Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset Ex. 14,1 

1 Locutusque2 est3 Dominus ad Moysen dicens:
1 Hic incipit cap. .XIV. Cas264 |
2 Locutusque Cas264 ] locutus Weber |
3 est Cas264 ] + autem Weber |
Numérotation du verset Ex. 14,2 

Loquere filiis Israel reversi castrametentur e regione Phiahiroth4
4 Phiahiroth] Phiairoht cacogr. Rusch
que est inter Magdalum5
5 Magdalum] Magdolum Weber
et mare contra Beelsephon
in conspectu eius castra ponetis super mare
Numérotation du verset Ex. 14,3 

dicturusque est pharao super filios6 Israel coartati sunt in terra
6 filios] filiis Weber
conclusit eos desertum
Numérotation du verset Ex. 14,4 

et indurabo
cor eius, ac persequetur vos et glorificabor
in pharaone7
7 Pharaone] Pharao Weber
et in omni exercitu eius scientque Egyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
Numérotation du verset Ex. 14,5 

Et nuntiatum est regi Egyptiorum quod fugisset populus immutatumque est cor pharaonis et servorum eius super populum8 et dixerunt: Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel ne serviret nobis?
8 populum] populo Weber
Numérotation du verset Ex. 14,6 

iunxit ergo currum
et omnem populum suum assumpsit secum
Numérotation du verset Ex. 14,7 

tulitque
trecentos9
9 trecentos] sexcentos Weber
currus electos
et10 quicquid in Egypto curruum fuit et duces
10 et] om. Weber
totius exercitus
Numérotation du verset Ex. 14,8 

induravitque Dominus cor pharaonis regis Egypti et persecutus est
filios Israel
at illi egressi erant
in manu excelsa
Numérotation du verset Ex. 14,9 

cumque persequerentur Egyptii vestigia precedentium repererunt eos in castris
super mare
omnis equitatus et currus pharaonis et universus exercitus erant in Phiahiroth11 contra Beelsephon
11 Phia(h)iroth Rusch Ed1530 Edmaior. ] Ahiroth Weber
Numérotation du verset Ex. 14,10 

cumque appropinquasset pharao
levantes filii Israel oculos viderunt Egyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum
Numérotation du verset Ex. 14,11 

et dixerunt ad Moysen forsitan non erant sepulcra in Egypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine
quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Egypto
Numérotation du verset Ex. 14,12 

nonne est iste12 sermo quem loquebamur ad te in Egypto dicentes: recede a nobis ut serviamus Egyptiis? multo enim melius est servire Egyptiis13 quam mori in solitudine.
12 est iste] inv. Weber |
13 Egyptiis] eis Weber |
Numérotation du verset Ex. 14,13 

et ait Moyses
ad populum: nolite timere
state
et videte
magnalia Domini que facturus est hodie
Egyptios
enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum
Numérotation du verset Ex. 14,14 

Dominus
pugnabit pro vobis,
et vos tacebitis.
Numérotation du verset Ex. 14,15 

dixitque Dominus ad Moysen:
Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel ut proficiscantur.
Numérotation du verset Ex. 14,16 

Tu autem eleva virgam tuam,
et extende manum super mare,
et divide illud
ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.
Numérotation du verset Ex. 14,17 

ego autem indurabo
cor Egyptiorum
ut persequantur vos et glorificabor
in pharaone
et in omni exercitu eius in curribus
et in equitibus
Illius.
Numérotation du verset Ex. 14,18 

et scient
Egyptii
quia ego sum Dominus
cum glorificatus fuero in pharaone et in curribus atque in equitibus eius.
Numérotation du verset Ex. 14,19 

tollensque se angelus
Domini14 qui precedebat
14 Domini] Dei Weber
castra Israel,
abiit
post eos, et cum eo pariter columna nubis
priora dimittens post tergum
Numérotation du verset Ex. 14,20 

stetit inter castra Egyptiorum
et castra Israel, et erat nubes tenebrosa
et illuminans
noctem
ita15 ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent
15 ita] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 14,21 

