Capitulum 16
Numérotation du verset
Ex. 16,1
Profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quinto decimo die mensis
secundi postquam egressi sunt de terra Egypti.
Numérotation du verset
Ex. 16,2
et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel
contra Moysen
et contra Aaron
in solitudine.
Numérotation du verset
Ex. 16,3
Dixeruntque ad eos filii Israel: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Egypti,
quando sedebamus
super ollas carnium,
et comedebamus panem1
1 panem] panes
Weber
in saturitate: cur eduxistis nos in desertum2,
2 desertum] +istud
Weber
ut occideretis omnem multitudinem fame?
Numérotation du verset
Ex. 16,4
Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de celo
egrediatur populus, et colligat que sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non.
Numérotation du verset
Ex. 16,5
die autem sexta
parent
quod inferant et sit duplum quam colligere solebant
per singulos dies
Numérotation du verset
Ex. 16,6
dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel vespere
scietis quod Dominus vos eduxerit3 de terra Egypti
3 vos eduxerit]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,7
et mane videbitis gloriam Domini
audivi4 enim murmur vestrum contra Dominum
4 audivi] audivit
Weber
nos vero quid sumus quia musitastis5
contra nos
5 musitastis] mussitatis
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,8
et ait Moyses dabit Dominus vobis vespere carnes
edere et mane panes
in saturitate
eo quod audierit murmurationes vestras
quibus murmurati estis contra eum
nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum
Numérotation du verset
Ex. 16,9
dixitque Moyses ad Aaron: Dic universe congregationi filiorum Israel:
Accedite
coram Domino audivit enim murmur vestrum
Numérotation du verset
Ex. 16,10
cumque loqueretur Aaron ad omnem cetum filiorum Israel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube
Numérotation du verset
Ex. 16,11
locutus est autem Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Ex. 16,12
audivi
murmurationes filiorum Israel loquere ad eos vespere
enim6 comedetis carnes et mane
6 enim]
om. Weber
saturabimini panibus scietisque
quod ego7 sum8 Dominus Deus vester
7 ego]
om. Weber
|
8 sum] sim
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 16,13
factum est ergo vespere et ascendens coturnix
cooperuit9 castra mane quoque ros
9 cooperuit] operuit
Weber
iacuit per circuitum castrorum
Numérotation du verset
Ex. 16,14
cumque operuisset superficiem terre apparuit in solitudine minutum
et quasi pilo tunsum in similitudinem pruine super terram
Numérotation du verset
Ex. 16,15
quod cum vidissent filii Israel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc
ignorabant enim quid esset quibus Moyses ait10 iste est panis
10 Moyses ait]
inv. Weber
quem dedit Dominus vobis ad vescendum
Numérotation du verset
Ex. 16,16
hic est sermo quem precepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor
per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum que habitant in tabernaculo sic tolletis
Numérotation du verset
Ex. 16,17
feceruntque11 filii Israel et collegerunt alius plus alius minus
11 feceruntque] + ita
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,18
et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat reperit minus sed singuli iuxta id quod
edere
poterant congregaverunt12
12 congregaverunt] congregarunt
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,19
dixitque Moyses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
Numérotation du verset
Ex. 16,20
qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cepit vermibus
atque computruit et iratus est contra eos Moyses
Numérotation du verset
Ex. 16,21
colligebant autem mane singuli
quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset
sol
liquefiebat
Numérotation du verset
Ex. 16,22
in die vero sexta
collegerunt cibos duplices
id est duo gomor
per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Moysi
Numérotation du verset
Ex. 16,23
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino
cras
quodcumque operandum est facite et que coquenda
sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque mane13
13 mane] in
praem. Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,24
feceruntque ita ut preceperat Moyses et non computruit neque vermis inventus est in eo
Numérotation du verset
Ex. 16,25
dixitque Moyses comedite illud hodie quia sabbatum est Domini14
14 Domini] Domino
Weber
non invenietur hodie in agro
Numérotation du verset
Ex. 16,26
sex diebus
colligite in die autem septimo sabbatum est Domini15
15 Domini] Domino
Weber
idcirco non invenietur
Numérotation du verset
Ex. 16,27
venitque16 septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt
16 venitque] venit
Weber
Numérotation du verset
Ex. 16,28
dixit autem Dominus ad Moysen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam
Numérotation du verset
Ex. 16,29
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc
tribuerit vobis die sexto cibos duplices
maneat unusquisque apud semet ipsum
et17 nullus egrediatur
17 et] om. Weber
de loco suo die septimo
Numérotation du verset
Ex. 16,30
et sabbatizavit populus die septimo
Numérotation du verset
Ex. 16,31
appellavitque domus Israel nomen eius man
quod erat quasi semen coriandri album
gustusque eius quasi simile cum melle
Numérotation du verset
Ex. 16,32
dixit autem Moyses iste est sermo quem precepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panes18
18 panes] panem
Weber
quibus19
19 quibus] quo
Weber
alui vos in solitudine
quando educti estis de terra Egypti
Numérotation du verset
Ex. 16,33
dixitque Moyses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor
et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras
Numérotation du verset
Ex. 16,34
sicut preceperat20 Dominus Moysi posuitque21 Aaron
20 preceperat] precepit
Weber
|
21 posuitque] + illud
Weber
|
in tabernaculo
reservandum.
Numérotation du verset
Ex. 16,35
Filii autem Israel
manducaverunt22
22 manducaverunt] comederunt
Weber
man quadraginta annis
donec venirent in terram habitabilem
hoc cibo
aliti sunt usquequo tangerent fines terre Chanaan.
Numérotation du verset
Ex. 16,36
Gomor autem decima pars est ephi.
Capitulum 16
Numérotation du verset
Ex. 16,1
marg.|
marg.| {631}
.1.
Profectique
sunt.
quasi dicat quia ille fructus fuit cito consumptus Sequitur :
marg.|
.2.
Et murmuravit omnis congregatio.
quia. 15. die mensis secundi defecerunt victualia que apportaverat de Egypto. Ex quo patet quod 30. diebus de illis vixerunt non commedendo ad saturitatem, sed ad famem temperandam. sed quomodo dicitur hic quod omnis congregatio murmuravit, quia ibi erat. Iosue et Caleb et plures alii boni homines credendum est, quod patienter portabant defectum victualium sperantes divinum auxilium ? Dicendum quod illi erant valde pauci respectu multitudinis. Quod autem modicum est, quasi nihil reputatur, ut dicitur. 2. Physi. et propter hoc scriptura non dimisit loqui generaliter, quia hic est consuetus modus loquendi {632} in talibus.
marg.|
.3.
Utinam mortui essemus
etc. id est per plagam ab eo immissam cum primogenitis Egyptiorum, quia illa mors fuit brevis.
marg.|
.4.
Quando sedebamus
etc. id est quando nobis sedentibus quiete et pacifice, olle plene erant carnium ad ignem pro nobis.
marg.|
.5.
Cur induxistis
etc. ubi nihil comestibile crescit.
marg.|
.6.
Ut occideretis omnem multitudinem fame
id est longo cruciatu, qui peior est brevi morte.
marg.|
.7.
Dixit autem dominus.
Hic consequenter describitur Domini provisio, ubi primo ponitur cibi promissio. secundo eiusdem exhibito, ibi : Factum est ergo. Tertio conservatio, ibi ? Dixit autem Moyses. Adhuc promissio cibi primo dicitur Moysi a Domino, secundo per Moysen ipsi populo, ibi Dixeruntque. Circa primum dicitur.
marg.|
.8.
Ecce ego pluam
id est ad modum pluvie abundanter tribuam.
marg.|
marg.| {633}
.1.
Panes de celo
id est cibus quia nomine panis intelligitur omnis cibus, ut supra dictum est 2. capitulo Ipse autem dedit eis manna et coturnices et utrumque de celo aereo. unde et aves celi nominantur, eo quod per aerem volitant.
marg.|
.2.
Egrediatur populus
et
colligat
.
quolibet pro se et familia sua secundum estimationem suam.
marg.|
.3.
