Capitulum 22

Numérotation du verset Ex. 22,1 

Si quis furatus fuerit
bovem
aut ovem,
et occiderit
vel vendiderit:
quinque boves pro uno bove restituet,
et quatuor oves pro una ove.
Numérotation du verset Ex. 22,2 

Si effringens fur
domum
sive suffodiens
inventus fuerit1, et accepto vulnere mortuus
1 inventus fuerit] inv. Weber
fuerit: percussor non erit
reus
sanguinis.
Numérotation du verset Ex. 22,3 

Quod si orto sole
hoc fecerit, homicidium perpetravit,
et ipse morietur.
Si non habuerit quod pro furto reddat,
ipse2 venundabitur.
2 ipse] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 22,4 

Si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens
sive bos sive asinus sive ovis:
duplum restituet.
Numérotation du verset Ex. 22,5 

Si leserit
quispiam
agrum vel vineam,
et dimiserit iumentum suum
ut depascatur aliena:
quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni estimatione restituet.
Numérotation du verset Ex. 22,6 

Si egressus
ignis
invenerit spicas3
3 spicas] spinas Weber
et comprehenderit acervos frugum
sive stantes segetes in agris,
reddet damnum qui ignem succenderit.
Numérotation du verset Ex. 22,7 

Si quis
commendaverit
amico pecuniam
aut vas
in custodiam, et ab eo qui susceperat furto ablatum fuerit4:
4 ablatum fuerit] ablata fuerint Weber
si inventus fuerit5
5 inventus fuerit] invenitur Weber
fur,
duplum reddat6.
6 reddat] reddet Weber
Numérotation du verset Ex. 22,8 

Si latet fur7, dominus
7 fur] om. Weber
domus applicabitur ad deos,
et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,
Numérotation du verset Ex. 22,9 

ad perpetrandam fraudem,
tam in bove
quam in asino,
et ove ac vestimento,
et quicquid damni inferri8 potest: ad deos utriusque causa
8 damni inferri] damnum inferre Weber
perveniet, et si illi iudicaverint, duplum restituet
proximo suo.
Numérotation du verset Ex. 22,10 

Si quis
commendaverit proximo suo
asinum,
bovem,
ovem,
et omne iumentum
ad custodiam,
et mortuum fuerit,
aut debilitatum
vel captum
ab hostibus,
nullusque hoc viderit:
Numérotation du verset Ex. 22,11 

iusiurandum erit in medio
quod non extenderit manum ad rem proximi sui,
suscipietque dominus iuramentum,
et ille reddere non cogetur.
Numérotation du verset Ex. 22,12 

Quod si furto ablatum fuerit,
restituet damnum domino.
Numérotation du verset Ex. 22,13 

Si comestum a bestia,
deferat9
9 deferat] deferet Weber
ad eum
quod occisum est, et non restituet.
Numérotation du verset Ex. 22,14 

Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit,
et debilitatum
aut mortuum
fuerit domino
non presente,
reddere compelletur.
Numérotation du verset Ex. 22,15 

Quod si impresentiarum dominus fuerit10,
10 dominus fuerit] inv. Weber
non restituet, maxime si conductum fuerit11 pro mercede operis sui.
11 fuerit] venerat Weber
Numérotation du verset Ex. 22,16 

Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam
dormieritque12 cum ea, dotabit eam
12 dormieritque] et dormierit Weber
et habebit uxorem.
Numérotation du verset Ex. 22,17 

Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consueverunt13.
13 consueverunt] consuerunt Weber
Numérotation du verset Ex. 22,18 

Maleficos
non patieris vivere.
Numérotation du verset Ex. 22,19 

Qui coierit cum iumento,
morte
moriatur.
Numérotation du verset Ex. 22,20 

Qui immolat
diis,
occidetur
preter Domino soli.
Numérotation du verset Ex. 22,21 

Advenam
non contristabis neque affliges eum: advene enim et ipsi fuistis in terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 22,22 

