Capitulum 3
Numérotation du verset
Ex. 3,1
Moyses autem pascebat oves Iethro cognati sui
sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb.
Numérotation du verset
Ex. 3,2
Apparuitque ei Dominus in flamma ignis
de medio rubi
et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
Numérotation du verset
Ex. 3,3
Dixit ergo Moyses: Vadam,
et videbo visionem hanc magnam quare non comburatur rubus.
Numérotation du verset
Ex. 3,4
Cernens autem Dominus
quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi,
et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Assum.
Numérotation du verset
Ex. 3,5
at ille: ne
appropies, inquit, huc solve calciamentum
de pedibus
tuis
locus
enim in quo stas terra sancta est.
Numérotation du verset
Ex. 3,6
et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus
Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. Abscondit Moyses faciem suam:
non enim audebat aspicere contra Deum.
Numérotation du verset
Ex. 3,7
Cui ait Dominus: Vidi afflictionem
populi mei in Egypto, et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui presunt operibus
Numérotation du verset
Ex. 3,8
et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Egyptiorum,
et educam1 de terra illa
1 educam] educerem
Weber
in terram bonam et spatiosam in terram que fluit lacte et melle,
ad loca Chananei2 Ethei et Amorrei Pherezei et Evei et Iebusei.
2Chananei] + et
Weber
Numérotation du verset
Ex. 3,9
Clamor ergo filiorum Israel venit ad me vidique afflictionem
eorum, quia3 ab Egyptiis
3quia] qua
Weber
opprimuntur
Numérotation du verset
Ex. 3,10
sed veni
et4 mittam te ad pharaonem,
4 et] om. Weber
ut educas populum meum,
filios Israel, de Egypto.
Numérotation du verset
Ex. 3,11
Dixit Moyses ad Deum: Quis ego sum ut vado5 ad pharaonem, et educam filios Israel de Egypto?
5 vado] vadam
Weber
Numérotation du verset
Ex. 3,12
Qui dixit ei: Ero tecum
et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Egypto, immolabis
Deo super montem istum.
Numérotation du verset
Ex. 3,13
ait Moyses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis
Numérotation du verset
Ex. 3,14
Dixit Deus
ad Moysen: Ego
sum qui sum;
ait sic: Dices ad filios6
6 ad filios] filiis
Weber
Israel qui est misit me ad vos.
Numérotation du verset
Ex. 3,15
Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hec dices filiis Israel: Dominus Deus
patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob,
misit me ad vos hoc nomen mihi est in eternum,
et hoc memoriale meum in generatione et generationem7
7 generatione - et – generationem Θ Ψ ΩSM
Ed1530
] generationem et generationem
Amiatinus
ΦRAZGVP* ΩJ
Clementina
,
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 3,16
Vade, congrega seniores Israel,
et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit
mihi, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi
vos
et vidi8 omnia que acciderunt vobis in Egypto.
8 vidi]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 3,17
Et dixi ut educam vos de afflictione Egypti
in terram Chananei, et Ethei, et Amorrei, Pherezei, et Evei, et Iebusei
ad terram fluentem
lacte
et melle
Numérotation du verset
Ex. 3,18
Et audient vocem tuam
ingredierisque tu et seniores Israel
ad regem Egypti,
et dices ad eum: Dominus Deus Hebreorum
vocavit
nos ibimus viam
trium dierum in9 solitudinem,
9 in] per
Weber
ut immolemus Domino Deo nostro.
Numérotation du verset
Ex. 3,19
sed ego scio
quod non dimittet vos
rex Egypti
ut eatis
nisi per manum validam.
Numérotation du verset
Ex. 3,20
Extendam enim manum meam,
et percutiam Egyptum
in cunctis mirabilibus
meis que facturus sum
in medio eorum
post hoc10 dimittet vos
10 hoc] hec
Weber
Numérotation du verset
Ex. 3,21
daboque gratiam
populo
huic coram Egyptiis et cum egrediemini, non exibitis vacui
Numérotation du verset
Ex. 3,22
sed postulabit
mulier
a vicina sua
et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes
ponetisque
eas super filios
et filias
vestras, et spoliabitis Egyptum
Capitulum 3
Numérotation du verset
Ex. 3,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 14ra
Numérotation du verset
Ex. 3,1
$ad litteram
$ad litteram
marg.|
marg.| {495}
.1.
Moyses autem.
Hic consequenter describitur missio Moysi ad liberationem populi, et primo describitur sibi facta commissio, secundo commissionis excutio. Inf. 4. ca. Abiit Moy. etc. Adhuc primo describitur apparitio divina. secundo commissio sibi facta, ibi : Cui ait Dominus. Tertio instructio circa agenda,ibi : Dixitque Moyses. Circa primum notatur apparationis locus cum dicitur.
marg.|
.2.
Cumque minasset,
etc. Tum quia ibi erant meliora pascua. Tum ad elongandum se a terra culta, ne greges pascerentur aliena blada.
marg.|
.3.
Venit ad,
etc. Ille est mons Sinai, qui predicitur, hic mons Dei ratione eventus futuri, quia ibi Deus daturus erat legem. describitur etiam {496} modus apparendi cum dicitur.
marg.|
.4.
Apparuitque ei,
in hebreo habetur : Apparuit ei angelus Domini. Angelus enim ille apparebat et loquebatur in persona dei, et ideo aliquando Angelus, aliquando Dominus nominatur, secundum quod dicit beatus. Gregorius sicut, Is. 6.b. Angelus qui purgavit labia Isaie cum calculo ardentis vocatur Seraph. ratione inflammationis, licet non esset de ordine Seraph.
marg.|
.5.
Flamma,
etc. Erat enim populus Israel ad idolatriam pronus, et ideo apparuit in flamma, que non potest imagine figurari. et in rubo sive vepre, ut in hebreo dicitur, quia in talibus non potest imago fieri, ne populus Israel qui venturus erat ad locum illum ratione dicte apparitionis aliquid faceret ad idolatriam pertinens.
marg.|
.6.
Et videbat quod,
etc. Quia flamina occupans rubum rubi viriditatem {497} non minuebat, licet esset materia combustibilis, per hoc autem designabatur, quod labor affligens qui per ignem designatur, filios Israel in quibus erat humana infirmitas non consumeret nec deleret : sed magis mirifice liberarentur, ad quod exequendum per Moysen, dominus apparebat Moysi : et ideo talis apparitio facta est secundum convenientiam negotii sicut et alie apparitiones huiusmodi communiter sunt.
Numérotation du verset
Ex. 3,ad litteram
marg.|
.1.
Moyses.
Ista duplicatio significat dilectionem, et excitat vocati attentionem.
marg.|
.2.
Ne appropries
inquit
huc.
Ac si diceret huiusmodi fragilitas non presumat arcana Dei inquirere curiose, quia scriptum est Prv. 25.d. Qui perscrutator est maiestatis opprimetur a gloria.
marg.|
.3.
Solve calceamentum.
Qui modus erat antiquorum et specialiter Hebreorum non ingredi sancta loca pedibus calceatis, et inde est quod Saraceni non audent intrare locum orationis nisi discalceati.
marg.|
.4.
Terra sancta est :.
Propter divinam apparitionem ibidem.
marg.|
.5.
Abscondit Moyses
faciem
scilicet Propter divinam reverentiam.
marg.|
.6.
Cui ait dominus.
Hic consequenter describitur commissio facta {498} Moysi ad liberationem populi, cum dicitur.
marg.|
.7.
Vidi afflictionem
populi
mei.
Oculo compassionis ad ipsum liberandum, et in hoc dominus aperuit Moysi predicte visionis mirabilis intellectum. quia licet divina non sint presumptuose inquirendas tamen per licet divinam revelationem sunt humiliter suscipienda, et ideo quando Moyses curiose se non ingessit, sed humiliter faciem suam abscondit, tunc dominus ei revelavit, quia abscondit talia a sapientibus et prudentibus, et revelat ea parvulis, ut habetur Mt. 11d.
marg.|
.8.
Descendi,
scilicet per effectum : quia Deus in se descendere non potest.
marg.|
.9. In
terram
bonam
.
Quod ostenditur cum subditur : Que fluit lacte et melle. quasi dicat cum parvo labore facit magnum fructum.
marg.|
.10.
Et spatiosam.
Quod patet ex hoc quia habitant ibi multe gentes, que exprimuntur cum subditur :
marg.|
.11.
Ad loca Chananei et Hethei.
Tacentur autem hic Gergezei et in pluribus aliis locis ubi ceteri nominantur : quia ut dicunt Hebrei non restiterunt filiis Israel per bellum sicut alii. sed de terra recesserunt ante ingressum filiorum Israel.
prol.|
{499}
Numérotation du verset
Ex. 3,ad litteram
marg.|
.1.
Clamor ergo.
Propter occisionem parvulorum innocentium et propter iniustam afflictionem laborantium : quia occisio innocentium dicitur clamare ad Deum, Gn. 4.b. Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clama ad me de terra. Similiter afflictio vel defraudatio laborantium. Iaco. 5.a. Clamor eorum in aures Domini Sabaoth, etc.
marg.|
.2.
Sed veni, mittam te.
Licet enim esset presentialiter coram eo : tamen dixit veni. per hoc significans ut deberet esse promptus ad suscipiendum mandatum Dei mente et voluntate, sicut erat presens corpore.
marg.|
.3.
Dixitque Moyses.
Hic consequenter describitur ipsius Moysi instructio et confortatio, que requirebatur ad tantum officium suscipiendum, et primo instruitur et confortatur verbis, secundo ex sociis adiunctis, ibi : Ingredierisque tu et seniores Israel, tertio ex mirabilibus signis, in principio capituli 4. Circa primum ponitur Moysi stupefactio dicentis.
marg.|
.4.
Quis ego sum ?.
Ac si diceret, omnino sum in sufficiens ad tantum negocium. Et ideo dominus consolatur eum dicens.
marg.|
.5.
Ego ero tecum,
Qui sum sufficiens et potens ad te protegendum et dirigendum.
marg.|
.6.
Et hoc habebis signum,
Quod miserim te. Secundum Hebreos hoc refertur ad precedentia, ac si dicatur : visio quam tibi ostendi in rubo, est tibi pro signo, quod ego mitto te, secundum catholicos refertur ad sequentem litteram, cum dicitur.
marg.|
.7.
