Capitulum 23
Numérotation du verset
Ex. 23,1
Non suscipietis1 vocem mendacii
1 suscipietis] suscipies
Weber
non2 iunges
2 non] nec
Weber
manum
tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
Numérotation du verset
Ex. 23,2
Non sequaris3
3 sequaris] sequeris
Weber
turbam
ad faciendum malum, nec in iudicio plurimorum
acquiesces sententie, ut a vero devies.
Numérotation du verset
Ex. 23,3
Pauperis quoque non misereberis in iudicio4.
4 iudicio] negotio
Weber
Numérotation du verset
Ex. 23,4
Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.
Numérotation du verset
Ex. 23,5
Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis,
sed sublevabis cum eo.
Numérotation du verset
Ex. 23,6
Non declinabis
in iudicium5 pauperis.
5 iudicium] iudicio
Weber
Numérotation du verset
Ex. 23,7
Mendacium fugies.
Insontem et iustum non occides,
quia aversor impium.
Numérotation du verset
Ex. 23,8
Nec accipias munera
que excecant
etiam prudentes,
et subvertunt verba iustorum.
Numérotation du verset
Ex. 23,9
Peregrino
molestus non eris. Scitis enim advenarum animas,
quia et ipsi peregrini fuistis in terra Egypti.
Numérotation du verset
Ex. 23,10
Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges eius.
Numérotation du verset
Ex. 23,11
Anno autem septimo dimittes eam,
et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui, et quicquid reliquum6 fuerit edant bestie agri.
6 reliquum] reliqui
Weber
Ita facies in vinea et in oliveto tuo.
Numérotation du verset
Ex. 23,12
Sex diebus operaberis,
septima7* die cessabis
7 septima Ω
R
Weber
] septimo
X P* Rusch Clementina
ut requiescat bos
et asinus
tuus, et refrigeretur filius ancille tue
et advena.
Numérotation du verset
Ex. 23,13
Omnia que dixi vobis custodite. Et per nomen
deorum externorum8 non iurabitis,
8 deorum externorum]
inv. Weber
neque audietur ex ore vestro.
Numérotation du verset
Ex. 23,14
Tribus vicibus per singulos annos
mihi festa celebrabitis.
Numérotation du verset
Ex. 23,15
Sollemnitatem quoque9 azymorum
9 quoque]
om. Weber
custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut precepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Egypto:
non apparebis in conspectu meo vacuus.
Numérotation du verset
Ex. 23,16
Et sollemnitatem
mensis10 primitivorum operis tui quecumque serueris11
10 mensis] messis
Weber
|
11 serueris
Weber
] severis
Rusch
|
in agro, sollemnitatem quoque in exitu anni, quando congregabis12 omnes fruges tuas de agro.
12 congregabis] congregaveris
Weber
Numérotation du verset
Ex. 23,17
Ter in anno apparebit omne masculinum13 coram Domino Deo tuo14.
13 masculinum] + tuum
Weber
|
14 tuo]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 23,18
Non immolabis super fermento
sanguinem victime tue15,
15 tue] mee
Weber
nec remanebit adeps
sollemnitatis mee usque mane.
Numérotation du verset
Ex. 23,19
Primitias frugum terre16
16 terre] + tue
Weber
deferes in domum Domini Dei tui.
Non17 coques
17 non] nec
Weber
hedum
in lacte matris sue.
Numérotation du verset
Ex. 23,20
ecce mittam ego18 angelum meum,
18 mittam ego]
inv. Weber
qui precedat te, et custodiat in via, et introducat ad locum quem paravi.
Numérotation du verset
Ex. 23,21
Observa eum, et audi vocem eius,
nec contemnendum putes, quia non dimittet te19 cum peccaveritis, et est nomen meum in illo.
19 te] om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 23,22
quod si audieris vocem eius et feceris omnia que loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.
Numérotation du verset
Ex. 23,23
Precedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Etheum20 et Pherezeum Chananeum21 et Eveum et Iebuseum quos ego conteram22.
20 Etheum] Hettheum
Weber
|
21 Chananeum] Chananeumque
Weber
|
22 conteram] contribo
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 23,24
Non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
Numérotation du verset
Ex. 23,25
Servietisque Domino Deo vestro ut benedicam
panibus tuis
et aquis,
et auferam infirmitatem
de medio tui.
Numérotation du verset
Ex. 23,26
Non erit infecunda nec sterilis
in terra tua:
numerum dierum tuorum
implebo.
Numérotation du verset
Ex. 23,27
Terrorem meum mittam in precursum tuum,
et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
Numérotation du verset
Ex. 23,28
emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Etheum antequam introeas.
Numérotation du verset
Ex. 23,29
Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestie.
Numérotation du verset
Ex. 23,30
Paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram.
Numérotation du verset
Ex. 23,31
Ponam autem terminos tuos a mari Rubro
usque ad mare Palestinorum
et a deserto
usque ad Fluvium
tradam manibus vestris
habitatores terre,
et eiciam eos de conspectu vestro.
Numérotation du verset
Ex. 23,32
Non inibis cum eis fedus
nec cum diis
eorum.
