Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset Ex. 12,1 

Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron1
1 Aaron] + in terra Egypti Weber
Numérotation du verset Ex. 12,2 

mensis iste vobis principium mensium2 primus
2 mensium] mensuum Weber
erit in mensibus anni
Numérotation du verset Ex. 12,3 

loquimini ad universum cetum filiorum Israel et dicite eis decima die mensis huius tollat
unusquisque agnum per familias et domos suas
Numérotation du verset Ex. 12,4 

sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum
assumet vicinum suum qui coniunctus3 est domui sue4
3 coniunctus] iunctus Weber |
4 sue] eius Weber |
iuxta numerum animarum
que sufficere possunt ad esum agni
Numérotation du verset Ex. 12,5 

erit autem agnus
absque macula
masculus
anniculus
iuxta quem ritum tolletis et hedum
Numérotation du verset Ex. 12,6 

et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius
immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel
ad vesperam
Numérotation du verset Ex. 12,7 

et sument de sanguine
ac ponent super utrumque postem
et in superliminaribus
domorum
in quibus comedent illum
Numérotation du verset Ex. 12,8 

et edent carnes
nocte illa
assas
igni
et azymos panes
cum lactucis agrestibus
Numérotation du verset Ex. 12,9 

non comedetis ex eo crudum quid
nec coctum aqua
sed assum tantum igni
caput
cum pedibus eius
et intestinis
vorabitis
Numérotation du verset Ex. 12,10 

nec remanebit ex eo quicquam
usque mane
si quid
residuum5
5 residuum] residui Weber
fuerit igni6 comburetis
6 igni] igne Weber
Numérotation du verset Ex. 12,11 

sic autem comedetis illum renes vestros
accingetis
et7 calciamenta
7 et] om. Weber
habebitis in pedibus
vestris8 tenentes
8 vestris] om. Weber
baculum9
9 baculum] baculos Weber
in manibus et comedetis
festinantes
est enim Phase id est transitus Domini
Numérotation du verset Ex. 12,12 

et transibo per terram Egypti nocte illa
percutiamque omne primogenitum in terra Egypti ab homine
usque ad pecus
et in cunctis diis Egypti faciam iudicia ego Dominus
Numérotation du verset Ex. 12,13 

erit autem sanguis
vobis in signum in edibus
in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo
vos nec erit10 vobis plaga
10 erit] + in Weber
disperdens quando percussero terram Egypti
Numérotation du verset Ex. 12,14 

habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
Numérotation du verset Ex. 12,15 

septem diebus azyma comedetis in die primo
non erit fermentatum
in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israel
a die prima11 usque ad diem septimum.
11 a die prima] a primo die Weber
Numérotation du verset Ex. 12,16 

dies prima
erit sancta atque sollemnis
et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis
facietis in eo12 exceptis his
12 eo] eis Weber
que ad vescendum
pertinent
Numérotation du verset Ex. 12,17 

et observabitis azyma
in eadem enim ipsa die educam
exercitum vestrum
de terra Egypti
et custodietis diem istum in generationibus
vestris13
13 generationibus vestris] generationes vestras Weber
ritu perpetuo
Numérotation du verset Ex. 12,18 

primo mense quarta decima14 mensis
14 decima] + die Weber
ad vesperam
comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
Numérotation du verset Ex. 12,19 

septem diebus
fermentatum15
15 fermentatum] fermentum Weber
non inveniatur16 in domibus vestris qui comederit fermentatum
16 inveniatur] invenietur Weber
peribit
anima eius de cetu Israel
tam de advenis
quam de indigenis
terre
Numérotation du verset Ex. 12,20 

omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris
edetis azyma
Numérotation du verset Ex. 12,21 

Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel
et dixit ad eos: ite tollentes animal per familias
vestras immolate Phase
Numérotation du verset Ex. 12,22 

fasciculumque hyssopi
tingite sanguine qui est in limine
et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem
nullus vestrum egrediatur
ostium domus sue
usque mane
Numérotation du verset Ex. 12,23 

transibit enim Dominus percutiens Egyptios cumque viderit sanguinem
in superliminari et in utroque poste
transcendet ostium domus17 et non sinet percussorem ingredi domos
17 domus] om. Weber
vestras et ledere
Numérotation du verset Ex. 12,24 

custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in eternum
Numérotation du verset Ex. 12,25 

cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cerimonias istas
Numérotation du verset Ex. 12,26 

et cum dixerint vobis filii vestri que est ista religio
Numérotation du verset Ex. 12,27 

dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israel in Egypto
percutiens
Egyptios et domos nostras liberans
Incurvatusque
populus adoravit
Numérotation du verset Ex. 12,28 

et egressi
filii Israel fecerunt sicut Dominus preceperat18 Moysi et Aaron
18 Dominus preceperat] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 12,29 

factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captive que erat in carcere
et omne primogenitum iumentorum
Numérotation du verset Ex. 12,30 

surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Egyptus ortusque19 est clamor magnus in Egypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus
19 ortusque] et ortus Weber
Numérotation du verset Ex. 12,31 

Vocatisque pharao20 Moysen21 et Aaron nocte ait: Surgite, egredimini a populo meo et vos et filii Israel. Ite immolate Domino sicut dicitis.
20 pharao] om. Weber |
21 Moysen] Moyse Rusch |
Numérotation du verset Ex. 12,32 

Oves vestras et armenta assumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi.
Numérotation du verset Ex. 12,33 

Urgebantque22 Egyptii populum de terra exire velociter dicentes: Omnes moriemur.
22 Urgebantque] Urguebantque Weber
Numérotation du verset Ex. 12,34 

Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur
et ligans
in palleis23
23 palleis] palliis Weber
posuit super humeros suos
Numérotation du verset Ex. 12,35 

feceruntque filii Israel sicut preceperat Moyses et petierunt ab Egyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.
Numérotation du verset Ex. 12,36 

Dedit autem Dominus gratiam populo coram Egyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Egyptios
Numérotation du verset Ex. 12,37 

profectique24 filii Israel de Ramesse
24 profectique] + sunt Weber
in Socoth
sexcenta ferme milia peditum virorum
absque parvulis et mulieribus25
25 et mulieribus] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 12,38 

sed et vulgus promiscuum innumerabile
ascendit cum eis oves
et armenta et animantia diversi generis multa nimis
Numérotation du verset Ex. 12,39 

coxeruntque
farinam quam dudum conspersam
de Egypto
tulerant et fecerunt subcinericios
panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Egyptiis
et nullam facere sinentibus moram
nec pulmenti quicquam occurrerant preparare
Numérotation du verset Ex. 12,40 

habitatio autem filiorum Israel qua manserant in Egypto fuit quadringentorum triginta annorum
Numérotation du verset Ex. 12,41 

quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Egypti
Numérotation du verset Ex. 12,42 

nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Egypti hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis
Numérotation du verset Ex. 12,43 

dixitque Dominus ad Moysen et Aaron hec est religio Phase omnis alienigena non comedet ex eo
Numérotation du verset Ex. 12,44 

omnis autem servus empticius
circumcidetur
et sic comedet
Numérotation du verset Ex. 12,45 

advena
et mercennarius
non edent ex eo.
Numérotation du verset Ex. 12,46 

In una domo
comedetis26
26 comedetis] comedetur Weber
nec efferetis de carnibus eius
foras
nec os eius27 confringetis
27 eius] illius Weber
Numérotation du verset Ex. 12,47 

omnis cetus
filiorum Israel
faciet illud.
Numérotation du verset Ex. 12,48 

Quod si quis
peregrinorum
in vestram voluerit transire coloniam
et facere
Phase Domini circumcidetur prius
omne masculinum eius
et tunc
rite celebrabit
eritque sicut indigena terre
si quis autem non circumcisus28 fuerit
28 non circumcisus] inv. Weber
non vescetur ex eo
Numérotation du verset Ex. 12,49 

eadem lex erit indigene et colono
qui peregrinatur apud vos
Numérotation du verset Ex. 12,50 

feceruntque29 omnes filii Israel sicut preceperat Dominus Moysi et Aaron.
29 feceruntque] fecerunt Weber
Numérotation du verset Ex. 12,51 

