Capitulum 11
Numérotation du verset
Ex. 11,1
Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam pharaonem1 et post hec dimittet vos et exire compellet.
1 Pharaonem] + et Egyptum
Weber
Numérotation du verset
Ex. 11,2
Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea.
Numérotation du verset
Ex. 11,3
Dabit autem Dominus gratiam populo coram Egyptiis fuitque Moyses vir magnus valde in terra Egypti coram servis pharaonis2 et omni populo
2 Pharaonis] Pharao
Weber
Numérotation du verset
Ex. 11,4
et ait: Hec dicit Dominus media nocte egrediar in Egyptum
Numérotation du verset
Ex. 11,5
et morietur omne primogenitum in terra Egyptiorum a primogenito pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancille que est ad molam et omnia primogenita Egyptorum3
3 Egyptorum] iumentorum
Weber
Numérotation du verset
Ex. 11,6
eritque clamor magnus in universa terra Egypti qualis nec ante fuit nec postea futurus erat4
4 erat] est
Weber
Numérotation du verset
Ex. 11,7
apud autem omnes5 filios Israel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Egyptios et Israel
5 autem omnes]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 11,8
descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post hec egrediemur
Numérotation du verset
Ex. 11,9
et exivit a pharaone iratus nimis
dixit autem Dominus ad Moysen non audiet vos pharao ut multa signa fiant in terra Egypti
Numérotation du verset
Ex. 11,10
Moyses autem et Aaron fecerunt omnia signa et6 ostenta que scripta sunt coram pharaone et induravit Dominus cor pharaonis nec dimisit filios Israel de terra sua
6 signa et]
om. Weber
Capitulum 11
Numérotation du verset
Ex. 11,ad litteram
marg.|
marg.| {579} Et dixit dominus etc. Hic describitur decima plaga. Et primo ponitur ipsius comminatio. Secundo eius inflictio. 12. ca.ibi : Factum est autem. Prima in duas, in partem principalem et incidentalem. Secunda in principio. 12 capitulo Circa primum pena infligenda dicitur Moysi et secundo Pharaoni,ibi : Fuit autem Moyses. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Et dixit
dominus
etc scilicet antequam recederet a Pharaone, quia dixerat ei quod post suum recessum amplius non videret faciem eius. Bene enimfiunt revelationes divine prophetis, etiam coram hominibus malis, sicut patet de Michea coram Achab. 3Rg. 22 capitulo
marg.|
.2.
Adhuc,
etc. Regem principaliter, quia principalis fuit in peccando, et populum secundario, quia peccavit regi consentiendo.
marg.|
.3.
Dices ergo,
etc.
vir ab amico suo.
Viri enim qui per terram discurrunt aliquando amicitias contrahunt, etiam in longinquis partibus sed mulieres que sic non discurrunt, contrahunt tantum a vicinis, ideo subditur :
marg.|
.4.
Et mulier a vicina sua.
Non tamen peccaverunt in hoc ut dictum sup. tertio capitulo
marg.|
.5.
Vasa argentea et aurea.
Non dicit pecuniam, quia ratione {580} solennitatis imminentis honestius petuntur talia quam pecunia.
marg.|
.6.
Dabit autem dominus gratiam.
Qualiter autem hoc sit intelligendum scilicet dando vel an commodando, dictum est ibidem.
marg.|
.7.
Fuitque Moyses.
Hic denuntiatur predicta plaga Pharaoni, predicitur tamen de Moyse.
marg.|
.8.
Vir magnus valde
id est reverendus propter quod coram Pharaone loquebatur constanter et absque timore.
marg.|
.9.
Et ait, Hec dicit
dominus
.
pronuntiando divinam sententiam sibi revelatam antequam recederet a Pharaone.
marg.|
.10.
Media nocte ingrediar
Egyptum
.
Dicunt aliqui quod hoc fuit in medio noctis immediate sequentis, et secundum hoc oporteret dicere quod ea que dicuntur c. se. de immolatione agni paschalis, et de preparatione populi ad recessum, que non poterant fieri in tam brevi tempore, fuissent dicta populo ab ipso Moyse ante pronuntiationem istius sententie coram Pharaone, et scripta essent post per modum recapitulationis. Alii autem dicunt, et probabilius, ut videtur, quod post recessum Moysi a Pharaone dicit Moyses populo ea que sequuntur in in 12. capit. et tunc oportet dicere, quod mors primogenitorum non fuit in nocte immediate sequenti, sed ad minus inter recessum Moysi a Pharaone et {581} percussionem primogenitorum Egypti fluxerunt. 14. dies, in quibus populus sed preparavit ad pascha celebrandum, et ad recedendum de Egypto.
Numérotation du verset
Ex. 11,ad litteram
marg.|
.1.
