Capitulum 2

Numérotation du verset Ex. 2,1 

Egressus est post hec vir
de domo
Levi
accepit uxorem1
1 accepit uxorem] accepta uxore Cas264 Weber
stirpis sue.
Numérotation du verset Ex. 2,2 

Que concepit
et peperit filium,
et videns eum elegantem,
abscondit
tribus mensibus.
Numérotation du verset Ex. 2,3 

Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam
scirpeam, et linivit eam bitumine
ac pice posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripe fluminis,
Numérotation du verset Ex. 2,4 

stante procul sorore eius,
et considerante eventum rei.
Numérotation du verset Ex. 2,5 

Ecce autem descendebat filia
pharaonis,
ut lavaretur
in flumine
et puelle
eius gradiebantur per crepidinem alvei. Que cum vidisset fiscellam
in papyrione, misit unam e famulabus2 suis et allatam
2 famulabus Cas264 Rusch ] famulis Weber
Numérotation du verset Ex. 2,6 

aperiens, cernensque in ea parvulum
vagientem miserta eius ait:
De infantibus Hebreorum est hic3.
3 hic] om. Cas264 Weber
Numérotation du verset Ex. 2,7 

Cui soror pueri: Vis inquit ut vadam et vocem tibi Hebream mulierem
que nutrire possit infantulum.
Numérotation du verset Ex. 2,8 

Respondit : Vade. Perrexit puella et vocavit matrem eius.
Numérotation du verset Ex. 2,9 

Ad quam locuta filia pharaonis: Accipe, ait4, puerum istum et nutri mihi. Ego tibi dabo mercedem tuam.
4 ait] om. Cas264
Suscepit mulier,
et nutrivit puerum; adultumque
tradidit
filie pharaonis.
Numérotation du verset Ex. 2,10 

quem illa adoptavit in locum filii,
vocavitque nomen eius5 Moyses6, dicens: quia de aqua tuli eum.
5 eius] om. Cas264 |
6 Moyses] Moysi Cas264 Weber |
Numérotation du verset Ex. 2,11 

7 In diebus illis postquam creverat Moyses
7 Hic incipit cap. .III. sin Cas264
egressus est8
8 est] om. Cas264 Weber
ad fratres suos viditque9 afflictionem eorum
9 viditque] vidit Cas264 Weber
et virum
Egyptium percutientem quemdam de Hebreis
fratribus suis.
Numérotation du verset Ex. 2,12 

Cumque perspexisset10
10 perspexisset] circumspexisset Weber
huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum
Egyptium11
11 Egyptium] Egyptum Cas264
abscondit sabulo.
Numérotation du verset Ex. 2,13 

et egressus die altero conspexit duos Hebreos rixantes
dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum.
Numérotation du verset Ex. 2,14 

Qui respondit : Quis constituit te principem et iudicem super nos ? Num me occidere12 tu vis13 sicut heri14 occidisti Egyptium ? Timuit Moyses et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ?
12 me occidere] inv. Cas264 Weber |
13 vis Cas264 Rusch] dicis Weber |
14 heri] om. Cas264 Weber |
Numérotation du verset Ex. 2,15 

Audivitque pharao
verbum hoc15 et querebat occidere
15 verbum hoc Corrector3 (moderni)] sermonem hunc ΩJ Weber
Moysen.
Qui, fugiens
de conspectu eius,
moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum.
Numérotation du verset Ex. 2,16 

Erant autem16 sacerdoti
16 autem] om. Cas264 Weber
Madian
septem filie
que venerunt ad hauriendas aquam17
17 aquam Cas264 Rusch] aquas Weber
et, impletis canalibus,
adaquare18 cupiebant greges19*
18 adaquare] adaquari Cas264 |
19 greges Cas264 Weber ] gregem (gregê) Rusch |
patris sui.
Numérotation du verset Ex. 2,17 

Supervenere pastores,
et eiecerunt eas surrexitque
Moyses
et defensis puellis adaquavit
oves earum.
Numérotation du verset Ex. 2,18 

Que cum revertissent ad Iethro20
20 Iet(h)ro ΘA Cas264 Corrector3 (moderni) Ω MS² ΨDM Rusch Clementina ] Ragu(h)el Corrector3 (hebr. antiq.) ΩS*J Weber
patrem suum dixit ad eas: Cur velocius venistis solito
Numérotation du verset Ex. 2,19 

Responderunt : Vir Egyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus.
Numérotation du verset Ex. 2,20 

At ille ubi est inquit quare dimisistis hominem ? Vocate eum ut comedat panem.
Numérotation du verset Ex. 2,21 