et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Egypti per turmas suas

Capitulum 12

Numérotation du verset Ex. 12,ad litteram 
marg.| marg.| {583} .1. Dixit quoque Dominus ad, etc. Hic inter comminationem mortis primogenitorum, et eius executionem, interponitur preceptum de celebratione pascali : quia illa celebratio instituta est in memoriam percussionis primogenitorum Egypti, et salvationis filiorum Israel, nocte sequenti diem quartam decimam mensis primi, et in crastino, exiverunt filii Israel de Egypto. Ubi notandum, quod circa immolationem agni paschalis et alia sacrificia, duo sunt attendenda. Verum est de presenti scilicet status populi exeuntis de Egypto. Secundum est figuratio agni que designabat passionem Christi, que in illis prefigurabatur, quia secundum quod Apostolus dicit 1. Cor. 10. Omnia in figura contingebant illis. et Rabbi Salomon dicit, et antiqui doctores Hebrei quod omnes prophete non prophetaverunt nisi ad diem Messie, et ideo cum Moyses fuerint maximus propheta, totum quicquid scripsit, ordinatur ad Christum, et ideo in immolatione agni pascalis duplex est sensus. Unus est status populi exeuntis de Egypto, et est litteralis et primus, et hunc intendo primo prosequi. Alius est prefiguratio Christi passuri pro tunc, et hunc sensum in fine breviter tangam : quia licet sit ultimus in prosecutione, est tamen primus in intentione, sicut finis respectu eorum que sunt ad finem ordinata. Sciendum etiam quod prima celebratio Pasche, et alie sequentes temporibus aliis non sunt uniformis conditionis in omnibus, ut patebit prosequendo. Nec etiam celebrationes sacramentorum nove legis sunt ubique uniformes. Nec etiam omnibus temporibus, quantum ad ea que sunt de solemnitate. unde in primitiva ecclesia baptizabant in nomine Christi, non autem, modo : et in multis aliis variationes facte sunt ex causis emergentibus. Circa primum sic proceditur. quia primo preceptum datur Moysi : et secundo ab eo divulgatur senioribus populi, ibi : Vocavit autem Moyses. Adhuc primo describitur sacrificium agni paschalis. Secundo modus comedendi. ibi : Sic autem comedetis. Tertio imponitur ritus respectu temporis futuri, ibi : Habebitis autem hanc diem. Circa primum dicitur : Dixit quoque dominus, etc. Hoc autem dixit eis secundum aliquos, antequam Moyses denunciaret Pharaoni plagam decimam, secundum alios, quod verius videtur, dixit ei post, ut expositum est capitulo precedenti.
marg.| .2. Mensis   iste, etc scilicet Martius qui apud Hebreos vocatur Nisan [hébreu] praem. Ed1603 . Et puto mensem Aprilem Nisan vocari.
marg.| .3. Vobis   principium   . Et dixit vobis, quia apud Latinos Ianuarius est primus, similiter et apud Grecos. Ianuarius enim apud Grecos dicitur {584} πρῶτος, quod idem est quod primus. Similiter etiam apud Hebreos secundum communiorem opinionem September est primus simpliciter, quia In eo creatus fuit mundus, et usque ad illud tempus vocabatur primus apud Hebreos. Sed ex isto notabili beneficio scilicet exitu de Egypto tam mirabili quem Deus eis prestitit in isto mense, vocatus est de cetero primus mensis anni. Et hoc notatur cum dicitur.
marg.| .4. Primus erit, etc. Ac si daretur per hoc intelligi quod ante primus non fuerit, sicut plenius exposui supra Gn. vii. capitulo Quod autem aliqui doctores catholici dicunt Aprilem esse primum mensem, apud Hebreos stare non potest, ut videtur : quia secundum omnes September est septimus mensis apud Hebreos in quo fiebat festum expiationis, ut habetur Lv. 22.a. et Nm. 29.a. September vero non est septimus ad Aprili sed a Martino. et deo Martius primus est apud eos, et vocatur Nisan. Sciendum tamen quod frequenter concurrit cum Aprimi nostro, quia Iudei faciunt menses per lunationes. Annus autem solaris, qui continetur in duodecim mensibus nostris continet duodecim lunationes et undecim dies, et sic in tertio anno Iudei faciunt tredecim menses, ut fiat adequatio anno solari, et hoc modo fit in quolibet anno embolismali, qui habet. xiii. lunationes. Tunc enim mensis Adar [hébreu] praem. Ed1603 qui est duodecimus apud eos, duplicatur, et sic secundus qui apud Hebreos vocatur Veadar id est et Adar quasi adiunctus precedenti, concurrit cum Martio nostro, et per consequens Nisan qui est primus apud Hebreos, concurrit cum Aprili nostro et forte sic erat quando filii Israel exiverunt de Egypto, et propter hoc dixerunt doctores nostri predicti, quod Aprilis est primus mensis apud eos, sciendum tamen quod scire per certitudinem et in particulari quomodo annis diversis primus mensis Hebreorum qui vocatur Nisan, plus et minus concurrit cum Martio et Aprili, pertinet ad Astrologos et compotistas. sufficit autem hoc obiter et breviter tangere, prout spectat ad expositionem littere, Tamen est sciendum quod hoc est regulariter verum, quod primus mensis Hebreorum semper incipit a principio lunationis propinquioris equinoctio vernali, sive principium dicte lunationis sit ante equinoctium, sive post sive ibidem. Dictum autem equinoctium est propinquius principio Martii quam fini, quia est xii. die Martii secundum veritatem, licet aliter signetur in Kalendariis nostris. Ex quo patet verum quod dictum est scilicet quod. primus mensis Hebreorum magis correspondet Martio, quam Aprili, et sicut dictum est de concursu primi mensis Hebreorum cum Martio et Aprili, ita et septimus mensis eorum qui dicitur Tisri [hébreu] praem. Ed1603
prol.| concurrit cum Septembri et Octobri vario modo in diversis annis.
marg.| .5. Decima die etc. Ex ista littera et ex ea que sequitur : infra. Iuxta {585} quem ritum tolletis et hedum servabitis cum usque ad quartum decimum diem mensis huius : Immolabitque cum universa multitudo, etc. Dixerunt aliqui, quod per ista intelligitur duplex immolatio. Una agni qui immolabatur decima die in qualibet domo. Alia hedi, quia a decima die servabatur usque ad quartamdecimam diem, in qua ad vesperum immolabatur : non in singulis domibus, sed a tota multitudine filiorum Israel. Sed hoc patet falsum, quia de immolato, quartadecima die dicitur quod debebant filii Israel comedere carnes assas, et in singulis domibus : et de sanguine immolati ponere in superliminari, et super utrumque postem, ut patet ex textu seq. Certum est autem quod carnes unius hedi et sanguis nullo modo sufficerent ad predicta. Item ubi translatio nostra habet : Iuxta quem ritum tolletis et hedum : unde processit hec opinio : in hebreo habetur sic. De arietibus vel de capris accipietis illum, et refertur ly illum, ad id quod immediate preponitur, ubi dicitur. Erit autem agnus sine macula masculus anniculus. Illa enim dictio Hebraica que ibi ponitur pro agno scilicet seh [hébreu] praem. Ed1603 aliquando accipitur pro hedo. Ex quo patet quod non erat alia immolatio agni et hedi, sed una que debebat fieri, de agno si poterat haberi bono modo : et si non poterat fieri, de hedo, et hoc etiam dicunt doctores Hebrei. Agnus tamen vel hedus quartadecima die immolandus in singulis domibus precipitur hic accipi a decima die mensis, et servatiusque ad quartamdecimam diem duplici de causa. Una est, quia filii Israel erant occupati in preparando se ad recessum de Egypto cum omnibus que habebant. In qua preparatione requirebatur magna solicitudo et distractio, ideo ne hoc darent oblivioni, accipere agnum vel hedum in die immolationis preceptum fuit tunc quod acciperent per quatuor dies ante. Secunda causa fuit ut in illis quatuor diebus viderent per experientiam, si in illo agno vel hedo accepto esset aliqua macula id est defectus, propter quod non deberet immolari, et sic de alio sibi providerent, et ideo dicunt Hebrei, quod talis preaccepti per {586} quatuor dies non obligabat in futurum, nec fuit observata in annis sequentibus quia predicte cause cessaverant, quod manifeste patet de solicitudine pro exitu. Similiter etiam de cognitione macule, quia per assuefactionem iugis sacrificii quo quotidie immolabatur unus agnus sine macula mane et alius vespere statim de facili poterant cognoscere, si in animali accepto esset macula vel impedimentum predicte immolationis.