A primogenito,
etc. Quia ipso adhuc vivente filium suum coronaverat. Vel dicendum quod hic accipitur in solio sessio pro iure sedendi, quia sibi debebatur post mortem patris.
marg.|
.2.
Eritque clamor,
etc. Ex subita morte primogenitorum.
marg.|
.3.
Quales nec,
etc. Quia plage precedentes reputabantur modice respectu huius, maxime quia omnes timebant subito mori post primogenitos, ut habetur sequenti ca. unde dicebant : Omnes moriemur.
marg.|
.4.
Apud omnes,
etc.
Mutiet.
Mutire, est in silentio loqui quantum ad homines, et latrare quantum ad canes. Et est sensus, Tanta erit pax et {582} quies in hominibus et animalibus populi Israel, quod etiam canis qui de facili fortiter latrat, etiam tunc basse non latrabit.
marg.|
.5.
Descendentque
omnes,
etc. Rex enim non descendet, quia sicut predixit Moyses non erat eum amplius visurus.
marg.|
.6.
Et adorabunt,
etc. De hoc quod tu renuis modo.
marg.|
.7.
Et exivit,
etc. Ista ira non fuit peccatum, quia procedebat ex zelo amoris divini, et ex detestatione rebellionis regis Egypti contra Deum :
marg.|
.8.
Non
audiet,
etc. Istud ut, non accipitur hic causaliter, sed consecutive. quia ex obduratione eius consecuta est multiplicatio signorum scilicet mors primogenitorum, divisio maris, et rubri submersio Egyptiorum.
marg.|
.9.
Et induravit,
etc. Qualiter autem Deus sit causa obdurationis, dictum fuit supra 4. capitulo
Numérotation du verset
Ex. 11,moraliter
marg.|
marg.| {579}
.1.
Et dixit dominus ad Moysen. In
hoc capitulo indicitur a Domino spoliatio Egyptiorum, cum dicitur.
marg.|
.3.
Dices ergo omni plebi,
etc. Et hoc voluit dominus in aliquam recompensationem laboris quo populus Israel fuerat iniuste afflictus ab Egyptiis. Acceperunt autem ab eis aurum, per quod designatur sapientia, que est notitia de divinis, et argentum quod significat scientiam que est notitia de creaturis, et arma, ut habetur infra c. 12. ubi dicitur quod armati ascenderunt filii Israel de terra Egypti. et certum est quod non habebant arma propria, cum timeretur de eorum rebellione et fuga : sed Egyptii libenter accommodaverunt, ut a latronibus possent defendere alia pretiosa ab Egyptiis sibi {580}accommodata, per hoc autem quod filii Israel Egyptios talibus spoliaverunt, significatur quod quecumque sunt in libris Gentilium accommoda fidei nostre sive moribus ad eorum declarationem, cuiusmodi sunt scientie reales, sive ad defensionem eorum cuiusmodi sunt scientie sermocinales que docent modum loquendi, arguendi, et respondendi ab eis, tanquam ab iniustis possessoribus sunt accipienda.
prol.|
Aug.
De doctr. Christiana. Si qua vera dixerunt philosophi non solum formidanda non sunt, sed ab eis tanquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum vendicanda. Secundo agitur de morte primogenitorum Egypti, de qua dicitur.
marg.|
.9.
Hec dicit,
etc. Egyptus interpretatur tenebra, propter quod primogenita Egypti intelliguntur homines mali in tenebris {581} ignorantie et culpe nutriti et obstinati, et tales in inferno gravissime punientur. Per hoc autem quod subditur :
Numérotation du verset
Ex. 11,{582}
moraliter
moraliter
marg.|
.4.
Apud omnes
autem
,
etc. Significatur quod diabolus (qui per carnem intelligitur) nocendi fidelibus in bono perseverantibus non habet potestatem.
Numérotation du verset
Ex. 11,Additio
marg.|
marg.| {581} In capitulo 11 ubi dicitur in postilla : Non audiet vos, ut multa signa si autem. Istud ut dicitur, ut multa signa fiant, potest accipi causaliter eo modo quo accipitur. supra e. ix. ubi dicitur : Idcirco posui te ut ostendam in te for. etc. ut ibidem fuit declaratum in additione ultima.
Numérotation du verset
Ex. 11,replica
prol.|
{582} Replica correctorii contra Burgensem In capitulo 11 Burgensis notat postillatorem de ly ut, tento consecutive, non causaliter sed supra capitulo 9. huic obiectioni responsum est. Et ab hoc loco usque ad capitulum 14 multa ponit Burgensis que pro additionibus dimitto. Et si aliquando videantur postilla, notare, faciliter tamen evacuari possunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_11)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_11)
Notes :