Nicolaus de Lyra

Capitulum 37

Numérotation du verset Ex. 37,1 

Fecit autem et Beseleel1 arcam
1 et Beseleel] inv. Weber
de lignis Sethim,
habentem duos et2 semis cubitos in longitudine3, et cubitum
2 et] om. Weber |
3 longitudine] longitudinem Weber |
ac semissem in latitudine4 altitudo quoque uno
4 latitudine] latitudinem Weber
cubito
fuit et dimidio
vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Numérotation du verset Ex. 37,2 

et fecit illi coronam auream per gyrum
Numérotation du verset Ex. 37,3 

conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos eius duos annulos in latere uno et duos in altero
Numérotation du verset Ex. 37,4 

vectes quoque fecit de lignis Sethim quos vestivit auro
Numérotation du verset Ex. 37,5 

et quos misit in annulos qui erant in lateribus arce ad portandum eam
Numérotation du verset Ex. 37,6 

Fecit et propitiatorium,
id est oraculum, de auro purissimo5
5 purissimo] mundissimo Weber
duorum cubitorum et dimidii6 in longitudine, et cubito
6 dimidii] dimidio Weber
ac semisse
in latitudine.
Numérotation du verset Ex. 37,7 

duos etiam cherubim ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii
Numérotation du verset Ex. 37,8 

cherub
unum in summitate unius7 partis et cherub alterum in summitate alterius partis8 duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii
7 unius] huius Weber |
8 alterius partis] inv. Weber |
Numérotation du verset Ex. 37,9 

extendentes alas et tegentes propitiatorium,
seque mutuo et illud respectantes.
Numérotation du verset Ex. 37,10 

Fecit et mensam
de lignis Sethim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti que habebat in altitudine cubitum ac semissem
Numérotation du verset Ex. 37,11 

circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum
Numérotation du verset Ex. 37,12 

ipsique labio coronam interrasilem quatuor digitorum et super eandem alteram coronam auream
Numérotation du verset Ex. 37,13 

fudit et quatuor circulos aureos quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mense
Numérotation du verset Ex. 37,14 

contra coronam misitque in eos vectes ut posset9 mensa portari
9 posset] possit Weber
Numérotation du verset Ex. 37,15 

ipsosque10 vectes fecit de lignis Sethim et circumdedit eos auro
10 ipsosque] ipsos quoque Weber
Numérotation du verset Ex. 37,16 

et vasa ad diversos usus mense acetabula phialas et11 cyatos et thuribula ex auro purissimo12 in quibus offerenda sunt libamina13
11 et] om. Weber |
12 purissimo] puro Weber |
13 libamina] liba Weber |
Numérotation du verset Ex. 37,17 

fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherule procedebant ac lilia14
14 procedebant – ac lilia] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 37,18 

sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
Numérotation du verset Ex. 37,19 

tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spheruleque simul ac15 lilia16 equum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri
15ac] et Weber |
16 lilia] + et tres scyphi instar nucis in calamo altero spheruleque simul et lilia Weber |
Numérotation du verset Ex. 37,20 

in ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum spheruleque per singulos et lilia
Numérotation du verset Ex. 37,21 

et sphere sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
Numérotation du verset Ex. 37,22 

et spherule17 igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo
17 spherule] sphere Weber
Numérotation du verset Ex. 37,23 

fecit et lucernas septem
cum emunctoriis suis
et vasa ubi ea18 que emuncta sunt extinguantur19 de auro mundissimo
18 ea] om. Weber |
19 extinguantur] extinguuntur |
Numérotation du verset Ex. 37,24 

talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
Numérotation du verset Ex. 37,25 

Fecit et altare thymiamatis de lignis Sethim,
habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
Numérotation du verset Ex. 37,26 

vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
Numérotation du verset Ex. 37,27 

fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos annulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
Numérotation du verset Ex. 37,28 

ipsos autem vectes fecit de lignis Sethim et operuit laminis aureis
Numérotation du verset Ex. 37,29 

Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum,
et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentario20.
20 pigmentario] pigmentarii Weber