Iuravit ergo Moyses quod habitaret cum eo, accepitque Sephoram21
21 Sephoram] Sefforam hic et ubique Weber
filiam eius uxorem22
22 uxorem] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 2,22 

que peperit filium quem vocavit Gersan23
23 Gersan G Cava... Ψ ΩJ Rusch ] Gersen ΩS, Gersam Amiatinus ... Ω M Clementina Weber
dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit quem vocavit Eliezer,
dicens: Deus enim patris mei adiutor meus et eripuit me de manu pharaonis24.
24 alterum… Pharaonis Λ X ΠD² ΣOM B M Φ Ψ Ω Rusch Ed1530 Clementina ( om. et)] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 2,23 

Post multum vero25 temporis mortuus est rex Egypti
25 vero Cas264 Rusch] om. Weber
et ingemescentes
filii Israel propter opera
vociferati sunt
ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
Numérotation du verset Ex. 2,24 

et audivit gemitum eorum ac26 recordatus est27 federis quod pepigerat cum Abraham28, Isaac et Iacob.
26 ac] et Cas264 |
27 est] om. Cas264 Weber |
28 Abraham Cas264 Rusch] + et Weber |
Numérotation du verset Ex. 2,25 

Et29 respexit
29 Et] om. Cas264
filios Israel et liberavit30 eos.
30 liberavit] cognovit Cas264 Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Ex. 2,1 
differentia
marg.| {LYR4.2#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 13va
marg.| {LYR4.2T#.2} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 13v b
Numérotation du verset Ex. 2,1 
marg.| {485} Egressus est, etc. Hic consequenter ponitur Ducis liberantis provisio : Ubi primo eius conditio describitur. Secundo ad liberandum populum mittitur. 3. capitulo Adhuc primo describitur conditio Moysi tempore prosperitatis. Secundo tempore adversitatis, ibi : Audivitque Pha. Circa primum describitur nativitas Moysi. Secundo educatio nati, ibi : Ecce autem descende. Tertio inclinatio adulti,ibi : In diebus illis. Nativitas autem Moysi primo describitur ex tribus, cum dicitur.
marg.| 1 Egressus est post hec vir de   domo Levi   . Et iste fuit Amram filius Caath. Et accepit uxorem, ista acceptio non potest intelligi de acceptione in matrimonio : quia dicitur hic : Postquam preceptum regis de masculis Hebreorum submergendis, et iam ante uxor Amram pepererat ei Aaron, qui natus fuit tribus annis ante Moysen, ut habetur infra. vii. c. ubi dicitur : Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aron octogintatrium, quando locuti sunt ad Pharaonem. Similiter et Maria filiam suam, que in nativitate Moysi erat tam iuvencula ita magna quod poterat intelligere et alloqui homines, ut consequenter dicetur, et ideo dicit Iosephus et doctores communiter, quod ista exceptio intelligitur de copula carnali, quia propter edictum regis separaverat se ab uxore quantum ad carnalem copulam, magis eligens non generare quam quod filii statim submergerentur in flumine, et intentus erat orationibus erga Deum, ut vellet respicere populum suum tam crudeliter afflictum : et dominus in somnis eum admonuit, quod secure ad uxorem suam accederet, et quod ex illa generaret filium, qui populum liberaret, et sic eam accepit, id est matrimonialiter eam cognovit.
marg.| 2 Stirpis sue. In hebreo habetur : Filiam Levi. Ex hoc dicunt Hebrei, quod ista fuit Iochabeth, quam Levi genuit. Item hoc videtur per {486} quandam glo. que dicit quod Amram accepit Amitam suam, scilicet, sororem patris sui Caath, et per consequens filiam Levi. Sed hoc videtur falsum, quia dictum est capitulo precedenti, quod persone, que ingresse sunt Egyptum cum Iacob, mortue erant ante istam afflictionem populi, inter quas computatur Iochabeth, etiam secundum opinionem Hebreorum, ut dictum fuit supra Gn. 47. Item dato quod adhuc viveret, oportet dicere secundum dicta Hebreorum, quod in nativitate Moysi ipsa esset centum triginta annorum. Quod probatur sic, quia a nativitate Isaac usque ad exitum filiorum Israel de Egypto fluxerunt anni quadringenti, ut dictum est Gn. 15.c. super illud verbum. Et affligent eos annis quadringentis. Item a nativitate Isaac usque ad nativitatem Iacob fluxerunt sexaginta anni, ut dictum est, Gn. 15.c. ubi dicitur. Sexagenarius erat Isaac, etc. Item a nativitate Iacob usque ad descensum eius in Egyptum fluxerunt anni centum triginta, prout ipse dicit Gn. 47.b. Dies vite mee centum triginta annorum sunt. Et sic patet quod a nativitate Isaac usque ad descensum in Egyptum fluxerunt centum nonaginta