Per
singulos
dies.
quia nihil de manna debebat reservari in crastinum, ut dicitur infra.
marg.|
.4.
Ut tentem eum,
etc. custodiendo mandata mea de manna, quia mandata infra explicabuntur.
marg.|
.5.
An non
id est transgrediendo illa qualiter autem Deus tentet homines tam dictum est, quia hoc non est quod accipiat per experientiam de aliquo quod ignoret, cum omnia nuda et aperta sint oculis eius etiam antequam fiant. sed ut obedientia vel inobedientia populi ad Deum esset nota aliis per evidentiam facti.
marg.|
.6.
Die autem.
quod intelligitur de manna, etc.
marg.|
.7.
Et sit
duplum
.
non per hoc intelligitur, quod collegerunt die sexta plus quam in aliis diebus, sed illud collectum quando mensurabatur in domo {634} inveniebatur duplum, ut dicetur infra.
marg.|
.8.
Dixeruntque.
hic consequenter promissio dicta divulgatur populo cum dicitur.
marg.|
.9.
Vespere scietis,
etc. per hoc quod dabit vobis mirabiliter abundantiam carnium.
marg.|
.10.
Et mane videbitis,
etc. In descensu manne virtute gloriosa ipsius. Sciendum autem quod manna aliquando est neutri generis et indeclinabile, aliquando autem invenitur femi. generis et prime declinationis scilicet manna, manne aliquando tertie declinationis, ut manna natis. Et ideo non est vis si accipiatur modo secundum unam declinationem modo secundum aliam.
marg.|
.11.
Audivi enim,
etc. quod eduxit vos de Egypto in hanc solitudinem, quia de precepto eius factum est.
marg.|
.12.
Nos
vero
etc. quasi dicat sumus tantum servi eius denuntiantes vobis eius voluntatem et ideo non eduximus vos principaliter sicut imposuisti nobis, sed ipse Deus.
marg.|
.13.
Quia,
etc. id est murmurastis, murmur tamen vestrum est contra dominum principaliter.
marg.|
.14.
Dabit,
etc. eo quod audierit murmurationes vestras, aliquando {635} murmurantibus dat Deus suum desiderium, sed hoc est ad malum ipsorum sicut habetur Nm. 11.g. de populo qui desideravit carnes, quos interfecit dominus, cum adhuc carnes eis date essent in dentibus eorum.
Numérotation du verset
Ex. 16,ad litteram
marg.|
.1.
Accedite coram Domino
id est coram columna nobis, vel secundum alios coram tabernaculo parvo ubi dominus loquebatur Moysi, antequam factum est magnum tabernaculum de quo habetur infra 33. capitulo quod Moyses tetendit illud extra castra.
marg.|
.2.
Audivit enim
murmur
.
Ne credatis, quod facta vestra abscondita lateant ipsum.
marg.|
.3.
Et ecce,
etc. id est quidam fulgor insolitus representativus divine presentie ad arguendum populi murmurationem : unde subditur : Audivi murmurationes, etc.
marg.|
.4.
Factum est ergo,
etc. Hic consequenter describitur cibi promissi exhibitio ; et secundo subditur usus determinatio, ibi : Hic est sermo, Circa primum dicitur, Factum est ergo vespere, et ascendens operuit castra. Coturnix autem est avis pinguis et sapida, et accipitur hic singulare pro plurali, Coturnix id est multitudo coturnicum, sicut frequenter dictum est in simili dicitur autem hic ascendere coturnix, quia de terra opposita deserto, in qua magna multitudo talium avium invenitur ascenderunt in aerem voluntate divina, et volaverunt usque ad castra {636} filiorum Israel, et ibi descenderunt, ita quod poterant eas capere pro sua voluntate. Queritur hic quare dedit eis carnes in vespere, et panes in mane sequenti, quia magis conveniens esset fieri modo contrario, Ad hoc respondetur quod filii Israel conquesti fuerunt primo, de defectu carnium. et secundo de defectu panum dicentes. Utinam mortui essemus quando sedebamus super ollas carnium, et comedemus panes in saturitate. Et ideo eodem ordine quo petierunt datus est eis cibus. Alia ratio assignatur ex convenientia rei date, quia coturnices ex volatu diurno erant fatigate, et ideo circa vesperam erat conveniens tempus ut descenderent ad terram quasi ad requiem. Panes autem qui dati sunt mane sequenti fuit manna, que vocatur panis materialiter, quia decoquebatur et inde formabantur panes, descendebat autem per modum roris. Ut statim subditur, Hora autem matutinalis conveniens est tali descensui, unde subditur :
marg.|
.5.
