Nicolaus de Lyra

Capitulum 38

Numérotation du verset Ex. 38,1 

fecit et altare holocausti de lignis Sethim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine
Numérotation du verset Ex. 38,2 

cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud laminis eneis1
1 laminis eneis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,3 

et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetes2 forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula
2 lebetes] lebetas Weber
Numérotation du verset Ex. 38,4 

craticulamque eius in modum retis fecit eneam et subter eam in altaris medio arulam
Numérotation du verset Ex. 38,5 

fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates ad immittendos vectes ad portandum
Numérotation du verset Ex. 38,6 

quos et ipsos fecit de lignis Sethim et operuit laminis eneis
Numérotation du verset Ex. 38,7 

induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum
Numérotation du verset Ex. 38,8 

Fecit et labrum eneum
cum basi3 sua
3 basi] base Weber
de speculis
mulierum,
que excubabant
in atrio4
4 atrio] ostio Weber
tabernaculi.
Numérotation du verset Ex. 38,9 

fecit5 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum
5 fecit] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,10 

columne enee viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea
Numérotation du verset Ex. 38,11 

eque ad septentrionalem6 plagam tentoria columne basesque et capita columnarum eiusdem et mensure et operis ac metalli erant
6 septentrionalem] septentrionalis Weber
Numérotation du verset Ex. 38,12 

in ea vero plaga que occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columne decem cum basibus suis enee et capita columnarum celata argentea
Numérotation du verset Ex. 38,13 

porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria
Numérotation du verset Ex. 38,14 

e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus
Numérotation du verset Ex. 38,15 

et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi
fecit7 quindecim eque cubitorum erant tentoria columneque8 tres et bases totidem
7 fecit] facit Weber |
8 columneque] columne Weber |
Numérotation du verset Ex. 38,16 

cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
Numérotation du verset Ex. 38,17 

bases columnarum fuere enee capita autem earum cum cunctis9 celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento
9 cunctis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,18 

et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii tentoria habebant10
10 tentoria habebant] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,19 

Columne autem in ingressu11 fuere quatuor
11 in ingressu Rusch ] ingressus Weber
cum basibus eneis, capitaque earum et celature argentee.
Numérotation du verset Ex. 38,20 

Paxillos quoque
tabernaculi et atrii per gyrum fecit eneos.
Numérotation du verset Ex. 38,21 

hec sunt instrumenta tabernaculi testimonii que numerata sunt iuxta preceptum Moysi in cerimoniis12 levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis
12 cerimoniis] cerimonias Weber
Numérotation du verset Ex. 38,22 

quas Beseleel filius Huri filii Hur de tribu Iuda Domino per Moysen iubente compleverat
Numérotation du verset Ex. 38,23 

iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho et13 purpura vermiculo ac14 bysso
13 et] om. Weber |
14 ac] et Weber |
Numérotation du verset Ex. 38,24 

omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
Numérotation du verset Ex. 38,25 

Oblatum est autem ab his qui transierunt15 ad numerum a viginti annis et supra de sexcentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum.
15 transierunt] transierant Weber
Numérotation du verset Ex. 38,26 

Fuerunt preterea centum talenta argenti e quibus conflate sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet
Numérotation du verset Ex. 38,27 

centum bases facte sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis
Numérotation du verset Ex. 38,28 

de mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis16 fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento
16 siclis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,29 

aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli
Numérotation du verset Ex. 38,30 

ex quibus fuse sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare eneum cum craticula sua omniaque vasa que ad usum eius pertinent
Numérotation du verset Ex. 38,31 

