numérotation du verset Ex. 24,ad litteram 
marg.| .1. Responditque   cunctus scilicet postquam audierat relationem Moysi.
marg.| .2. Omnia verba Domini, etc.   locutus   est scilicet tibi.
marg.| .3. Faciemus. Ac si ipsum loquentem audissemus.
marg.| .4. Scripsit   autem   . Hic consequenter ponitur receptio legis facto, et secundo receptionis confirmatio, ibi : Ascenderuntque Moyses, etc. Circa primum dicitur, Scripsit autem Moyses ad memoriam futuram.
marg.| .5. Universos   sermones Domini scilicet precepta iudicialia predicta que retulerat populo. Rabbi Salomon dicit quod cum hoc scripsit a principio Gn. usque ad decem verba Domini, que fuerunt scripta in tabulis, et hoc est a principio Gn. usque ad 20. capitulo Exodi sed hoc videtur fictitium, quia secundum ipsum oportet, quod fuerit factum inf. unam diem, quia statim subditur :
marg.| .6. Et mane. Quod ipse exponit pro mane crastine diei, nisi quis velit dicere quod ibi fuerit miraculum vel quod scripsit multum velociter ultra humanum modum.
marg.| .7. Edificavit etc. montis scilicet Sinai ad gratiarum actionem et legis {724} receptionem perfectam, ut postea subditur :
marg.| .8. Et   duodecim titulos   . Aliqui dicunt quod fuerunt duodecim altaria. Alii autem quod fuerunt duodecim lapides ex quibus construxit unum altare, ad designandum oblationem. tribuum. et hoc videtur verius tum quia magis consonat littere. cum dicatur hic, Edificavit alta. et non altaria, tum quia simile habetur 3Rg. 18. de altari edificato ab Helia, ubi dicitur quod tulit duodecim lapides iuxta numerum duodecim tribuum filiorum Iacob.
marg.| .9. Misitque   iuvenes   . Dicunt aliqui, quod isti fuerunt Nadab et Abiu filii Aaron, qui futuri erant sacerdotes. Alii autem dicunt quod fuerunt primogeniti duodecim principum Israel. et hoc videtur verius, quia usque ad sacerdotium Aaron, quod nondum erat institutum sacerdotium pro nunc erat annexum primogeniture, ut dictum fuit Gn. 13. capitulo et 27a.
a Gn. 27.
marg.| .10. Vitulos   duodecim   . ly duodecim non est in hebreo, et ideo videtur quod fuerunt tantum due, quia pluralis numerus absque determinatione alicuius numeri, in hebreo significat communiter binarium.
marg.| .11. Tulit itaque Moyses, etc. crateras id est scyphos magnos habentes ansas.
marg.| .12. Partem autem residuam etc. Iste sanguis erat signum receptionis legis a populo et federis inter ipsum et Deum, Deus autem spiritus est, et non potest aspergi sanguine. Et ideo loco eius aspersit altare, ut dicit Rabbi Salomon et postea populum. Unde subditur :
Numérotation du verset Ex. 24,8 
marg.| .13. Ille vero   sumptum sanguinem   . Fuit etiam ista aspersio facta in signum, quod transgressorum legis sanguis deberet effundi.
Numérotation du verset Ex. 24,9 
marg.| .14. Ascenderuntque Moyses. Hic ponitur predicte receptionis confirmatio, per hoc quod Deus immediate post predicta ostendit se eis gratiose. Unde subditur :
Numérotation du verset Ex. 24,10 
marg.| marg.| {725} .1. Et viderunt. Non in essentia sua, sed in similitudine representante ipsum, et videtur quod non fuerit humana per hoc quod subditur :
marg.| .2. Sub pedibus. et per hoc designabatur, quod erat assumpturus naturam humanam.
marg.| .3. Quasi opus lapidis   saphyrini   . In hebreo habetur : Quasi opus lateris saphyrini, ita quod figura lateris reducebat eos ad memoriam anxietatis, quam sustinuerant faciendo lateres in Egypto et color eius qui erat quasi color celestis designat eorum libertatem quam consecuti erant, et iucunditatem divine apparitionis. quia opposita iuxta se posita magis elucescunt.
Numérotation du verset Ex. 24,11 
marg.| .4. Nec super eos. Aliqui libri habent hic, non interpositum sic, Nec non super eos, etc. sed non est de textu, quia non est in hebreo nec in antiquis libris. et est sensus. Nec super eos qui procul recesserant id est populum de quo dictum est supra quod non debebat ascendere cum Moyse et aliis senioribus, sed longe remanere.
marg.| .5. Misit manum suam. occultando eis, sicut dicitur inf. 33.d. Moysi, Protegam te dextera mea donec transeam, tollamque manum meam, et videbis posteriora mea. Ex quo patet quod positio manus Dei super aliquid designat hic occultationem sui subtractio manus revelationem, ideo subditur :
marg.| .6. Videruntque Deum et comederunt ac biberunt scilicet in letitia magna post talem visionem. Hebrei autem dicunt quod hic est textus verus, {726} nec super duces filiorum Israel misit manum tuam, etc. et secundum hoc populus communis non vidit Deum sed tantum modo illi qui erant principales in populo, scilicet Moyses, et illi qui erant cum eo, et princeps. tribuum.