Numérotation du verset
Ex. 23,33
Non habitent in terra tua
ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum:
quod tibi certe23 erit in scandalum.
23 certe] certo
Weber
Capitulum 23
Numérotation du verset
Ex. 23,1
differentia
differentia
Numérotation du verset
Ex. 23,ad litteram
marg.|
marg.| {707}
.1.
Non suspicies,
etc. Hic ordinatur rationalis quantum ad iudices, et primo erga partes que debent in iudicio aliquid proponere, ut non audiatur una pars sine alia, quia quando una auditur in absenta alterius, solent multa mendacia immiscere ad iustificationem sue cause. et hoc est quod dicitur : Non suscipies vocem mendacii. Secundo regulatur circa testes, cum dicitur.
marg.|
.2.
Nec iunges manum tuam
id est non facies pactum vel promissum et utitur tali modo loquendi, quia in pactis et in promissis iungitur manus unius cum manu alterius ad confirmationem. In hebreo habetur : Non levabis manum, et est, eadem sententia, quia apud aliquos, ille qui promittit aliquid, levat digitum vel manum ad confirmandum promissum.
marg.|
.3.
Ut pro impio,
etc. In hebreo habetur : Cum impio ut sis testis falsus, et istud potest referri ad eum qui promittit impio scilicet ut pro eo promittat se falsum testificari, et sic accipitur translatio nostra. Alio modo potest referri ad ipsum impium ut scilicet sit testis in causa falsa, et hoc modo exponit Rabbi Salomon et rationabiliter. quia sic refertur ad iudices istud preceptum, qui quidem iudices hic informantur, ut predictum est, et sic est sensus predicti mandati : Non levabis manum cum impio, assecurando cum donis, vel promissis, ut sit testis falsitatis, sicut fecerunt iudices Samarie, ad mandatum Iezabelis submittentis falsos testes contra Naboth, ut occideretur, ut habetur. 3Rg. 21. capitulo. Tertio informatur quantum ad formam iudicii, cum dicitur.
marg.|
.4.
Non sequeris turbam ad,
etc. quia iudex non debet dare sententiam iniustam ad satisfaciendum turbe, vel multitudini, sicut fecit {708} Pilatus contra Christum, volens satisfacere populo, ut habetur Mt. 27. capitulo et Marc. 15.
marg.|
.5.
Nec in iudicio,
etc. ut si maior pars iudicum declinet ad sententiam iniustam, non propter hoc debet aliquis de iudicibus conformiter ipsis de iudicio respondere, sed veritatem tenere, Aliter exponunt. Hbr. passum istum, quia in hebreo habetur : Non declinabis post [hébreu] rabbim id est multos ad malum, et non respondebis in iudicio ad post declinandum rabbim in magistros vel magnos ad peccandum. Hec dictio Hbr. [hébreu] rabbim equivoca est, quia significat idem quod multos, et sic accipitur in prima parte auctoritatis et est sensus quod propter maiorem partem iudicantium declinantem ad iudicium in iustum, aliquid de iudicantibus non debet sequi dictum eorum. Item significat idem quod magnos vel magistros, et sic accipitur in secunda parte auctoritatis, cum dicitur : Et non respondebis in iudicio propter magnos vel magistros ad peccandum. et est sensus quia sicut non est declinandum a varietate propter maiorem partem iudicantium ibi declinantem, ita declinandum non est propter illos, qui sunt maioris auctoritatis in iudicando, et propter hoc, statuerunt sapientes Iudeorum, quod quando in iudicio requiritur sententia, tunc dictum iudicantium debet incipi ab illis, qui sunt minoris auctoritatis, et ultimo a maioribus ne minores formident declinare a sententia maiorum, quod posset esse si maiores primo dicerent. Et hunc modum tenent in universitate Parisiensi theologi in deliberationibus, scilicet incipiendo ab illis qui sunt minores in magisterio. Quarto informantur iudices quantum ad conditionem personarum venientium ad iudicium cum dicitur.
marg.|
.6.
Pauperis quoque non,
etc. In causa falsa intuitu sue paupertatis eum sustinendo, quia sanctum est prehonorare veritatem. ut dicitur. 1. Ethicorum
prol.|
{709}
Numérotation du verset
Ex. 23,ad litteram
marg.|
.1.
Si occurreris.
Istud ponitur hic ex incidenti, quia ex litigiis, de quibus immediate locutus est, solent homines inimici fieri, ideo subditur, Si occurreris et contra. Istud precipitur duplici de causa scilicet pro animali erranti, ne a feris devoretur. Iudei enim erant crudeles, et ideo lex induxit eos ad pietatem, etiam circa bruta animalia, ut per hoc ad maiorem pietatem circa homines inducerentur. Item pro Domino animalis, quia per talem reductionem inducebantur ad amicitiam reducentis, et quod hic est dictum de bove et asino erranti, intelligendum est de animali domestico.
marg.|
.2.
Si videris asinum,
etc. Istud etiam dicitur pro anima, et etiam pro Domino, sicut dictum est in lege immediate precedenti et quod hic dicitur de asino, intelligendum est de omni animali onerato.
marg.|
.3.