cumque extendisset
Moyses
manum
super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente
tota nocte
et vertit in siccum divisaque est aqua
Numérotation du verset Ex. 14,22 

et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus
a dextera eorum et leva
Numérotation du verset Ex. 14,23 

persequentesque Egyptii
ingressi sunt post eos et16
16 et] om. Weber
omnis equitatus pharaonis
currus eius
et equites
per medium maris
Numérotation du verset Ex. 14,24 

iamque advenerat
vigilia matutina
et ecce respiciens Dominus
super castra Egyptiorum
per columnam
ignis
et nubis
interfecit exercitum eorum
Numérotation du verset Ex. 14,25 

et subvertit rotas curruum
ferebanturque
in profundum
dixerunt
quoque17
17 quoque] ergo Weber
Egyptii
fugiamus
Israelem
Dominus
enim pugnat pro eis
contra nos.
Numérotation du verset Ex. 14,26 

et ait Dominus ad Moysen: extende manum18 super mare ut revertantur aque ad Egyptios super currus et equites eorum.
18 manum] + tuam Weber
Numérotation du verset Ex. 14,27 

cumque extendisset Moyses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Egyptiis occurrerunt aque et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Numérotation du verset Ex. 14,28 

reverseque sunt aque et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare
nec19 unus quidem superfuit ex eis.
19 nec] ne Weber
Numérotation du verset Ex. 14,29 

filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris et aque eis erant quasi pro muro
a dexteris
et a sinistris
Numérotation du verset Ex. 14,30 

liberavitque Dominus in die illo
Israel
de manu
Egyptiorum.
Numérotation du verset Ex. 14,31 

et viderunt Egyptios
mortuos
super litus maris, et manum
magnam quam exercuerat Dominus contra eos. Timuitque populus
Dominum
et crediderunt Domino et Moysi servo eius.