Vidue
et pupillo
non nocebitis.
Numérotation du verset Ex. 22,23 

Si leseritis eos,
vociferabuntur
ad me,
et ego audiam
clamorem eorum,
Numérotation du verset Ex. 22,24 

et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio,
et erunt uxores vestre
vidue, et filii vestri
pupilli.
Numérotation du verset Ex. 22,25 

Si pecuniam mutuam
dederis populo meo
pauperi
qui habitat tecum
non urgebis14 eum
14 urgebis] urges Weber
quasi exactor, nec usuris opprimes.
Numérotation du verset Ex. 22,26 

Si pignus
a proximo tuo
acceperis
vestimentum,
ante solis occasum
reddes15 ei.
15 reddes] redde Weber
Numérotation du verset Ex. 22,27 

Ipsum enim est solum indumentum quo operitur16 caro17 eius,
16 indumentum - quo operitur] inv. Weber |
17 caro] carnis Weber |
nec habet aliud in quo dormiat:
si clamaverit ad me,
exaudiam eum, quia misericors sum.
Numérotation du verset Ex. 22,28 

Diis
non detrahes, et principi populi tui
non maledices.
Numérotation du verset Ex. 22,29 

Decimas tuas
et primitias
non tardabis
offerre:
primogenitum filiorum tuorum
dabis mihi.
Numérotation du verset Ex. 22,30 

De bobus quoque et ovibus
similiter facies:
septem diebus sit cum matre sua,
die octavo
reddes illum mihi.
Numérotation du verset Ex. 22,31 

Viri sancti eritis mihi:
carnem
que a bestiis
fuerit pregustata,
non comedetis,
sed proicietis canibus.