Cum eduxeris populum
meum
de Egypto.
Immolabis Deo super montem istum. Ait Moyses ad Deum, Ecce ego va. Ac si dicatur. Ego predico tibi, quod post eductionem populi mei immolabis Deo super montem istum, et cum hoc tibi acciderit, erit tibi certum signum, quod fui te cum in eductione populi de Egypto. Erit etiam tibi signum de futuro quia dominus dixerat Moysi duo, scilicet eductionem populi de Egypto, et inductionem eius in terram lacte et melle fluentem, et ideo sicut immolatio {500} predicta erat signum respectu preteriti, liberando eos mirabiliter de servitute Egypti, ita esset signum respectu futuri, scilicet quod eos introduceret mirabiliter in terram promissam.
marg.|
.8.
Si dixerint mihi, quod est nomen eius, quid dicam eis.
Moyse enim in hoc expresse quesivit de nomine mittentis, et tacite de eius conditione : et dominus respondet primo de secundo, scilicet de conditione mittentis ipsum dicens.
marg.|
.9.
Ego sum qui
sum
. Ait. In
hebreo habetur : ehieh
[hébreu] praem. Ed1603
aser, ehieh, Ero qui ere, per utramque tamen litteram idem significatur, scilicet necessitas essendi, et eternitas et immutabilitas per omnem modum, que est conditio propria et singularis ipsius Dei, omnia enim alia eo ipso quod sunt, de nihilo habent principium sui esse : et sunt vertibilia in nihil, quia subtracta manu tenentia divina, caderent in non esse et ideo non esse convenit, eis quantum est ex se, sed esse habent a Deo, secundum quod dicitur Is. 41.f. Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est.
marg.|
.10.
Sic dices ad filios Israel.
Ac si diceret : si queratur a te, quis misit te. Respondebis.
marg.|
.11.
Qui est misit, me ad vos
id est ille qui habet ex se necessitatem essendi, et plenitudinem absque restrictione et determinatione aliqua.
marg.|
.12.
Dixitque
iterum
Deus ad Moysen. Hec dices filiis Israel.
Ac si diceret, si querunt secundo de nomine mittentis te. Respondebis. Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham et Deus Isa. etc. hoc nomen mihi est in eternum, et hoc memoriale meum, etc. et sequitur :
marg.|
.13.
Vade congrega seniores Israel.
Non intelligitur hoc de omnibus senibus populi, quia cum in populo illo essent sexcenta milia peditum, ut habetur infra 12.f. Omnes senes populi non possent de facili congregari. sed per seniores hic intelliguntur iudices, qui habent populum regere.
marg.|
.14.
Visitans visitavi vos.
Hoc modo loquendi usus est, quia Ioseph {501} moriens sic predixerat. Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista. ut habetur Gn. id est d.
Numérotation du verset
Ex. 3,ad litteram
marg.|
.1.
Et audient
vocem
tuam.
Erant enim homines prudentes et scientes promissionem factam Abrahe. Gn. xv.d. ubi dicitur : Quarta generatione reverentur huc. Et ideo videbant, quod tempus sue liberationis instabat, et ideo verbis Moysi crediderunt antequam faceret signa, de quibus dicetur sequenti capitulo.
marg.|
.2. In
gredierisque tu et seniores Israel ad regem Egypti, et dices ad eum, dominus.
Hic ponitur instructio et consolatio Moysi ex societate sibi adiuncta ad loquendum regi Egypti, cum dicitur. Ingredierisque tu et seniores Israel, etc.
marg.|
.3.
Ibimus viam trium dierum in solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro.
Non dicit unius diei aut duorum, quia non essent sufficienter elongati ab Egyptiis, qui lapidarent eos, si scirent eos immolare animalia que ipsi colebant tanquam Deo s, nec dicit sex vel octo, quia videretur, quod non quererent Deo immolare. sed magis fugere, et ideo dicit trium dierum, non plus exprimendo, ut sic quanto petitio esset magis rationabilis, tanto rex Egypti esset magis inexcusabilis de inobedientia ad Deum. Sciebat enim dominus quod illam petitionem non exaudiret et sic mereretur a Deo flagellari, in tantum quod invitus maiora concederet, scilicet totalem exitum, et non solum concederet, imo ad exitum de terra compelleret, ut dicitur. Inf. xii capitulo unde subditur :
marg.|
marg.| {502}
.4.
Sed ego scio quod non di mittet vos rex Egypti, ut eatis.
Ad mandatum meum simplici verbo factum : Ideo subditur :
marg.|
.5.
Nisi per manum validam
id est per virtutem meam ipsum populo suo graviter affligentem, sicut patebit in sequentibus.
marg.|
.6.
Daboque gratiam.
Dicunt Hebrei, quod in exitu populi de Egypto dominus dedit eis tantam gratiam, quod liberaliter offerebant et dabant eis iocalia pretiosa, sed hoc non videtur concordare littere sequenti ubi dicitur.
marg.|
.7.
Postulabit mulier a vicina sua,
etc. Postea etiam subditur :
marg.|
.8.
Et spoliabitis Egyptum.
Quod non videretur verum, si Egyptii eis dedissent, et ideo dicendum quod ab Egyptus receperunt per modum mutui, et sic secum portaverunt bona Egyptiorum, qui erant intenti ad sepeliendum mortuos suos, quia nulla erat domus Egyptiorum, in qua non iaceret mortuus, ut habetur infra xii capitulo ideo obliti sunt repetere. Nec tamen Hebrei commiserunt furtum, quia voluntate et auctoritate Domini hoc fecerunt, ut patet hic qui est dominus simpliciter omnium rerum, et sine iniuria et iniustitia quecumque potest uni auferre, et alteri dare pro sua voluntate. Considerandum etiam, quod ex consideratione personarum ista Dei ordinatio fuit rationabilis, quia Hebrei in multis valde et gravibus servierant Egyptii, nec habuerant recompensationem laboris, nec violentie sibi facte : nec pro submersione parvulorum suorum habuerant emendam vel recompensationem, et ideo Egyptii eis in multis tenebantur. His dictis patet littera,
Numérotation du verset
Ex. 3,moraliter
marg.|
.1.
Allegorice.
Moyses autem, etc. Allegorice, per Moysen significatur Ioannes Baptista pascens fideles Christi cognati sui : Nam mater eius cognata fuit Marie matris Christi, ut dicitur Lc. Et ecce Elisabeth cognata tua, etc. Ioannes enim predicationis pabulo fideles Christi pavit, ut dicunt quatuor Evangeliste.
marg.|
.2.
Cumque minasset gregem ad
interiora
deserti
id est ad asperitatem penitentie, quam predicavit verbo et opere.
marg.|
.3.
Venit ad montem Dei
id est ad Christam, qui dicitur mons. Daniel. 2.g. Lapis qui percusserat statuam factus est mons magnus, et implevit universam terram. Ad hunc montem venit beatus Ioannes Christum personaliter cognoscendo ac etiam baptizando.
marg.|
.4.
Apparuitque
ei dominus in flamma ignis
id est in plenitudine spiritus sancti, nam in baptismo Christi Ioannes vidit super eum spiritumsanctum descendendem in columbe specie, ad denotandum in Christo plenitudinem spiritus sancti.
prol.|
{496}
.5.
De medio
rubi
.
Per rubum spinosum, intelligitur similitudo carnis peccati, que fuit in homine Christo.
marg.|
.6.
Et videbat, quod rubus arderet et non combureretur.
Per quod signabatur quod mortalitas carnis non absorbebatur in Christo ex presentia divinitatis.
Moral.
Moyses autem, etc. Per Moysen oves pascentem intelligitur predicator verbo et exemplo pascens Domini gregem. Cumque minasset gregem ad interiora deserti id est ad pleniorem cognitionem morum et fidei. Venit ad montem id est ad altitudinem contemplationis et orationis exemplo Christi. de quo dicitur Mt. xiiii. c. Dimissa turba ascendit in montem solus orare. Apparuitque ei dominus inflamma ignis. Illuminando plenius eius intellectum et inflammando affectum eo tamen modo competit anime carni mortali unite, Ideo subditur :
marg.|
† De medio rubi. Per quem mortalis infirmitas designatur. Et quia talis contemplatio excitat desiderium ad amplius cognoscendum : Ideo subditur :
Numérotation du verset
Ex. 3,{497}
moraliter
moraliter
marg.|
† Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur, etc. Volebat enim plenius cognoscere mysterium incarnationis.
marg.|
.2.
Non appropries inquit,
etc. Quasi dicat, talis cognitio quam tu queris, in vita presenti non habetur : ideo sequitur :
marg.|
.3.
Solve calceamentum
etc. Ac si diceret, prius oportet te carnem mortalem deponere, sicut dicit Dominus Ex. 33.d. Non videbit me homo, et vivet.
marg.|
† Vadam et videbo visionem, etc. Sed quoniam talis contemplatio{498} pro necessitate fraterna debet aliquando interrumpi, ideo subditur :
marg.|
† Vadam et videbo, etc. Quia contemplatio vie excitat desiderium contemplationis patrie, que aliquando retardatur propter necessitatem populi. Exemplum de beato Ioanne evangelista qui dixit Christo sibi apparenti prope suam mortem. quotiens rogavi te ut venirem ad te, et dixisti mihi. Expecta ut liberes populum mihi crediturum. Et de beato Martino legitur : Scimus quidem desiderare te Christum, sed salva sunt tibi tua premia, nec dilata minuentur, nostri potius miserere quos deseris.
Numérotation du verset
Ex. 3,{499}
moraliter
moraliter
marg.|
.2.
Sed veni
id est Ad limbum patrum qui est in parte inferni, denuntiandum sanctis patribus eorum liberationem propinquam. Greg. homil. 2. Quem enim precurrens nascendo mundo{500} nuntiaverat, hunc moriendo et ad inferos precurrebat.
marg.|
.2.
Sed veni, et mittam te.
Ad liberandum populum meum de servitute diaboli, qui per Pharaonem designatur, per tua consilia et horta menta. Aliter potest exponi.
Numérotation du verset
Ex. 3,{501}
Additio.