anni, et sic de quadringentis annis predictis remanent ducenti decem anni, a quibus si subtrahantur octoginta anni quos habebat Moyses in exitu de Egypto, ut predictum est, remanent centum triginta anni, qui fluxerunt a descensu Iacob in Egyptum usque ad nativitatem Moysi. Ex quo sequitur quod Iochabeth filia Levi, que computatur inter descendentes in Egyptum cum Iacob in nativitate Moysi si vivebat, erat centum triginta annorum, et sic transierat in ea tempus concipiendi, quod et concedunt Hebrei, sed dicunt quod miraculose factum est, quod conciperet Moysen, sicut divina revelatione conceptus est, sed hoc non valet, quia non solum de Mose oportebat eos dicere miraculum esse factum, sed etiam de conceptu Aaron et Marie quia Aaron tribus annis tantum natus fuit ante Moysen, ut predictum est, et sic Iochabeth mater eius, erat centum vigintiseptem annorum{485} quando peperit Aaron. Maria etiam soror Moysi in nativitate eius erat iuvencula, ut dicitur in textu, et sic ad plus habebat quindecim annos vel circiter : et sic Iochabeth mater eius erat centum quindecim annorum quando eam peperit secundum istos. Ex quo patet, quod in omnibus istis transierat tempus concipiendi, maxime quia Gn. 18. dicitur de Sara, quod cum esset nonagenaria. desierant in ea fieri muliebria nec poterat per naturam concipere in tali etate, et multo fortius idem est dicendum de Iochabeth filia Levi, que fuit per magnum tempus post ea, et ideo complexio mulierum debilitata erat, et etas breviata erat, Propter predicta dicendum est quod uxor Amram non erat Iochabeth de qua predictum est, sed alia eiusdem nominis, dicitur tamen filia Levi In hebreo id est de tribu eius, sicut Helisabet mater Iohannis baptiste dicitur de filiab. Aaron. Lc. 1.a. de qua tamen certum est, quod eam Aaron non genuit. De gl. autem que inducta est ad contrarium, non est curandum, quia contrariatur textui manifeste. Dicitur enim infra 6.c. quod Amram accepit uxorem Iochabeth patruelem suam. Patruelis autem alicuius dicitur filius vel filia avunculi sui. Patruelis enim est communis generis, et sic patet, quod non fuit filia Levi, sed filia unius filiorum suorum et cognita ipsius Amram, Item matrimonium cum Amita erat illicitum secundum quod dicitur Lv. 20.c. Turpitudinem Amite tue nondiscoperies et si dicatur quod lex illa adhuc non erat data, Dicendum quod ante legem multa qua pertinent ad matrimonium, fuerunt observata, sicut Gn. 38.b. dicitur, quod Iudas coniunxit Onan uxoris fratris sui defuncti ut suscitaret ei semen, et magis verisimile est quod tempore Amram vitabatur matrimonium eum Admita, et per consequens Amram, qui sanctus homo erat, tale matrimonium non contraxit.
Numérotation du verset Ex. 2,2 
marg.| 1 Abscondit   tribus mensibus   . Alique enim mulieres sunt, quarum impregnatio non multum apparet, nec partus carum per clamorem, maxime cum volunt celare sicut fuit in proposito, et ideo potuit puerum in abscondito servare.
marg.| 2 Cumque iam celare non posset. Contrarium videtur, quia ex quo servaverat eum tribus mensibus videtur quod eadem ratione posset {486} eum ultra servare. Dicendum quod rex fecerat statutum, quod in tribus mensibus semel scrutarentur Egyptii domos Hebreorum, ne pueri essent ibi absconditi, et ideo non poterat celare ultra. Sed queritur ulterius, quomodo salvavit Aaron, qui natus fuerat ante tribus anis. Dicendum quod adhuc non erat factum edictum regis, quando natus fuit Aaron.
marg.| 3 Sumpsit fiscellam id est vasculum rotundum ad modum, fiscelle factum.
marg.| 4 Scirpeam id est de iunco, qui scirpus vocatur, erat enim de materia levi, ut supra aquam fluitaret.
marg.| 5 Et linivit eam bitumine. Ne aqua ingredi posset.
marg.| 6 Et exposuit eum in, etc. Nomen est loci in quo carices crescunt et sunt herbe facte ad modum gladii et manum secant tangentis.
marg.| 7 Stante procul etc id est Maria. Sed videtur quod hic fuerit tentatio divina. Dicendum quod non, quia homo in periculo constitutus, si non omittat ea que potest facere secundum humanam providentiam, non tentat Deum, nec peccat, residuum divine providentie committendo, sicut dictum fuit de Abraham Gn. 12.c. Amram vero et uxor eius de conservatione Moysi fecerant, quod poterant via humana, et servando ultra exposuissent periculo mortis, non solum puerum, sed etiam seipsos. et ideo eligentes minus malum, convenienter exposuerunt eum predicto modo bene confidentes de divina providentia circa puerum, quem Deus predixerat populum Israel liberaturum.