Non declinabis in iudicium pauperis.
Revertitur ad informandum iudices, quia sicut supra informavit eos de non sustinendo pauperes : in causa iniusta, ita e contrario docet eos quod non declinent a iustitia eorum sustentanda in favorem divitis vel potentis.
marg.|
.4.
Mendacium fugies.
licet enim sit fugiendum ab omnibus, maxime tamen a iudicibus qui sunt in statu et officio conservande veritatis.
marg.|
.5. In
sontem et iustum,
etc. Dicit insontem id est innocentem, quam tum ad illum qui per falsos testes convincitur, quem iudex non debet interficere, si sciat eius innocentiam secreto, sed debet testes diligentius examinare, ut eorum falsitas deprehendatur. et si sic non potest deprehendere, de iudicium ad superiorem remittere, et si non potest, quia non habet superiorem iudicem, dicit Thomas de Aquino, Secunda secunde, questione 64, articulo 6 in responsione ad tertium argumentum, quod in hoc casu iudex non peccat ferendo sententiam mortis contra cum, quia non interficit ipsum sed illi qui accusant. Salvo tamen meliori iudicio videtur contrarium, quia dicit Augustinus, libro de libero arbitrio. Quomodo apud divinam providentiam a peccato liberi sunt, qui pro his rebus quas contemni oportet humana cede polluti sunt ? Quasi dicat nullo modo. Et per res contemnendas intelligit Augustinus omnia illa que homines inviti amittere possunt, inter quas est ut ta corporalis et multo fortius divitie et dignitas temporalis quecumque, et potestas iudicandi secundum quod dicitur Iob. 2.g. Cuncta que habet homo, dabit pro anima sua id est pro corporali vita tuenda. Et ideo si iudex quantumcumque superior non possit invenire viam liberandi innocentem a morte, debet prius dignitatem et officium iudicandi dimittere, quam sententiam mortis contra innocentem ferre, aliter peccatum non evaderet, ut videtur Dicit autem.
marg.|
.6.
Iustum.
propter illum qui iustus est iudicio hominum, quamvis forte sit debitor mortis apud Deum, et talem non debet iudex occidere, {710} quamvis secrete sciat ipsum morte dignum, quia non est licitum ei, ut est persona singularis. secundum quod dicit. Aug. 1. de civita. Dei ; Qui sine aliqua publica administratione maleficum interficit, velut homicida iudicabitur, et tanto amplius, quanto sibi potestatem a Deo non concessam usurpare non timuit. Nec etiam, ut persona publica, quia ut sic non habet viam ad occidendum eum. Nec est simile de condemnatione innocentis ad mortem, et de dimissione illius qui est morte dignus, propter quod non valet, si arguatur parte iudex non potest condemnare quem scit innocentem, ergo per oppositum nec potest dimittere quem scit dignum morte, quia ut est persona publica potest renuntiare dignitati et officio iudicandi, sed ut est persona singularis habet viam vel potestatem aliquam occidendi. Aliter autem exponit Rabbi Salomon passum istum dicens quod innocens hic accipitur ille, qui exit de domo iudicii condemnatus ad mortem pro crimine sibi imposito, tamen est innocens secundum veritatem, quia si tunc appareat aliquis qui velit eius innocentiam declarare debet reduci ad iudicium, ut audiatur ille qui vult eum innocentem ostendere, et sic factum fuit de Susanna, ut patet Daniel. 13scilicet ad cuius scilicet Danielis dictum fuit reducta ad iudicium, et a morte liberata. Per iustum hic intelligitur ille qui exit de domo iudicii, tanquam innocens a crimine sibi imposito, licet secundum veritatem sit reus, et tunc si appareat aliquis, qui velit eum probare reum de di o crimine, non est audiendus contra eum, quia licet evadat manum hominis, remanet tamen in manu Dei puniendus. ideo subditur pro causa huius dicti.
marg.|
.7.
Quia aversor impium.
ac si dicat Deus propter hoc talem non debes occidere, quia licet manum tuam exeat, remanet, tamen in manu mea ad puniendum, et possum eum interficere multis viis, quia non demitto impium impunitum.
marg.|
.8.
Nec accipias munera.
etiam pro iudicio vero. non enim debet vendere iudex iustitiam suam, quia si sit iudex inferior, debet esse contentus de stipendiis sibi datis a superiori. Si autem sit superior debet esse contentusreditibus suis, qui sunt stipendia sibi concessa a communitate pro observatione iustitie.
marg.|
.9.
Que excecant etiam prudentes.
quia si accipiat iudex munera, pro iustitia defendenda, ex tali assuefactione inclinabitur ad accipiendum pro iniustitia sustinenda et sic excecabitur, ideo sequitur :
marg.|
.10.
Subvertunt verba iustorum.
quia qui prius loquebantur pro veritate iustitie, postea loquuntur ad contrarium.
marg.|
.11.
Peregrino molestus non eris.