Additio.
prol.|
In capitulo 3. ubi dicitur in postilla : Moyses autem In hoc. c id est Ex. iii. continetur exordium redemptionis populi Dei ab Egyptiaca captivitate, sicut in evang. Missus est angelus Gabriel. Lu id est c. exordium humani generis {502} continetur, unde sic ut in illo nomen proprium Christi redemptoris exprimitur, ita et hoc nomen proprium Dei principaliter liberantis ostenditur. Et quia postil. In hoc capitulo nimis breviter se expedisse videtur, cum tamen magna in ea contineantur ratione predicta : ideo {503} certa quedam in hoc ca. contenta, ulterius aliqua attendenda seu declaranda videntur specialiter, quorum primum est quod non videtur necessarium dicere in hoc loco, quod quia angelus quandoque loquebatur in persena Dei ideo Deus nominetur. Nam secundum seriem littere, prout etiam verba plena sonant, potest dici quod ille qui apparet in forma ignis, erat angelus apparens ad excitandum mentem Moysi, ut cernens miraculum accederet ad audiendum vocem et verba divina. Sed cum sequitur : Cernens autem dominus, etc. hec verba et etiam verba sequentia immediate possunt intelligi ab ipso Deo dicta prout sonant. Secundo posset quis admirari, quomodo Moyses illam angelicam visionem videndo et verba Dei audiendo, non legitur adorasse ? Mos enim sanctorum erat in huiusmodi visionibus seu apparitionibus adorare. unde Gn. 18.a. legitur de Abraham, quod tres vidit, et unum adoravit. et de Iosue legitur Iosue. 5.d. quod cum sibi dixisset angelus. Ego sum princeps exercitus Domini, etc. quod cecidit pronus in terram adorans. quod intelligitur de adoratione dulie respectu angeli, sed hic non videtur fieri mentio de aliqua adoratione. Ad quod videtur dicendum quod hoc et quedam alia in hoc capitulo contenta faciunt ad commendationem humilitatis ipsius Moysi, de que legitur infra. Nm. 12.a. Vir autem Moyses erat humilis valde. Cuius ratio est, quia non estimabat se dignum ad adorandum sed potius ad modum publicani, cuius humilitas a Domino commendatur Lc. 18. capit. qui ex magna humilitate nolebat oculos ad celum levare, seipsum vilificando, sic et Moyses in hoc loco, legitur enim, Abscondit Moyses faciem suam, non audebat enim aspicere contra Deum, quod maiorem ostendit humilitatem quam adoratio corporalis, nihilominus tamen Moyses corporaliter adoravit in hoc enim quod dicit. Abscondit faciem suam, etiam adoratio corporalis intelligitur, nam super hoc verbo abscondit. gl. dicit inclinando tantum vultum humilitatis versus terram. ut facies sua esset abscondita ne aspiceret contra Deum, et sic patet quod cum interiori humilitate adoravit. Tertio cum dicitur in littera, Quis ego sum, ostenditur humilitas ipsius Moysi in verbo, que prius ostensa fuerat in actu interiori mentali, et etiam exterius in corporali, ut dictum est, per hec enim verba habetur : quod ad neutrum eorum que sibi a Domino iniungebantur, estimabat se dignum, scilicet ; nec ad hoc, ut iret ad Pharaonem, etiam pro modicare, cura Pharao esset magnus rex, et de hoc dicit. Quis ego sum, ut vadam ad Pharaonem ? Pro secundo nec etiam estimabat se dignum ad educendum populum Israel de Egypto, licet non essent in potestate Pharaonis, cum ducatus tanti populi requirebat virum magne prudentie et virtutis. Et nota quod non dixit, non sum ego dignus ad hoc ut vadam, sed quis sum ego. quod de notat maiorem humilitatem, sentiebat enim se non inhabilem solum ad predicta, sed etiam contemptibilem, quod sonant verba. Quis ego sum ? quasi dicat vilissimum. Consequenter quarto dicitur in littera, qui dixit ei, Ego ero tecum. Circa hec verba sunt multe et varie expositiones, quarum due communiores ponuntur in postilla, et tamen neutra eorum videtur sufficere. Illa enim que dicit quod hoc quod dicitur : Et habebis signum, refertur ad visionem factam Moysi in rubo, que quidem visio (ut dicunt) fuit data Moysi pro signo quod Deus mittebat eum, est expositio quorumdam Hebreorum, licet non omnino videatur continere veritatem : Tum quia Moyses non petivit tale signum, ut patet in littera, sed solum ostendit Deo fragilitatem suam di. Quis sum ego. ut dictum est. Tum quia ex hoc videretur, quod Moyses esset modice fidei, qui etiam videns signum miraculosum manifeste, et audiens divina verba, dubitassent utrum illa verba essent sibi divinitus dicta, quod si ita esset, reputaretur sibi ad culpam, sicut de Zacharia legitur Lc. id est b. Eo quod non credidisti verbis meis, quod tamen non legitur in hoc loco, nec aliquid simile. Secunda vero expositio que dicit quod cum dicitur : Hoc habebis signum, refertur ad immolationem futuram, que facta fuit a populo Dei super montem Sinat, que quidem immolatio debebat esse signum certificans Moysen de duobus quorum unum erat preteritum, scilicet quod Deus fuerat cum Moyse in eductione populi de Egypto. Aliud erat futurum, scilicet futura inductio populi in terram promissam, que quidem expositio videtur inconveniens, quo ad utramque partem. De primo patet. nam quando immolatio facta fuit in monte, omnino superfluum erat signum ad certificandum, quod Deus mirabiliter liberasset populum de servitute Egypti, cum hoc esset cunctis manifestissimum per experientiam. De secundo vero patet. nam (ut constat ex littera) non fuerat Moysi commissa introductio populi de Egypto ad terram promissam, sed eductio populi de Egypto. dicit enim : Mittam te ad Pharaonem, non faciens mentionem de introductione ad aliam terram, unde salvo meliori iudicio aliter, iste locus videtur exponendus. Ad quod sciendum quod Moyses in hoc loco non fuit locutus Deo aliqua verba incredulitatem sonantia, ut hoc requireretur aliquod signum certificans ipsum Moysen, sed solum exposuit Deo humilitatem suam ad tantum officium quod sibi committebat di. Quis ego sum ut vadam, in quo intelligebatur tacite, quod rationabilius debuisset mitti alius aptus ad hoc, unde dominus respondet ad primum. Ego ero tecum. quasi dicat et si tu non es sufficiens ex te, meo auxilio eris sufficiens. Ad secundum dicit. Et hoc habebis signum, quod miserim te, cum eduxeris populum de Egypto. Pro {504} quo sciendum quod sicut Deus in nova lege per pauperes et impotentes voluit inducere fidem suam per orbem, ut ex hoc magis luceret virtus et potentia divina, iuxta illud. 1Cor. 1.d. Infirma mundi elegit Deus, ut fortia queque confundat, pari ratione voluit in antiqua lege per Moysen (qui modice reputationis erat, in tantum quod in etate. 75. annorum gregem pascebat, ut patet in littera) fieret liberatio populi, et eius eductio de Egypto, ut sic tota virtus et potentia huius liberationis soli Deo attribueretur, et populus induceretur ad immolandum Deo in recognitionem sui beneficii et nulli alteri. et hoc sonat littera cum dicit : Hoc habebis signum, quod miserim te, cum eduxeris populum de Egypto. ut id quod dicitur. hoc habebis signum. refera ad inhabilitatem ipsius Moysi ad tantum officium, et est sensus propter hoc ego elegi te, non potentem nec fortem, quia hoc erit signum quod miserim te, scilicet quod non virtute propria hoc fecisses sed mea virtute et potentia, qua ratione tu et ipse populus immolabitis Deo super montem istum, et sic inhabilitas seu debilitas Moysi quam Deo ostendebat ad excusationem suam erat intenta a Deo, ut esset signum manifestum de hoc quod ista eductio fuisset a solo Deo, et quod sibi soli erat immolandum in recognitionem sui beneficii. Quinto sequitur in littera : Ecce ego vadam si dixerint mihi, quod est nomen eius ? quid dicam ? In quo loco ad litteram fiunt quedam obiectiones. Primo enim obiicitur sic, aut nomen Dei erat notum Moysi ante revelationem huiusmodi, aut non erat ei notum antea, si sic, superflue querebat hoc iterum scire, si autem non, quare querebat hoc in persona filiorum Israel, et non potius in sua persona di. Notum fac mihi nomen tuum. Si autem dicatur, quod hoc nomen erat ei notum ante huiusmodi revelationem, non tamen erat notum filiis Israel, et ideo querebat a Deo, ut posset eis indicare nomen Dei ut ipsi crederent Moysi in dicendis. Contra hoc obiicit Rabbi Moysi in prima parte de directione capite 72. ubi de hac materia prolixe tractat di. quod aut filii Israel hoc nomen sciebant antequam a Moyse audirent illud, aut non, si sic, superflue eis istud nomen notificaret, cum