Numérotation du verset Ex. 12,ad litteram 
marg.| .1. Assumet vicinum   suum scilicet Iudeum. Gentilis enim vicinus Iudei non poterat ad hoc assumi, quia nullus admittebatur, nisi circuncisus ut infra dicitur.
marg.| .2. Iuxta   numerum animarum   , etc. Excipiuntur infirmi, qui non possunt comedere carnes sine periculo saltem ad quantitatem olive, ut dicit Rabbi Salomon.
marg.| .3. Erit autem agnus asque macula, macula que est in varietate pellis, non intelligitur hic, quia non impediebat immolationem, sed illa que erat ex defectu alicuius partis corporis.
marg.| .4. Masculus. Quia femella immolari non poterat in hoc sacrificio, sed requirebatur ad hoc sexus masculinus, qui est perfectus, quia ea que sunt perfecta, debent Deo immolari, a quo emanat omnis humana perfectio. tamen in aliquibus hostiis pacificis et pro peccato, bene immolabantur femelle.
marg.| .5. Anniculus id est infra annum primum. Ab octava enim die nativitatis, et non ante, usque ad completionem anni, et non post poterat immolari. Ratio autem quare immolabatur agnus magis quam aliud animal, erat ad detestationem idololatrie Egyptiorum, qui Iovem colebant in specie arietis vel agni. Similiter hircos venerabantur, quia aliquando demones in tali effigie eis apparebant. ideo deficiente agno immolabatur hedus.
marg.| .6. Et servabitis   eum etc. Quia talis immolatio erat quedam dispositio ad exitum de Egypto qui fuit 15. die in mane, ut patebit. Inf. Et ideo expectabatur immolatio illa usque ad vesperam immediate precedentem diem exitus.
marg.| .7. Immolabitque   cum, etc.   Multitudo. enim non tenetur hic collective, sed {587} magis divisive id est quelibet domus multitudinis unum, nisi quando domus erat ita parva quod non sufficeret pro esu agniculi, et tunc persone de duabus domibus simul coniungebantur ut dictum est.
Numérotation du verset Ex. 12,ad litteram 
marg.| .1. Ad vesperam. secundum doctores Hebreos vespera prout hic accipitur, incipit a septima quartadecima diei, quia ex tunc sol incipit tendere ad occasum, et ab illa hora, usque ad principium noctis potest immolari Phase secundum eos. immolabatur ante ad vesperam, quia illa hora iam pertinebat ad diem sequentem solennem in qua exiverunt de Egypto.
marg.| .2. Et sument, etc scilicet agni immolati.
marg.| .3. Ac ponent id est super duo ligna intra que clauditur ostium secundum longitudinem suam.
marg.| .4. Et in   superliminaribus etc. Superliminare dicitur lignum transversale, quod est super postes ostii, et vocatur limen superius.
marg.| .5. Domorum in quibus etc. In domibus enim in quibus non habitabant homines, sicut est villa, ubi reponitur fenum et similia, et stabulum ubi habitabant animalia, non erat sanguis ponendus. Causa autem quare sanguis in domibus ponebatur inf. exprimitur.
prol.| {588} .6. Et edent carnes. Ex hoc dicunt Hebrei, quod non est eis licitum comedere ossa vel cartilagines et nervos agni predicti.
marg.| .7. Assas igni. Immolatio enim illa significabat dispositionem populi ad recedendum de Egypto velociter, et ideo illo modo precipiuntur carnes decoqui, quo expeditius potest fieri.
marg.| .8. Et azymos panes. Eadem ratione, quia statim possunt fieri ex commistione aque et farine.
marg.| .9. Cum lactucis, etc. In hebreo habetur : Cum amaritudinibus. Et per hoc intelliguntur herbe amare indifferenter, nec plus fuit preceptum de lactucis quam de aliis herbis, ut dicunt Hebrei. Hoc autem fiebat ad designandum amaritudinem, quam filii Israel sustinuerunt in servitute Egypti.
marg.| .10. Non comedetis, etc. In hebreo habetur : semicoctum. Et hoc ad detestationem idololatrie precipiebatur. Aliqui enim idololatre immolata idolis taliter cocta comedebant.
marg.| .11. Nec coctum, etc. Ratione predicta scilicet quia non ita expedite fit sicut assando.
marg.| .12. Caput cum etc. In hebreo non est vorabitis, et sic ista littera {589}secundum Hebreos non refertur ad comestionem, sed ad assationem, de qua immediate predicatur. Sed assum tantum igni. Et sequitur :
prol.| Caput cum pedibus. Et est sensus, quod caput de corpore abscissum vel pedes non debebant per se assari, sed caput iunctum corpori, et pedes similiter, Intestina autem amovebantur ut lavarentur, et lota reponebantur assanda cum corpore. Et os eius non confringetis. Hoc non est in hebreo hic, sed postea eodem capitulo eius sententia ponitur.
Numérotation du verset Ex. 12,ad litteram 
marg.| .1. Nec remanebit, etc. ad designandum quod in mane sine reditu de Egypto debebant recedere.
marg.| .2. Sic autem, etc. Hic describitur modus comedendi, cum dicitur.
marg.| .3. Renos vestros, etc. Ista tria que hic exprimuntur, designant quod debebant esse parati ad exeundum de Egypto.
marg.| .4. Et   comedetis etc. Per quod designatur quod deberent ire expedite et {590} velociter non desidiose.
marg.| .5. Est enim phase, etc. id est   transitus. Istud id est transitus, non est in hebreo, sed est expositio huius nominis phase, que addita est a translatore. Dicitur autem hoc festum phase quod significat transitum, quia tunc filii Israel recesserunt de Egypto, ut transirent ad terram promissionis. Item quia illa nocte dominus transiens per Egyptum, percussit Egyptios. et salvavit Hebreos. et hoc est quod dicitur, et transibo per terram Egypti.
marg.| .6. Et in cunctis, etc. Dicunt enim Hebrei quod illa nocte omnia idola Egypti lignea subito fuerunt putrefacta, et omnia metallica resoluta et fusa in terram, et omnia lapidea comminuta in detestationem idololatrie. ideo subditur :
marg.| .7. Ego dominus. qui solus latria sum colendus.
marg.| .8. Erit autem. Hic assignatur ratio eius quod supra dictum est. et {591} sument de sanguine deponent super utrumque postem. per hoc enim distinguebantur domus Hebreorum a domibus Egyptiorum quia sicut erant distincti interius per fidem veram ab Egyptiis, ita volebat dominus quod aspersio sanguinis esset quasi signum distinguens exterius, et protestatio fidei interius.
Numérotation du verset Ex. 12,ad litteram 
marg.| .1. Et vide, etc. visione approbationis inquantum est signum fidei ut dictum est. .2.   Et transibo, etc. quia cum domus Hebreorum essent inter domos Egyptiorum, quando angelus percutiebat existentes in domo Egyptii manentis iuxta Hebreum transibat domum Hebrei absque lesione, procedens ultra ad percutiendum domum Egyptii ultra manentis, et hoc est quod subditur :
marg.| .3. Nec erit. Non est hoc intelligendum quod dominus immediate per seipsum percusserit Egyptios, sed per angelum. Quid autem sentiendum sit de angelo percutiente, utrum fuerit bonus vel malus dicetur.
marg.| .4. Habebitis, etc. Hic consequenter describitur qualiter Phase sit celebrandum respectu temporis futuri, cum dicitur : habebitis autem hanc diem in monimentum id est in memoriam eternam. dicitur enim monimentum quasi monens mentum. .5.   Et celebrabitis, etc. In futurum propter beneficium hac die vobis exhibitum. .6.   Cultu   sempiterno id est absque determinatione temporis, quia tempore novi testamenti perfectius servatur ista solennitas quam tempore veteris testamenti quoniam veritas precellit umbras et figuras, quia ea que fuerunt in veteris testamentifuerunt umbre et figura respectu eorum que fiunt in novi testamenti. .7.   Septem diebus azyma come etc. Dicit Rabbi Salomon. Hebreus super locum istum, quod istud preceptum de comedendo azyma septem diebus, non habuit locum in prima celebratione phase quando filii Israel egressi sunt de Egypto, sed in sequentibus celebrationibus postea, et hoc videtur per illud quod dicitur, infra eo. capitulo quod filii Israel exeuntes de Egypto in crastino immolationis agni paschalis, non poterant fermentare cogentibus eos exire Egyptiis. Ex quo videtur manifeste, quod causa quare comederunt tunc azyma, non fuit propter oblationem precepti, sed quia non habebant tempus fermentandi. Item supra dicitur : Et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes. Ex quo dicit, nocte illa, videtur quod obligatio de azymis non extendebat se, nisi prima die ad vesperam, quando comedebantur carnes agni. Et ratio huius fuit, quia erant in itinere, propter quod non erat eis prohibitum comedere fermentatum si haberent, nisi vespera immolationis agni, ut dictum est. Multa enim fuerunt eis licita tempore illius itineris, que alias non essent, ut postea videbitur magis.