Peregrinum hic dicitur transiens per terram alienam, quem iudex non debet molestare retardando sibi facere iudicium de iniuria sibi facta, ut iter suum posset exequi.
prol.|
{711}
Numérotation du verset
Ex. 23,ad litteram
marg.|
.1.
Sex annis.
Hic consequenter in formantur sacerdotes, quia hic agitur de festis et solennitatibus que licet debeant observari a toto populo, tamen in hoc debent dirigi per sacerdotes et primo agitur de septimo anno, qui erat quasi totus solennis, eo quod erat annus remissionis et hoc est quod dicitur. Sex annis seminabis terram tuam etc. pro victu tuo et familie tue.
marg.|
.2.
Anno autem
etc. dicit Aug. quod septimo anno, bene erat seminandum sed non colligendum a seminantibus sed erat dimittendum pauperibus ut subditur : Ut comedant pauperes, etc. Iosephus autem et Hebrei dicunt quod septimo anno non erat seminandum nec colligendum a dominis terre, sed debebant dimittere illa que sponte nascebantur pauperibus et hoc magis concordat littere, cum dicitur. anno autem septimo dimittet eam et requi. facies. ita quod ly requiescere facias. referatur ad hoc quod terra non exerceatur per culturam : et ly dimitte, referatur ad hoc quod dominus campi ea que sponte nascebantur, illo anno pauperibus dimitteret.
marg.|
.3.
Ita facies in vinea,
etc. Quia sicut nil colligebat dominus in possessione sua, ita nec illis que erant super campum. Secundo agitur de celebratione sabbathi, cum dicitur.
marg.|
.4.
Sex
diebus
operaberis, septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus.
Et istud expositum est. c. 20. repetitur tamen hic istud preceptum propter hoc quod locutus est immediate de septimo anno, qui erat totus requiei, et ideo ex hoc forte crederet aliquis, quod in illo anno septima dies non esset observanda, nisi sicut alie dies hebdomade, propter quod ad huiusmodi errorem tollendum fit memoria de observatione sabbathi, que est eadem in septimo anno sicut et in aliis, que aut ? sit illa observatio, expositum est, supra 20 capitulo
marg.|
.5.
Omnia que dixi vobis custodite.
Hic intelligitur specialiter de pertinentibus ad observationem sabbathi, que sunt plura. Rabbi Salomon dicit quod hoc dicitur ab subintelligendum vasa Hebreorum, de quorum requie non fecerat mentionem, que tamen debent requiescere etiam die sabbathi, nec licitum est eis ea locare vel accommodare Gentibus ad {712} faciendum opera sua ut securim ad scindendum ligna et similia.
marg.|
.6. Et per nomen externorum deo rum id est idolorum.
marg.|
.7.
Non iurabitis.
Iuramentum enim introductum est ad confirmationem veritatis de re aliqua, de qua poterat dubitari, inquantum per iuramentum invocatur Deus testis illius rei de qua iuratur, propter quod iurans profitetur Deum esse infallibilis veritatis ad confirmandum omnia dubia, et ideo iurare est actus latrie propter quod per falsos Deo s non est iurandum, eo quod non possunt esse testes veritatis, et quia actus latrie nullo modo est eis exhibendus, ut dictum est supra 20.
marg.|
.8.
Neque audietur.
Quod exponit Rabbi Salomon dicens quod non est licitum Iudeis dicere vel facere aliqua cum Gentilibus propter que Gentiles iurant per nomen idolorum. et est sensus : Neque audietur ex ore tuo id est ex ore tuo, non exibit verbum, per quod audiatur iuramentum per idola etiam factum a Gentilibus. Beatus vero August. scribens ad Publicam dicit quod licet non sit licitum Gentilem inducere ad iurandum per idolum, si tamen Gentilis habeat aliqua pacta cum Christianis, et offerat se ad confirmandum illa iurando per idolum, licitum est Christianis tale iuramentum recipere. Ponitur autem hic istud preceptum iuxta observationem sabbathi, quia utrumque pertinet ad reverentiam Deo exhibendam. Consequente agitur de tribus solennitatibus notabilibus que fiebant per annum, cum dicitur.
marg.|
.9.
Tribus vicibus. In
ter que primum est festum pasche et hoc notatur cum dicitur.
marg.|
.10.
Solennitatem azymorum,
etc. Quia septem diebus debebatur vesci azymis, sicut supra expositum est 12 capitulo
marg.|
.11.
Tempore mensis novorum quando,
etc. Mensis enim primus in quo celebrabatur pascha quindecimo die huius mensis dicitur mensis novorum. quia in crastino eiusdem diei fiebat oblatio de novis fructibus, qui mature scabant ante alios, ut si homo intrans campum vel hortum suum videret ibi aliquas spicas vel ficum in ficulnea appropinquantes ad maturationem, ante alias debebat colligere, et apportare ad templum in solennitate paschali.
prol.|
{713}
Numérotation du verset
Ex. 23,ad litteram
marg.|
.1.
Non apparebis in conspectu meo
id est in loco sacrificii.
marg.|
.2.