iam ipsi scirent sicut et ipse, si autem ipsi non sciebant antea, sequeretur quod ex hoc quod sibi notificaretur a Moyse non magis crederent ei, cum ipsi nescirent utrum hoc esset nomen Dei vel non. Item contra hanc interrogationem Moysi obiicitur a quibusdam. Nam filii Israel in Egypto existentes antequam eis mitteretur Moyses, aut erant fideles, scilicet habentes fidem unius veri Dei, aut non habebant fidem de Deo vero. Non est dicendum filios Israel non habere fidem de Deo vero, quia tunc non esset populus Dei, nec de eis dixisset Deus : Vidi afflictionem populi mei In Egypto. Nullus enim reputatur Dei populus seu de populo Dei, si sit extra veram fidem. Si autem erant fideles scilicet veram fidem habentes de vero Deo, non requirebatur alia nominatio Dei. sufficiebat enim quod Moyses dixisset eis, Ille enim quem vos creditis esse Deum, ille misit me ad vos. presertim cum eis in super declarasset. Deus Abraham, etc. sicut dictum fuerat Moysi in prima allocutione. Omnes enim erant de ritu circumcisionis, que fuerat data Abrahe in signaculum fidei. Gn. 18.b. quod patet infra 4. capitulo ubi propter incircumcisionem filii Moysi volebat Deus interficere eum. Ad quorum declarationem videtur ulterius aliquid dicendum. Circa quod attendendum est, quod ex his que dixerat dominus Moysi super sua missione videntur oriri duo, que ab ipso Moyse merito erant inquirenda. Quorum primum est, quod licet dominus expresse dixisset Moysi, quod descenderat ut liberaret populum Israel de manibus Egyptiorum, ad quod volebat mittere Moysen ad Pharaonem, ut educeret populum, etc. non tamen eidem declaravit utrum hoc volebat facere per aliquas vias occultas, ut puta inclinando cor Pharaonis et suorum ad dimittendum populum seu per aliquas plagas occultas, que etiam secundum cursum naturalem fieri possunt, sicut ferit in facto Sarai uxoris Abrahe, Gn. 20.a. Similiter de Abimelech Gn. eodem. c. qui etiam ipsam Saram dimisit propter revelationem divinam, quam habuit in somnis. Similiter et Labam dimisit Iacob cum gregibus suis, propter monitionem divinam eidem in somnis factam, quod indubie potuisset etiam in hoc casu fieri per voluntatem divinam, cui nemo potest resistere. Aut forte Deus voluit populum educere cum signis et prodigiis supra nature cursum communem publice factis, prout in effectu fuit ostensum. hoc enim pertinebat ad Moysen scire, quia forte si Deus primo modo voluisset educere populum, Moyses reputasset se aptum ad hoc, quia hoc fieret sine contentione et contradictione, prout in predictis gestis patet. Secus autem si secundo modo, quia tunc requirebantur magne instantie et controversie, sicut contingit in casu ad quod non reputabat se Moyses dignum, ut iam dixerat. Sin hec inquisitio pertinebat ad eum ex parte filiorum Israel, eo quod forte facilius et suavius venirent ad credendum divinis prognosticis et mandatis per internam inspirationem sen monitionem divinam, quam per miracula vel suasionem Moysi. unum propter hoc petebat Moyses nomen Domini sub quo debebat filiis Israel ista annuntiare, Nam nomina divina communiter imponuntur Deo secundum operationes, que ab eo procedunt. sicut cum dicitur. Dominus quasi vir pugnator omnipotens nomen eius, infra. 15.a. et Is. 55.d. Et erit dominus nominatus in signum eternum. et sic ex hoc quod sibi revelaretur nomen divinum, sub quo ista liberatio debebat {505} fieri, Moyses haberet certificationem de hoc quesito. In qua quidem interrogatione videtur Moyses tenere modum quodammodo beate virginis interrogantis : Quomodo fiet istud, Lc. 1.d. Non enim dubitabat de efficacia divine voluntatis, sed querebat modum. Secundum quod ex dictis Domini oriebatur, inquirendum ipsi Moysi est hoc. nam dominus dixerat ei, quod ipse et populus immolarent Deo super montem predictum, unde volebat Moyses scire nomen proprium divinum, sub quo talis immolatio debebat fieri. Hoc enim nomen Deus vere intellectum, licet non sit communicabile alicui creature secundum rem, est tamen communicabile secundum participationem, ut dii dicantur, qui participant aliquod divinum per similitudinem. iuxta illud Ps. 31.a. Ego dixi dii es etc. Similiter est communicabile secundum opinionem. unde super illud ad Gal. 4.a. His qui natura non sunt dii, serviebatis. Gl. non sunt dii natura, sed secundum opinionem hominum. Et quia sacrificare seu immolare est actus soli Deo vero debitus, unde, infra. 22. capitulo Qui immolat diis occidetur, nisi soli Domino. idcirco Moyses querebat aliquod proprium nomen divinum, quod esset omnibus modis incommunicabile, ut sic populus ille qui pronus erat ad idololatriam, secundum quam leviter vocabant creaturam nomine dei, ut infra. 32. capitulo de vitulo dicebant. Hi sunt dii tui Israel, ut in hac immolatione seu sacrificio non devitaret a via recta. Qua quidem expositione sic posita cessant obiectiones predicte. Nam ad primam obiectionem dicendum quod hoc nomen divinum quod Moyses querebat, nec erat notum pro tunc Moysi, nec etiam filiis Israel, prout infra dicetur, querebat autem hoc Moyses in persona filiorum Israel, et non in sua persona ex quadam humilitate et reverentia videtur enim quodammodo temerarium seu presumptuosum, presertim viro tam humili dicere Deo : Quod est nomen tuum ? non enim erat Moyses ignarus, quod Iacob petenti nomen angeli fuit responsum quasi increpative : Cur petis nomen meum ? supra Genesim 32. g. Et ideo Moyses petebat in persona populi cui mittebatur, de quo presumebatur, quod saltem aliqui eorum hoc peterent. Ad secundum dicendum quod Moyses non petebat cognitionem huius nominis, ut per hoc filii Israel crederent ei, sed hoc querebat propter rationes supradictas. Ad tertium dicendum quod licet filii Israel et a fortiori Moyses haberet fidem de Deo vero qui est Deus Abraham, etc. non tamen hec notitia seu cognitio sufficiebat ad certificandum Moysen de aliis supradictis. Consequenter sexto dicitur in littera secundum translationem nostram Dixit dominus ad Moysen, Ego sum qui sum, Ait. Sic dices filiis Israel, qui est misit me ad vos, etc. quam quidem translationem, doctores nostri sequentes communiter tenent quod hoc nomen qui est, maxime est nomen proprium Dei, prout sanctus Thomas in prima parte. q. 13. art. 11. In corpore questionis ubi ad hoc assignat quasdam rationes, quarum una est. Hieronymus ad Marcellam de decem Dei nominibus et Augustinus in 5 de Trinitate que quidem ratio talis est, quia in hoc nomen signatur immutabilitas propria divini esse, quod non novit preteritum nec futurum. Cetera enim que mutabilia sunt, quasi non sunt. Quod enim dicit, fuit, iam non est, et quod dicitur, erit, nondum est. Et ideo de Deo maxime proprie dicitur qui est in presenti. Que quidem expositio, licet secundum translationem nostram supradictam et ex auctoritate sanctorum locum habeat, non tamen videtur habere locum secundum Hebraice littere veritatem, ubi sic habetur. Dixit dominus ad Moysen ‘Ero qui ero’. Ait, Sic dices filiis Israel, qui erit misit me ad vos, etc. Ponitur enim hic in quolibet loco ubi dicitur. Ero. hec dictio
dictio] + [hébreu] Ed1603
[hébreu] que proprie est verbum substantivum futuri temporis prime persone indicativi modi, que quidem dictio frequentissime ponitur in sacra scriptura, et nullam aliam significationem nec equivocationem habet, unde secundum hanc litteram non est dicendum quod Deus in hoc loco respondit Moysi nomen proprium suum. nam per hoc quod dicitur, qui erit, non significatur eternitas, in qua nulla est successio, nec etiam immutabilitas, cum in hoc quod dicitur qui erit, significatur a non esse in esse vel saltem ab esse presenti vel preterito in futurum. Nec etiam necessitas essendi hic ostenditur, cum illa que erunt nondum sunt, ut patet per auctoritates sanctorum allegatas. Unde valde mirandum videtur de postillatore, qui in hoc loco veritatem Hebraicam allegat modo predicto, et tamen ex hoc quod dicit ‘Ero qui ero’ intendit concludere eternitatem et immutabilitatem Dei et huiusmodi, quod est manifeste contra rationem, et etiam contra mentem sanctorum, qui ista non concluserunt, nisi ex verbo substantivo presentis temporis, non autem futuri ut dictum est. unde locus iste secundum Hebraice littere veritatem aliter videtur exponendus.