marg.| .7. Dixit autem. Post dationem moralium preceptorum et iudicialium hic consequenter ponitur datio cerimonialium quantum ad structuram tabernaculi, et ordinationem ministrorum, ubi sic proceditur quia primo describitur Moysi vocatio, secundo dictorum cerimonialium traditio 25 capitulo Circa primum dicitur.
marg.| .8. Ascende scilicet solus.
marg.| .9. Et esto. per hoc quod designavit quod Moyses deberet ibi diu remanere, tamen non determinavit quandiu precise.
marg.| .10. Dabo tibi   tabulas etc. dicunt Hebrei, quod erant de saphyro.
marg.| .11. Surrexerunt, qui init cum eo usque ad terminos montis, et ibi fixit tabernaculum suum ad manendum quousque rediret Moyses de cacumine montis, et per hoc enim infra 32.d. dixit Iosue ad Moysen decantantibus coram vitulo conflatili. Ululatus pugne auditur in castris etc. patet quod non habuerunt in castris, quando fecerunt vitulum et adoraverunt.
marg.| .12. Ascendensque id est ascendere volens.
marg.| .13. Senioribus. et hoc fuit quando ipse et Iosue recesserunt de castris, ideo subditur :
marg.| .14. Expectate hic. In tendentes ad regimen populi.
marg.| .15. Donec   revereamur   scilicet ego et Iosue.
Numérotation du verset Ex. 24,ad litteram 
marg.| .1. {727} Habetis Aaron et Hur   vobiscum   . Iste Hur fuit maritus Marie sororis Moysi, ut dictum est supra 17. capite.
marg.| .2. Si quid natum fuerit questionis id est aliquid quod videatur vobis difficile et ambiguum.
marg.| .3. Referetis ad eos. ad determinandum, sicut referretis ad me, si essem presens.
marg.| .4. Cumque ascendisset Moyses, etc. dimisso Iosue in loco supradicto.
prol.| {728} .5. Operuit nubes montem. que erat signum divine presentie.
marg.| .6. Tegens illum nube. Non quod recesserit septimo die nubes, sed per illos sex dies accipitur mora Moysi in monte antequam dominus cum eo loqueretur. ideo subditur : Septimo autem die vocavit enim, etc.
marg.| .7. Erat autem species glorie Domini quasi ignis. de superiori enim parte nubis que montem operuerat, videbatur quasi ignis ascendere in altum, ita quod videbatur de castris.
marg.| .8. Et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta, etc. absque cibo, et potu.
Numérotation du verset Ex. 24,moraliter 
marg.| marg.| {721} marg.| † Moysi quoque dixit, etc.
marg.| .4. Venit ergo   Moyses etc. Per Moysen promulgatorem veteris testamenti {722} allegorice Christus significatur, qui fuit promulgator novi. Ipse vero exiens a patre venit in mundum, ad annunciandum hominibus sanctum evangelium.
Numérotation du verset Ex. 24,moraliter 
marg.| marg.| {723} .2. Omnia verba Domini que locutus est etc. Per hoc intelliguntur illi qui veraciter recipiunt legem Christi, et hoc verbum, omnia qui locutus est, etc. bis hic scribitur, ad significandum quod lex Christi dupliciter est recipienda, scilicet in corde ad credendum, et in ore ad confitendum. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam etc.
marg.| .7. Edificavit altare scilicet seipsum in cruce, quia ipse, est altare nostrum et hostia, et in fide eius offerimus omnia, et 12. titulos id est apostolos qui post ipsum dicantur ecclesie fundamenta, Apo. 21.
marg.| .9. Misitque iuvenes de filiis Israel. Per istos intelliguntur Martyres qui dicuntur iuvenes propter eorum animositatem ad consequendum{724} martyrii palmam, et ipsi obtulerunt holocausta Dicebatur enim holocaustum sacrificium ad honorem dei totaliter incensum. Martyres vero in fervore caritatis obtulerunt se holocaustum Domino medullatum.
marg.| .11. Tulit itaque   Moyses   . Per hoc autem, quod sanguis iste partim super altare fuit effusus, et partim super populum respersus, significatur quod sanguis Martyrum fuit effusus ad honorem Christi, qui est altate nostrum, et ad sanctificationem populi Christiani.
marg.| .14. Ascenderuntque, etc. Sequitur :
marg.| † Moyses Aaron Nadab et viderunt Deum Israel. per hoc significatur quod visio dei clara et fruitio perfecta, pro Christi sanguinem et martyrum eius donande sunt populo Christiano.
Numérotation du verset Ex. 24,Additio. 
marg.| marg.| {729} In capi. 24. ubi dicitur in postilla : Fuit etiam ista aspersio. Cum non solum de sensu litterali, sed etiam de figurativo agat postillator in hoc loco : non videtur esse pretermittendum illud quod in glo. habetur super illud verbum. Hic est federis sanguis. dicens, quia morte Christi, que {730} in hoc loco significatur. Confirmatur testamentum. Hec in glossa. Qui quidem sensus figuralis bene continuatur cum sequentibus cum dicitur. Viderunt Deum Israel. Nam tantum populus ille qui in sanguine testamenti Christi confirmatur, Deum Israel videt nunc per fidem et sacramentum, et in futuro per essentiam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_24)

Notes :