Vacuus
id est sine oblatione vel sacrificio. Secundum festum est pentecostes, quod celebrabatur quinquagesima die a die pasche in memoriam beneficii Dei datione legis, que data est in monte Sinai quinquagesima die ab exitu filiorum Israel de Egypto qui egressi sunt die pasche, scilicet die quintadecima primi mensis, ut dictum est supra 12. ca. et 13. et hec solennitas tangitur cum dicitur.
marg.|
.3.
Et solennitatem messis primitivorum.
Quia in illa solennitate offerebant panes de novis frugibus, sicut in solennitate paschali offerebantur primitiva in spicis. Spice tamen ille igni torrebantur, et excutiebantur grana, et sic fiebat sacrificium, ut habetur Lv. secundo et vigesimotertio. Tertium festum erat tabernaculorum, quod celebrabatur eo quod dominus habitare fecit filios Israel in tabernaculis in deserto, et de loco illo deduxit eos ad terram deliciosam, et ideo in hoc festo debent habere ramos virides et fructus arborum pulcherrimos. Celebrabatur autem hoc festum mense septimo scilicet Septembri, et hoc notatur cum dicitur.
marg.|
.4.
Solennitatem quoque,
etc. hoc est immediate post exitum anni, quia September est primus mensis simpliciter in anno, licet Martius sit primus quantum ad festa sicut dictum est supra 12. capit. et Gn. 7.
marg.|
.5.
Ter in anno apparebit,
et cetera scilicet in pascha, et in pentecoste, et in festo tabernaculorum, tamen cum illis qui erant remoti a Hierusalem, aliquando dispensabatur de duabus vicibus scilicet in pentecoste et in festo tabernaculorum.
prol.|
{714}
.6.
Non immolabis,
etc. Alia littera, sed minus correcta habet, victime tue, et loquitur de victima agni paschalis, que non debebat immolari, donec fermentum fuisset amotum de domibus Iudeorum, et ut dictum est supra 12 capitulo et hoc est quod dicitur hic. Non immolabis super fermento, existente in domo tua.
marg.|
.7.
Nec remanebit adeps,
etc. usque scilicet diei sequentis, poterat tamen cremari super altare tota nocte.
marg.|
.8.
Primitias frugum terre,
etc. quamvis hoc preceptum supra, positum sit, tamen hic repetitur ad ostendendum quod obligat anno septimo sicut in aliis. quid enim supra mentionem faciens de primitivis addidit. Quecumque seminaveris in agro tuo. ideo posset aliquis credere, quod non obligaret anno septimo. eo quod illo anno seminabatur terra nec colligebantur fructus nascentes a dominis terre. quod non est verum, quia et si non poterant colligere ad usus suos, debebant tamen fructus pre aliis maturantes accipere, et deferre ad domum Domini in solennitate paschali.
marg.|
.9.
Non coquet hedum in,
etc. Cuius ratio est, quia lex intendebat inducere Iudeos ad pietatem erga proximos, et sic inhibuit eis ea que videbantur esse crudelia, etiam circa bruta animalia, inter que hoc erat, quod agnus coqueretur et pararetur ad esum aliorum in lacte quod erat vite sue sustentamentum. Dicit autem Andreas quod hoc etiam intelligatur de carnibus aliorum animalium que nutriuntur lacte, non autem de carnibus avium, quia non nutriuntur lacte sed de materia ovi, et licet hic dicatur de lacte matris, tamen intelligitur de omni lacte. Alia etiam ratio fuit ad hoc, scilicet in detestationem idololatrie. quia aliqui idololatre sic coquebant carnes idolis immolatas.
prol.|
{717}
Numérotation du verset
Ex. 23,ad litteram
marg.|
.1.
Ecce ego
mitam
etc. Premissa legis promulgatione, hic consequenter inducitur populus ad eius observantiam, et primo ponitur dicta inductio, secundo legis receptio. c. 24. Circa primum inducitur populus ad legis observantiam ex bonorum promissione. et primo quantum ad terre Chanaam facilem acquisitionem, secundo quantum ad eius facilem habitationem,ibi : Non adorabis deo s eorum. Ad acquirendum autem terram, tria erunt necessaria, directio in via, et quantum ad hoc dicit.
marg.|
.2.
Mittam
angelum
etc. viam ostendendo. Et protectio ab hostibus ideo subditur :
marg.|
.3.
Et
custodiat
in via.
Et introductio ad locum promissum, et hoc notatur cum dicitur.
marg.|
.4.
Et introducat,
etc. Sed quia ista promittuntur ex suppositione obedientie ad Deum in legis et mandatorum ipsius observatione ideo subditur :
marg.|
.5.
Observa eum,
etc. id est diligenter attende, ut ei obedias, cuius ratio subditur :
marg.|
.6.