prol.|
Ad quod sciendum quod in verbis predictis scilicet cum dominus dixit ad Moysen, Ero qui ero, etc. non respondit dominus Moysi aliquod nomen divinum de novo, sed potius ostendit ei, quod non erat interrogatio sua necessaria de hoc. Cuius ratio est. nam sufficiebat filiis Israel et etiam ipsi Moysi, quod Deus patrum suorum scilicet Abraham, Isaac, et Iacob, quem ipsi per fidem cognoscebant esse unum Deum volebat esse cum eis ad educendum eos de servitute, sive hoc fieret per miracula potentia sive aliter. et hoc est quod dicit. Ero qui ero. et est sensus, Ero cum eis, qui ero tecum, statim enim sup. dixerat Moysi. Ego ero tecum, etc. ac si diceret. Ego dixi tibi, quod ero tecum in hac liberatione. similiter dico, {506} quod ero cum eis. Et quia utrum erat super eodem facto, idcirco tantum semel concludit. Qui erit misit me ad vos. quasi dicat Non debetis vos curare quomodo, sed sufficiat vobis quod ero vobiscum scilicet cum Moyse et cum populo ad implendum predicta, in quo Deus satisfaciebat Moysi etiam de secundo motivo sue interrogationis, scilicet quod ad immolandum Deo sufficiebat populo immolare vero Deo, quem patres coluerunt, qui etiam Deus redimebat eos a servitute Egyptica, etiam si aliquod nomen divinum eis non innotesceret, quia hoc quod est esse Deum Abraham, Isaac, et Iacob, qui educeret populum Israel de Egypto, non est communicabile alicui creature. Et nota quod antiqui Hebreorum non exponebant hoc quod dicitur. Ero qui ero, de aliquo nomine divino, sed dicunt quod Deus in responsione offerebat se populo seu promittebat eis, quod esset cum eis in hac tribulatione Egyptiaca, et in alia quando contigisset. Et notandum quod hec dictio, ehieh
[hébreu] praem. Ed1603
que in hoc loco ponitur, quod significat ero, ut dictum est, numquam in tota Sacra Scripturaponitur pro nomine divino, unde si nomen divinum esset, rationabile esset, ut alicubi Deus hoc nomine nominaretur. Sequi. In littera septimo, Dixitque iterum Deus ad Moysen, hec dices filiis Israel, Dominus Deus patrum vestrorum, etc. misit me ad vos. Hoc nomen mihi est in eternum, et hoc memoriale meum in generatione et generationem, etc. Hec in littera. Super quibus verbis, licet non modice attentionis sunt, nihil videtur scripsisse postillator, nisi quod ubi dicitur. Dixitque iterum Deus ad Moysen, ly iterum exponit ut referatur ad interrogationes ac si dicat, si querant secundo de nomine mittentis te. respondebis, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, etc. que quidem expositio manifeste deviat a veritate littere et historie. Primum patet, quia eum dicit. Dixitque iterum Deus ad Moysen, manifeste habetur : quod ly iterum determinat id quod dicitur. Dixitque Deus. et est sensus quod Deus non solum semel dedit Moysi responsionem dicens, qui est seu qui erit misit me ad vos, sed etiam dedit sibi iterum aliam responsionem, scilicet Dominus Deus patrum vestrorum, etc. quod sonat plane illud quod dicitur : Dixitque iterum. Secundum patet, quia ut historia testatur, nec Moyses nec filii Israel secundo quesierunt de nomine mittentis, et sic Moyses non debuisset sibi nomen a Deo revelatum propalasse populo, cum Deus conditionaliter iussisset Moysi si querant, secundum scilicet de nomine mittentis, respondebis secundum expositionem postillatoris. unde aliter videtur dicendum, scilicet et cum Deus in prima responsione, scilicet cum dicitur. Ero qui ero. non revela verat Moysi aliquod nomen divinum de novo, sed potius ei ostenderet, quod non erat sibi necessarium hoc petere, ut dictum est, modo quasi ex super abundanti voluit notificare nomen divinum in quo Moss certificaretur de predictis de quibus certificari volebat. et de hoc dicit : Dixitque iterum Deus ad Moysen. quasi dicat licet prima responsio suffecisset, gratiose tamen volo tibi dare iteratam responsionem, per quam nomen novum mihi proprium notifices filiis Israel. unde dicit : Dixitque iterum dominus ad Moysen. Circa quod nomen Moysi in hoc loco noviter revelatum plura occurrunt consideranda ad sensum litteralem pertinentia specialiter 12. Primum scilicet quomodo nomen divinum hic revelatum Moysi scribitur in Hebraica littera, et qualiter ab Hebreis pronuntiatur, et quomodo in aliis linguis transferatur. Secundum scilicet an predictum nomen scilicet tetragrammaton significet verum Deum. Tertium scilicet an predictum nomen sit proprium vel appellativum. Quartum scilicet an predictum nomen sit maxime proprium nomen Dei. Quintum scilicet an hoc nomen significet naturaliter vel ad placitum seu ex institutione. Sextum an sit aliqua ratio querenda de huiusmodi institutione. Septimum an Deo secundum significationem huius nominis principaliter pertineat miracula facere. Octavum an Deo secundum significationem huius nominis proprie pertineat immolari seu sacrificari. Nonum an sub predicto nomine proprie pertinebat populum sub lege a Deo data cultui divino applicari. Decimum scilicet an hoc nomen habeat specialem efficaciam inter alia nomina divina. Undecimum scilicet de solennitate huius nominis apud Hebreos. Duodecimum scilicet quomodo sunt intelligenda hec verba scilicet Hoc nomen mihi est in eternum, et hoc memoriale meum in generatione et generationem. Circa primum dicendum quod ubi in translatione nostra dicitur in hoc loco : Dominus Deus patrum vestrorum, etc. Hebraica littera est unum nomen ex quatuor litteris compositum, quod communiter dicunt nomen Dei tetragrammaton a tetra, quod est quatuor, et gramma quod est littera id est nomen quatuor litterarum : que quidem littere in Hebraico sunt iste prima
[hébreu] praem. Ed1603
, scilicet id est secunda. h. tertia. u. quarta. h. et sic hoc nomen scribitur apud eos sic, scilicet ih. uh. Istud autem nomen sic scriptum cum predictis quatuor litteris numquam pronunciatur ab Hebreis comiter prout in littera iacet, proferri tamen potest Iehovah, unde et Iovem dixere pagani, sed loco illius ubicumque in Sacra Scripturaponitur proferunt legentes adonai, quod est aliud nomen divinum compositum ex quatuor litteris, quarum prima est a., secunda d., tertia enim quarta id est et sic hoc nomen scribitur apud eos sic scilicet que
[hébreu] praem. Ed1603
quidem quatuor littere sic in hebreo syllabizantur, quod propria nominis ex eis compositi pronuntiatio est Adonai, quod quidem nomen adonai signat plane dominum cum additione mei vel nostri vel nostrum. Primum autem nomen scilicet tetragrammatonnon est transferibilem {507} in aliud nomen seu etiam plane exponibile sicut Adonai et alia nomina divina : et ideo translatores tam Chaldei quam Latini et etiam Arabici posuerunt loco illius dominum : que est quasi translatio secundi nominis predicti scilicet Adonai, non tamen est translatio primi nominis tetragrammaton supradicti. Circa secundum scilicet an predictum nomen divinum scilicet tetragrammaton significet verum Deum : dicendum quod sic hoc enim testatur Deus dicens Moysi in hoc loco de hoc nomine Hoc nomen mihi est in eternum. et Is. 42 b. Ego dominus, et hoc est nomen meum, in quo loco ubi dicitur dominus ponitur in hebreo nomen predictum, et sic in pluribus aliis locis Circa tertium scilicet an nomen predictum sit proprium vel appellativum ? dicendum quod est proprium quod patet ex hoc, nam huic nomini competunt omnes proprietates propriorum nominum, quarum una que principalis est et communis in omnibus linguis est, non habere pluralem numerum. Cuius ratio est : nam nomen proprium significat substantiam non cum qualitate communi sed propria ut grammatici dicunt, unde ex predicti nominis natura non invenitur plurale in lingua Hebraica, sicut reperitur de aliis divinis nominibus ut de hoc nomine Deus vel Dominus et huiusmodi et adhuc amplius, quod secundum formam istius nominis in Hebraico scriptam non posset ex eo fingi aliquod plurale : ut sicut verbi gratia de hoc nomine Simon, possumus fingere plurale, ut dicendo Simones pro multis, quorum quilibet appelletur Simon, talem enim fictionem pluralitatis nullo modo patitur predictum nomen secundum formam, in qua forma ponitur in lingua Hebraica, ut patet in ea eruditis. Sunt autem alie proprietates nominum propriorum in lingua Hebraica, que non faciliter in lingua nostra exponerentur, que quidem proprietates omnes adaptantur predicto nomini scilicet tetragrammaton, prout Rabbi
Abenhazarat (qui maximus fuit grammaticus inter Hebreos) in hoc loco plene exponit, unde manifestum est hoc nomen esse proprium.
prol.|
Circa quartum scilicet an predictum nomen sit maxime proprium nomen Dei ? dicendum quod sic : na inter omnia nomina, que in Sacra Scripturade Deo dicuntur, communiter tenetur quod hoc nomen qui est, est maxime proprium nomen Dei, prout sanctus Thom. 1Par. q. et art. allegatis deducit, que quidem opinio licet (ut dictum fuit) fundetur in translatione nostra que habet. Qui est misit me ad vos ? que quidem translatio deviat manifeste a veritate Hebraica ut supra ostensum est, tamen supposito propter reverentiam sanctorum, quod hoc nomen qui est, sit proprium nomen Dei, adhuc ulterius videtur manifeste dicendum quod nomen tetragrammaton, est magis proprium quam hoc nomen, qui est. Ad quod sciendum quod nomen tetragrammaton, licet non sit in aliquo alio nomine seu per aliud nomen transferribile seu proprie exponibile ut dictum est, ex litteris tamen ex quibus componitur, potest intelligi tam esse, quam essentia : nihil aliud connotando nec limitando, quod maxime competit essentie seu esse divino. Forma etiam in qua ponitur secundum grammaticam Hebraicam considerata, nec est proprie concreta nec abstracta, nec aliquod tempus in sui significatione includit, cum sit proprie proprium nomen : unde omnes rationes ex quibus sancti doctores dicunt quod hoc nomen qui est, maxime est proprium nomen Dei, prout in q. et ar. allegatis habetur : per amplius competunt huic nomini tetragrammaton quam huic nomini, qui est, quod sic patet : nam una ratio sumitur ex hoc, quod qui est, non significat formam aliquam, sed ipsum esse, et dicitur esse maxime proprium nomen Dei, cuius solius esse est sua essentia, que quidem ratio magis competit nomini tetragrammaton quod significat tam esse quam essentiam, nihil aliud connotando seu limitando ut dictum est, quam huic nomini qui est, quod solum significat ipsum esse, non exprimens aliquam essentiam que sit eadem cum sui esse. Manifestum est enimquod de quolibet en te (etiam si non sit idem cum sua essentia) est verum dicere, quod est : unde dicendo qui est, vel quod est, de aliquo ente non intelligitur quod sua essentia sit suum esse. Alia vero ratio, que assignatur ad hoc, quod hoc nomen qui est, est maxime proprium Dei, est talis, scilicet quod quanto aliqua nomina sunt minus determinata et magis communia et absoluta, tanto magis dicuntur de Deo, ex quo concluditur quod hoc nomen qui est, quod se habet indeterminate ad omnes modos essendi nominat ipsum pelagus substantie infinitum dictum a Damasceno, que quidem ratio concludit, quod hoc nomen tetragrammaton est magis proprium quam hoc nomen, qui est, minus enim determinate et communius absolutius est nomen significans essentians seu rem subsistentem absolute et abstracte a quacumque concretione seu limitatione, quod magis pertinet ad nomen