Capitulum 22

Numérotation du verset Ex. 22,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 16r b
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 16va
Numérotation du verset Ex. 22,Lyra ad litteram 
marg.| {699} 1 Si quis furatus fuerit. Hic consequenter ordinatur concupiscibilis. Et primo in concupiscentia rei utilis. Secundo rei delectabilis, ibi : Se seduxerit quis virginem. Circa primum reprimitur primo illicita contrectatio rei aliene sibi non commisse. Secundo rei sibi commisse, ibi : Si quis commendaverit. Circa primum dicit : Si quis furatus bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit. Istis duobus concurrentibus scilicet furto cum venditione, vel furto cum occisione.
marg.| 2 Quinque boves, etc. Queritur hic quare, precipitur tanta restitutio, cum in aliis rebus sufficiat reddere duplum ? Ad quod respondet quedam. glo. super locum istum, quod hoc est propter quinque utilitates bovis scilicet quia immolatur, vestit de lana sua, pascit de carnibus suis dat lac, et corium ad plures necessitates valet, et propter quatuor utilitates ovis, quia immolatur, vestit de lana sua, pascit de carnibus suis et lac ministrat. Sed hec ratio non videtur multum valere, quia idem posset dici de auro quod valet ad medicinas, et ad pecuniam inde fiendam, et ad vasa pro ministerio, et ad iocalia pro ornatu, et sic de multis aliis. Et ideo aliter dicendum. Puniuntur enim aliqua peccata gravius, non solum propter maiorem peccati gravitatem, sed propter pronitatem reprimendam, ne homines nimis ad talia se laxent. Res autem que in domo custodiuntur, ut aurum et argentum et similia, non ita de facili furto possunt subtrahi, sicut oves que pascuntur in campis et quia facilitas accipiendi rem alienam inducit ad commissionem furti, ideo pro furto ovis imponuntur quatuor restituende, quia facilius potest subtrahi furto quam alie res que servantur in domo, et quinque boves pro uno bove, quia adhuc difficilius custodiuntur, quia non ita gregatim et simul se tenent in pastu sicut oves. Dicit autem Iosephusquod idem est iudicium de aliis animalibus domesticis, que pascuntur in campis, sicut capre et consimilia quia secundum maiorem vel minorem difficultatem custodiendi, reducuntur ad legem bovis vel ovis, sed illud scriptura solum exprimit, quod communius accidit, scilicet de bobus et ovibus. Si autem apud furem fuisset inventum animal, antequam occidisset vel vendidisset, non restituebat nisi duplum, sicut in alii rebus, quia presumebatur quod erat inclinatus ad reddendum ex quo non vendiderat vel occiderat. Si effringens fur etc. Sequitur.
prol.| {700} 3 Percussor non erit reus sanguinis. Quia presumptio est contra furem, quod non solum veniebat ad furandum, sed etiam ad occidendum, si inveniret resistentiam, et ideo erat debitor mortis.
marg.| 4 Quod si orto sole hoc fecerit, Hic accipiunt doctores nostri ortum solis ad litteram, dicentes quod pena mortis percussori imponitur : quia de die clara poterat videre, quod fur non veniebat ad occidendum sed tantum ad furandum, et sic dicunt quod lex immediate precedens intelligitur tantum de fure nocturno. Sed hoc non videtur sufficienter dictum, quia non solum de nocte, sed etiam de die veniunt insidiose homines ad occidendum, sicut patet de latronibus qui interfecerunt Isboseth. 2. Regum. 4.b. Et simile frequenter invenitur. et ideo dicit Rabbi Salomon quod lex illa non solum intelligitur de fure nocturno, sed etiam diurno, dum tamen possit haberi suspicio, quod veniret ad occidendum et ideo quando subditur. Si autem orto sole hoc fecerit etc. quod videtur esse ad contrarium, dicit quod hec locutio est metaphorica, et est sensus. Si clarum sit sicut dies est clara. quod ille veniebat non ad occidendum, ut pote si sit pater domini domus, vel frater, vel ita amicus eius quod luce clarius est quod non venit ad occidendum eum, sed solum ad furandum pro indigentia sua supplende, in tali casu percussor est reus homicidii, et debet mori.
marg.| 5 Si non habuerit quod, etc. Hoc refertur ad legem supra positam de eo qui furatus est ovem vel bovem et occidit eum vel vendidit, quia si non habet unde restituat quinque boves vel quatuor oves, debet vendi, ut de pretio eius fiat dicta restitutio.