Et audi,
etc. Ac si dicatur, qui obedit ei, obedit et mihi, et qui rebellat et, rebellat et mihi, secundum quod dicit salvator Lc. 10 capitulo Qui vos audit me audit, et qui vos, spernit me spernit. Notandum autem, quod illud exponitur dupliciter uno modo de Iosue qui vocatur hic angelus, id est a Deo missus et ordinatus ad ducendum filios Israel ad terram promissionis, et ad debellandum adversarios eorum, et ad ponendum eos in possessione terre, ut habetur in libro Iosue. Cui populus debebat obedire tanquam nuntio Dei, et vices eius gerenti, et quod subdit. Et est nomen meum in illo. hoc patet ex nominis interpretatione, quia Iosue interpretatur salvator quod est proprium Dei. Alio modo exponitur de angelo qui precedebat castra filiorum {718} Israel ostendendo eis viam per columnam ignis et nubis ut dictum est sup. 14 capitulo Et eos protegebat ab adversariis. Unde posuit se inter castra Egyptiorum et Hebreorum ad protegendum Hebreos, ut dictum est supra 14.c : et eo. modo promittitur hic de futuro, quod debeat eos protegere, et quod subditur : Et est nomen meum in illo, hoc dicitur, quia angelus ille loquebatur in persona Dei, et ideo aliquando angelus, aliquando dominus nominatur, secundum quod dicitur beatus Gregorius
marg.|
.7.
Et est
nomen
etc. quia non est in potestate nuntii aliquid agere propria auctoritate, sed secundum voluntatem mittentis, et hec expositio est magis consona littere : Loquitur etiam hic dominus Moysi in persona totius populi.
marg.|
.8.
Non adorabis.
Hic consequenter promittitur terre felix habitatio. Primo tamen removetur huius impedimentum quod est idololatria, cum dicitur. Non adorabis deo s alienos scilicet exhibendo eis reverentiam exteriorum.
marg.|
.9.
Nec coles eos.
quantum ed interiorem.
marg.|
.10.
Non facias opera eorum
id est actus qui fiunt in veneratione idolorum. Per hoc enim quod dixerat. Non adorabis, prohibuerat eis exhibere illos actus latrie, qui exhibentur Deo, et ideo addidit. Non facies opera eorum. ad excludendum etiam actus qui exhibentur idolis.
marg.|
.10.
Sed destrues eos.
Templa eorum dissipando.
marg.|
.11.
Et confringes,
etc. Comminuendo frustratim ne remaneat aliqua memoria eorum.
marg.|
.12.
Servietisque
Domino
Deo
vestro
.
Quia per hoc feliciter habitabis in terra promissa. ideo subditur :
marg.|
.13.
Ut benedicam panibus tuis
id est cibis tuis, et potibus, qui nomine panis et aque designantur, ut pluries dictum est ; supra.
prol.|
{719}
Numérotation du verset
Ex. 23,ad litteram
marg.|
.1.
Et auferam infirmitatem de medio tui.
Conferendo tibi bonam anime dispositionem.
marg.|
.2.
Non erit in fecunda nec sterilis terra tua.
Dicitur
infecunda.
que parvam prolem habet et nullius aut modici valoris. Sterilis que nullam habet, et in hoc designatur multiplicatio populi et fortitudo.
marg.|
.3.
Numerum dierum tuorum implebo
id est vita tua non breviabitur infirmitate, peste, fame, aut gladio.
marg.|
.4.
Timorem
meum
mittam in,
etc. Quod fuit impletum, Ios. 5.a. ubi dicitur. Dissolutum est cor eorum, nec remansit spiritus, et in hoc tangitur pacifica possessio terre.
marg.|
.5.
Emittens crabrones
id est anxietates animi eos pungentes sicut aculei. Iudei enim crabrones dicunt ad litteram, id est muscas de cadaveribus exortas, habentes aculeos venenatos.
marg.|
.6.
Qui fugabunt Hevum.
Quia multi de habitatoribus terre Chanaan {720} fugerunt de terra illa ante ingressum filiorum Israel.
marg.|
.7.
Non eiiciam
.
Cuius ratio subditur : Ne terra redigatur in solitudinem, in quo ostenditur spatiositas terre. que non posset sufficienter habitari a filiis Israel. donec essent in maiori numero, et tamen tam erant sexcenta millia.
marg.|
.8.
Et
crescant contra
te bestie.
Que te gravius infestarent quam adversarii.
marg.|
.9. Ponam autem terminos tuos a mari rubro. Ex parte orientis.
marg.|
.10.
Usque ad mare Palestinorum.
A parte occidentis, et hoc est mare mediterraneum.
marg.|
.11.
Et a deserto
scilicet Egypti, quod contignatur terre promissionis a parte australi.
marg.|
.12.
Usque ad fluvium
id est Euphratem a parte Aquilonis, tamen istam terram totam non habuerunt usque ad tempora Salomonis.
marg.|
.13.
Non
inibis cum eis
fedus
.
Per amicitias vel connubia. Cetera patent.
Numérotation du verset
Ex. 23,moraliter
marg.|
marg.| {707}
.1.
Si occurreris bovi inimici tui aut asino,
etc. id est si videris {708} aliquem de subditis prelati vel curati odientis de ab eius obedientia irrationabiliter recedentem, per bonum consilium et {709} exhortationem, debes eum reducere ad obediendum debite, non obstante odio dicti prelati vel curati contra te.