Capitulum 14

Numérotation du verset Ex. 14,1 
differentia
marg.| {LYR4.14T1} .f. Et subvertit rotas curuum ferebanturque in profundum. Hebreus1 :   Et abstulit rotam de curribus eorum et duxerunt eos ponderose. D icunt Hebrei quod abstulit unam rotam de quolibet curru, et sic non poterat duci nisi valde gravis et tarde.A
A ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 15ra
1 Hebreus] scrips., Hebrei Ed1507
marg.| {LYR4.14T2} Item .g. Reversum est primo diluculo ad priorem locum. Hebreus : Reversum est ante mane ad fortitudinem suam id est ad impetum sui fluxus qui prius divina virtute detinebatur sicut murus. B
B ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 15ra
Numérotation du verset Ex. 14,ad litteram 
marg.| marg.| {611} Locutus est autem. a Hic consequenter describitur remotio impedimenti, ubi sic proceditur, quia primo describitur Pharaonis insecutio, secundo populi Israel trepidatio ibi : Cumque appropinquasset. tertio Moysis assecuratio, ibi : Et ait Moyses. quarto populi salvatio, ibi : Tollensque se angelus, quinto Egyptiorum submersio,ibi : Iamque advenerat vigilia. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Reversi castra. aliquantulum reversi sunt versus Egyptium de precepto Dei, ut Pharao et eius exercitus crederent errare in itinere, maxime quia posuerunt castra in loco valde periculoso eis, ut prima facie videbatur, ut sic Pharao eos fortius insequeretur, et insequens ipse cum exercitu suo submergeretur, unde subditur :
marg.| .2. Dicturusque est. miserat enim exploratores ad sciendum qualiter procederent, et sic omni die sciebat statum eorum, et ideo cum audivit quod posuerant castra in illo loco, dixit.
marg.| .3. Coartati sunt in   terra   . Cuius causa reddit Iosephus dicens, quod ex una partem hebebant mare, et ex alio latere montem magnum et asperrimum, {612} et sic non patebat eis fuga, nisi ex illa parte, per quam venturus erat Pharao cum exercitu contra eos.
marg.| .4. Et indurabo cor eius. hoc expositum est, supra 4 capitulo
marg.| .5. Et glorificabor in   Pharaone   . Gloria secundum Tullium est longe lateque patens preconium. Ex submersione Pharaonis in mari rubro virtute divina preconium Dei diffusum est longe, quia usque ad ista tempora, et late, quia per orbem universum, ubi habetur notitia huius facti.
marg.| .6. Et nuntiatum est regi   Egyptiorum   scilicet ab exploratoribus suis quod fugisset populus. quia cum viderunt exploratores, quod ultra trium dierum viam procedebant, cognoverunt quod non ibant solum ad sacrificandum sed ad totaliter recedendum.
marg.| .7. Immutatumque est cor Pha, etc. quia cegerant eos exigi, ut dictum est supra 12 capitulo et modo volebant, eos cogere ad redeundum.
marg.| .8. Iunxit ergo   currum   . non per seipsum. sed per ministros.
marg.| .9. Tulitque trecentos   currus   . Sed queritur, unde habuerunt equos, cum iumenta eorum mortua fuerunt ? ut supra dictum est ix. capitu. Dicendum quod illa mortalitas fuit tantum super animalia que erant in campis, ut ibidem dictum fuit, equi autem fortiores et pretiosiores in domibus servabantur. multi etiam de populo Pharaonis fecerunt confugere {613} servos suos et animalia in domos ad salvandum eos, ut ibidem dicitur.
Numérotation du verset Ex. 14,ad litteram 
marg.| .1. At illi. filii Israel.
marg.| .2. Egressi erant in manu excelsa. 1. In potestate divina, ut patet ex predictis.
marg.| .3. Cumque appropinquasset. Hic consequenter describetur populi Israel trepidatio, quia videbat super se venire valde magnam multitudinem, et bene armatam et doctam ad prelium, nec patebat ei fuga, ut patet ex predictis.
marg.| .4. Et dixerunt, etc. timore turbati.
marg.| .5. Forsitan non, etc. hoc dixerunt ironice desperantes se posse evadere.
marg.| .6. Nonne iste. Hec enim dixerunt sibi aliqui de populo, ut satis videtur ex verbis prepositorum filiorum Israel dicentium Moysi et Aaron. sup. 5 capitulo Fetere fecistis odorem nostrum, videat Deus et iudicet, etc.
prol.| {614} .7. Et ait. Hic consequenter ponitur Moysi assecuratio, dicentis.
marg.| .8. Nolite   timere etc. quia auxilium Dei, quod est fortius ad est nobis.