marg.| 8 Ecce autem descendebat. Hic consequenter describitur pueri nati educatio, valde mirabilis a filia eius, qui mortem illius et omnium aliorum masculorum querebat, cum dicitur, Ecce autem descendebat de domo regia. que erat in alio respectu fluminis.
marg.| 9 Et puelle eius, etc id est per ripam fluminis. Et dicitur a crepo, as, qui propter percussionem aque solent ibi fieri concavitates et fissure.
marg.| 10 In papyrione. Nomen est loci ubi crescit quidam truncus, qui vocatur papyrus.
marg.| 11 Vagientem id est plorantem.
marg.| 12 De   infantibus   Hebreorum est hic. Quia sciebat patris edictum de ipsis submergendis.
marg.| 13 Vis inquit ut vadam et vocem tibi Hebream mulierem,   que   nutrire possit   infantulum, etc. Ex predictis patet, quod puer erat elegantis{388} forme, imo ut dicit Iosephus, erat ita gratiosus, quod omnis aspiciens eum afficiebatur ad ipsum, et ideo filia regis voluit eum nutrire, ut sibi eum in filium adoptaret, ut patet per sequentia, et ideo primo fecit sibi porrigi mamillas plurium mulierum Egyptiarum, sed ipse renuebat, et tunc soror pueri, que astabat, dixit, quod si mulier Hebrea mamillam sibi porrigeret, forsitan ipse acciperet, tanquam de muliere Hebrea natus, cui dicto tanquam rationabili filia regis assensit, et tunc soror pueri ad querendum se obtulit, et vocavit matrem pueri tanquam extraneam. Cetera patent usqueibi :
Numérotation du verset Ex. 2,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Quem illa adoptavit in locum filii. Quia naturalem filium non habebat.
marg.| 2 Vocavitque nomen eius   Moyses. In lingua enim Egyptiaca Moys aquam significat, is salvatum. Ideo subditur ratio nominis cum dicitur.
marg.| 3 Quia de   aquam   tuli eum. In hebreo habetur, vocatur Mosse, et significat extractum vel eductum et subintelligitur de aqua.
marg.| 4 In diebus illis. Hic describitur inclinatio adulti. Sicut enim supra dictum est, ex Dei providentia ordinatus erat ad liberandum populum Israel, et ideo erat inclinatus ad eos visitandum, et pro posse suo adiuvandum et hoc est quod dicitur.
marg.| 5 Vidit afflictionem eorum. Non solum oculo corporis, sed etiam mentis per compassionem, quod patet per effectum. Unde et subditur.
marg.| 6 Et virum Egyptium. Iste erat unus de prepositis Egyptiis super filios Israel, ad compellendum eos ad afflictionem laboris.
marg.| 7 Percutientem quendam de Hebreis. Dicunt Hebrei, quod iste {389} fuit maritus Solomith, que erat pulchra valde, de qua habetur inferius, et ideo iste Egyptius in aurora fecerat surgere maritum eius occupando eum in labore, et tunc rediit ad uxorem eius, que recepit eum credens esse maritum suum, et cum maritus postea cognovisset rem gestam arguebat inde Egyptium, propter quod Egyptius percutiebat eum, gravius affligebat.
marg.| 8 Cumque circumspexisset, etc. in quo apparet prudentia Moysi.
marg.| 9 Percussum Egyptium id est interfectum.
marg.| 10 Abscondit sabulo. quod de facili potest fieri in terra sabulosa. Sed queritur hic quomodo Moyses hoc fecit, cum non esset constitutus iudex eorum, Item dato quod esset iudex, videtur penam iniustam intulisse, ut pote pro percussione simplici mortem, cum tamen sola repercussio deberetur secundum legem talionis in qua dicitur, dentem pro dete, vulnus pro vulnere. Ad primum dicendum, quod Moyses ex divina electione ad liberationem Hebreorum habebat auctoritatem vindicandi iniurias eis factas, et hoc sciebat per revelationem divinam. Et hoc est quod dicitur Act. 7. capitulo Existimabat autem cognoscere fratres, quod per manum ipsius, Deus daret salutem illis. Ad secundum dicendum quod interfecit Egyptium non solum propter percussionem Hebrei, sed etiam pro adulterio commissio fraudulenter, ut predictum est, quod fuit votum Moysi per hoc quod audivit causam percussionis in contentione pro dicto adulterio. Notandum quod Iosephus 2. lib. antiquitatum dicit, quod Moyses duxit exercitum Egypti contra Ethiopes, et ibi accepit uxorem filiam regis, de quo plenius dicetur super librum Nm. 12.
prol.| {390}
Numérotation du verset Ex. 2,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Conspexit duos, etc. Hebrei dicunt quod isti duo fuerunt Dathan et Abiron.
marg.| 2 Quis te constituet principem. Pro bono pacis, ad quod illos inducebat, reddidit verbum pungitivum.