marg.| .8. In die primo, etc. Prima dies hic accipitur ab hora septima die {592} quartadecime, in qua debebat amoveri omne fermentum de domibus Hebreorum ante horam septimam eiusdem dici, quia ex tunc poterat immolari agnus, ut supra dictum est. Unde dicitur infra 23.capitulo Non immolabis super fermentum sanguinem victime tue id est noli immolare agnum paschalem, de cuius sanguine debent liniri postes ostii, fermento existente in domo tua. Ex quod patet, quod ante tempus immolationis agni paschalis, debebat auferri fermentum. .9.   Quicumque   comederit, etc. Dicit anima, ut per hoc det intelligere, quod ille qui erat carens usu ratione, si comederet fermentatum, hanc penam non incurreret. .10.   A primo die   usque   ad etc. Inclusive. Et est iste dies septimus vicesimus primi mensis, et loquitur de celebratione Phase, in annis sequentibus. ut dicit Rabbi Salomon .11.   Dies prima erit sancta. In cultu divino, et in amictu honesto, et in cibo delicato secundum possibilitatem cuiuslibet. Unde Neemie. 8. capitulo dicit, Comedite pinguia, et bibite mulsum, dies enim Domini sanctus est. .12.   Nihil operis facietis, etc. Non solum manibus propriis, sed nec per manus Gentilium licebat eis operari, exceptis his que ad vescendum pertinent. Talia enim in solennitate paschali poterant facere, et illa que ad hec sunt necessaria, sicut accendere ignem, haurire aquam, et scindere ligna, et similia, secundum quod dicit Rabbi Salomon excepta tamen die sabbati, quia si festum cadebat in die sabbati, non licebat hoc fieri, et quantum ad hoc sabbatam strictius servabatur, quam alia festa. .13.   Et custodietis diem, etc. Ex hoc dicit Rabbi Salomon quod obligatio huius precepti fuit suspensa, quandiu filii Israel fuerunt in deserto, ante ingressum terre promissionis, nec fecerunt filii Israel aliquod Phase post exitum de Egypto, nisi semel, scilicet anno secundo egressionis de Egypto, et ideo dicitur hic. In generationes vestras, que intra intrabunt terram promissionis, quia omnes illi qui egressi sunt de Egypto, mortui sunt in deserto preter Caleb. et Iosue, ut habetur Numeri. 26.b. Nec mirandum est, si obligatio huius precepti fuit suspensa quandiu fuerunt in itinere, quia etiam preceptum de circuncisione fienda octava die (quod fuit eis impositum sub pena, mortis ut habetur Gn. 17.b.) toto illo tempore fuit suspensum, quia pueri illo tempore nati non fuerunt circuncisi, donec fuerunt in terra promissionis, ut habetur Iosue. 5.b. .14.   Septem diebus, etc. Quia non solum fuit prohibitum comedere fermentatum, sed etiam in domo retinere, et istud fuit preceptum ad memoriam eius, quod filii Israel exeuntes de Egypto, non poterant fermentare, et coacti sunt azymis uti. .15.   Qui comederit fermentatum, peribit, etc. Advene dicuntur qui erant conversi de Gentilitate ad ritum Iudeorum.
prol.| {593}
Numérotation du verset Ex. 12,ad litteram 
marg.| .1. Vocavit   autem   Moyses, etc. Hic consequenter mandatum Domini, de agno pascali divulgatur senioribus populi, ut detur executioni. Unde dicitur. .2.   Ite tollentes animal. In hebreo habetur : Emite accipite, et est sensus, qui habet gregem inde accipiat. et qui non habet eMt. Animal id est agnum si possit haberi, vel hedum si non possit, ut supra dictum est, et ad hoc denotandum, dicitur hic animal in generali.
marg.| .3. Fasciculumque   hyssopi, etc. quia non dixerat supra, cum quo instrumento deberent liniri postes sanguine agni, ideo hic exprimitur, quod debet fieri cum fasciculo hyssopi, et ad hoc requiruntur tres calami simul ligati.
marg.| .4. Qui est in   limine etc. In hebreo habetur : [hébreu] basaph id est in pelvi. Est enim vas argentum, in quo recipitur sanguis agni immolati, et hoc exprimitur hic, quia supra non fuerat expressum quomodo sanguis debebat recipi, quia tamen iste bacinus erat prope limen ostii, quando debebat fieri aspersio, ideo forsitan translator posuit in limine.
marg.| .5. Nullus   vestrum etc. Istud fuit dictum, eo quod angelus disperdens, illa nocte transivit per Egyptum, propter quod illud non fuit observatum sequentibus aliis temporibus, quia tunc etiam causa cessavit. .6.   Et non sinet   percussorem   ingredi. Ex quo patet, quod ista percussio non fuit facta immediata a Deo, sed per angelum. Si autem queratur, utrum fuerit bonus vel malus angelus ? Dicendum quod nulli est dubium quin Deus potuerit facere per bonum vel malum angelum indifferenter. Leguntur etiam tales percussiones facte per bonos et malos angelos, quia Deus utrisque utitur ad executionem sue iustitie. Subversio enim Sodomorum facta fuit per bonum angelum, ut dictum fuit. Gn. 21. quod patet ex hoc, quod ille angelus fuit associatus bono angelo, qui salvavit Lot. Fuit etiam unus de angelis sanctis qui apparuerunt Abrahe Gn. 18.a. Unde dicunt Hebrei, quod fuit Gabriel, qui interpretatur fortitudo Dei, ut ibidem dictum fuit. Percussio autem animalium et pastorum et liberorum ipsius Iob fuit per malum angelum, ut patet Iob. i.b. Verumtamen volunt aliqui dicere, quod percussio Egyptiorum fuit per bonum angelum, quia ex divina iustitie angeli boni percutiunt malos, sicut mali angeli ex permissione {594} Dei flagellant bonos, ut patet per exempla posita de subversione Sodomorum per bonum, et flagellatione sancti Iob per malum. Ad quod dicendum quod licet exempla posita sint vera, tamen illud quod dicunt, non semper currit, sed aliquando leguntur boni et mali flagellati a malo angelo sicut patet de Saule i. Reg. xvi capitulo qui erat malus, de quo dicitur. Spiritus Domini secessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam. Item Paulus Apostolus qui sanctus a malo angelo fuit flagellatus, prout dicitur. ii. Corint. xv. Datus est mihi stimulus carnis mee angelus Satane, qui me colaphizet. Similiter leguntur boni et mali a bono angelo flagellati, De primo habetur exemplum. 2Rg. 24 capitulo de angelo percutiente populum, qui tamen erat innocens, secundum quod dicitur ibidem : Isti qui oves sunt, quid fecerunt. Quod autem angelus iste esset bonus, patet ex hoc quod David edificavit altare in loco apparitionis illius angeli, quod non fecisset si fuisset malus angelus. De secundo iam supra positum est exemplum de subversione Sodomorum per bonum angelum, et ideo dictum eorum non habet efficaciam. Dicendum igitur sine preiudicio, quod percussio Egyptiorum facta fuit per malum angelum, quia hoc magis videtur concordare scripture sacre. Dicitur enim Ps. 74.e. Misit In eos iram indignationis sue, indignationem et iram et tribulationem, immissiones per angelos malos. Et certum est quod scriptura loquitur ibi de percussione Egyptiorum, ut patet per litteram precedentem et subsequentem. Hoc etiam videtur per hoc quod hic dicitur de Domino. Et non sinet percussorem ingredi domos vestras et ledere. per quod videtur littera innuere, quod angelus percussor libenter intrasset, et percussisset. Hebreos, si fuisset a Deo permissus, et sic videtur quod fuerit malus angelus.
