Nicolaus de Lyra

Capitulum 5

Numérotation du verset Ex. 5,1 

Post hec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni hec dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
Numérotation du verset Ex. 5,2 

At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel?
Nescio Dominum, et Israel non dimittam.
Numérotation du verset Ex. 5,3 

Dixerunt: Deus Hebreorum
vocavit nos ut eamus viam trium dierum
in solitudinem,
et sacrificemus Domino Deo nostro:
ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
Numérotation du verset Ex. 5,4 

Ait ad eos rex Egypti:
Quare Moyses et Aaron
sollicitatis populum ab operibus suis?
Ite ad onera vestra.
Numérotation du verset Ex. 5,5 

dixitque pharao: Multus est populus terre
videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus
Numérotation du verset Ex. 5,6 

precepit ergo in die illo prefectis operum
et exactoribus populi dicens
Numérotation du verset Ex. 5,7 

nequaquam ultra dabitis paleas
populo
ad conficiendos lateres,
sicut prius sed ipsi vadant,
et colligant stipulas1.
1 stipulas] stipulam Weber
Numérotation du verset Ex. 5,8 

et mensuram laterum quos prius faciebant imponetis super eos
nec minuetis quicquam
vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: Eamus,
et sacrificemus Deo nostro.
Numérotation du verset Ex. 5,9 

Opprimantur operibus
et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus.
Numérotation du verset Ex. 5,10 

igitur egressi
prefecti operum
et exactores
ad populum dixerunt:
sic dicit pharao:
Non do vobis paleas
Numérotation du verset Ex. 5,11 

ite et colligite sicubi invenire potueritis, nec minuetur quicquam de operibus vestris2.
2 operibus vestris] opere vestro Weber
Numérotation du verset Ex. 5,12 

Dispersusque est populus per omnem terram Egypti ad colligendas paleas.
Numérotation du verset Ex. 5,13 

prefecti quoque operum instabant, dicentes: Complete opus vestrum, quotidie
ut prius facere solebatis
quando dabantur vobis palee.
Numérotation du verset Ex. 5,14 

Flagellatique sunt qui preerant operibus filiorum Israel,
ab exactoribus pharaonis,
dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie?
Numérotation du verset Ex. 5,15 

Veneruntque prepositi filiorum Israel, et vociferati sunt ad pharaonem, dicentes: Cur ita agis contra servos tuos?
Numérotation du verset Ex. 5,16 

Palee non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis ceduntur3,
3 ceduntur] cedimur Weber
et iniuste
agitur
contra populum tuum.
Numérotation du verset Ex. 5,17 

Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: eamus et sacrificemus Domino.
Numérotation du verset Ex. 5,18 

ite ergo et operamini palee non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum
Numérotation du verset Ex. 5,19 

videbantque se prepositi filiorum Israel in malum4 eo quod diceretur eis: Non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies
4 malum] malo Weber
Numérotation du verset Ex. 5,20 

Occurreruntque Moysi et Aaron qui stabant
ex adverso, egredientes a pharaone
Numérotation du verset Ex. 5,21 

et dixerunt ad eos: videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum
coram pharao et servis eius et prebuistis ei gladium ut occideret nos
Numérotation du verset Ex. 5,22 

reversusque Moyses ad Deum5 ait Domine cur afflixisti populum tuum6,
5 Deum] Dominum Weber |
6 tuum] istum Weber |
et7 quare misisti me
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 5,23 

ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem ut loquerer de8 nomine tuo afflixit populum tuum et non liberasti eos
8 de] om. Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset Ex. 5,ad litteram 
marg.| marg.| {527} Post hec. Postquam descripta est provisio ducis populum Israel de Egypto educentis, hic consequenter describitur flagellatio regis populum detinentis, et quia illa punitio iudiciaria, est, ideo premittitur monitio ex verbis. secundo monitio cum signis additis in principio. 7. capitu. et tertio subditur punitio in decem plagis, circa medium eiusdem capitulo ibi : Dixit autem dominus ad Moysen, ingravatum est, etc. Circa primum primo ponitur monitio, et regis dura responsio, et secundo populi aggravatio. ibi : Dixitque Pharao. Circa primum dicitur sic.
marg.| .1. Post hec id est postquam populus Israel crediderat Moysi de eius liberatione, ut dictum est in fine precedentis capitulo
marg.| .2. In gressi sunt Moyses et Aaron, etc. Sed queritur hic, ubi erant senes populi Israel, de quibus dixerat dominus quod ingrederentur cum Moyse ad regem Egypti, ut dictum est. supra 3. capitu. Dicunt Hebrei, quod remanserunt ducti timore regis, et propter hoc impediti sunt accedere ad dominum cum Moyse, ut habetur infra. 24. capitulo. Sed hoc videtur falsum, quia Aaron qui hic ingressus est cum Moyse, eodem modo tunc impeditus fuit, quia solus Moyses accedere iussus est, ut ibidem dicitur et ideo melius dicitur ab aliis, quod senes ingressi sunt ad regem sicut dixerat dominus, sed solum scriptura facit mentionem {528} de Moyse et Aaron, quia erant principales, et quia eis erat commissum negotium.
marg.| .3. Hec dicit dominus. In sua monitione auctoritatem Domini premittunt, ut sit efficacior ad regem inclinandum, sed rex e contrario respondit contemptibiliter dicens.
marg.| .4. Quis est dominus, etc. ac si diceret, non est tante auctoritatis, quod debeam ei obedire. Respondit etiam infideliter dicens.
marg.| .5. Nescio dominum. licet enim Deum esse (secundum Anselmum) sit per se notum, et per consequens eius notitia inserta est naturaliter menti humane, hoc tamen est inquantum mens humana Deum esse cogitat, id quod estimat maximum in entibus, sed sub ista determinatione, quod sit Deus populi Israel per fidem et cultum specialem, prout sonabant verba Moysi, Deum esse, non est naturaliter notum, et sic respondet rex : Nescio dominum, quia Egyptii infideles et idololatre existentes, colebant animalia tanquam deo s. Respondit etiam inobedienter dicens : Et Israel non dimittam.
marg.| .6. Dixerunt, etc. exponentes causam predicte monitionis.
marg.| .7. Deus Hebreorum voca nos. cui tenemur obedire.
marg.| .8. Ut eamus viam trium. Istud est. supra expositum. 3. capitu. Addunt tamen aliqui quod per tres dies intelliguntur tres menses. quia in tertio mense ab exitu de Egypto venerunt ad montem Sinai, ut habetur infra 19. capitulo et ibi sacrificaverunt {529} Domino, in sacra enim scriptura aliquando accipitur dies pro anno, ut Ezech. 4. et eodem modo dicunt quod accipitur hic pro mense.
Numérotation du verset Ex. 5,ad litteram 
marg.| .1. Ne forte accidat   nobis etc. Que provenit ex corruptione aeris.
marg.| .2. Aut gladius. Qui provenit inuasione hostis.
marg.| .3. Ait ad eos rex. Sicut dure responderant loquendo contra dominum ita dure respondet loquendo contra Moysen et Aaron dicens.
marg.| .4. Quare Moyses et Aaron solicitatis populum ?. Imponens eis quod velint movere seditionem, et sic agere contra regiam maiestatem.
marg.| .5. Ite ad onera vestra. Ex quo patet quod erat eius intentio, ut affligerentur oneribus, sicut et alii, sed populus eis et aliis senibus parcebat de labore manuali. Numerus enim determinatus laterum imponebatur populo per singulos dies ut patet ex sequentibus, et communis populus maiori labori se supponebat, ad reddendum numerum predictum ut Moyses et alii predicti essent a tali labore liberi.