marg.| 3 Num occidere me tu vis. Ac si dicat, bene apparet, quod tu es unus homicida et malus homo.
marg.| 4 Audivitque Pharao. Hic consequenter describitur conditio Moysi tempore adversitatis, ubi primo describitur eius persecutio. Secundo divina consolatio, ibi : Erant autem. Circa primum dicitur. Audivitque Pharao sermonem hunc. videlicet quod Moyses unum occiderat de prepositis regis, ad vindicandum unum ex Hebreis quos exosos habebant.
marg.| 5 Et querebat occidere Moysen. Tum quia interfecerat prepositum eius, quod redundabat in iniuriam regis. Tum quia secundum quod dicit Iosephus circa tempus quo natus fuit Moyses, quidam sacerdos Egyptiorum divinationibus intentus, dixerat regi quod circa pueros Hebreorum attenderet, quod unus nasci debebat de Hebreis, qui populum Israel de Egypto educeret, et regnum Egypti humiliaret, et ideo cum audivit factum Moysi zelantis tantum pro Hebreis etiam in iniuriam regis, existimavit quod esset ille de quo ille sacerdos dixerat.
marg.| 6 Qui fugiens, etc. Dicunt Hebrei quod Moyses fuit captus et adductus coram rege ut decapitaretur, sed evasit miraculose, ut plenius dicetur infra 4.c.
marg.| 7 Erant autem. Hic describitur Moysi fugientis consolatio, et primo ex susceptione eius curiali. Secundo ex morte sui adversarii,ibi : Post multum. Circa primum dicitur. Erant autem sacerdoti Madian, secundum Hebreos, Sacerdos hic accipitur pro maiori vel magnate, sicut dicitur 2Rg. 8. Filii David sacerdotes erant.
prol.| {391} 8 Septem filie. Nec mirandum, si filie magnorum habebant curam de gregibus alendis, quid iste erant divitie antiquorum.
marg.| 9 Et impletis   canalibus   . Per adiutorium Moysi, ut infra dicitur.
marg.| 10 Supervenere   pastores, etc. Quia forsitan erat consuetudo, quod prius congregarentur greges omnes antequam biberent, sicut dicitur Gn. 29.c. sed per adiutorium Moysi prevenerant horam hauriendi aquam, et ideo eas defendit a pastoribus.
marg.| 11 Que cum revertissent, etc id est avum, ut dicunt aliqui. Melius tamen videtur dicendum cum aliis, quod fuerit pater qui vocatus sit pluribus nominibus, scilicet Raguel et Iethro, Cyneus, et Obab. Et dicunt Hebrei, quod vocatus est Iethro, quod significat adiiciens, quia addidit legi unum capitulum scilicet de ordinatione populi per tribunos et centuriones, quinquagenarios et decanos, ut habetur infra. 18. Vocatur autem Obab ut dicunt, id est diligens, quia dilexit legem, et conversus fuit ad Iudaismum, ut habetur ibidem. 18. capitu. patet littera usqueibi :
marg.| 12 Iuravit ergo Moyses quod, etc. Post multa verba que fuerunt inter Iethro et Moysen fecit pactum cum Iethro de remanendo cum eo, et illud pactum iuramento firmavit.
marg.| 13 Accepitque   Sephoram   . Videns enim eum Iethro virum valentem et industrium, dedit ei filiam.
marg.| 14 Quem vocavit Gersam. Ger enim Hebraice, idem est quod ad vena vel peregrinus latine. Et causa nominis subditur : Advena fui in terra, etc.
marg.| 15 Alterum vero peperit, Quem vocavit Elizer. quod interpretatur dei mei adiutorium, in hoc recognoscens divinum beneficium in liberatione ipsius de manu Pharaonis, et in profectu ipsius in terra aliena.
prol.| {491}
Numérotation du verset Ex. 2,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Post   multum   . Hic ponitur Moysi consolatio ex morte adversarii, cum dicitur.
marg.| 2 Mortuus est, etc. Qui persequebatur Moysen, et mors eius fuit revelata Moysi a deo in terra Madian, ut habetur 4.c. ad eius consolationem.
marg.| 3 Et ingemiscentes   filii   Israel. Quia vivente rege illo, non audebant ostendere palam anxietatem animi, ne gravius tractarentur. Et {492} audivit gemitum eorum. loquitur scriptura de Deo, secundum modum humanum. Tum enim dicitur aliquis clamorem alicuius audire, cum incipit eum adiuvare.
marg.| 4 Ac   recordatus   est. Non quia oblivio cadat in deum, sed quia ad modum recordantis se habuit, prebendo filiis Israel auxilium propter merita patrum.
marg.| 5 Et   respexit dominus filios etc. Oculo misericordie.
marg.| 6 Et cognovit eos id est ad modum cognoscentis se habuit ostendendo dilectionem circa eos.
Numérotation du verset Ex. 2,moraliter 
marg.| 1 allego. Egressus est, etc. Per virum qui dicitur a virtute potest intelligi spiritussanctus, qui Sap. vii. c. dicitur : Omnium artifex omnem habens virtutem.