marg.| .9. State, securi.
marg.| .10. Et videte : id est facta eius magna et inaudita.
marg.| .11. Egyptios, scilicet quales nunc videtis, scilicet vivos.
marg.| .12. Nequaquam   . sed bene postea viderunt eos mortuos super littus maris, ut habetur. Infra eo. capitulo
marg.| .13. Dominus   pugnat   . Ita quod nec pugnare, nec etiam loqui nec esse erit vobis.
marg.| .14. Dixitque Dominus, etc. Ex quo patet, quod licet Moyses esset assecuratus de Dei adiutorio, non tamen cessabat ab oratione, quia Deus adhuc vult rogari a sanctis ad eorum meritum de his que vult facere. Quod autem dicitur hic : Quid ad me ? non est propter hoc intelligendum quod eius oratio Deo displiceret, sed ut ostenderetur ex audita, unde subditur : Loquere filiis Israel ut proficiscantur. Sequitur
prol.| {615}
Numérotation du verset Ex. 14,ad litteram 
marg.| .1. Et scient. Per experientiam flagelli.
marg.| .2. Tollensque se. Hic consequenter describitur populi Israel salvatio, et primo ab ingressu adversariorum, cum dicitur.
marg.| .3. Abiit post eos. Ita quod angelus se posuit inter exercitum Egyptiorum et filios Israel.
marg.| .4. Et erat nubes   tenebrosa   . ex parte Egyptiorum.
marg.| .5. Et illuminans noctem. ex parte Hebreorum. et hoc faciebant ille columna secundum diversas sui partes secundum illos qui dicunt quod fuit una tantum, secundum Hebreos, qui dicunt illam fuisse duplicem, columna nubis adveniente nocte non recessit, sicut consueverat : sed remansit adveniento columna ignea : ita quod erat nubes ex parte Egyptiorum et columna ignis ex parte Hebreorum.
marg.| .6. Abstulit illud Dominus   flante   vento vehementi. non est intelligendum quod ventus ille diviserit mare, sed dominus : ventus tamen ille fundum maris discoopertum aquis desiccavit, ut filii Israel mundius et suavius incederent. ideo subditur :
marg.| .7. Et vertit in siccum, scilicet maris fundum.
marg.| .8. Divisaque est aqua, et ingressi sunt filii Israel. Dicunt aliqui {616} doctores catholici, quod fueruntibi : 12. divisiones, ita quod quelibet tribus intravit divisionem suam, adducentes ad hoc illud Psa. 130. 5.b. Qui divisit mare rubrum in divisiones, Hebrei autem dicunt quod una fuit tantum divisio quod videtur probabile, secundum illud quod communiter ab Hebreis, catholicis, dicitur scilicet quod filii Israel formidabant intrare mare post Moysen, et tum tribus Iuda que erat constantior primo intravit post Moysen, et alie consequenter consecute sunt, et quod tribus Iuda ibi meruit regnum. Si autem quelibet tribus habuisset suam divisionem, magis formidassent intrare maxime ille que non habuerunt Moysen in sua divisione presentem Probabile est etiam quod Moyses intrasset cum tribu Levitica, et non cum tribu Iuda. Ad illud autem quod opponitur de Ps. potest dici quod ibi accipitur plurale pro singulari scilicet divisiones pro divisione, quia in hebreo aliquando fit hoc, sicut Gn. 56 capitulo dicitur : Filii Dan, et tamen habuit unicum filium tantum, ut ibidem habetur. Potuit etiam illa divisio dici divisiones, tum propter sui magnitudinem tum secundum diversas sui partes.
marg.| .9. Erat enim aqua quasi murus id est stans, et erecta in altum ad similitudinem muri.
marg.| .10. Per sequentesque Egyptii. cum enim filii Israel iam essent {617} multum elongati a littore, columna ignis et nubis, que prohibebat Egyptios accedere ad Hebreos recessit et tunc Egyptii videntes quod filii Israel recesserunt, secuti sunt eos per eamdem viam credentes transire sicut et ipsi. Nec est mirum si divino iudicio, intantum fuerunt ex cecati, si considerentur facta eorum precedentia.
Numérotation du verset Ex. 14,ad litteram 
marg.| .1. Iamque advenerat. Hic consequenter describitur Egyptiorum submersio.
marg.| .2. Respiciens dominus, etc. rebellionem et indurationem eorum.
marg.| .3. Per columnam ignis et nubis. ex qua generata sunt tonitrua et fulgura.
marg.| .4. In terfecit exercitum eorum id est magnam partem exercitus, et tunc Egyptii voluerunt fugere et reverti. et patet littera usqueibi :