Numérotation du verset
Ex. 23,moraliter
marg.|
.2.
Si videris asinum odientis te
iacere
sub
onere
etc. Asini prelatorum {710} possunt dici archidiaconi, decani, curati, quia supportant eorum onera. Ille igitur qui videt aliquem de illis oppressum onere, cure sibi imposite, et scit et potest ipsum sublevare, non debet hoc dimittere propter odium prelati erga se.
Numérotation du verset
Ex. 23,moraliter
marg.|
marg.| {711}
.1.
Sex annis
seminabis teram
tuam,
etc. Per terram colendam intelligitur cor humanum quod est seminandum semine virtutum. Sex annis id est toto tempore vite presentis, que per senarium designatur, eo quod est numerus perfectus resultans ex suis partibus que sunt unum, duo, tres.
marg.|
.2.
Anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui.
Septimus autem annus apud Hebreos requiei erat, ut patet per dicta. Per hoc igitur quod illo annosive {712} labore fructus oriebantur, ex quibus pauperes et agri bestie sustentabantur, designatur quod sancti qui sunt in quiete celesti, orant pro sibi devotis quantuncumque simplicibus et abiectis.
marg.|
.9.
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
Primum festum celebrabatur propter beneficium exitus de Egypto, et fuit figura resurrectionis Iesu Christi per quem exivimus de tenebris culpe et ignorantie. Secundum festum celebrabatur propter beneficium legis date, quod notatur cum dicitur.
Numérotation du verset
Ex. 23,moraliter
marg.|
marg.| {713}
.3.
Et solennitatem messis primitivorum operis tui.
Tunc enim fiebat oblatio de novis panibus et fuit figura dationis spiritus sancti quinquagesima die a Domini resurrectione. Tertium fuit festum tabernaculorum quod celebrabatur in memoriam, quod dominus habitare fecit filios Israel in tabernaculis in deserto, et nota cum dicitur.
marg.|
.4.
Solennitatem quoque,
etc. quia celebrabatur quintadecima die septimi mensis secundum ordinem festorum, et ultimus mensis {714} erat secundum acta hominum, sic enim accipiendo, annus novus incipit in lunatione propinquiori equinoctio autumnali, et illud festum figura fuit solemnitatis omnium sanctorum. Iste enim tres solemnitates, resurrectionis, pentecostes, et omnium sanctorum in ecclesia sunt solemnes.
marg.|
.8.
Non coques hedum,
etc. Per hedum peccator intelligitur. Mt. 25. Statuet oves a dextris, hedos autem a sinistris. Hedus igitur in lacte matris coquitur, quando adulatorum blanditiis peccator delinitur, secundum illud Ps. 9.d. laudatur peccator in desideriis anime sue, et iniquus benedicitur.
Numérotation du verset
Ex. 23,moraliter
marg.|
marg.| {717}
marg.|
†.1.
Ecce mittam
angelum
etc. Per angelum Domini prelatus bonus secularis vel religiosus intelligitur. Malachie 2.b. Labia sacerdotis {718} custodiunt scientiam, et legem ex eius ore requirent, angelus enim Domini exercituum est. Et ipse subditos suos precedere debet in via morum, verbo pariter, et exemplo.
Numérotation du verset
Ex. 23,moraliter
marg.|
marg.| {719}
.2.
Non erit
infecunda
nec sterilis in terra tua,
Per hoc designatur, {720} quod in congregatione religiosorum aliorum bonorum non debet esse aliquis bonis operibus sterilis.
Numérotation du verset
Ex. 23,Additio 1
marg.|
marg.| {719} In capitulo 23. ubi dicitur in postilla : Et primo erga partes que debent iudicio aliquid proponere.
prol.|
In conveniens videtur dicere, quod sit prohibitum a lege divina. quod iudex audiat unam partem in absentia alterius licet talis pars multa mendacia immisceat ad iustificationem sue cause, Nam rectus iudex pro hoc non inclinabitur ad assentiendum sibi donec audiat aliam partem, et hoc communiter fit in multis iudiciis scilicet quod una pars in absentia alterius proponit multa mendacia, sed postquam auditur pars adversa negocio discusso devenitur ad rectitudinem iustitie. unde videtur aliter dicendum. Ad quod sciendum quod ubi dicitur in translatione nostra. Non suscipies. habetur in hebreounum verbum, quasi equivocum ad multa, scilicet ad suscipiendum, levandum, ferendum, et multa alia. Et ubi in translatione nostra dicetur. Vocem {720}mendacii. In hebreo habetur : Auditum vanitatis. unde in hoc quod dicitur. Non feras auditum vanitatis, intelligitur prohiberi, ne quis ferat seu levet infamiam falsam contra proximum, quod est proprie auditus vanitatis, et sic refertur ad quamcumque personam, et sic legatur. Non suscipies, potest referri ad iudicem prohibendo eum, ne per famam moveatur ad condemnandum aliquem.