Mane quoque ros iacuit
id est manna que erat ad modum roris congelati. unde infra dicitur quod habebat similitudinem pruine, que est ros congelatus.
marg.|
.6.
Apparuit in solitudine
minutum
.
Sicut granula congelata, que aliquando descenderunt in pruina.
marg.|
.7.
Et quasi pilo tusum
id est sicut granum frumenti a quo cortex ex percussione pili est amotus, et sic apparet album. Ista expositio doctorum catholicorum {637} secundum quam manna immediate cadebat super terram, et per rorem vel pruinam hic intelligitur manna, ut patet ex dictis. Rabbi Salomon exponit locum istum aliter et subtilius, dicens quod primo cadebat pruina super terram, et postea manna desuper, et postea ros aliquantulum congelatus desuper, ita quod manna erat intermedium quasi munde custoditum et repositum inter duo stramenta scilicet pruine et roris, et sic exponit textum qui aliquo modo alius est in hebreo, ubi habetur sic. Mane quoque fuit operimentum roris in circumitu, et ascendit operimentum roris, et ecce in solitudinem minutum discoopertum. Premittit tamen expositioni huius textus illud quod de descensu manne dicitur Nume. 11.b. ubi dicitur sic : Cumque descenderet ros super castra, descendebat pariter manna, ubi in hebreo habetur : Descendebant super cum manna, ex quo accipit, quod primo cadebat ros congelatus, qui est idem quod pruina, et postea manna de super quasi super stramentum. Ex hoc autem quod dicitur hic : Manna quoque fuit operimentum roris, accipit quod illud quod erat desuper, erat ros congelatus qui erat operimentum manne. et quando subditur : Et ascendit operimentum roris, sic exponit, quod ros parum congelatus qui erat super manna, oriente sole resolvebatur et ascendebat in vapores, et tunc apparebat manna discooperta ideo subditur : Et ecce in solitudine minutum discoopertum id est manna que habebat similitudinem granorum rotundorum parvorum apparebat discooperta, ut a populo colligeretur, et secundum istam expositionem manna differebat a rore congelato sive pruina quantum ad situm, ut patet ex dictis. Item quantum ad figuram, quia manna habebat figuram rotundam sicut granum coriandri, ut infra dicitur, ros autem congelatus retinebat figuram communem. Item quantum ad saporem, quia habebat saporem dulcem et delectabilem, ut infra patebit non sic autem ros congelatus vel pruina.
Numérotation du verset
Ex. 16,ad litteram
marg.|
.1.
Quod cum,
etc. Man hu due sunt dictiones, et significant quid hoc, et subintelligitur, est, et sic exponit Iosephus. Rabbi Salomon et Hebrei moderni dicunt quod man non significat quid, sed significat preparationem, vel magis proprie rem preparatam ad esum, et secundum hoc diversi filii Israel : Man hu id est preparatum hoc scilicet a Deo pro nostra sustentatione {638} que tamen nesciebant determinate naturam eius, nec per consequens qualiter deberet proprie nominari, ideo subditur : Ignorabant enim quid esset. sequitur :
marg.|
.2.
Iste est
panis
.
quia tunc Moyses eis declaravit ipsius naturam et efficaciam.
marg.|
.3.
Hic est
sermo
.
Hic consequenter determinatur qualiter hoc cibo debebant uti in colligendo et servando, et primo quantum ad sex dies hebdomade. Secundo quantum ad sabbathum ibi : In die vero sexto. Circa primum dicitur : Hic est sermo etc. ideo obligat transgressores ad mortale peccatum.
marg.|
.4.