tetragrammaton, quod ut dictum est significat esse seu essentiam, non concretive nec abstractive, nec cum tempore, quam hoc nomen qui est, quod non solum significat cum tempore, quia est verbum presentis temporis, sed etiam concretive, nam hoc verbum est, in sua significatione includit est ens, sicut alia verba in sua significatione includunt sua participia. Constat autem quod ens significat concretive, et per consequens intelligitur cum compositione, quod non competit Deo . Alia autem ratio sumitur ex consignificatione sic, nam hoc nomen qui est, significat esse in presenti, quod maxime competit Deo, cuius esse non novit preteritum nec futurum, que quidem ratio manifeste concludit, quod non solum nomen tetragrammaton, sed etiam hoc nomen Deus magis proprie {508} dicitur de Deo quam hoc nomen qui est. nam sicut eternitati non competit preteritum nec futurum, ita nec nunc temporis, quod est medium inter preteritum et futurum. Constat autem quod per hoc verbum est, communiter intelligunt loquentes nunc temporis seu tempus propinquum tempori presenti, preteritum distinguens a futuro. quorum neutrum competit Deo, ut est manifestum. nomen autem tetragrammaton nihil significat cum tempore, sed solum esse seu essentiam abstractam a quacumque temporis significatione. Si consideretur etiam nomen predictum quantum ad illud a quo imponitur, manifestum est, quod est magis proprium nomen Dei, quam hoc nomen qui est, nec hoc nomen Deus impositum est ei ab ipso esse, non prout esse in creaturis seu per creaturas cognoscitur, sed prout est in mente divina, prout declarabitur in articulo sequenti. Similiter est magis proprium quantum ad modum significandi : non enim habet modum significandi prout creaturis competit. talis enim modus significandi in nominibus semper est concretivus vel abstractivus, quod non competit huic nomini, ut iam dictum est. Significat enim hoc nomen qui est, complexe, ut patet, nomen autem tetragrammaton incomplexe omnino. Si autem consideretur hoc nomen, quantum ad hoc quo imponitur ad significandum, manifestum est, quod nomen tetragrammaton est magis proprium quam nomen Deus vel nomen qui est, impositum enim est ad significandum ipsam de substantiam alteri incommunicabilem, et ut sic liceat loqui singularem, ut in 1. par que v. allegate. art. 11. In responsione ad primum arg. Ex quo patet, quod hoc nomen est omnibus modis incommunicabile alicui creature, quia significat quasi ut singulare seu individuum. Nullum autem nomen significans individualiter est communicabile multis nisi metaphorice tantum, licet autem in aliquibus locis scripture dicatur hoc nomen aliquibus creaturis communicari, ut infra 17.d. de altari edificato a Moyse dicitur. Vocavit nomen eius : Dominus exultatio mea, ubi ponitur hoc nomen hoc tamen est aliter intelligendum, ut in suis locis exponetur. Circa quintum scilicet an hoc nomen significet ad placitum, seu ex institutione seu naturaliter, dicendum quod hoc nomen sicut et cetera nomina vocalia ex institutione significat, non autem naturaliter. Differenter tamen, quia cetera nomina communiter et ut in plurimum ex institutione humana significant, hoc nomen vero ex institutione divina tantum. Si enim ex institutione humana significaret, notum esset hoc nomen saltem illis qui noverant linguam Hebraicam, cuius oppositum patet ex hoc quod Moysi querenti de nomine Dei tanquam ipsum nomen ignoranti Deus dixit. Dic filiis Israel. Et sequitur : hoc est nomen meum. Ex quo patet, quod nec Moyses, nec ipsi filii Israel hoc nomen noverant ante huiusmodi revelationem : hoc etiam patet. Infra 6. capitulo ubi dicitur. Nomen meum Adonai non indicavi eis, ut ibidem ostenditur. Dico autem, quod cetera nomina, ut communiter et in plurimum ex institutione humana significant, propter hoc quod quedam pauca nomina leguntur a Deo esse instituta ad significandum : sicut supra Gn. 1. Vocavit Deus lucem diem, et ibidem. Vocavit Deus firmamentum celum. et huiusmodi, et sic de aliquibus singularibus paucis in primordio reum contentis : que quidem vocationes seu institutiones conformes sunt, conceptionibus humanis, que de his rebus habentur, ut patet consideranti. De hoc vero nomine divino aliter est sentiendum scilicet quod excedit omnem conceptum humanum. Ad cuius evidentiam attendendum est, quod sicut apud nos voces significantes res sunt signa earum, que sint in anima passionum note, ut in 1. Periher. que quidem passiones anime res significant naturaliter, cum sint eedem apud omnes, voces tamen que sunt earum signa non naturaliter sed ad placitum significant, unde sunt diversa apud diversos. Sic suo modo considerare possumus apud Deum duplex nomen proprium. unum scilicet mentale significans naturaliter Deum, et hoc modo filius dicitur nomen patris, unde super illud Esa, 30.f. Ecce nomen Domini veniet de longinquo. Glos. nomen domi id est filius qui est nomen patris. Cuius ratio est, nam secundum sanctum Thomam in scriptis supra primum, di. 22. ar. 1. Deus qui seipsum comprehendit, ipse solus se ipsum nominat perfecte (ut ita dicam) verbum cequale sibi generando hec ille.
prol.|
Aliud vero nomen proprium divinum significans ad placitum, scilicet ex institutione divina Dei substantiam incommunicabiliter et adequate est nomen predictum, de quo agitur. Quod autem hoc nomen significet Dei substantiam incommunicabiliter, patet ex predictis : quod autem adequate patet ex hoc nam secundum sanctum Thomam ubi supra, cum voces sint signa intellectuum secundum Philosophum, idem iudicium est de cognitione rei et nominatione eius, unde sicut Deum imperfecte cognoscimus, ita et imperfecte nominamus, et quasi balbutiendo, ut dicit Greg. Ex quo sequitur, quod cum Deus perfecte se cognoscit, et ipse solus perfecte se nominat mentaliter, ut dictum est, sic et ipse solus perfecte seipsum nominat per voces ab eo institutas, que sunt signa sui intellectus ad placitum instituta unde de hoc nomine tetragrammaton sic a Deo instituto verius dicitur quod nominat pelagus substantie infinitum a Damascenodictum, nam cum cetera nomina divina determinant seu significant quodammodo modum essendi divinum, prout cognitio nostra que finita est, et a cognitione creaturarum accepta attingit : hoc tamen nomen nullum modum essendi divinum{509} determinat, nisi prout est in mente divina hoc nomen instituente : et ad hoc tendit illud Rabbi Moysis de directione perplexorum, quod allegatur a postilla. Infra 6. capitulo Constat autem quod illud esse absolute consideratum est infinitum simpliciter, et sic pelagus substantie infinite dicendum. Nec mirandum si aliqua dictio vel nomen finitum proprie significat substantiam infinitam, quia inter voces ad placitum significantes et res per eas significatas, non est proportio assignanda secundum naturam, sed solum ad placitum. Hec enim dictio mundus, que est quedam brevis dictio, significat totum universum : et hoc nomen infinitum, licet sit finitum secundum vocem, significat tamen infinitum secundum rem.
prol.|
Circa sextum, scilicet an aliqua ratio sit querendo de huiusmodi institutione ? Dicendum quod cum hoc nomen sit ad placitum divinum institutum, ut dictum est, non est ad hoc querenda ratio quasi naturalis vel necessaria, cum etiam multa nomina ab hominibus ad significandum instituta, ut puta primitiva, que a nullo alio nomine derivantur, non habent rationem sue institutionis, nisi secundum beneplacitum instituentium : et a fortiori de beneplacito divino, quod est maxime liberum non est causa querenda : nihilominus tamen quedam rationes possunt assignari pertinentes ad congruentiam huius significationis, sicut contingit in sacramentis, que licet ex voluntate divina habeant efficaciam non ex natura rerum : tamen sunt alique rationes, quibus consideratur aliqua congruentia inter sacramenta et res, quas significant seu efficiunt : ut puta cum per ablutionem exteriorem, que fit in baptismo, congrue significatur ablutio interior scilicet quam significat seu efficit. Que quidem rationes in hoc nomine a diversis diverse assignantur, et specialiter inter expositores Hebreorum est in hoc magna diversitas. Quidam enim eorum assignant rationes ex natura litterarum in hoc nomine contentarum, que quidem littere omnes sunt vocales. Littere autem vocales sunt magis abstracte a materia, quam cetere, et ideo aptiores ad significandum divinam substantiam, que magis abstracta est a quecumque conditione materiali Alii vero huiusmodi rationem assignant ex parte numerorum per has litteras significatorum, Unicuique enim littere assignatur certus numerus secundum Hebreos. numeri autem appropriati istis litteris, habent perfectiones singulares inter alios. Sed hoc non videtur convenienter dictum, quia littere non significant numeros, nisi ex institutione humana, quod hic non habet locum. Quidam vero eorum dicunt quod ratio institutionis huius nominis est ineffabilis : et penitus in comprehensibilis ab hominibus, et hoc videtur satis rationabiliter dictum, quia prout dictum est, hoc nomen significat divinam substantiam, prout in divina mente, quod est incomprehensibile ab intellectu creato. nihilominus tamen rationes assignate supra in articulo quarto videntur congruere, prout fragilitati nostre Intellectus videtur competere.
prol.|
Circa septimum scilicet an Deo secundum significationem huius nominis proprie pertineat miracula facere ? dicendum quod licet ad Deum, prout est omnipotens, pertineat miracula facere, ex hoc enim dicitur omnipotens, quia potest omnia possibilia absolute. et sic eius potentia extendit se ad omne id quod habet vel potest habere rationem entis, cui nihil opponitur, nisi quod implicat in se esse et non esse simul, quia tamen ratio divine omnipotentie fundatur in esse divino, secundum quod est infinitum non limitatum ad aliquem modum entis : sed prehabens in se totius esse perfectionem, prout supra dicit in prima par. q. 25. ar. 3. In corpore quest. Constat autem ex supradictis, quod nomen tetragrammaton significat substantiam divinam, prout est pelagus substantie infinite, sequitur quod ad Deum pertinet omnipotentia, et per consequens facere miracula, prout consideratur signari per dictum nomen.
prol.|
Circa octavum scilicet an Deo, secundum significationem huius nominis proprie pertineat immolari seu sacrificari ? Dicendum quod sic : nam sacrificia seu immolationes communiter fiunt Deo pro expiatione seu mundatione a peccatis, iuxta illud. 1Rg. tertio capitulo Non expietur iniquitas domus eius victimis, et muneribus, sed cum omnipotentia divina parcendo maxime et miserando manifestetur. per hoc enim ostenditur Deum habere summam potentiam quod libere peccata dimittit. Eius enim qui superiori legi astringitur, non est libere peccata condonare, prout in questione et art. supradictis. unde eadem ratione dicendum est, quod sacrificari et immolari soli Deo pertinet, prout consideratur predicti nominis significatio et inde est, quod in Levitico, ubi de omnibus speciebus sacrificiorum singulariter agitur, numquam aliud nomen imponitur, nisi solum nomen predictum, similiter et 3Rg. 18.d. ubi agitur de Helia contra idololatras dicitur. Si dominus est Deus, sequimini eum. ubi ex parte Helie super predictum nomen nominatur, et sic de similibus.