marg.| .7. Cumque   introieritis   terram   , etc. Ex hoc videtur verum, quod predictum est, scilicet quod filii Israel post exitum de Egypto non fuerunt obligati observare cerimonias paschales, quousque venerant ad terram promissionis. Sequitur : .8. In   curvatusque   populus adoravit, etc. reddendo Deo gratias de tanto beneficio. .9.   Et egressi filii Israel, etc. Ex quo patet obedientia eorum ad Deum et ad Moysen.
prol.| {595}
Numérotation du verset Ex. 12,ad litteram 
marg.| .1. Factum est   autem   . Postquam descripta fuerat plage decime comminatio et interposita fuerat paschalis observatio, hic consequenter subiungitur predicte plage inflictio, cum dicitur : Factum, est autem in noctis medio, scilicet illius noctis, in cuius vespera filii Israel immolaverant agnum paschalem. .2.   Percussit dominus omne primogenitum, etc. supr. 11 ca. dictum fuit. Usque ad primogenitum ancille que erat ad molam, et idem est, quia captivi et captive cogebantur operari in carceribus. .3.   Neque   enim erat domus, etc. quia Deo ordinante sic acciderat. quod in qualibet domo Egyptiorum erat aliquis primogenitus. .4.   Vocatisque   Pharao. Hic consequenter describitur populi Israel eductio de terra Egypti. Et primo describitur recessus populi. Secundo eiusdem processus. xiii. c. ibi Igitur cum emisisset. Adhuc circa primum premittitur recessus populi. Secundo subduntur quedam mandata {596} Dei, ibi : Dixit dominus ad Moysen. Circa primum dicitur sic. Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte. pre timore enim mortis non expectavit diem. .5.   Ait. Per nuncios missos Moysi et Aaron, quia supra x. capitulo dixerat Moyses quod eius faciem amplius non videret. .6.   Surgite egredimini, etc. non tamen egressi sunt de nocte, quia preceptum eis erat, ut non egrederentur ostium domus usque mane. ut predictum est, tamen ante diem preparaverunt se ad egressum.
marg.| .7. Et abeuntes id est orate pro me ut non moriar in ista peste.
marg.| .8. Urgebantque   Egyptii   . timore mortis ducti, quia ex morte primogenitorum timebant sibi. .9.   Tulit   igitur   . Per aque commistionem. unde in hebreo habetur [hébreu] Bazeq id est pastam. .10.   Dedit   autem   dominus   gratiam   , etc. Ex quo patet, quod acceperunt ista ab Egyptiis per accommodationem, et. non ex dono, ut supra dictum est. iii. c. .11.   Et spoliaverunt Egyptios. Nec in hoc peccaverunt, ut dictum fuit ibidem. Sequitur :
prol.| {597}
Numérotation du verset Ex. 12,ad litteram 
marg.| .1. Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit   cum   eis oves, etc. id est utriusque sexus, quia multi de Egyptiis viri et mulieres videntes ea, que dominus fecerat pro Hebreis, iunxerunt se eis conversi ad Iudaismum, et sic iverunt cum eis.
marg.| .2. Coxeruntque   farinam, etc. In hebreo dicitur, pastam.
marg.| .3. Habitatio autem filiorum Israel, etc. Non secundum totum tempus, quod subditur, sed secundum partem magnam, a qua frequenter de nominatur totum.
marg.| .4. Fuit quadringentorum, etc. Non enim potest esse verum, quod a descensu Iacob in Egyptum usque ad exitum filiorum Israel de Egypto profluxerunt. ccccxxx. anni, quod probatur sic Caath descendit in Egyptum cum Levi patre suo et Iacob avo suo, ut habetur Gn. xlvi.b. Item Caath vixit centum triginta tribus annis, et Amram filius eius centum triginta septem, ut habetur Ex. vi. capitulo Item Moyses filius Amram erat lxxx. annorum in exitu de Egypto, ut habetur Ex. vii. b. qui anni simul coniuncti faciunt. cccl. annos tantum, et adhuc si volumus habere precise numerum annorum a principio descensus in Egyptum usque ad exitum, oportet subtrahere a predictis cccl. annis, omnes annos quibus vixit Caath, antequam descenderet in Egyptum, et annos quibus vixit postquam genuit Amram, et annos quibus vixit Amram postquam genuit Moysen. Ex quo patet, quod non manserunt in Egypto quadringentis triginta annis, sed iste numerus incipiendus est secundum doctores catholicos a tempore quo Abraham recessit de Aran ad veniendum in terram Chanaam, in qua ipse et filii eius habitaverunt ut peregrini usque ad descensum in Egyptum. et sic exponendum est quod dicitur : Habitatio autem filiorum Israel, qua mansuerunt in Egypto, scilicet cum illo, tempore quo mansuerunt in terra Chanaam et Egypti et Philistinorum ut peregrini, fuit. ccccxxx. ann. Et ideo tota mansio denominatur ab Egypto, quia fuit diuturnior et ultima, et a fine de nominatur res. Secundum Hebreos incipit ab illo tempore quo dominus apparuit Abrahe, dicens ei : Peregrinum erit semen tuum in terra non sua, annis cccc. ut habetur Gn. xv. c. sed utrumque dictum videtur repugnare ei quod dictum fuit Gn. xv scilicet quod a nativitate Isaac usque ad exitum de Egypto fluxerunt, cccc. anni, quia Isaac erat. lx. annorum {568} quando natus fuit Iacob, Gn. 25. d. Iacob autem erat centum triginta annorum quando descendit in Egyptum, Gn. xlvii. b. et inde usque ad exitum de Egypto fluxerunt ccx. anni. qui anni simul iuncti faciunt annos cccc. sed inter nativitatem Isaac et exitum Abrahe de Aran, fuerunttantum vigintiquinque ann. quod probatur sic, quia Abraham septuaginta quinque annorum erat quando exivit de Aran, ut habetur Gn. xii. b. et centum annorum quando natus est Isaac, Gn. xxi. a. et sic numero predicto, scilicet ccccxxx. annorum deficiunt anni quinque secundum dictum doctorum nostrorum, et secundum dictum Hebreorum deficiunt adhuc plures, quia post exitum Abraham de Aran per plures annos illa apparitio fuit facta sibi, quia tempore intermedio venit in terram Chanaan, et inde init in Egyptum, et rediit in terram Chanaan, et separavit se a Lot, et reges debellavit, ut patet inspicienti textum. Dicendum quod iste numerus, scilicet ccccxxv. annorum accipitur per partes, quia colligitur ex annis plurium hominum simul aggregatis, ut patet ex supradictis, in talibusautem numeris partialibus numerantur tantum anni completi et dimittuntur incompleti (verbi gratia, cum dicitur lxxv. annorum erat Abraham quando egressus est de Aran, intelligendum est. lxxv. annorum completorum, et dimittitur septuagesimus sextus, quia erat incompletus, licet forte tres partes illius anni transissent, et eodem modo in aliis numeris partialibus, qui fuerunt plures forte quam supra sit expressum, ita quod talis omissio annorum incompletorum bene ascendit ad quinque annos completos, qui supplentur in numero totali. cccc.-30 annorum. et sic verificatur dictum doctorum nostrorum, de verificatione autem dicti Hebreorum ad presens supersedeo.
marg.| .5. Quibus expletis, eadem die egressus est. ly eadem die, non refertur ad egressum Egypti, ita quod eadem dies revolutis tamen annis predictis fuerit ingressus, et exitus et sed refertur ad egredientes, quia omnes simul egressi sunt eadem die, quod fuit satis mirabile in tanta multitudine, et ideo tenendum est, quod fuerit ex speciali Dei adiutorio, quod et factum est, quia illi qui remansissent post alios fuissent in periculo.
marg.| .6. Nox ista est observabilis Domini id est deputata divino cultui, quando eduxit eos de terra Egypti, hoc dicitur, non quia de nocte exiverint, sed de die, ut predictum est, sed quia in nocte illa preparaverunt se ad exeundum, ut patet ex predictis.
prol.| {599}
Numérotation du verset Ex. 12,ad litteram 
marg.| .1. Dixitque dominus   ad Moysen. Hic interponuntur aliqua Dei precepta, et primo quantum ad pasche celebrationem. secundo quantum ad primogenitorum sacrificationem. xiii. ca. Circa primum dicitur. .2.   Hec est religio phase. Religio dicitur a religando, quia per cultum divinum homines religatur Deo, propter quod cultus festivitatis paschalis vocatur religio reperitur autem hic iste cultus paschalis ut magis mentibus filiorum Israel imprimeretur, ut et aliquam adderentur, que non sunt superius expressa. .3.   Omnis alienigena, etc. Vocatur hic alienigena omnis qui est extra ritum Iudeorum, sive sit Gentilis sive Iudeus baptizatus, ut dicit Rabbi Salomon sicut ad Eucharistia nullus admittendus est, nisi catholicus.