Capitulum 37

Numérotation du verset Ex. 37,1 
marg.| {887} .1. Fecit autem et   Beseleel   . Hic ponitur executio operis quantum ad ea que erant intra tabernaculum, et primo illorum que erant intra sanctasanctorum, scilicet Arce Propitiatorii et ipsorum Cherubim.
Numérotation du verset Ex. 37,1 
moraliter
marg.| marg.| {887} .1. Fecit   Beseleel etc. usque   Fecit et propitiatorium. Per quod designatur Ecclesia, in qua fiunt laudes et preces, ad propitiationem Domini procurandam.
Numérotation du verset Ex. 37,2 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,3 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,4 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,5 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,6 
moraliter
marg.| De auro mundissimo. Nam ecclesia non debet habere maculam neque rugam.
Numérotation du verset Ex. 37,7 
moraliter
marg.| Duos   etiam   Cherubim, etc. Per quos significantur ecclesie prelati, nam Cherubim interpretatur plenitudo scientie, que debet in prelatis esse Debent enim scire vetus et novum testamentum per hoc autem quod dicitur duos gemina caritas Dei et proximi designatur, que debet in {888} prelatis evidentius fervere, eum ex officio pro salute populi sui corporalem vitam exponere. si casus necessitatis occurrerit, teneantur. Io. 10.b. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Ideo subditur :
marg.| Ex auro ductili. Fuerunt enim facti cum martello per quod designatur quod ecclesie prelati debent semper esse parati ad sustinendum persecutiones pro salute gregis sui.
marg.| Quos posuit. Per quod designatur, quod prelati semper debent intendere suarum ecclesiarum regimini, et non stare in curiis regum vel Principum, nisi in casu necessitatis, et ad hoc vocati.
Numérotation du verset Ex. 37,8 
marg.| .2. Cherub unum in   summitate etc. Summitas hic accipitur pro parte {888} superiori secundum opinionem Rabbi Salomon dicentis, quod Cherubim erant posita super operculum arce, quod erat propitiatorium secundum ipsum, secundum aliam opinionem summitas hic accipitur pro extremitate, que dicit, quod Cherubim sustentabant extremitates propitiatorii, ut dictum est supra 25 capitulo. Secundo ponitur executio quantum ad ea, que erant extra sanctumsanctorum contra velum in illa parte templi, que sanctum vel sancta nominatur, cum dicitur   Fecit et mensam [v. 10].
Numérotation du verset Ex. 37,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,9 
moraliter
marg.| {889} Extendentes alas id est intellectum suum et affectum applicantes contemplationi divinorum, et non ad habendum longam comitativam equorum et domicellorum.
marg.| Et tegentes, etc. id est per opus active vite intendentes ad ecclesie subsidium, verbo et exemplo informantes populum sibi {890} commissum. Gregorius in Pastorale : Sit presul actione precipuus, et pre ceteris in contemplatione suspensus. Sicut in scala Iacob angeli ascendebant et descendebant. Sed aliqui eorum sunt sicut milvi, qui non ascendunt nisi ad cadavera rapienda, sic isti ad bona temporalia querenda que tamen Paulus apostolus arbitratur ut stercora, Phil. 3.b.
Numérotation du verset Ex. 37,10 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,11 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,12 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,13 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,14 
marg.| marg.| {889} .1. Contra coronam id est immediate sub corona, ut expositum est supra 25 capitulo. Consequenter agitur de candelabro quod erat ibidem cum dicitur. Fecit et candelabrum.
Numérotation du verset Ex. 37,15 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,16 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,18 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,19 
marg.| .2. Equum erat opus sex   calamorum etc. Quod exponitur dupliciter. Uno modo quod licet aliqui calami orirentur de hastili inferius aliis, tamen {890} in parte superiori equaliter ascendebant. Aliter sic. Equum erat, etc. id est uniforme in forma, et figura, Cetera exponuntur sicut supra exposita sunt capitulo 25.
Numérotation du verset Ex. 37,20 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,22 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,23 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,24 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,25 
marg.| .3. Consequenter agitur de altari thymiamatis cum dicitur : Fecit et   altare etc. Quod altare erat inter mensam et candelabrum, et exponatur quod hic dicitur sicut supra 30 capitulo.
Numérotation du verset Ex. 37,26 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,27 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,28 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 37,29 
prol.| [sine postilla]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_37)

Notes :