prol.|
Circa nonum scilicet an sub predicto nomine proprie pertinebat ad populum sub lege a Deo data cultui divino applicari ? dicendum quod sic. Cuius talis ratio assignatur a quibusdam expositoribus Hebreorum : nam divine promissiones in lege contente omnes sunt miraculose, scilicet supra facultatem natura facte scilicet quod pluvie temporanee descendant populo existente iusto, et detineantur populo peccante, ut patet Dt. 11.b. et in locis quam plurimis veletis testamenti. Constat enim quod huiusmodi bona {510} temporalia et mala, secundum cursum communem nature similiter se habent ad bonos et malos, secundum illud Eccl. 9.a. Universa eque eveniunt iusto et impio, immolanti victimas, et sacrificia contemnenti. unde quod talia sequantur bonitatem vel malitiam populi, hoc non est ex cursu communi nature, sed ex supernaturali potestate divina. Ex quo sequuntur, quod lex divina debuit proprie dari sub illo nomine, secundum quod ad Deum pertinet miracula facere, et inde est, quod in principio decalogi hoc nomen fuit expressum cum additione eductionis de Egypto, in qua miracula divina fuerunt potissime manifestata, et hoc cum dicitur. Inf. Ex. 20.a. Ego dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Egypti, etc. ubi enim dicit dominus, ponitur predictum nomen : Similiter per totum decalogum in quo principalia legis traduntur, hoc nomen exprimitur, non autem in creatione mundi, in operibus enim sex dierum numquam hoc nomen reperitur, sed solum Deus, licet enim creatio a solo Deo fuerit, tamen in creatione secundum Augustinum ordo nature principaliter sequitur :
prol.|
Circa decimum, scilicet an hoc nomen habeat specialem efficaciam inter alia divina nomina ? dicendum quod licet divina invocatio efficax sit cum suis debitis circunstantiis, que in oratione efficaci requiruntur, iuxta illud Ps. 164.d. Prope est dominus omnibus invocantibus eum in veritate. De isto tamen nomine legitur in speciali. Nm. 6.d. Ponant nomen meum super filios Israel, ego autem benedicam eis. Ex quo patet, quod ad hoc quod benedictio sacerdotalis in veteri lege contentam efficaciam haberet, requirebatur impositio predicti nominis super populum, quod ibidem ter exprimitur. Unde secundum Hebreos, et est satis consonum littere, ad efficaciam benedictionis spiritualis ibidem contente expressio predicti nominis requirebatur dicitur enimibi : Die Aaron et filiis suis, Sic benedicetis filiis Israel, dicite eis Benedicat te dominus.
prol.|
Circa undecimum, scilicet de solennitate huius nominis apud Hebreos. dicendum quod hoc nomen scilicet tetragrammaton nulli erat licitum pronunciare, nisi solum sacerdotibus cum benedicebant solenniter populum in templo, ut infra Nm. 6.d. Sed loco illius ubicumque ponitur, proferebant legentes hoc nomen Adonai, ut dictum est supra in 1. artic. quod est nomen significans maiestatem seu summum dominium et potestatem. Que quidem mutatio videtur rationabiliter fieri propter duo. Primum, ut predictum nomen a Deo institutum in maiori reverentia haberetur. Secundum, quia veritas predicti nominis scilicet tetragrammaton non est nobis cognoscibilis, nisi per summam potestatem divinam in effectibus suis relucentem, quod significatur per hoc nomen Adonai, ut dictum est. Et ideo valde rationabiliter se habuit beatus Hierony. In sua translatione circa hoc. nam ubicumque invenit predictum nomen, loco illius posuit hoc nomen dominus, quod est translatio huius nominis Adonai, non autem tetragrammaton . Additus autem in loco huic nomini, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, eo quod hec revelatio facta Moysi, ad impletionem promissorum predictis patribus factorum fuerat ordinata.
prol.|
Circa duodecimum, scilicet quomodo intelligenda sunt hec verba, scilicet hoc nomen mihi est in eternum, et hoc memoriale meum in generatione et generationem ? Dicendum quod licet hec verba pretermittantur in postilla quasi sint unius et eiusdem replicativa : ulterius tamen videtur dicendum quod referantur ad predicta duo nomina quorum unum est, quod scribitur scilicet tetragrammatonsupradictum, quod est proprium nomen Dei, ut dictum est. Et de hoc nomine, scilicet tetragrammaton dicit, hoc nomen est mihi in eternum. quia antequam essent creature, hoc nomen pertinebat Deo secundum suam essentiam absque aliqua relatione ad creaturas, prout expositum est. Secundum vero nomen est, non quod scribitur, sed quod legitur scilicet Adonai, de quo intelligendum est quod dicitur. Et hoc est memoriale meum in generatione, et generationem. Ad innuendum quod primum nomen non erat communiter memoriale cum labiis, sed nomen secundum scilicet Adonai. nomina enim que preferuntur, dicuntur memorialia, iuxta illud Ps. 15.b. Nec memor ero nominum eorum per labia mea, et quia hoc nomen, scilicet secundum implicat habitudinem scilicet ad effectus, ideo non dicitur esse nomen Dei eternum, sed in generatione et generationem, quod denotat successionem creaturarum, quarum respectu dicitur Adonai, ut dictum est possunt etiam predicta verba aliter exponi.
prol.|
Ad quod sciendum quod predictum nomen tetragrammaton est conforme huic nomini Iesus, in quo etiam sunt quatuor littere, quarum prima et tertia sunt eedem cum prima, et tertia alterius nominis scilicet et 5. Secunda vero et quarta sunt etiam consimiles in scribendo, quia utrobique scribuntur cum h, sed in legendo est differentia, quia in primo nomine, cum aspiratione leguntur. In secundo vero nomine loco aspirationis utriusque legitur scilicet quod potest esse duplici causa. Una est, quod Latini non ita proferunt aspirationes nec litteras gutturales sicut Hebrei. Alia causa est quia cum primum nomen ex litteris significantibus esse seu essentiam componitur, ut dictum est, que quidem littere in Latino non significant essentiam, idcirco loco utriusque posite fuerant due littere, scilicet que quidem littera, s, dicit in proferendo esse, et ut sic redit in eamdem sententiam, unde de hoc nomine dato ipsi Christo proprie {511} potest intelligi illud ad Phil. 2.b. Dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Nam istud solum nomen divinum inter cetera nomina divina est incommunicabile omnibus modis, ut dictum est, et ideo proprie dicitur super omne nomen. Fuit autem hoc nomen datum Christo inquantum est verus Deus, fuit etiam huic nomini Iesus additum in hebreo littera ayn que est maxime gutturalis, et ideo non profertur a Latinis, quod quidem nomen proprium divinum cum interpositione huius littere superaddite significat salvationem, ut sic non solum Deus sed etiam salvator nominetur. unde Mt. 1.d. Angelus dixit ad Ioseph. Et vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum, etc. Et quia illud nomen proprium, divinum scilicet primum absconditum erat. eo quod non legebatur a populo ut dictum est, propter populi imperfectionem, nomen vero secundum, scilicet Iesus, quod est primi nominis memoriale, propalandum erat omnibus tempore Christi, sicut et ipse Deus, qui in se invisibilis est, per incarnationem erat visibiliter cognoscendus, ideo ille evangelicus propheta Is. loquens de adventu Christi 52.b. dicit. Propterea cognoscet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar in die illa, ecce adsum. Cuius sensus est, scilicet propter hoc populus meus cognoscet nomen divinum antea sibi absconditum, et hoc in die illa, scilicet tempore Christi, Cuius rationem reddit dicens, quia ipse Deus, qui loquebatur prius in prophetis, de quo dicit : quia ego que loquebar, principaliter, presentialiter, ac visibiliter assisteret, de quo dicit, ecce adsum. Et quia notitia utriusque nominis predicti erat maxime desiderabilis iustis adventum Christi expectantibus, ideo in persona talium ipse Is. 26.b. dicit : Domine sustinuimus te, nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio anime. quasi dicat desideramus notitiam, non solum nominis tui, scilicet primi nobis aliqualiter ignoti, sed etiam memorialis tui, scilicet memoriale primi nominis, quod est nomen Iesus, ut dictum est, quod quidem desiderium Christus adimplens dicit, Ioann. 17.a. Pater manifestavi nomen tuum. Et quia ad predicti nominis veram notitiam, presertim quo ad mysteria In eo inclusa, populus rudis non erat capax idcirco cum dixisset : Hoc nomen mihi est in eternum, statim subdit : Vade congrega seniores Israel, et dices ad eos, Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, etc. hoc est dicere, licet toti populo hoc nomen sit intimandum, tamen in speciali hoc habes annuntiare senioribus, qui de hoc melius possunt erudiri, unde et de istis senioribus dicit In eodem contextu paucis interpositis : Et audient vocem tuam, quod intelligendum est non solum per obedientiam, sed etiam intelligendo. iuxta illud Lc. 8.a. Qui habet aures audiendi, audiat. Consequenter dicit. Dominus deus apparuit mihi, ut in hoc ostenderetur altitudo gradus prophetie ipsius Moysi. Altior enim gradus prophetie est, si ille qui loquitur videatur in specie Dei representativa, secundum illud Is. 6.a. Vidi Dominum sedentem, etc. quam si videatur in specie angeli vel hominis, ut in Secunde secunde questione 18 articulo 3 in corpore articulia. Cetera autem exponantur sicut in postilla.
a ST2-2 q18 a3.