marg.| .5. Fugientibusque   Egyptiis occurrerunt   aque. Ex timore enim erant ita turbati et stupefacti, quod non cucurrerunt ad littus, sed magis contra aquas super se venientes. Sequitur :
marg.| .6. Et viderunt Egyptios, etc. Et hoc dixerunt aliqui doctores, quod filii Israel transeuntes per mare, non venerunt ad littus oppositum, sed ad litus per quod intraverant, ita quod mare fuit eis divisum quousque transierunt montem asperum, de quo supra dictum est, quia pro magna parte intrabat mare ; et tunc divisio maris per modum semicirculi rediit ad litus, tamen ultra montem. Cuius rationem assignant, quia natura maris est eiicere mortuos ad litus propinquius. Egyptii autem fuerunt submersi prope littus, unde intraverant : quia non fuerunt multum {618} elongati a littore ; ut dicunt isti, et ex hoc concludunt quod filii Israel redierunt in idem littus, quia dicitur hic quod viderunt Egyptios mortuos super littus maris. Ad hoc autem inducunt illud quod habetur Nume. 33.a. quod post transitum maris rubri filii Israel fuerunt in deserto Ethan : et illud desertum erat ad littus quod est ex parte Egypti ut dictum est capitulo precedenti. Iosephus autem dicit expresse contrarium scilicet quod filii Israel transierunt ad terram contra positam, et hoc videtur magis probabile, quia non est verisimile, quod diceret ad terram adversariorum. Quod autem dicitur de mortuis, non valet quia non habetur de textu quod essent propinquiores uni littori quam alteri. Item quia sicut dicit Iosephus, Dei ordinatione factum est ut eiicerentur ad littus oppositum ad consolationem filiorum Israel, ita quod de cetero eos non timuerunt, cum viderent eos mortuos, et ut haberent arma eorum ad defendendum se contra hostes insurgentes. Ad secundum potest dici quod Desertum Ethan de quo fit sermo Nm. 33. non est illud, de quo dicitur capitulo precedenti quod est ex parte Egypti, quia post transitum maris non leguntur filii Israel appropinquasse Egypto, unde capitulo se. dicitur : tulit autem Moyses Israel de mari rubro, et ingressi sunt desertum Sur. et non dicit desertum Ethan, tamen si egressi fuisset ad ripam Egypti, ingressi fuissent desertum Ethan, ut patet ex dictis, et non Ethan de quo fit sermo Nm. 33. est aliud desertum eiusdem nominis, sicut in veteris testamenti frequenter diverse civitates et loca eodem nomine nominantur.
marg.| .7. Et manum magnam id est iustitie sue potestatem. Cetera patent
Numérotation du verset Ex. 14,moraliter 
marg.| marg.| {611} .1. Locutus, etc. In hoc capitulo agitur de Pharaonis et sui exercitus in {612} secutione post populum Israel de servitute emissum, ut ipsum reduceret ad pristinam servitutem, per quem significatur diabolus cum{613} angelis suis qui exeuntes de servitute sua, de peccatis enormibustranseuntes, ad meliorem vitam toto conatu nititur ad pristinam reducere utilitatem, immittendo eis fortiores tentationes, et concitando contra eos tribulationes, ut talibus fracti, iterum eius se subiiciant servituti, sicut filii Israel territi dicebant Moysi.
Numérotation du verset Ex. 14,moraliter 
marg.| marg.| {614} marg.| † Recede a nobis ut serviamus Egyptiis ? Multo melius enim est servire quam mori in solitudine. Sed contra hoc subditur :
marg.| .2. Et ait, etc. Per Moysen qui interpretatur extractus de aquis, intelligi potest interior homo extractus a fluxu carnis, qui reprimit terrorem sensualitatis, confidens de auxilio divine virtutis que solet assistere in casibus desperatis, ideo subditur :
Numérotation du verset Ex. 14,moraliter 
marg.| marg.| {615} .2. Tollensque se. per quem intelligitur Christus, qui Is. 9.b. dicitur magni consilii angelus secundum translationem septuaginta interpretum. Nam ipse opponit se diabolo et exercitui eius secundum quod dicitur 1. Cor. 10 capitulo Fidelis Deus qui non patietur vos {616} tentari supra id quod potestis sed faciet cum tentatione proventum ut possitas sustinere.
marg.| .3. Et   cum   eo pariter colum, erat, nubis. et ipsa etiam columna ignis unde subditur :