Colligat,
etc. et que sit mensura sufficiens ostendit, dicens.
marg.|
.5.
Gomor,
etc. sed hoc videtur falsum quia non est idem medium omnibus sicut dicitur 2. Ethicorum quod non est idem medium Miloni, de quo dicit commentator, quod comedebat in die bovem integrum, et aliis hominibus. Et ideo illud quod est cibus conveniens, uni, alteri plus indigenti est deficiens, et minus indigenti est super abundans. Dicendum quod sicut iste cibus dabatur divino miraculo, ita eodem modo fiebat ut plurimum indigenti sufficeret, et a minus indigenti consumi absque superfluitate valeret. Dicit autem Iosephus. quod ex divina providentia factum est, hoc ne ex cupiditate et gulositate, illi qui fortiores essent plus debito vellent colligere, et sic debiliores debito alimento privarentur, et in populo seditio oriretur :
marg.|
.6.
Nec qui,
etc scilicet quam Gomor per singula capita domus sue.
marg.|
.7.
Nec qui
minus
.
colligendo.
marg.|
.8.
Reperit minus.
quam Gomor per singula capita.
marg.|
.9.
Sed
singuli
etc. ex quo patet verum quod dictum est scilicet quod mensura Gomor ita sufficiebat multum comedenti, sicut et parum comedenti.
marg.|
.10.
Nullus,
etc. quod factum est ex causa predicta, ne gulosi et cupidi plus debito colligerent ad reservandum.
marg.|
.11.
Sed
dimiserunt
etc. isti fuerunt Dathan et Abiron, ut dicunt Hebrei.
marg.|
.12.
Et
scatere
etc. hoc non contigit ex natura manne, quia servari poterat. sicut patet de die sexta, in qua colligebatur pro sequenti die. et etiam fuit preceptum quod implerent unum vas manna, et servarent in futuras generationes, ut dicitur infra sed quod sic putrefiebat, erat ex voluntate Dei, ne aliquid ex cupiditate et gulositate vellent plus debito colligere ad reservandum, quod esset occasio malorum, ut predictum est.
marg.|
marg.| {639}
.1.
Et
iratus
est contra,
scilicet ira que est per celum et non vitium.
marg.|
.2.
Cumque in,
etc. Hora enim colligendi erat post ortum solis, elevato rore, qui erat super manna per vapores, ut predictum est. et durabat usque ad horam sextam, et tunc incipiebat liquefieri admodum pruine ; ad ignem vero indurabatur et formabantur inde panes.
marg.|
.3. In
die vero
sexta
etc. secundum quod dicunt Hebrei non collegerunt plus in illa die quam in aliis precedentibus, sed cum venerunt ad domum, invenerunt mensuram duplicem per miraculum, et hoc videtur ex littera sequenti cum dicitur.
marg.|
.4.
Venerunt,
etc. Ex miraculo enim facto de novo moti fuerunt ad veniendum et narrandum Moysi quod acciderat.
marg.|
.5.
Qui ait eis.
reddens rationem predicte duplicationis.
marg.|
.6.
Requies sabbathi
sanctificata
est Domino.
dedicata est cultui divino, et ideo nihil est agendum In eo, unde subditur :
marg.|
.7.
Cras quodcumque.
illud quod velletis cras facere facite hodie.
marg.|
.8.
Et que coquenda sunt
scilicet pro die crastina, hodie.
marg.|
.9.
Coquite.
Secundum Hebreos istas observantias de die sabbathi dixerat eis prius in Nara, sed hic replicantur occasione duplicationis manne.
marg.|
.10.
Quicquid autem reliquum fuerit
scilicet de manna collecta die sexta.
marg.|
.11.
Reponite usque in mane.
diei sabbathi, cuius causa subditur :
marg.|
.12.
Dixitque
Moyses comedite illud hodie.
Ad hoc enim fuerat reservatum.
marg.|
.13.
Venit septima dies,
etc.
non invenerunt.