marg.| .6. Dixitque Pharao. Hic describitur aggravatio regis, et primo super populum in generali, secundo ex hoc consequenter ostenditur afflictio Moysi, ibi : Occurreruntque. Circa primum tangitur causa aggravationis, cum dicitur.
marg.| .7. Multus est populus terre, scilicet filiorum Israel.
marg.| .8. Videtis quod turba succreverit. Sed queritur quomodo hoc potest {530} esse, quia edictum fuit a rege de masculis submergendis, ut predictum est id est c. Dicendum quod illud edictum tanquam nimis crudele fuerat revocatum.
marg.| .9. Quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus. Ac si dicerent, ex hoc lucide patet, quod sunt magis operibus affligendi, ut sic minus possint vacare generationi.
marg.| .10. Precepit ergo in die illo prefectis operum et   exactoribus   populi dicens. Hic dicit Andreas, quod exactores et prefecti erant idem homines et idem officium habentes, sed hoc patet falsum ex hoc quod sequitur postea. Flagellatique sunt qui preerant operibus filiorum Israel ab exactoribus Pharaonis. Non est verisimile, quod flagellarent ab Egyptiis, si essent Egyptii. Et ideo dicendum quod prefecti erant de filiis Israel, et erant constituti ut populum ad laborem inducerent, ut numerum laterum exactoribus redderent, qui erant Egyptii.
marg.| .11. Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres. De sumptu regis sicut prius ad conficiendos lateres. Palee enim dicuntur quicquid remanet de messe excusso grano, et talia commiscebantur cum luto, ut lateres fortiores essent, ex talibus autem fiebant edificia in Egypto, quia rari lapides suntibi :
marg.| .12. Nec minuetis quicquam. De magnitudine laterum nec multitudine, prius imposita.
prol.| {531}
Numérotation du verset Ex. 5,ad litteram 
marg.| .1. Flagellatique sunt qui preerant operibus. quia non poterant reddere numerum consuetum exactoribus.
marg.| .2. Vociferati sunt. Cum clamore magno et miserabili, ut regem flecterent ad pietatem.
marg.| .3. Et iniuste agitur contra populum tuum. Non dixerat iniuste agis, ne regem offenderent, vel honori regio detraherent, sed dicunt. Iniuste agitur, scilicet ab exactoribus tuis, et contra intentionem tuam, sed per hoc non invenerunt aliquam gratiam, et patet littera.
marg.| .4. Occurreruntque Moysi. Hic consequenter ostenditur afflictio Moysi et Aaron in speciali. et primo ponitur dicta afflictio. Secundo divina consolatio, in princip. 6.capitulo Afflictio autem Moysi ostenditur consequenter ex afflictione populi cum dicitur : Occurreruntque Moysi scilicet prepositi filiorum Israel.
marg.| .5. Qui stabant ex diverso, etc. Dicunt aliqui, quod postquam Moyses et Aaron fecerunt monitionem predictam egrediebantur a Pharaone, et prepositi tunc ingrediebantur, et sic ex adverso veniebant isti {532} obviam illis et sic ly egredientes a Pharaone, refertur ad Moysen et Aaron, sed hoc videtur falsum quia post monitionem factam a Moyse Aaron aggravavit, iugum populi et flagellati fuerunt prepositi predicti eo quod non reddebant quia numerum impositum, propter quod iverant ad clamandum cum Pharaone, ubi durum responsum habuerunt ; ex quibus patet, quod inter monitionem factam per Moysen et Aaron, et accessum prepositorum ad clamandum coram Pharaone fluxerunt plures dies, et ideo ly egredientes a Pharaone, non refertur ad Moysen et Aaron, sed ad prepositos predictos, quorum egressum a Pharaone Moyses et Aaron expectabant stantes extra domum regis, ut scirent quale responsum habuissent, tanquam curam habentes de bono populi, et ideo quando sciverunt, quod prepositi filiorum Israel iverunt ad Pharaonem, ipsi secuti sunt eos expectantes extra domum regis exitum illorum, ut scirent regis responsum.
marg.| .6. Videat, dominus, et iudicet id est puniat malum quod fecistis nobis.
marg.| .7. Quoniam fetere fecistis odorem nostrum et cetera id est nos {533} abominabiles et odiosos reddidistis.
Numérotation du verset Ex. 5,ad litteram 
marg.| .1. Et prebuistis ei gladium id est occasionem affligendi nos laboribus usque ad mortem.