et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum

Capitulum 38

Numérotation du verset Ex. 38,ad litteram 
marg.| {1.891} .1. Fecit, et altare etc. Hic consequenter ponitur executio operis, quantum ad ea que erant extra tabernaculum et primo quantum ad altare holocaustorum : secundo quantum ad labrum eneum, cum dicitur :
marg.| .2. Fecit et labrum etc. Dicunt expositores nostri communiter quod iste erant mulieres devote, que veniebant frequenter ad ostium tabernaculi ratione cultus divini, et in signum quod nolebant amplius intendere ornatui exteriori, obtulerunt specula sua : quorum capse erant enee, et de illis factum est vas predictam. Rabbi Salomon dicit quod hic est tex. verus, de speculis mulierum exercitu antium, vel circumeuntium ad ostium tabernaculi, et secundum primam significationem exponit dicens, quod mulieres Hebree quando Pharao voluit impedire multiplicationem populi per generationem, opprimendo viros laboribus, ne vacarent amplexibus, uxores eorum componebant se ad specula, ut provocarent {1.892} viros suos ad actum matrimonii, non libidine ducte, sed prolis, amore, et sic procreaverunt exercitum filiorum Israel, quorum principes tribuum (in quibus quodammodo continebatur totum negotium populi) consistebant ad ostium tabernaculi, ubi manebant Moyses et Aaron, ad tractandum cum eis de negotiis populi. Secundum vero aliam significationem exponit de mulieribus devotis, que manebant in castris circa latera, et post tergum tabernaculi, quas oportebat circumire veniendo ad ostium tabernaculi, causa oblationis faciende. Aliter autem exponunt doctores aliqui, quod circa labium eneum erant specula affixa, ut sacerdotes viderent maculas abluendas. et illa specula fuerunt oblata a mulieribus devotis, et sic quod dicitur.
marg.| .3. Fecit et labrum eneum cum basi sua de speculis   mulierum   . Hic accipitur facere, pro aptare vel ornare, et sic aliquando accipitur in hebreo, ut dictum fuit Genesis 1 capitulo
marg.| .4. Capita columnarum et tota operis celatura argentea. In hebreo habetur : Uncini columnarum et cincture earum de argento. et eodem modo infra, ubi ponuntur consimilia verba.
Numérotation du verset Ex. 38,ad litteram 
marg.| marg.| {1.893} .1. Ipsas columnas atrii vestivit argento. In hebreo habetur : Capita columnarum linivit vel operuit argento : et exponantur ista sicut supra, 27.
marg.| .2. Hec sunt instrumenta. In hebreo habetur : Hi sunt computi vel numeri, et videtur hoc melius dictum, ut patet ex littera sequenti, quia nominantur et etiam numerantur pondera metallorum, de quibus facta sunt opera tabernaculi.
marg.| .3. In cerimonias Levitarum id est obsequiis eorum, quia ad eos pertinebat portare tabulas tabernaculi, et bases, et operimenta, et plura alia, similiter deponere tabernaculum in motione castrorum, et erigere ipsum in loco positionis castrorum.
marg.| .4. Per manum Ithamar id est secundum ordinationem eius et preceptum.
marg.| .5. Omne aurum. Hic ponitur numerus auri.
marg.| .6. Quod expensum est in opere etc.  viginti et novem   talentorum   . In hebreo habetur : viginti novem centenariorum. Dicit autem Rabbi Salomon quod centenarius continet sexaginta mnas. Mina autem sanctuarii duplex erat respectu communis et sic centenarius continet cxx. mnas ; et mna 25. siclos et sic centenarius sanctuarii continebat tria millia siclos.
marg.| .7. Oblatum est autem ab his etc. In hebreo habetur sic. Argentum autem numerationis populi fuit centum centenarii, et mille septingenti, et lxxv. sicli ad pondus sanctuarii, dimidius siclus per singula capita omnium transeuntium ad numerum a xx. annis et supra de sexcentis et tribus milibus et quingentis quinquaginta viris, et secundum hoc numeratio populi non est referenda ad numerum auri predicti, sed magis ad numerum argenti, cuius ratio est, quia in nullo loco invenitur scriptum {1.894} quod in numeratione populi numerati solvere debeant, vel offerre aliquam quantitatem auri, sed