marg.| 6 Si inventum fuerit apud eum quod. furatus est. Non tenetur reddere nisi duplum, quia potest haberi aliqua presumptio quod vellet restituere ex quo reservabat apud se, ut dicitur.
marg.| 7 Sive bos sive asinus, sive ovis. Ex quo enim hic ponitur asinus simul cum ove et bove, patet verum quod supra dictum est, scilicet quod idem iudicium est de furio aliorum animalium pascentium in campis, sicut de bove et ove quantum ad restitutionem furti.
marg.| 8 Si leserit quispiam agrum. Conculcando, cum quadriga vel pedibus animalium suorum ibi transeuntium vel alio modo.
marg.| 9 Et dimiserit iumentum suum, ut despascatur aliena. de optimo fructu qui erit in agro suo restituet damnum secundum estimationem iustam. Et dicitur de optimo, ut per hoc ipsi et alii corrigantur a talibus. Et quod dictum est hic de agro et vinea, intelligendum est similiter de oliveto et horto et similibus, si fiat ibi damnum.
Numérotation du verset Ex. 22,Lyra ad litteram 
marg.| {701} 1 Si egressus ignis, etc. Etiam preter intentionem accendentis ipsum invenerit spicas, etc. Sequitur.
marg.| 2 Reddet damnum qui ignem   succenderit   . Quia non custodivit ignem suum sicut debuit. et ideo si non esset aliqua negligentia In eo de custodia ignis, videtur quod non teneretur restituere, si etiam aliquod animal ut cattus vel huiusmodi portaret ignem, non teneretur restituere damnum sequens, quia dicitur hic. Si egressus ignis, scilicet a seipso.
marg.| 3 Si quis commendaverit. Hic reprimitur contrectatio indebita rei aliene sibi commisse. hec autemcommissio fit quadrupliciter. Uno modo per modum depositi, de quo dicitur hic, quod si fuerit ablatum furto, fur reddat duplum si inveniatur, etsi non invenitur, custos depositi erit liber per iuramentum suum quod non commisit fraudem in illo deposito. Si tamen deponens habeat testes, quod iste peieravit, Causa.
marg.| 4 Ad Deos id est iudices.
marg.| 5 Perveniet. etsi testes inveniantur veri, iudices eum condemnabunt ad restituendum duplum, Et eadem ratione si testes inventi sint falsi, cogendi sunt ad restituendum duplum ipsi depositario. Secundo committitur res aliena ad custodiendum pro mercede, ut animal pastori, et de hoc loquitur hic, cum dicitur, Siquis commendaverit proximo bovem et cetera.
marg.| 6 Et mortuum fuerit aut   debilitatum, etc. nullusque hoc viderit, qui possit testificari pro custode, erit liber a restitutione per iuramentum suum, quod non fecit ibi fraudem vel negligentiam. Cuius ratio est, quia non poterat precavere mortem vel debilitationem, quia contingunt ex causa naturali, et similiter captioni hostium non poterat resistere.
marg.| 7 Quod si   furto ablatum   fuerit   restituet damnum   domino. Cuius ratio est, quia pro custodia habet mercedem, et ideo debet restituere quod ablatum est furto, et non est liber per suum iuramentum sicut depositarius, {702} quia a gratris servabat.
marg.| 8 Si comestum a bestia deferet. scilicet ipse custos.
marg.| 9 Ad eum. scilicet ad dominum.
marg.| 10 Quod occisum est. In hebreo habetur, Adducet testimonium. Et hoc poterat esse dupliciter. Uno modo quia afferebat cadaver animalis occisi, vel aliquam partem eius. Alio modo quod adducet homines, qui vidissent in casu in quo nihil poterat eruere de animali occiso de ore bestie occidentis. Dicit tamen hic Rabbi Salomon quod si esset occisum ab animali parvo, cui custos poterat resistere ut a catto vel vulpe vel huiusmodi, tenebatur restituere, nec valebat sibi testimonium. Si autem a leone vel serpente vel huiusmodi, sibi valebat, etsi esset ia loco deserto, ubi non poterat habere testimonium hominum, debebat esse liber per iuramentum suum, nisi ex indiscretione sua posuisset gregem in tali loco periculoso sine consensu domini. Tertio modo poterat fieri commissio per modum mutui, et de hoc loquitur cum dicitur.
marg.| 11 Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postulaverit etc. scilicet animal aliquod ad opus illius qui acceperit.
marg.| 12 Et debilitatum aut mortuum   fuerit   . restituet damnum, Cuius ratio est quia tota utilitas animalis in illo opere erat sua.