marg.| 2 Et accepit etc id est virginem Mariam quando sibi desponsavit eandem.
marg.| 3 Que concepit et peperit filium. scilicet, Iesum Christum authorem {486} Evangelii, qui bene significatur per hunc filium qui fuit lator veteris testamenti.   Moral. Per quem intelligitur spiritus sanctus ratione predicta, cuius uxor dicitur mens bona, sibi per fidem et devotionem coniuncta, que concepit filium, id est boni operis propositum, et parit, deducendo ad effectum, sed in principio debetoccultari, ne per inanem gloriam valeat frustrari.
Numérotation du verset Ex. 2,{485} 
moraliter
marg.| 1 Abscondit tribus   mensibus   . Propter persecutionem Pharaonis. {486} Et similiter Iesus Christus in Egypto latuit propter persecutionem Herodis. Mt. 2.c.
Numérotation du verset Ex. 2,moraliter 
marg.| {388} 4 In diebus illis postquam creverat Moyses egressus est ad fratres suos. Quia Christus anno tricesimo sue etatis exivit ad predicandum Iudeis, qui dicuntur eius fratres, eo quod secundum carnem de Iudeis fuit natus. Et in eius persona dicitur Ps. 21.e. Narrabo nomen tuum fratribus meis. Quod adimplevit predicando Iudeis.
marg.| {389} 5 Vidit, etc.   virum Egyptium percutientem quendam de Hebreis fratribus suis. Per Egyptium, qui tenebrosus interpretatur, diabolus intelligitur, qui iaculo peccati mortalis percutere populum Christianum nititur.
marg.| 6 Percussum Egypti, etc. Christus enim diabolum percutit, virtutem eius reprimendo, et aliquando in inferno retrudendo. Unde Lu. 8.e. demones rogabant eum ne mitteret eos in abyssum.
Numérotation du verset Ex. 2,moraliter 
marg.| {390} 1 Egressus die, etc.   faciebant iniuriam. De mutuis enim iniuriis legitur Christus frequenter Iudeos in suis sermonibus increpasse.
marg.| 4 Audivitque   Pharao sermonem, etc. Per quod designatur, quod {391} diabolus per Iudeos quesivit Christi mortem.
marg.| 6 Qui fugiens, etc. Per fugam Moysi ad sacerdotem Madian intelligitur ascensio Christi ad patrem, qui nomine sacerdotis intelligitur, eo quod sacra dans etymologizatur.
Numérotation du verset Ex. 2,additio 1 
prol.| {491} In capitulo 2. ubi dicitur in postil. Filiam Levi. Secundum Hebraice littere veritatem oportet dicere, quod Iochabeth mater Moysi fuit filia Levi. Tum quia infra 6. capitu. ubi translatio nostra : Amram accepit uxorem Iochabeth patruelem suam, Hebraica lingua habet : Accepit Amram Iochabeth aviam suam in uxorem. Unde glos. quam reprobat postillator verissima est, non obstantibus obiectionibus postillatoris. Nam quod primo obiicit, ex eo quod Iochabet fuit mortua ante afflictionem populi, nullam habet necessitatem ex littera. In vera enim computatione animarum, que ingresse sunt cum Iacob in Egyptum, quam approbat postillator super Gn. xlvi. non computabatur Iochabeth, licet quidam Hebrei hoc voluerint dicere sine fundamento ut supra patet in postilla in dicto capi. Quod autem obiicit secundo dic. quod dato, quod adhuc viveret, oporteret dicere, quod ipsa Iochabeth esset in nativitate Moysi centum triginta annorum, prout large deducitur in postilla, non est verum, nisi presupposito quod Iochabeth computaretur inter personas que ingresse sunt Egyptum cum Iacob quod quidem presuppositum in littera nullum habeat fundamentum, ut dictum est. Unde ad hanc obiectionem postillatoris tollendam, potest dici quod Levi genuit Iochabeth, per magnum tempus post suum ingressum in Egyptum, ut puta per sexaginta annos fere, quibus subtractis et numero ducentorum decem annorum, quibus fuerunt in Egypto, prout deducitur in postilla, remanent centum quinquaginta, a quibus si retrahantur octoginta anni, quos habebat Moyses in exitu de Egypto, prout infra 7. capitu. remanent septuaginta anni, in qua etate erat Iochabeth, cum genuisset Moysen, quod non esset ad miraculum computandum, cum Levi pater ipsius Iochabeth vixit centum trigintaseptem, annis, et totidem fere Chaath frater ipsius Iochabeth. Similiter et Amram vir eius, ut patet infra 6. capitulo Cum igitur tunc temporis homines illius congregationis, scilicet ipsius Levi attingebant communiter etatem centum triginta septem annorum. Non virum si femina illius cognationis concepisset cum esset septuagenaria, et multo minus mirandum de conceptione Aaron et Marie, qui fuerant concepti antequam Moyses, et per consequens in minori etate. Sara autem erat nonagenaria, et desierant. ei fieri muliebria, ut supra Genes. 18. et ideo non est accipienda in argumentum contra predicta.