marg.| .4. Advena   et   mercenarius etc. Advena dicitur qui ex aliena gente veniebat ad manendum inter Iudeos. Mercenarius dicitur Gentilis serviens in domo Iudei pro mercede, quod ne crederentur quod propter talem cohabitationem cum Iudeis possent recipi ad esum agni paschalis, ideo specialiter excluduntur, et hoc intelligitur quamdiu extra fidem et ritum sunt Iudeorum. .5.   Omnis   autem   , etc. Hoc dupliciter intelligitur ab Hebreis. Uno modo, ut hoc referatur ad dominum servi. sic intelligendo, quod Hebreus habens servum Gentilem emptitium, non possit comedere de agno paschali, donec servus emptitius circuncisus quia cum sit quedam res Domini sui ei imputari debet defectus circuncisionis. Alio modo, ut referatur ad servum, sic intelligendo, quod quamquam sit res Domini Hebrei, tamen ex hoc non est admittendus ad comestionem agni paschalis, donec fuerit circuncisus, et utrumque requirebatur. De secundo patet, quia nullus incircuncisus {600} erat admittendus, similiter de primo, quia dominus non debebat admitti donec omne masculinum eius esset incircuncisum, ut postea subditur de transeunte ad coloniam Iudeorum. .6. In   una domo, etc. In memoriam huius, quod quando primo comederunt agnum paschalem, filii Israel erant in tanta solicitudine preparandi se ad exitum, quod non vacabat eis discurrere de domo in domum, nec mittere encenia adinvicem. .7.   Nec os, etc. eadem ratione, quia non vacabat eis frangere ossa ad accipiendum medullam. .8.   Omnis cetus, etc. Hoc non dicitur collective, sed divisive id est quelibet domus per se, nisi quando domus ita parva est in personis, quod una domus non sufficit ad esum agni, quia tunc adiunguntur persone de alia domo. .9.   Quod si quis, etc. id est illorum qui non sunt de lege et ritu vestro. .10. In   vestram   ,   voluerit etc. id est cultum et fidem. .11.   Circumcidetur   prius, etc. Non enim sufficit quod in persona sua solum circumcidatur, ad hoc quod admittatur ad esum agni, sed omnes masculi ad eum pertinentes debent prius circuncidi, et hoc modo preceptum circuncisionis datum fuit Abrahe, ut habetur Gn. xvii.b. .12.   Eritque sicut indige. etc. Indigena est ille, qui natus est in terra illa, et per hoc intelligitur quicumque est de populo Israel. .13.   Si quis   autem   , etc. Ista lex non est ad excludendum Gentiles circuncisos, qui iam supra sunt exclusi sed ad excludendum filios israel, qui timore infirmitatis vel mortis non erant circuncisi, quia aliqui iudei nimis inordinate amantes pueros suos admittebant eos incircuncisos timentes ne ex circumcisione mors vel infirmitas eis accideret, et isti non debebant accedere ad esum agni, quamvis in aliis essent iudei. Cetera patent.
Numérotation du verset Ex. 12,moraliter 
marg.| {583} .1. Dixit quoque, etc. In hoc capitulo et sequenti, agitur de immolatione pascalis agni, de qua ponuntur quinque, tamen intricatem, propter quod non intendo ordinem sequi littere, sed materie. Primum est immolate rei conditio. Secundum, temporis determinatio. Tertium, comedentium dispositio. Quartum comedendi modus. Quintum comestionis locus. Circa primum dicitur quod res immolanda sit agnus, in quo notatur{584} Christi mansuetudo. Hiere. 11d. Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. Et quod sit sine macula scilicet peccati. 1. Petr. 2.d. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Et masculus per quod designatur perfectio hominis Christi ratione sexus perfecti. Ipse enim ab instanti conceptionis fuit homo perfectus in scientiis et virtutibus. Anniculus id est unius anni. Et accipitur annus ab octava die nativitatis. Nam ante non poterat offerri, et sic patet quod erat adhuc tenellus, et per hoc significa, in Christo pietatis teneritudo.
Numérotation du verset Ex. 12,moraliter 
marg.| marg.| {585} .2. Iuxta quem, etc. Nam quando non habebatur talis agnus poterat accipi hedus eiusdem temporis et conditionis cum agno. et per hoc significabatur in Christo similitudo carnis peccati. Rm. 8.a. Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati,
prol.| Circa secundum sciendum quod decima die primi mensis erat assumendus, {586} per quod significabatur quod in lege per decalogum intellecta, Christus fuit prefiguratus et prenuntiatus. Unde Rabbi Salomon Hebreus dicit super Zachariam. Omnes prophete locuti sunt de diebus Messie. Et quarta decima die immolandus, per quod significabatur passio Christi complenda tempore evangelii quadrupliciter descripti Ad vesperam que secundum Hebreos incipit ab hora {587} septima. Christus autem circa horam nonam expiravit, ut habetur Mar. 15.d, Et Lc. 23.f. Et de nocte comedendus sicut dicitur in textu.
Numérotation du verset Ex. 12,moraliter 
marg.| .6. Et edent, etc. Per quod significabatur, quod Christus non est in Eucharistie sacramento modo visibili, sed per fidem (que est de non apparentibus) creditur. et per caritatem suggeritur virtus huius sacramenti. Circa tertium est sciendum quod comedentes debebant esse circuncisi in figura, quia ad sacramentum Eucharistie non admittuntur nisi baptizati, sicut circuncisio fuit figura baptismi. Et accincti renibus id est casti et mundi. Luce 12.ea: “Sint lumbi vestri precincti”. Quod exponens Gregorius di<cit> : Lumbos enim precingimus cum carnis luxuriam per continentiam{588} coarctamus. Et calciati, ad significandum quod sumentes Eucharistie sacramentum debent esse parati ad ambulandum invia morum. Et tenentes baculos in manibus id est profitentes se esse peregrinos in hoc mundo 2Cor. 5.b. Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino.
a Lc. 12, 35.
marg.| Circa quartum sciendum quod de agno paschali non debebat aliquid crudum comedi, quia sacramentum Eucharistie non debent sumere dubitantes in fide.
marg.| .11. Nec coctum id est sine devotionis fervore.
marg.| † Sed assum tantum. Nam in fide et caritate formata debet sumi.
marg.| .9. Cum   lactucis   , etc. Hebreus habet cum amaritudinibus id est cum peccatorum commissorum doloribus Is. 38 capitulo Recogitabo tibi omnes annos meo in amaritudine anime mee.
marg.| .12. Caput, etc. Per caput deitas, per pedes humanitas, per intestina {589} plenitudo gratie latens intra significantur. est igitur sensus. Caput cum pedibus, etc. id est divinitatem cum humanitate plena gratie in hoc sacramento esse credendo per fidem incorporabitis.
Numérotation du verset Ex. 12,moraliter 
marg.| marg.| {590} .4. Et come, etc. id est per virtutem huius sacramenti festinabitis ad patriam paradisi, propter quod dicitur viaticum. Hbr. 4 capitulo Festinemus ingredi in illam requiem.
Numérotation du verset Ex. 12,moraliter 
marg.| marg.| {599} .7. Nec os illius   confringetis   . robur divinitatis per carnem assumptam, debilitatem esse falso non estimatis, ne corpus Christi in hoc sacramento frangi, vel dentibus atteri, quod solis convenit speciebus. Circa quintum dicitur.
marg.| .6. In una   domo   . Per quod significatur quod sacramentum Eucharistie sumendum est in ecclesia que est una. Can. 6 capitulo Una est columba mea, etc. Licet enim plures agni fuerint et in pluribus domibustamen omnesagni unum Christum figurabant, et omnes domus unam ecclesiam in qua {600} sumendum est Eucharistie sacramentum, et non in conventi culis hereticorum.
marg.| .8. † Nec efferetur id est speciebus Eucharistie non utemini ad sortilegia seu quecumque alia ad que non sunt ordinate. Superliminare et postes liniebant agni sanguine. Per duos postes intelligunt veteris ac novi testamenti patres, et per superliminare ipse Christus supereminens utrisquepatribus. Per dictam igitur linitionem significabatur quod patres veteris et novi testamenti erant Christi sanguine redimendi, et quod Christus foret in cruce suo sanguine rubricatus.