marg.| 13 Domino non presente. Hoc additur ad excipiendum casum istum, scilicet si dominus animalis esset presens in opere illo ad custodiam animalis sui. Quarto modo fit commissio rei alteri tradite per locationem et tunc minus tenetur de custodia animalis, ille cui locatur, quia locans sive committens reportat mercedem animalis, et ideo non tenetur ad restitutionem mortui vel debilitati, nisi fecisset illud animal nimis laborare, et hoc est quod dicitur.
marg.| 14 Quod in presentiarum dominus, scilicet animalis fuerit.
marg.| 15 Non restituet, quia dominus animalis poterat videre si animal nimis gravaretur, et poterat impedire.
Numérotation du verset Ex. 22,Lyra ad litteram 
marg.| {703} 1 Si seduxerit quis virginem, etc.   dormieritque cum ea. Hic consequenter reprimitur concupiscentia inordinata circa delectabile carnis : et primo que est secundum naturam, cum dicitur : Si seduxerit quis virginem. verbis vel donis inducendo eam in consensum copule carnalis.
marg.| 2 Dotabit eam. scilicet dote uxoris : unde subditur.
marg.| 3 Et habebit eam uxorem, etc. hoc exprimitur, quia alius est modus dotandi ut statim subditur.
marg.| 4 Si pater virginis dare noluerit. quia puella est notabilior et ditio vel alia de causa.
marg.| 5 Reddet pecuniam. scilicet ille qui decepit eam.
marg.| 6 Iuxta modum dotis quam virgines accipere, Et est quinquaginta siclorum argenti, ut habetur Deutero xxii.b. de virgine corrupta ab aliquo antequam sit alicui affidata, ita quod duplex est ibi dos, Una que datur uxori, alia que datur patri.
marg.| 7 Maleficas   non   patieris vivere. Qui   coierit   . In hebreo habetur Sortilegam non patieris vivere. Et licet exprimat mulierem tantum, tamen intelligitur de homine sortilego, sicut exprimit translatio nostra, sed scriptura exprimit illud, quod communius accidit, scilicet quod mulieres sint sortilega. Ex hoc etiam patet quod cum dicitur, Maleficas non patieris vivere intelligitur specialiter de maleficio quod consistit in sortilegis. Ponitur autem ista lex inter eas, que reprimunt concupiscentiam carnalem, quia sortilegia frequenter fiunt in his que pertinent ad actum carni.
marg.| 8 Qui coierit cum iumento morte moriatur. Per hoc reprimitur concupiscentia que est contra naturam, Debet etiam iumentum interfici in detestationem facti, ut alibi dicitur, et ne alius exemplo precedentis facti attentaret, idem facere cum illo animali.
marg.| 9 Qui immolat diis. Hic consequenter ordinatur rationalis. Et primo quantum ad personas simplices. Secundo quo ad iudices xxiii. capite. Tertio quo ad sacerdotes, circa medium. xxiii.ibi : Sex annis. Circa primum ordinatur rationalis. primo circa Deum, cum dicitur, Qui immolat diis id est idolis que reputantur dii ab idolatris. et per immolationem hic prohibitam sub pena mortis, intelligitur prohibita oblatio, libatio. et thurificatio, et talia que fiebant in templo ipsi Deo directe, ut dicit Rabbi Salomon et hoc notatur cum subditur.
prol.| {704} 10 Preter quam domino. Si autem Iudeus scoparet templum idoli vel ornaret, vel alia similia que sunt preambula ad oblationes et sacrificia, faceret, non esset puniendus morte secundum eum sed alia pena. secundo ordinatur rationalis erga proximum, cum dicitur.
marg.| 11 Advenam non. Cuius causa subditur, cum dicitur.
marg.| 12 Advene, enim et ipsi. Ac si dicat illud quod ibi sustinuistis, debet vos inducere ad hoc quod dulciter eos tractetis. Dicitur autem advena, qui aliunde venit ad manendum in regione aliqua.
marg.| 13 Vidue et pupillo, etc. Ista lex intelligenda etiam est, de aliis quibus non est nocendum, sed lex exprimit illud quod frequentius accidit, scilicet afflictio talium eo quod non possint resistere. Ex hoc tamen aggravatur peccatum, et acceleratur vindicta divina unde subditur. Vociferabuntur ad me, et ego exaudiam.
marg.| 14 Si pecuniam   mutuam   , etc. Dicit Rabbi Salomon quod istud si, accipitur pro quia debet enim mutuare proximo existenti in necessitate.
marg.| 15 Populo. Per hoc quod dicit populo meo, non excludit Gentilem ut dicit Rabbi Salomon sed dat ibi intelligere quod prius, et in minori necessitate debet Iudeus mutuare Iudeo quem Gentili, per hoc etiam quod dicit pauperi. non excludit divitem, cui etiam mutuandum est si indigeat, sed prius mutuandum est pauperi, per hoc quod etiam subditur.