Exiverunt enim gulositate ducti, ut haberent novum cibum sicut et aliis diebus, et etiam cupiditate et curiositate ad videndum, si Moysi verbum foret verum.
marg.|
.14.
Usquequo non vultis custodire mandata,
etc. scilicet de observatione sabbathi, et de manna de qua fuerunt octo mandata Dei, secundum quod dicit, Andreas ; primum, ut mane colligerent. secundum, {640} quod ad sufficientiam secundum estimationem propriam, tertium, ut comederent mensuram Gomor et non plus. quartum, ut non relinquerent in crastinum. quintum, ut die sexta haberent duplum. sextum, ut reservarent unum Gomor pro sabbatho. septimum ut illud comederent in die sabbatho. octavum ut implerent vas continens Gomor, ad reservandum in futuras generationes, ut habetur infra.
marg.|
.15.
Maneat unusquisque apud semetipsum.
cogitans de divinis beneficiis, et gratias agens.
marg.|
.16.
Appellavitque
domus Israel,
etc. id est cibum preparatum a Deo, ut predictum est.
marg.|
.17.
Quod erat quasi semen coriandri.
Quantum ad quantitatem et figuram, non tamen quantum ad colorem. unde subditur :
marg.|
.18.
Album.
Semen autem coriandri nigrum est.
marg.|
.19.
Gustusque
eius quasi simile.
Simila farina tritici est delicatissima, sapor igitur illius manne erat quasi sapor panis facti de simila et commistione mellis, Sap. 16. capitulo 1. dicitur quod habebat omnem saporis suavitatem, sed hoc est intelligendum quod non erat ex natura manne, sed ex merito sanctorum hominum qui eam comedebant, quibus sapiebat, sicut desiderabant. unde ibidem subditur : Quod enim quisque volebat ad hoc convertebatur, malis autem hominibus ex eorum demerito desipiebat. unde Nm. 11.q. dicitur. Nihil vident oculi nostri nisi man, quoniam nauseat anima nostra super cibo isto levissimo. Hic autem describitur sapor manne ipsius naturalis Generabatur autem in aere, propter hoc vocabatur alibi panis de celo, qui a celo aereo est generatus, et a Deo datus et formatus virtute nature. Dicitur autem panis Angelorum, quia in descensu manne cooperabantur Angeli. non enim dicitur panis Angelorum, quia ipso vescerentur, quia non indigent cibo corporali.
marg.|
.20.
Dixit autem Moyses.
Hic consequenter ponitur ipsius manne reservatio in futuras generationes in memoriam tanti beneficii, et patet littera usqueibi :
marg.|
marg.| {941}
.1.
Et repone coram Domino
id est in illo tabernaculo parvo, de quo predictum est. Hebrei autem dicunt quod hoc dicitur de tabernaculo magno, quod postea factum est. et quod istud preceptum non fuit datum ante completionem tabernaculi, sed post, et quod hic dicitur est per anticipationem.
marg.|
.2.
Filii autem Israel
etc.
donec venirent
in terram
id est in terram Chanaam que eis promissa erat ad habitandum. Nec tamen defecit manna statim cum intraverunt terram illam, quia transito Iordane fecerunt circumcisionem in Galgalis, et postea celebraverunt Pascha, et in crastino pasche defecit manna, ut habetur Iosue 5. sed satis cito post ingressum terre Chanaan defecit, ut patet ex dictis.
prol.|
{942}
.3.
Gomor,
etc. utrumque est nomen mensure, quantum autem teneat Gomor, non habetur ex scriptura, sed Rabbi Salomon dicit quod continet quantitatem. 40. duorum, ephi decies tantum. Alii autem dicunt quod ex dictis Papie Isid. de mensuris habetur : quod Gomor continet quantum quarta et dimidia Parisien id est tantum de blado vel alia re arida, et sic mensurabili, quantum unum vas factum ad mensurandum talia, quod esset quantitatis quarte et dimidie Parisien. contineret. Credo tamen quod talium quantitas est nobis incerte, quia mensure eodem nomine nominate variantur in diversis regionibus et civitatibus, sicut modius Parisien. alterius quantitatis est quam Rothomagen. vel alterius loci. Et similiter est de mensuris liquidorum, ut vini et olei, etc.