Numérotation du verset Ex. 12,{601} 
Additio 1
prol.| In capitulo 12. ubi dicitur in postilla : Mensis iste, scilicet Martius, qui apud Hebreos vocatur Nisan, etc. Mensis qui apud Hebreos vocatur [hébreu] nisan proprie loquendo non est Martius noster neque Aprilis : nam cum ipsi computant menses per lunationes, raro contingit quod prima dies lune concurrat cum prima die Martii, sed frequenter et ut in pluribus venit in aliis diebus sequentibus primam diem Martii, ex quo sequitur quod mensis, Nisan, concurrit frequenter et ut in plurimum cum Aprili secundum aliquam partem sui, unde opinio doctorum catholicorum dicentium Aprilem esse primum mensem apud Hebreos, vera est secundum sanum intellectum, scilicet ut frequenter, et ut in pluribus mensis Aprilis concurrit cum primo mense apud Hebreos secundum aliquam partem sui, et de hoc multum inquirere magis videtur curiosum quam utile, cum ad expositionem littere hoc non sit necessarium scire, sed quod magis videtur hic considerandum seu inquirendum est hoc quod dicitur : Mensis iste erit vobis principium mensium. videtur enim contradicere huic quod dicitur inf. Ex. 23.b. ubi de tribus solennitatibus agni agitur, ibi enim habetur : quod solennitas tertia, scilicet tabernaculorum, que communiter est in mense Septembri est in exitu anni. dicit enim sic : Solennitatem quoque supple custodies in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro : unde quia cum annus est circularis, ipsius exitus habet attingere suum principium, sequitur quod principium anni est in mense Septembri quando congregantur fruges de agro, non autem in mense Martio, qui est mensis novarum frugum, hoc idem patet infra. Ex. 34. capitulo ubi de solennitate tabernaculorum dicit. Quando redeunte anni tempore cuncta conduntur, ex quo patet quod tempore quo cuncta conduntur, quod est vere in mense septembri, tunc est reditus anni, scilicet ad suum principium. Ad cuius declarationem querendam, sunt tria attendenda. primum, scilicet quod licet inter Hebreos sit disceptatio de mense quo creatus est mundus, an scilicet est ille in quo communiter est equinoctium vernale, qui est Martius apud nos, vel ille in quo est equinoctium autumnale qui apud nos est September, numquam tamen legitur in scripturis sacris quod Hebrei aliquando computaverint a creatione mundi, ut patet discurrendo per tota Biblia ; sed potius invenitur quod computatio communis ante legem erat sumpta ab etate hominum de quorum gestis principaliter agitur, constat enim quod diluvium fuit unum de maximis eventibus mundi narratione dignis, et tamen cum in Scriptura sit mentio de initio ipsius diluvii, Gn. 7.b. non computat eum a creatione mundi : quia non dicit in tali anno post creationem mundi contigit diluvium, et cetera. sed dicit : In anno vite ipsius Neo et mense secundo computando a vita ipsius, Noe : non autem a mundi creatione. Similiter in aliis gestis quibuscumque ubi de temporum commutatione agitur numquam fit mentio de creatione mundi. Cuius ratio videtur esse, nam licet mundum fuisse creatum a Deo habeamus certitudinaliter per fidem in Sacra Scripturacontentam, pro cuius fidei protestatione septem dies hebdomade non habebant nomina propria sicut apud gentes, sed denominabantur et numerabantur sabbatho, in quo beneficium creationis recolitur, et hoc dicendo prima sabbathi, secunda sabbathi, non tamen ex tali fidei certamine habemus mundum fuisse creatum in tali mense vel in tali, et ideo de hoc inveniunt diverse opiniones sine fidei preiudicio unde in hoc quod dicitur : Mensis iste est vobis principium, non est arguendum quod ante a populus Israel habuisset alium mensem pro primo, cum nullum talem haberent sed ex hoc datur intelligi quod modo dabatur eis ordo computandi menses annorum, scilicet ut sumerent initium ab illo mense primo vernali propter beneficium redemptionis.
prol.| Secundo ne equivoce procedatur in nominibus mensium, attendendum est, quod apud Hebreos antiquos menses nominabantur secundum ordinem numeralem tantum, scilicet primus mensis, secundus mensis et cetera. sine aliquo nomine proprio, et hoc duravit inter eos usque ad captivitatem Babylonicam, ubi per conversationem cum Chaldeis receperunt nomina Chaldaica mensium, secundum quam computationem primus mensis, scilicet novarum frugum in quo pascha celebratur, qui etiam concurrit secundum partes cum Martio et Aprili, ut dictum est, vocatur Nisan [hébreu] Chaldaice. Similiter mensis septimus in quo festum tabernaculorum celebratur, qui etiam concurrit cum mense Septembri et Octobri secundum partes vocatur [hébreu] tisri Chaldaice : et hoc est manifeste verum, quia in tota Sacra Scripturanon inveniuntur ista nomina nova mensium ante predictam captivitatem, sed post, scilicet in libris Esdre, Hester, et Machabe. Unde doctores antiqui Hebreorum dicunt quod nomina mensium ascenderunt cum eis de Babylonia, ad quam variationem nominationis mensium assignant causam satis rationabilem. Dicunt enim, quod sicut ob memoriam redemptionis Egyptiace receperunt menses principium et nominationem a mense in quo fuerunt redempti, ut dictum est, et ita in qualibet nominatione cuiuscumque mensis implicabatur memoria ipsius redemptionis dicendo, primus secundus et cetera. pari ratione post redemptionem a Babylonica captivitate, ut etiam facerent mentionem de secunda redemptione, acceperunt nomina Chaldaica superaddita nominibus {602} numeralibus predictis, ut patet Hester. 2 capitulo ubi dicitur : In mense decimo ipse est mensis Thebeth. et Hester. 3.d. dicitur : In mense duodecimo, ipse est mensis Adar. Thebeth autem et Adar sunt nomina Chaldaica, unde per istam computationem sic composita implicabatur memoria utriusque redemptionis, scilicet. Egyptiace in hoc quod fiebat computatio a primo mense, in quo fuerat redemptio prima et principalis eis facta. Similiter implicabatur memoria redemptionis Babylonice, inquantum super addebant nominibus mensium numeralibus predictis nomina Chaldaica, que de novo receperunt per conversationem cum Chaldeis. quasi dicat Super flumina Babylonis sedimus, et inde Dominus nos liberavit.
prol.| Et notandum quod alia nomina quorumdam mensium que quandoque leguntur in scripturis, ut cum dicitur 3Rg.. 7. de mense septimo quod est mensis Ethanim : et sic de aliis paucis qui inveniuntur non fuerunt nomina communia apud totum pupulum, unde nec remanserunt inter eos tales nominationes sicut predicte Chaldaice et numerales nominationes ut dictum est. Tertio vero ad propositum sciendum est, quod duo principia annorum diversa, Hebreos esse ex Sacra Scripturacomprobantur, quorum unum est principium mensis primi qui erat mensis primus ut in hoc ca. continetur, a quo principio solennitates computabantur, quia in mense tertio, scilicet a primo fiebat festum hebdomadarum, et in mense septimo festum tubarum. Similiter ab isto principio computabantur magna facta, que contingebant, ut edificatio templi per Salomonem, de qua. 3Rg. 6. dicitur. Factum igitur est. 480. anno egressionis filiorum Israel de terra Egypti, etc. Edificavit Salomon domum Domini. Secundum vero principium est in mense septimo quando redeunte anni tempore cuncta conduntur : prout dicitur inf. Ex. 34 capitulo ab isto enim principio computabantur anni qui pertinebant ad sabbathum terre de quibus Lv. 35.a. Sex annis se res agrum tuum, etc. septimo autem anno sabbathum erit terre requietionis Domini : a quo scilicet principio etiam computabatur annus Iubilei, qui post 7. hebdomadas annorum celebrabatur, unde ibidem dicitur : Numerabis quoque tibi octo hebdomadas annorum etc. et sequitur : Sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terre. et cetera. ipse enim est Iubileus. Quod autem hec computatio Iubilei habeat principium non in mense primo sed in mense septimo ibidem ostenditur cum dicitur : Clanges buccina in mense septimo, et decima die mensis in die propitiationis, etc. Ratio autem quare hec computatio sabbathorum terre non sumebat principium a primo mense, assignatur a doctoribus Hebreorum talis. Nam in septimo anno cuiuslibet hebdomade non licebat ferere agros, neque colligere, nisi ea que sponte nascebantur, et ipsa erant communia omnibus hominibus pecoribus et iumentis, et huiusmodi, ut In capitulo predicto Lv. habetur unde si talis computatio inciperet a mense primo illa que In eodem mense nascerentur seminata in precedenti anno non colligerentur a suo Domino tanquam propria, sed essent communia. Similiter in autumno et hyeme sequentibus eiusdem anni non licebat seminare aliquid, cum esset in anno sabbathi, et sic duo fructus essent impediti in qualibet hebdomada annorum, quod valde difficulter posset ferri sed cum initium huiusmodi computationis sumebatur in mense septimo fructus huius anni tantum erat sub sabbatho, quod erat magis tolerabile.