marg.| 16 Qui habitat. Non excluditur a mutuo ille qui habitat in alia civitate, cui est mutuandum, etiam si est in necessitate, sed prius succurrendum est necessitati vicini. unde ista lex dicit generaliter, quod quanto aliquis est propinquior, tanto prius succurrendum est eius necessitati.
marg.| 17 Non urgebis eum quasi exactor etc. Repetens debitum cum austeritate nimia quamdiu est impotens ad solvendum.
marg.| 18 Nec usuris opprimes, etc. In hebreo habetur, Nec morsum pones super eum. et per morsum intelligitur usura. Cuius ratio ut dicit Rabbi Salomon, quia sicut serpens mordens in silentio parum percipitur vel sentitur in principio, sed postea inflatur homo et diffunditur effectus illius morsus parui per totum corpus. sic usure malum non sentitur in principio, sed postea ascendit ad magnam summam, et devorat totam hominis substantiam. Patet etiam per predictam expositionem Rabbi Salomon quod usura non est licita Iudeis, etiam cum illis qui non sunt de lege sua, quia de mutuo dixit in principio, quod non excluditur Gentilis, licet prius dandum sit Iudeo. et super illud Ps. 14.b. Qui {705} pecuniam suam non dedit ad usuram, ubi dicit gl. Hebraica, etiam Gentili. et ideo quod conceditur Iudeis dare ad usuram extraneis, Deute. 23.c. est permissio minoris mali ad maius evitandum scilicet ne Hebreos gravarent usuris, sicut dicunt doctores nostri.
Numérotation du verset Ex. 22,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Si pignus a proximo tuo, id est Iudeo.
marg.| 2 Acceperis vestimentum, ante solis   occasum   redde ei. In hebreo habetur. Usque ad occasum solis reddes ei. et utrumque est verum, quia si sit vestimentum sibi necessarium de Die debet reddi sibi in mane, et post resumi in vespere. si autem sit vestimentum necessarium de nocte debet sibi reddi vespere, et post resumi in mane, et quantum ad hoc subditur.
marg.| 3 Nec habet aliud in quo dormiat, etc. Si autem queratur quare accipiebatur pignus ita frequenter, et restituebatur. dicit Rabbi Salomon quod hoc erat ad imprimendum cordibus hominum Dei misericordiam, qui quotidie peccantibus quotidie relaxat cum clamant ad ipsum. Iosephus didit, quod hoc erat ne debitor daret oblivioni et fieret negligens in solutione debiti.
marg.| 4 Diis non detrahes id est iudicibus te punientibus propter peccatum tuum, quia in hoc tenent locum Dei.
marg.| 5 Et principi populi tui non maledices. Quia malediceres tibi ipsi, cum sit caput populi, cuius tu es pars.
marg.| 6 Decimas tuas, etc. In hebreo habetur. Plenitudinem et lachrymam tuam non tardabis reddere. et secundum quod dicitur Rabbi Salomon per plenitudinem intelliguntur primitie in aridis, sicut est triticum et hordeum, et per lacrymam in liquidis. sicut est vinum et oleum et huiusmodi, que debent reddi tempore statuto a lege, et non retardato.
marg.| 7 Primogenitum filiorum, etc. quia consecrati erant domino, eo quod percutiens dominus primogenita Egyptiorum salvavit primogenita Hebreorum, ut supra dictum est. 13.c.
prol.| {706} 8 De   bobus   quoque et ovibus similiter facies. scilicet offerendo domino. primogenita tamen hominum redimebantur. 5. siclis argent. Dicit autem hic Rabbi Salomon quod quilibet siclus valet quinque solidos, tamen non dicit cuius monete. et ideo melius videtur dicendum, quod valor determinatus est nobis incertus, quia sicut frequenter dictum est, Moneta et pondera auri et argenti multum variantur secundum tempora et varias regiones. Quod autem dicitur hic de primogenito ovis et bovis, intelligendum est etiam de primogenitis aliorum animalium que poterant immolari. De animalibus autem aliis primogenitum asini debebat redimi ove. Et alia redimebantur, ut supra dictum est. 13. ca.