prol.| Dicendum est igitur, quod uxor Amram fuit Iochabeth soror Caath, prout dicitur in gl. predicte. Et idem dicitur in translatione Chaldaica : cui littera Hebraica (ut dictum est) omnino consonat, licet non idem dicat translatio nostra. Nec potest contra predicta obiici, per hoc quod Levi non esset in etate generandi in anno sexagesimo post ingressum Egypti. Nam Levi in ingressu Egypti erat quadraginta quinque annorum sere. Quod sic patet. Nam Iacob stetit in domo Iabam per spatium viginti annorum, ut supra Gn. 31. capit. a. quibus si subtrahantur septem anni quibus servivit Iacob antequam accepit Liam, et tres anni fere, quibus nati sunt Ruben, Symeon, et Levi successive, ut supra Gn. 29. remanent decem anni fere a nativitate Levi usque ad finem viginti annorum predictorum, a quibus si subtrahantur sex anni quibus servivit Iacob in domo Laban pro gregibus nato iam Ioseph, ut in predicto capitulo restat, a quod nativitate Levi usque ad nativitatem Ioseph fluxerunt quinque anni fere, Ioseph autem cum Iacob et filii eius ingrederentur Egyptum, erat 39. ann. Nam cum primo stetisset coram Pharaone erat 39. ann. et postea fluxerunt septem anni fertilitatis, {492} ut et duo sterilitatis, ut supra Gn. 45. Sequitur ergo quod Levi in illo ingressu erat quadraginta quinque annorum fere, ut dictum est, quibus si addantur sexaginta anni usque ad nativitatem Iochabeth, sequitur quod Levi erat centum quinque annorum cum eam genuit, quod non est contra cursum nature. Levi enim vixit centum triginta septem annis, ut infra 6. capitulo et sic tempore generationis Iochabeth adhuc remanebat quarta pars fere etatis sue transeunda. Constat autem quod modernis temporibus licet duratio communiter mensuretur in septuaginta annis iuxta postillam, adhuc homines tamen generant cum sint sexaginta annorum, et ultra, quamvis non remaneat nisi octava seu septima pars etatis fere. Ad illud autem quod obiicit dicens, quod matrimonium cum quia illicitum erat secundum legem, et quod multa que pertinent ad matrimonium, fuerant observata ante legem, quod intendit probare per hoc quod Iudas coniunxit Onan filium suum uxori fratris sui defuncti, ut Genes. 38. Ad hoc dicendum, quod ante legem si aliqua observabantur de his que pertinent ad matrimonium, hoc erat casualiter, non autem ex obligatione. Obligatio enim legis non se extendit ad preterita. Unde manifestum est quod Iacob habuit duas sorores in uxores, quod tamen prohibitum est in lege : Lv. 18.ca. Thamar etiam secundum legem incestum commisit scienter cum socero suo Iuda, et tamen Iudas eam iustificavit, dicens : Iustior me est, supra Gn. 38. Ex quibus patet quod matrimonia que erant illicita tempore legis, non erant illicita ante legem. Si autem contra hoc dicatur, quod Iacob illas habuit ex iussu seu instinctu divino, similiter et Thamar propter fructum, qui ex predictis matrimoniis, secutus est similiter potest de Amram dici, notabilis enim fructus fuit secutus ex illo matrimonio scilicet Moyses legislator et redemptor populi, et Aaron sanctus, a quo aliena sacerdotalis in ista lege incepit.
Numérotation du verset Ex. 2,12 
additio 2
prol.| In eodem capitulo 2. ubi dicitur in postilla : Percussum Egyptium, i. interfectum. Non est necessarium dicere, quod Moyses interficiendo Egyptium processerit, ut iudex, sed potius ut pars. Ex debito enim caritatis quilibet tenetur repellere iniuriam a proximo, si potest. Hec Amb. Item qui non repellit iniuriam a socio si potest, tam ipse est in vitio, quam ille qui facit, ut 2.2. q. 40. ar. ult. in responsione ad secundum arg. Et quia hoc non poterat facere Moyses per aliquam percussionem, nisi Egyptius moreretur, imminebat enim sibi periculum, si Egyptius de hoc quod Moyses percuteret eum reclamaret ad regem : idcirco oportuit, ut Moyses Egyptium occideret ad liberationem proximi. Unde non oportet in hoc allegare adulterium Egyptii, de quo nulla fit mentio in sacra scriptura.
Numérotation du verset Ex. 2,21 
additio 3