Numérotation du verset
Ex. 16,moraliter
marg.|
marg.| {631}
.1.
Profectique
sunt
etc. In hoc capitulo agitur de murmuratione populi contra Moysen et Aaron pro defectu cibi, cum dicitur.
marg.|
.2.
Murmuravit omnis,
etc. Per quod significantur murmuratio religiosorum, qui per Israel significantur contra bonum prelatum {632} propter paupertatem victus.
marg.|
† Dixeruntque etc. In Egypto id est usque ad mortem mansissemus in seculo per Egyptum significato, eo quod interpretatur tenebra. Seculum autem tenebrosum est ignorantia et culpa.
marg.|
.4.
Quando sedebamus
etc. hoc autem frequentius dicunt conquerendo{633} illi qui fuerunt pauperes in seculo, et fuissent ibi contenti illi que administrantur sibi. Religiosi vero mendicantes talia dicentes multum deberent confundi, cum in ingressu religionis nihil sibi promissum fuerit nisi paupertas. Sed secundum dictum prophete confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt, et ideo frons mulieris meretricis facta est eis. Sed quoniam{634} dominus multa beneficia prestat ingratis, ideo sequitur :
marg.|
.14.
Dabit
vobis
etc. Iste carnes fuerunt coturnicum, ut subditur in textu, per quas ratione volatus intelligitur celestium meditatio, ad quam inducuntur mali religiosi per exhortationem boni prelati.
marg.|
† Et mani, etc. et isti panes fuerunt manna, per quam figurata fuit Eucharistia, sicut et postea, cum subdit.
marg.|
marg.| {941}† Hoc cibo, etc. terre scilicet promissionis, per quod figuratum {942} fuit quod Eucharistie sacramentum cibus est spiritualis fidelium, quousque veniant ad terram viventium. Nam et illi qui sunt in purgatorio reficiuntur hoc sacramento.
Numérotation du verset
Ex. 16,additio.
prol.|
{941} In capitulo 16 ubi dicitur in postilla Dicitur autem alibi panis Angelorum Inter Hebreos magne auctoritatis antiquos, fuit disceptatio super manna in quodam libro Talmudico, qui dicitur Ioma. quidam enim eorum qui dicitur Rabbi Aquila, alias Rabbi Baquiba exposuit illud verbum scilicet panis Angelorum, sicut sonat, dicens, quod homo Israelita manducavit panem, quem Angeli comedunt, illius vero qui dicebatur R. Iasmael probavit eum dicens, quod Angeli non comedunt cibum corporalem. Moderni vero ut Rabbi Moyses Gerundensis et alii sustinent opinionem Rabbi Baquiba, dicentes quod Angeli reficiuntur in lumine divino, et quod manna erat de isto lumine quod quidem lumen fuit in corporatum ex voluntate divina et factum manna, et sic Angeli et Israelitate ex eadem re reficiebantur, scilicet Angeli ex lumine divino, {942} et Israelite ex illo lumine incorporato, et sic intelligunt isti quod dicitur Ps. 77 capitulo panem Angelorum manducavit homo, ut habetur in Glossa predicti Rabbi Moyses in hoc capitulo. Et licet hoc non vere dicatur figuratum de illo manna, est tamen valde applicabile ad nostrum verum manna, scilicet sacramentum Eucharistie, in quo est verum lumen divinum ex voluntate divina incorporatum, ex quo scilicet lumine divino Angeli in celo reficiuntur, et fideles in deserto huius vite ex eodem lumine incorporato pascuntur : Quod si sic intellexissent, cessarent murmurationes eorum contra predictum sacramentum. dicentes quod penitus est impossibile et implicans contradictionem. Unde de similibus intelligitur illud Ps. 35.a. Noluit intelligere, ut bene ageret. Multa enim similia de hoc manna ab eis dicuntur, que causa brevitatis omitto.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_16)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_16)
Notes :