Numérotation du verset
Ex. 23,Additio 2
prol.|
In eod. c. 23. ubi dicitur in postilla Insontem et iustum non occides, etc.
prol.|
Auctoritas August. allegata per postillatorem non contrariatur determinationi sancti Tho. nam ferre sententia mortis contra eum qui convincitur in iudicio, per testes diligenter examinatus non est peccatum, licet sciatur a iudice innocenter condemnari, unde propter hoc non est dimittenda temporis dignitas temporis nec aliquid huiusmodi. {721} Quod autem sententiam ferre contra talem non sit peccatum, declaratur sufficienter a sancto Tho. In par. allegata q. 67. art. 2. In corpore questionis ubi dicitur sic. Quod quia iudicare pertinet ad iudicem secundum quod fungitur publica potestate, ideo informari debet in iudicio, non secundum illud quod ipse novit tanquam privata persona, sed secundum illud quod sibi innotescit in communi, scilicet per leges publicas divinas vel humanas, contra quas nullas probationes admittere debet, in particulari vero per instrumenta et testes et alia legitima documenta, que debet sequi in iudicando magis quam illud quod ipse novit tanquam privata persona, licet ex hoc adiuvari possit, ut districtius discutiat probationes inductas, ut posset earum defectus investigare, quid si eas non possit de iure repellere, decet eas in iudicando sequi. Solius enim Dei est, qui secundum propriam potestatem iudicat, informari in iudiciis secundum veritatem, quam ipse cognoscit non secundum hoc quod ab aliis accipit, et ideo de Christo qui est verus Deus et homo, prophetice legitur. Is. 11.a. quod non secundum visionem oculorum iudicabit, nec secundum auditum aurium arguet, quod non pertinet aliis iudicibus. Si autem dicatur, quod iudex in predicto casu facit contra conscientiam, inquantum facit contra scientiam veritatis quam habet, et sic peccat, iuxta illud ad Roma. 14.d. Quod non est ex fide, peccatum est, prout communiter exponitur, dicendum secundum ipsum, ubi supra quod homo in his que ad propriam personam pertinent, debet informare conscientiam suam ex propria scientia, sed in his que pertinent ad publicam potestatem, debet informare conscientiam suam secundum ea que in publico iudicio sciri possunt. Unde Aug. super Ps. Bonus iudex nihil arbitrio suo facit, sed secundum leges et iura pronuntiat.
Numérotation du verset
Ex. 23,replica
prol.|
Replica correctorii contra Burgensem In capitulo 23. postillator exponit illud. Non suscipies vocem mendacii de iudice, quod non debeat audire unam partem sine alia : Burgens. dicit inconvenienter dictum, quod divina lege sit prohibitum audire unam partem in absentia alterius. Et ponit casus in quibus licite iudex potest illi divine legi contravenire. Sed videtur suis casibusBurgens. non concludere propositum, quinimo {722} ex illa lege que videtur habere ortum a natura, et recte rationis dictamine, repertum est, quod ad instantiam unius partis in omni iudicio bene recto, debet fieri citatio partis adverse, nisi esset iudicium aliquod potestate publica constitutum, non ad inquirendum, sed solum in notoriis procedendum, ut dicitur de iudicio Vuestphalie, quod vulgo dicitur, Secretum iudicium, non ratione cause que est notoria, sed processus qui secretus est sine strepitu inquisitionis : in tali enim iudicio lex ista locum non habet, sed in omni alio iudex iuxta hanc legem ad instantiam partis tenetur decernere citationem, qua legitime insinuata poterit sine transgressione huius legis una pars audiri alterius partis contumacia non obstante, poterit etiam iudex unam partem audire altera non citata, sed non iudicialiter, quia alias esset auditio vanitatis, prout exponit Burgens. iuxta Hebraicam litteram ut dicit, et in his casibus vadunt Instantie Burgens. In eodem capitulo ubi postillator circa illum textum : Insontem non occides, tenet contra sanctum Thom. dicens, quod iudex sciens aliquem innocentem non peccat ferendo sententiam secundum allegata et probata contra eundem. Sed Burgens. communiter pro sancto Thom. certamen assumens hic non plus dicit quam sanctus Thomas in locis allegatis per ipsum et Postil. Sed ad auctoritatem beati August. per postillatorem allegatam minus convenienter dicit, nam secundum declarationem postillatoris manifesto concluditur contrapositionem sancti Th. et communiter iuristarum, quamvis enim in communiter accidentibus iudicandum sit secundum allegata et probata, nullo tamen iure cautum est, imo divino iure prohibitum iudicare contra agnitam veritatem. Nec videre meo valet illa distinctio, quod iudex duplicem personam dicit, scilicet privatam et publicam. Nam si privata peccat, publica non eximitur, nisi sit manifesta lex que eam excuset. Non est autem lex puto, humana nec divina, que dicat iudicandum contra veritatem agnitam, non videtur igitur aliqua lex excusans sic iudicantem. Tutius est igitur consilium postil. et multorum doctorum, dimittere persone publice respectum, quam damnare personam privatam, prout sonat auctoritas Beati Aug. quam Burgens. transit convenientibus oculis ad eam nihil rationabiliter dicendo, sed ad alium locum differendo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_23)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_23)
Notes :