prol.| In eodem capitulo ubi dicitur in apostilla Iuravit ergo Moyses, verbum quod hic ponitur In hebreo frequentatur in sacra scriptura, et quandoque in translatione nostra interpretatur incipere, ut in libro Gn. Abraham alloquens Deo dicebat. Ecce nunc incepi loqui. et Dt. 1.a. Incepit Moyses explanare legem. In aliis vero locis interpretatur quandoque iurare, ut in hoc loco, et 4Rg. 5.f. ubi dicitur de Giezi : Et iuravit, sed secundum Hebraicam veritatem verbum illud univocum est, et nihil aliud significat ubicumque ponitur, nisi actum volendi itaque est cum dicitur : Incepitque Moyses explanare. similiter 4Rg. 5.f. Naamam dicebat Giezi, quod vellet recipere duo talenta nulla mentione facta de iuramento. unde in hoc loco nihil aliud dicitur nisi quod Moyses voluit habitare cum viro, etc. scilicet cum Ietro nullo interposito iuramento.
Numérotation du verset Ex. 2,replica 
prol.| {495} Replica. Correctorii contra Burgensem mendacem. In capitulo ubi postillator improbat opinionem Hebreorum dicentium matrem Moysi fuisse Iochabet filiam Levi rationibus In hebreorum opinionibus fundatis, ad quas Burgensis non recte respondet. Burgensis tamen volens magnificare fimbrias certamen assumit pro suis Hebreis, sustinens conclusionem quam postillator rationabiliter improbavit. Dicit namque Burgens. quod ubi translatio nostra habet, infra 6.c. Accepit Amram uxorem Iochaber patruelem suam. In hebreo habetve ut dicit, aviam suam : sed per hoc non concludit propositum suum, quia avia secundum canonistas et legistas dicitur mater matris, quam aviam non duxit uxorem. Tum quia vetula, tum quia in linea ascendente propinqua, et si lex matrimonii nondum esset posita, ut dicit Burgens. nature tamen honestas docuit quedam in matrimonio vitanda, ubi necessitas non erat erat, imo videtur legi nature repugnare prolem nubere parenti vel econverso, et sic quod allegat Burgens. contra primum argumentum postillatoris de etate, quod videlicet per sexaginta annos post ingressum Iacob in Egyptum, Levi genuit Iochabet, ex littera haberi non potest, nec probat per aliquam auctoritatem, ea igitur facilitate contemnitur qua probatur secundum Hier. similiter et alia que Burgens. adducit ad suum propositum persuadendum non sunt fundata : etiam dato sed non concesso quod Iochabet fuisset avia Amram, adhuc non habetur quod Burgen. intendit quod fuerit filia Levi. Pro quo notandum quod quidam libri habent Amita, ubi Burgen. dicit haberi avia, quo data quia amita et si secundum legistas sit soror patris, est tamen commune nomen significans non solum propinquam ex cognatione, sed etiam ex adoptione, quibus sic stantibus, non habetur quod ista Iochabet fuerit filia Levi soror Caath, nec ex littera trahi potest, sufficit enim quod Iochabet mater Moysi {496} fuerit filia Levi id est de tibu Levi, prout dicitur postilla. Item capitulo eodem ubi postillator nititur excusare Mosem occidentem Egyptium a peccato, quasi auctoritate instinctus divini fecisset, prout sanctus Stephanus exponere videtur, Act. 7.c. ubi Burgensis instat dicens, quod debeat excusari quasi fecerit ex debito caritatis et societatis prout tenebatur, allegans ad hoc beatum Ambro. sanctum Thom. secunda secunde, q. lx. Sed huic sententie opponitur ex eo, quia idem sanctus Thomas dicit, Hoc debitum caritatis intelligi debere cum moderamine inculpate tutele, sed occidere pro percussione (prout in proposito) non fuit moderamen inculpate tutele igitur, etc. Quod excusare nititur Burgens. dicens, quod Moyses ideo potuit excedere moderamen : quia repercutiendo citra occisionem, ipse percussus accusasset Moysen et incurrisset periculum. Simile persuasum esset furibus, ut occiderent vim passos, ne per eos accusari valerent, quod horrerent pie aures. Item In eodem capitulo, ubi postillator dixit Moysen fecisse cautionem iuratoriam propter nostram translationem, que dicit. Iuravit Moyses. Burgen. redarguit nostram translationem dicens, quod in Hebraica littera non ponitur aliquid pertinens ad iurandum sed quicquid sit de littera Hebraica de quo non iudico, nisi quod puto soli Burgen. contra beatum Hierony. et omnes alios non esse credendum, presertim ubi ratio videtur militare in contrarium, rationabiliter enim estimandum non est, hominem potentem sicut Ietro describitur, ad solum nudum expressionem voluntatis sine alia adhibita cautione homini advene, huiusmodi fuit Moyses tradere filiam in matrimonium, et eum facere divitiarum suarum participem, sed nulla legitur hic apposita cautio nisi iuratoria, presumendum est igitur pro beato Hierony. in translatione nostra et aliis, quod verbum hic positum significet iuramentum allegatione Burgens. non obstante.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_2)

Notes :