argenti scilicet quilibet quilibet dimidium siclum, ut dictum est supra trigesimo capit. Et si consideretur numerus argenti hic expressus, correspondet numero virorum accipiendo pro quolibet dimidium siclum, unus enim centenarius valet tria milia siclos, ut visum est, et per consequens centum centenarii valent trecenta millia sit los integros, et per consequens valent sexcenta millia dimidios. Item mille septingenti septuaginta quinque integri valent tria millia quingentos quinquaginta dimidios, et sic habetur numerus predictus virorum, scilicet sexcentorum trium millium et quingentorum quinquaginta.
marg.| .8. Centum bases facte sunt de talentis centum. Quadraginta enim erant in latere aquilonari, et tot in australi, et 16. In occidentali sub tabulis tabernaculi, et quatuor sub quatuor columnis in quibus appendebat velum dividens sanctum et sanctum sanctorum.
marg.| .9. De talentis centum. In hebreo habetur : De centenariis centum.
marg.| .10. De mille   autem   septingentis et   septuagintaquinque etc. In hebreo habetur : De mille septingentis septuagintaquinque siclis fecit unci nos columnarum, et linivit capita earum argento, et hec videtur verior littera, quia hic loquitur de columnis atrii, que erant lx. per circumitum. Argentum autem hic enumeratum non ascendit ad quantitatem unius centenarii fere de medietatibus. In qualibet autem base fuit unus centenarius integer, ut dictum est, et sic in una sola base plus fuisset fere in duplo de argento, quam in omnibus columnis atrii, quod videtur absurdum, et ideo non videtur possibile, quod capita earum fuerint argentea, nec ipse vestite argento. sed uncini tantum fuerunt argentei, et capita earum linita vel operta argento. sicut supra expositum est xxvii capitulo Cetera patent.
Numérotation du verset Ex. 38,moraliter 
marg.| marg.| {1.891} .1. Fecit et altare etc. Illud quod in principio huius capitulo ponitur, superius expositum est Mystice : propter hoc hic dimitto, et plura alia dimisi, et dimittam eadem ratione.
marg.| .2. Fecit et labrum eneum cum basi sua etc. Per specula mulierum significantur divina precepta. In quibus anime devote speculantes et meditantes, vident quid amovere debeant a seipsis scilicet maculas vitiorum, et quid sibi apponere, scilicet ornamenta virtutem, hec enim duo divina precepta manifeste ostendunt que docent duas partes iustitie, scilicet declinare a malo et facere bonum.
marg.| {1.892} marg.| † Que excubabant in atrio tabernaculi. Per tabernaculum hic intelligitur ipsum celum, quod anime devote non possunt ingredi durante vita presenti, sed diligenter attendunt qualiter possint intrare post finem presentis vite. Per hoc igitur quod labrum eneum, in quo pedes et manus sacerdotum debebant lavari, factum esse dicitur de speculis mulierum, significabatur practica notitia divinorum preceptorum, ex qua quidem notitia procedit aqua vere contritionis et devotionis, in qua pedes et manus sacerdotum id est affectiones et opera eorum qui ministraturi sunt in ecclesia, debent lavari per contritionem et confessionem antequam accedant ad missarum celebrationem.
Numérotation du verset Ex. 38,Additio 
marg.| marg.| {1.893} In capitulo 38. ubi dicitur in postilla : Fecit labium eneum cum basi sua de spe. etc.
prol.| Ultima expositio, que ponitur in postilla videtur verior, quia magis consonat littere. Textus enim verus in hebreo non dicit de speculis mulierum, ut sic illa specula intelligantur esse materia labii seu basis. sed dicit {1.894} sic. Fecit labrum eneum cum basi sua cum speculis mulierum, vel in speculis mulierum etc. et est sensus quod fecit labium eneum cum basi sua, ut scilicet fuerat sibi preceptum, et etiam cum speculis mulierum circumquaque positis ad ornatum, vel fecit labium eneum in speculis mulierum, scilicet contentum, et sic non oportet quod l. fecit, hic accipiatur nisi secundum communem sui significationem, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_38)

Notes :