marg.| 9 Septem   diebus   sit cum matre sua. quia ante octavam diem est res nimis tenera et imperfecta, et tales non debent offerri Deo. Rabbi Salomon aliter exponit litteram istam ab illo loco ; De bobus quoque et ovibus similiter facies, dicens quod ly similiter, refertur ad litteram precedentem immediate, que loquitur de primogenito hominis, qui debebat redimi post. 30. dies. et ita dicit quod primogenitum bovis debebat servari apud dominum suum. 30. dieb. et tunc dari sacerdoti. primo genitum autem ovis quinquaginta dieb. Quod autem subditur. Septem diebus sit cum matre sua. Dicit quod hoc non refertur ad litteram precedentem, ut dirigatur hoc mandatum ad illos qui offerebant primogenita, sed ad sacerdotem, qui non debebat aliquod animal immolare ante octavam diem domino. Quod autem subditur.
marg.| 10 Viri sancti eritis mihi. ad omnes generaliter dirigitur, ut sint mundi non tantum mente sed etiam corpore. ideo subditur.
marg.| 11 Carnem que a bestiis, etc. In hebreo habetur. Que a bestiis fuerit lacerata vel dissipata. quia non solum erat ipsis prohibitum comedere carnes, quarum unam partem comederant bestie, sed etiam carnes animalis occisi, a quacumque bestia sylvestri vel domestica, etiam si nihil de occiso comedissent, ut dictum est supra, de bove occiso a bone cornupeta. Sciendum etiam quod lex ista loquitur de carnibus que alias eis erant licite.
prol.| {707}
Numérotation du verset Ex. 22,Lyra ad litteram 
marg.| 1 Sed proiicietis canibus. Dicit autem Rabbi Salomon quod vendere poterant {708} Gentilibus quos Iudei reputant sicut canes. et vocant Gentiles omnes, qui non sunt de lege Iudeorum.
Numérotation du verset Ex. 22,moraliter 
marg.| {701} 1 Si egressus ignis id est zelus hominis indiscretus.
marg.| † Invenerit spicas et comprehenderit acervos, etc. Per spicas persone {702} singulares. Per acervos communitates intelliguntur. quasi quis per zelum indiscretum scandalizaverint, a domino punietur secundum quantitatem delicti.
Numérotation du verset Ex. 22,moraliter 
marg.| {705} 6 Decimas et primitia non tardabis offerre, etc. Per primitia intelliguntur initia bonorum operum, per decimas perfectiones eorum, eo quod denarius numerus perfectus est et limes numerorum, ut dicitur. 3. Phy. et per hec Duo intelliguntur media {706} bonorum operum : hec enim omnia Deo sunt attribuenda tanquam omnium bonorum auctori. Is. 36.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis domine.
marg.| 11 Carnem que a bestiis   fuerit etc id est doctrinam in qua nutriti fuerunt superstitiosi, vel heretici, non comedetis eam acceptando
Numérotation du verset Ex. 22,moraliter 
marg.| {707} 1 Sed proiicietis canibus. illam dimittendo infidelibus obstinatis, {708} qui dicuntur canes. Matthei. 7.a. Nolite sanctum dare canibus.
Numérotation du verset Ex. 22,Additio. 
marg.| {707} In capitulo 22. ubi dicitur in postil. Et ideo dicit Rabbi Salomon lex illa.
prol.| Longe videtur a sensu litterali dicere, quod in hoc quod dicitur. Si autem orto sole hoc fecerit, intelligitur metaphorice, quia in iudicialibus que tractant de actibus humanis inter partes iudicandas, non est opus metaphoricis locutionibus cum possint plano modo dici. Unde melius videtur dicendum cum docto. nostris quibus etiam concordant quidam Hebreorum. Obiectio autem postil. contra eos non videtur valere, nam licet aliquando contingat, quod aliqui insidiose interficiant hominem in domo propria, hoc tamen est de raro contingentibus de quibus lex non curat, nisi de his que frequenter contingunt.
Numérotation du verset Ex. 22,replica 
prol.| Replica correctorii contra Burgensis . In capitu. 22. ubi postillator. {708} sequens Rabbi Salomon dicit metaphorice dictum quod si orto sole fecerit. ut patet in postilla, Burgensis instat dicens, quod in iudicialibus actibus debet fieri plana locutio, non metaphorica, cuius oppositum etiam fit et fieri potest quasi in terminis huius littere. dicitur enim et scribitur luce clarius id probari litteris. instrumentis etc. hoc Burgensi. satis facit arguendo postilla. Nam non est rarum fures in die irruere in domos hominum, rapere, occidere, et homines de domibuseffugare : quos si quis occideret, reus non esset essent enim tales aliquid plus quam fures. Hec est sententia beati Aug. posita in glossa ordinaria unde et si secundum beatum Aug. sint aliquid plus quam fures, sunt tamen vere fures, quia usurpatores rei aliene invito domino. in casu igitur postillatoris et Rabbi Salomon littera planius exponitur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_22)

Notes :