marg.| .4. Et erat   nubes   et   illuminans   noctem. Per columnam igitur nubis intelligitur {617} humanitas Christi, in qua dedit fidelibusexempla patientie, ex quorum consideratione accipit homo in tentationibus et tribulationibusvirtutem constantie, per columnam autem ignis divinitas Christi illuminans hominem luce sue gratie, et sic fideles transeunt mare presentis seculi sine lesione mortalis peccati, ideo {618} sequitur :
Numérotation du verset Ex. 14,moraliter 
marg.| † Et aque eis erant quasi pro muro quia tribulationes contra eos concitate fiunt eis materia gaudii secundum illud Act. 5.g. Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati.
marg.| .6. Et viderunt, etc. Per quod designatur quod transito mari presentis seculi beati vident penam demonum, que dicitur mors gehenne.
Numérotation du verset Ex. 14,Additio. 
marg.| marg.| {617} In capitulo 14. ubi dicitur in post. Et viderunt Egyptios mortuos. Opinio Iosephi hoc loco non videtur tenenda : iam secundum eam oportet dicere quod desertum Ethan est duplex : unum circa mare rubrum et aliud ultra, quod non habetur ex tex sed planius littera sonat, quod idem est desertum Ethan, in quo fuerunt statim postquam recesserunt de Socoth et desertum Ethan in quo fuerunt post transitum maris, ut patet litteram bene intuenti. Quod autem postil. approbando predicto opinionem dicit non esse verisimile, quod Deus deduceret eos ad terram adversariorum, concedendum{618} est, sed ex hoc non concludit suum intentum : nam mare rubrum erat in partibus propinquis terre Egypti, ut patet ex hoc quod in tribus diebus accesserunt ad eam filii Israel, licet fessi et onerosi, et extendebatur usque ad terram promissionis, terminando eam secundum plagam Orientalem, ut habetur infra 23 capitulo in textu et in postilla et sic filii Israel transeuntes per litus maris secundum eius longitudinem semper elongabantur ab Egypto, et appropinquabant terre promissionis, et sic verum est quod post transitum maris rubri filii Israel non appropinquaverunt Egypto, sed magis elongaverunt se. Unde desertum Etham intelligendum est esse idem{619} ut dictum est, et totum existens citra et prope mare rubrum et est magnum desertum, cuius una pars est prope Egyptum, in qua parte ingressi sunt mare : et alia pars est remotior ab Egyptio, in qua parte continetur desertum Sur, tanquam quedam particula in quodam toto : et ideo dicitur in sequent. capitulo quod egressi mari rubro ingressi sunt desertum Sur. et Nm. 33.a. quod cum transissent per medium maris rubri iverunt in desertum Ethan.
Numérotation du verset Ex. 14,replica 
prol.| Replica . Correctorii contra Burgensem In capitu. 14. postil. disputat materiam de ingressu et egressu maris rubri, quibusdam dicentibus, quod ex eadem parte qua ingressi sunt egrediebantur, aliis dicentibus quod ingredientes ex una parte, a parte opposita egressi sunt, Primam opinionem acceptat Burgen. secundum postilla. cum Iosepho : et postillator solvit rationes factas pro opinione contraria : sed Burgens. non solvit rationes Iosephi et postil. Opinio Burgen. tendit ad duo satis dubia unum quod mare rubrum non dividat inter Egyptum et terram promissionis, {620} sed sint site in uno et eodem littore. et puto Iosepho ibi nato et noto contrarium sentienti de hoc melius constare quam Burgens. qui numquam fuitibi : Secundum dubium quod filii Israel numquam mare rubrum pertransierunt in latum, quamvis In eo per aliquod spatium longitudinis ambulassent, quicquid tamen sit, moralitas Glossa ordinaria huic sensui cum Burgen. non videtur convenire. Glo. namque ordinaria mare rubrum baptismum dicit, Egyptios sequentes usque ad mare peccatum dicit, Fugientes igitur ad mare rubrum relictos a tergo vident mortuos, quia per baptismum preterita peccata delentur, prodeunt Egypti usque ad baptismum, etc. que in glo. continentur si igitur ingressi mare egressi sunt ad eamdem parte littoris, ad litteram accedentes, ad baptismum reversi sunt ad peccatum per moralitatem, et sic filii Israel post transitum maris figurarent ad vomitumredeuntes, quod tamen non videtur conveniens, quia hi et illi dicuntur transito mari cantasse hymnum Deo gloriose hec in gl. In effectu.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_14)

Notes :