marg.| .2. Reversusque Moyses ad Dominum. Ubi apparet patientia Moysi, qui quamvis esset superior dictis prepositis, tamen verba eorum dura et pungitiva patienter sustinuit, quia videbat eos in passione positos. {534} ex quo habent superiores exemplum cessandi a correctione subditorum in passione positorum, donec transeat passio, nisi periculum in mora probabiliter timeatur.
marg.| .3. Domine cur afflixisti id est affligere permisisti.
marg.| .4. Populum istum. Ex quo apparet caritas Moysi quia non solum pungentibus eum non respondit, sed etiam pro eis oravit.
marg.| .5. Quare misisti me. Quasi diceret, ad liberandum eos me misisti, et ipsi e contrario magis quam prius sunt afflicti.
Numérotation du verset Ex. 5,moraliter 
marg.| .1. Post hec ingressi sunt Moyses et Aaron et   dixerunt   Pharaoni. Per Moysen qui interpretatur extractus de aquis, convenienter potest intelligi status religionis extractus de delitiis mundanis. Per Aaron Pontificem intelligitur status clericalis. existentes autem{528} in hoc duplici statu a Domino destinantur ut per eorum vitam, doctrinam, et orationem populus a servitute diaboli liberetur.
marg.| .2. Ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro. Per hoc autem intelliguntur contritio {529}Confessio et satisfactio, et sic offertur Deo sacrificium acceptum, servitus autem diaboli consistit in luto, per quod intelligitur concupiscentia carnis, et fornace laterum, per quam intelligitur concupiscentia {530}oculorum : Unde dicit Boetius si. de conso. Sevior ignibus Ethne, ardet amor habendi. et palea, per quam intelligitur superbia vite, eo quod rapiatur a vento.
Numérotation du verset Ex. 5,moraliter 
marg.| .4. Nequaquam ultra dabitis paleas, etc. Diabolus enim exasperatus {531} contra volentes exire de servitute eius, aliquando subtrahit paleam id est vanam gloriam, ut per hoc aggravet suam servitutem, scilicet inquantum hec gloria impedit aliquando gravius peccatum, sicut gloria de fama honestatis impedit vitium fornicationis, {532} ut habetur in Collationibus patrum Collatione Serapionis Abbatis, et ideo subtracta dicta gloria, per hoc quod homo non curat de fama honestatis vel eam parum reputat, labitur in peccatum fornicationis vel adulterii quod per infamiam facit odorem fetidum, ideo post subtractionem palearum subditur, Fetere fecistis odorem nostrum.
Numérotation du verset Ex. 5,{533} 
Additio.
prol.| In capitulo 5. ubi dicitur in postilla : Hec dicit dominus, in sua monitione auctoritatem Domini premittit. Verba Pharaonis dicentis, Quis est dominus, Ab expositoribus Hebreorum non intelliguntur contemptibiliter, sed solum interrogative dicta, et est ratio. Nam ipsi preposuerunt Pharaoni nomen Domini. tetragrammaton ubi enim dicitur, Hec dicit dominus, ponitur illud nomen, Pharaoni vero predictum nomen erat penitus ignotum, cum etiam ipsi Moysi fuerat noviter revelatum, ut dictum est, unde dicit, Nescio dominum nec Israel dimittam, quasi diceret, Loquimini mihi ex parte cuiusdam ignoti : unde et non faciam que petitis. Ipsi vero responderunt proponentes, non primum nomen, sibi ignotum, sed aliud nomen quod sibi innotescebat, et hoc non dicitur, Deus Hebreorum vocavit nos, genus enim Hebreorum notum erat {534} apud Egyptios. Dicebat enim filia Pharaonis de pueris Hebreorum, De infantibus Hebreorum est hic. supra ii. capitulo et sic sciebat etiam eos habere ritum circuncisionis, et per consequens habere Deum separatum a diis Egyptiorum, qui colebant animalia tanquam Deo s, et ideo cum Pharao rationabiliter quesivisset, Quis est dominus. ignorans penitus hoc nomen ipsi congrue satisfaciebant ei dicentes. Deus Hebreorum vocavit nos, quasi dicerent, licet non cognoscas Deum sub primo nomine, saltem cognoscas sub secundo scilicet Deus Hebreorum, sed doctores nostri communiter exponunt predicta verba Pharaonis contemptibiliter dici, et inobedienter, quod magis consonat littere. Nam post secundam propositionem, in qua nomen sibi quodammodo notum proposuerunt, magis et magis induratus est aggravans populo onera, ut infra continetur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_5)

Notes :