Numérotation du verset Ex. 12,Additio 2 
prol.| In eodem capitulo 12. ubi dicitur in postilla Ex ista littera, et ea que sequitur infra. Iuxta quem ritum tolletis et hedum et servabitis eum usque ad decimamquartam diem, etc. Hec immolatio paschalis secundum Hebreos doc. precipuos de agno debebat fieri, non autem de hedo, quod congruit tam cause litterali huius sacrificii quam etiam figurali. Primum patet. nam secundum Rabbi Moyses Gerundensis et alios precipiebatur agnus occidi in primo mense, quia signum arietis est tunc in potissimo suo statu, et tunc sol est communiter In eodem signo, et quia Egyptii arietem venerabantur, in hoc Deus volebat ostendere, quod non solum Egyptios, sed etiam Deos eorum iudicabat. unde infra. e. c. Et in cunctis diis Egypti faciam iudicia, que quidem ratio non haberet locum in hedo, hedus enim habet signum proprium non in ariete, sed In capricorno, quod est decimum signum in quo sol est communiter in decimum mense computando a primo. Secundum patet id est secundum rationem figuralem. nam Christus in sua passione per agnum significatur non per hedum tam apud propheta : ut Is. 53 capitulo Tanquam agnus coram tondente, etc. quam apud plusquam prophetam, scilicet. Ioannem baptistam, qui Christum ostendens et suam passionem prenosticans dixit : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ioan. 1.d. Christus etiam de extremo iudicio loquens, ubi iusti separabuntur ab iniustis, per agnos iustos, per hedos iniustos significavit. Mt. 25.ca. Valde igitur in consonum esset rationi figurali huius sacrificii quod hedus immolaretur. Quod autem in translatione nostra habetur. Iuxta quem ritum tolletis et hedum, non consonat Hebraice veritati, veritas enim Hebraica sic habet : De erietibus et capris et accipietis eum, prout postil. dicit. et est sensus, quod agnus ille immolandus accipiendus erat de aliquo grege in quo essent arietes et capre, prout communiter solent associari, quod congruebat rei figurate, ille enim verus agnus qui {601} mundi peccata abstulit, a iustis qui per agnos, et a peccatoribus qui per hedos denotantur, descendit, prout doc. tradunt Mt. 1. et Lu. 3. ubi de genealogia Christi agitur. unde et gl. super illud. Iuxta quem ritum etc. quia de iustis et peccatoribus Christi carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret. Nec obstat quod aliquando per hedum Christus intelligi possit ut infra ; Lv. 16. de illo hirco cuius sors exiit Domino. Similiter ibidem de alio hirco qui portabat omnes iniquitates populi in terram solitariam, quia de his et similibus intelligitur Christus, secundum similitudinem carnis peccati, unde et in illis non additur, sine macula, sicut hic in agno paschali, hic enim figuratus est Christus sub ratione mansuetudinis et innocentie.
Numérotation du verset Ex. 12,Additio 3 
prol.| In eodem capitulo 12. ubi dicitur in postilla Habebitis autem. Hic consequenter describitur qualiter phase sit celebrandum. Iste modus declarandi huius quod dicitur. Cultu sempiterno, quem ponit postillator. Augustinus ponit sub disiunctione, prout ponitur in glo. ubi sic. Aut ergo sic appellavit eternum quod non sponte audeat preter mittere, aut non signa rerum sed res que significantur : hec in gl. Videndum est ergo secundum primum modum intelligendi qui planior est, quomodo potest salvari, quod hoc preceptum de pasche celebratione non obliget sempiternaliter, prout littera sonat. Ad quod sciendum quod in Hebraica littera ubi nos habemus sempiterno, ponitur hec dicto [hébreu] holam, quod idem significat proprie quod apud nos hec dictio seculum unde sensus proprius huius littere in Hebraico est celebrabitis hanc diem solennem in generationibus vestris in seculum. Seculum autem apud Hebreos, sicut et apud nos Latinos, ponitur pro quolibet spatio temporis determinantis alicuius vite durationem, ut infra 21 capitulo dicitur. Et erit ei servus usque in seculum, ubi ly seculum, non significat perpetuitatem seu, eternitatem durationis simpliciter, sed significat totum spatium vite illius servi, qui per totam vitam suam debebat esse in servitute, unde et in scripturis sacris duratio presentis vite vocatur seculum et duratio future aliud seculum perse. et sic intelligitur illam Ps. 90 capitulo Benedictus Dominus a seculo et usque in seculum. Similiter et in Symbolo dicimus : {602} Vitam venturi seculi. Qua ratione antiqui Hebreorum totum tempus durationis Moysiace legis unum seculum vocant, et tempus Messie aliud seculum, propter distinctionem eorum qui ad vitam, spiritualem pertinent in utroque seculo, unde cum in preceptis huiusmodi presertim criminalibus observandis additur, in seculum, intelligi debet pro toto spatio durationis legis Mosaice, qui est usque ad aliud seculum, scilicet seculum Christi, et iste est modus respondendi proprius Hebreis, cum de evacuatione cerimonialium, in quibus sepe dicitur quod servanda sunt in seculum, intelligi debet pro toto spatio durationis legis Mosaice, que est usque ad aliud seculum scilicet seculum Christi, et iste est modus respondendi proprius Hebreis, cum de evacuatione cerimonialium, in quibus sepe dicitur quod servanda sunt in seculum, nos arguunt, scilicet quod intelligitur pro spatio durationis legis Mosaice, quod est quoddam seculum distinctum, a seculo comprehendente spatium durationis legis Messie, qui quidem modus loquendi de duplici seculo communiter tenetur etiam a Talmudicis in variis locis qui dicitur in postilla Ite tollentes animal. In hebreo habetur : Emite accipite.
Numérotation du verset Ex. 12,Additio 3 
prol.| In eodem capitulo 12. ubi dicitur in postilla in hebreo in hoc loco non dicitur. Accipite animal, sed est ibi quedam dictio, que quando que significat ovem in singulari quandoque oves in plurali, et quandoque significat gregem. unde Geneseos 27. ubi dicitur Vade ad gregem, ponitur eadem dictio sicut hic, et est sensus quod Moyses monebat populum habere gregem seu greges in quo solent esse arietes et capre, ut inde acciperent agnum paschalem, qui accipiendus erat de grege, in quo essent arietes et capre, ut dictum fuit supra In eodem capitulo additione 2.
Numérotation du verset Ex. 12,Additio 4 
prol.| In eodem capitulo 12. ubi dicitur postilla. Hec est religio Phase, etc. Dictio que ponitur in hebreo in hoc loco ubi translatio nostra habet. Hec religio, non significat proprie religionem nec cultum, sed cerimoniam vel legitimum ut satis notum est scientibus et proprietatem huius lingue, quod magis posset. appropriari ritui paschalis festivitatis, qui precipue fuit figurativus, et cessavit adveniente re figurata, sicut et alia cerimonialia et legalia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_12)

Notes :