Numérotation du verset
Ex. 3,replica
prol.|
Replica correctorii contra Burgensem delirantem. In capitulo 3., Burgensis postillatorem redarguit de brevi littere expeditione, promittens multa addere, et implet totum unum quinternum, sed quam utilia, et vera, et ad expositionem littere necessaria patebit infra. Primo enim contra postillatorem dicentem angelum fuisse locutum in persona Dei, ideo aliquando angelus, aliquando Deus est nominatus, invehitur preter rationem, dicens Deum in propria persona fuisse locutum non per angelum. Hoc autem est contra beatum Gregorium et Glossam interlinearem sumptam a beato Gregorio dicentem Angelus qui Moysi describitur apparuisse, modo Dominus modo angelus memoratur, Angelus, quia exterius loquendo servit, Dominus, quia interius presidens loquendi efficaciam tribuit, Cum enim loquens ab interiori cogitur et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus nuncupatur. Sed et datio legis fiebat per angelos in manu mediatores, ut dicit Apostolus ad Gal. 3. ubi littera videtur clarius loqui quam in proposito, et sententia beati Aug. In diversis locis est, quod numquam locutus sit sensibiliter creaturis, nisi in subiecta creatura unde patet quam utile sit Burgensis ista movisse.
prol.|
Item secundum quod movet Burgensis in hoc e. est quod miratur, quare Moyses videns angelum et audiens dominum non legitur adorasse. Et respondet sue admirationi, quod Moyses aDeohumilis fuit, quod estimavit se ad adorandum indignum, et ponit exemplum de publicano, sed videtur delyramentum, dicere tantam humilitatem alicuius esse ut se reputet in dignum activa adoratione. Non enim videtur humilitas sed fatuitas, quod quis non sit dignus bene facere, saltem optimo genere virtutis, que est et θεσσεβεία Cuiusmodi est Dei adoratio. Humilitas enim promovet orationem, non distrahit nec impedit, quia oratio humiliantis se nubes penetrabit. Eccl. 35. Est enim Dei adoratio omnibus communis et necessaria, iuxta illud Mt. 4.b. Ecclesiastici 35b. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, cui humilitas impedimentum prestare non potest. Philosophi enim virtutum posuerunt connexionem, et hic Burgensis separat humilitatem a pietate, que ad omnia valet ut dicitur {512} 1Tm. 4 capitulo. Nec valet exemplum de publicano quem et evangelium Luce 18.b.c et Aug. non obstante humilitate ostendunt adorasse et dixisse : Deus propitius esto, etc. Eius enim humilitas solum ad hoc tendebat, quod reputabat se indignum levare oculos, in celum cum hoc tamen stat adoratio percutiendo pectus suum, Ita et Moyses in proposito, et si ex humilitate absconderit faciem suam, non minus adoravit et corporaliter et mentaliter ut idem Burgensis dixit post predictum delyramentum melius recollectus.
b Sir. 35.
c Lc. 18.
prol.|
Item tertium quod movet Burgensis in hoc est de signo dato Moysi, quod cum postillator dupliciter exposuisset, Burgensis utramque expositionem reprobat et propriam ponit. Primo igitur respondendum est suis obiectionibus, secundo sua expositio pertractanda. Improbat autem primam expositionem ex duobus primo, quia Moyses non petebat signum, scilicet secundo, quia Moyses fuisset modice fidei, si signum petivisset. Pro solutione utriusque notandum, quod Deus signum dedit sepe non petentibus, imo aliquando petere nolenti, sicut patet de Achas Esa, 7.b. Et in hora nativitatis Christi pastoribus signum non petentibus dixit angelus. Et hoc erit vobis signum. Lc. 2.b. Moysi igitur non petenti nec dubitanti, sed in sufficientiam suam recognoscenti datur signum pro sui confortatione. Improbat etiam secundam expositionem ex duobus. Primo, quod immolatio super montem illum non potuit esse signum eductionis populi, que tempore illius immolationis fuit preterita, quoniam frustra poneretur tale signum. Secundo quia non potuit Moysi esse signum future introductionis in terram promissam quia ipse eam non intravit. ResponDeoad primum, quod argumentum fundatur super falsa imaginatione, scilicet quod signum semper debeat precedere signatum, quod falsum est, ut patet super illo Is. 7.b. Infr. Pete tibi signum, etc. Etiam potest dici, prout catholici expositores, quod immolatio super montem fuit duplicis effectus, duplex signum. Fuit etiam signum rememorativum exitus de Egypto, et prognosticum ingressus ad terram promissionis, ut sit sensus : Hoc habebis signum, etc. quod sicut per immolationem erunt rememorando grati de exitu, ita per fidem erunt certi prognostice de ingressu, Hunc sensu iuvat quod dicitur inf. b. 13. Erit quasi signum in manu tua, et quasi quid appensum ante oculos tuos, eo quod eduxit te dominus in manu forti, etc. ubi manifeste patet signum rememorativum, etsi non sit prognosticum. Sed quod secundo obiicit Burgensis quod non fuit Moysi signum, quia non introduxit populum. Responsio quod illa immolatio fuit Moysi signum rememorativum solum sed populo utroque modo ; Etiam fuit Moysi signum prognosticum non ad introducendum, sed ad disponendum et regendum populi ingressum, ut patet in Deuteronomio.
prol.|
Quoad articulum principalem secundum videri potest quantum valeat expositio Burgensis quia ponit duo, Primum quod Moyses erat modice reputationis, eo quod pascebat gregem. Secundum quod hoc fuit signum de quo sermo quod per eum qui modicus fuit Deus voluit magna facere, et non per potentes, ut alteri non imponeretur nisi soli Deo, non homini. Sed primum dictum videtur falsum quia Moyses fuit tam elegans in exordio nativitatis, ut per filiam Pharaonis adoptaretur, ut patet in principio Exodi. Fuit etiam tam fortis et animosus in progressu, ut Egyptium occideret, et tam excellens, ut Ietro unus de potioribus sacerdotibus Madian et fugitivo filiam suam coniugio traderet. Nec probatio Burgensis valet quod quia fuit pastor gregis ideo fuit modice reputationis. Pascere enim gregem in veteri lege non fuit vile officium sed officium patriarcharum, iuxta illud Gn. xlvi. et xlvii. Pastores ovium sumus nos et patres nostri. Nec secundum dictum valet, quia cum opera sunt supra humanam facultatem, cuiusmodi fuit eductio filiorum Israel, nemo sic desipit quin Deo vero vel falso ascribantur, non igitur oportuit fidelibus ob id dare signum, ut Moyses vel populus crederet Deum illorum mirabilium auctorem, qui fecit mirabilia solus.
prol.|
Item quarto movetur Burgensis contra postillatorem exponentem nostram translationem que dicit, Sum qui sum. et Hebraicam litteram que sonat : Ero qui ero, dicens utramque litteram idem importare, scilicet esse Dei necesse esse eternum et immutabile. et dicit Burgensis illam expositionem esse contra rationem et intentionem sanctorum. Sed in utroque fallitur Burgensis pensando verba postillatoris, vult enim dicere quod per hoc modus essendi ipsius Dei est necessarius, eternus, et immutabilis, quia sine distinctione et differentia, ex parte Dei de Deo vere dicitur verbum preteriti temporis sicut futuri vel presentis, quia omnes differentie temporis eternitati immutabili et indivisibili cexistunt, ideo beatus Hieronymus In sua translatione posuit presens vere, et Hebraica veritas futurum vere, et divinissimus Ioannes exprimere volens eternam et necessariam verbi divini generationem, utitur verbo preterito dicens. In principio erat verbum. Et in Apo. utitur omnibus differentiis temporum dicens, Qui est qui erat, et qui venturus est. Secus est creaturis in mutabilibus, in quibus nihil est nisi presens et de his procedit ratio Burgensis sumpta ex auctoritate beati Hieronymi et Aug. dicentium, que erunt, nondum sunt, qui modus loquendi in Deo locum non habet, imo secundum veram et propriam rationem nec presens tempus de Deo dicitur, ut per hoc possit Dei {513} eternitas persuaderi, nam sicut futurum nondum est, ita presens aliquando non fuit, et cito non erit, que ad divina non pertinent. Ratio igitur postillatoris bona est, qua modum essendi Dei dixit eternum et immutabilem, quia indifferenter, omne tempus de Deo dicitur, est fuit, et erit non ratione propria sed ratione qua cexistunt eternitati, vertus eternitas immutabilis fluxui temporis et omnibus eius differentiis cexistit. Ait enim beatus Aug. per Burgensem allegatus. Esse verissime competit Deo, quia immutabilis est, et illa que sunt mutabilia perfecta non servant esse. Si igitur futurum in Deo distingueretur a presenti, vere mutabilis esset. Ex opposito enim predicati infertur oppositum subiecti, quia Deus est immutabilis, ideo in Deo differt presens nostre translationis, futuro Hebraice veritatis, Eiusdem sententie est beatus Augustinus 11. de et. Dei capitulo 20. dicens, Deus preterita. futura et presentia comprehendit, quamvis preterita iam non sint, futura nondum sunt. Si igitur in Dei scientia ille differentie temporum non distinguuntur, igitur, nec in eius essentia et modis essendi, cum Dei scientia sit eius essentia et econverso. Et nota quod in hoc loco Burgensis recedit a sancto Thoma cuius dicta omnia in suo prologo nisus est deificare.
prol.|
Item in quinto movetur Burgensis contra postillatorem imponens ei cum dicitur : Dixitque iterum dominus, postillator exponit ly iterum de querentibus, sed considerando ea, que premisit postillator, manifestum erit quod ei Burgensis falsum imponit, predixerat enim quod Moyses hic duo fecit, quesivit enim de nomine mittentis expresse, secundo de conditione mittentis tacite, et quod Dominus ad secundum primo responderit secundum Hebraicam translationem, dicens : Ero qui ero secundum nostram translationem, Sum qui sum, per qua ad questionem expresse de nomine querentem non est responsum, quia per illam responsionem nullum nomen Dei significatur, ut etiam ipse Burgensis fatetur contra sanctum Thomam significatur tamen conditio et modus essendi, que est eternitas et immutabilitas prout in precedenti puncto exposita est. Sed ad expressam questionem querentem de nomine respondetur secundo cum dicitur : Dixitque iterum Dominus, ut ly iterum referatur ad secundam responsionem, que respicit questionem expressam, prius factam, non repetitam, ut fingit Burgensis contra postillatorem.
prol.|
Item sexto movetur Burgensis contra posti. quasi diminute se habuerit circa nomen divinum, quod non est modice attentionis. Movet igitur de illo nomine 12. questiones, de quibus magnum facit tractatum, ad expositionem littere modicum facientem, ut patet in earum pertractatione, postillator autem plane expositioni littere intendens, huiusmodi questiones et inquisitores earum ad librum beati Dion. de di. no. et alios remittit, est enim sui propositi non tractatus scribere, sed breviter littere immorari.
prol.|
PRIMA igitur questio Burgensis est, Supposito quod nomen, de quo hic sermo, sit tetragrammaton, queritur quomodo hoc nomen scribatur et pronuntietur ? Et respondendo dicit quod scribitur quatuor litteris, et ideo dicitur tetragrammaton . a. τέτρα quod est quatuor γρᾶμμα littera transeat hoc, quia satis vulgatum, sed ex hoc non habetur litteralis sensus, quia non exponit illud nomen significative, sed tantum materialiter, ut scriptum, et ita hoc nomen Deus scribitur quatuor litteris, et sic potest dici eadem ratione tetragrammaton . Et infra in eadem digressione, dicit hoc nomen tetragrammaton non esse transferibile nec exponibile, Sed manifestum est hoc falsum esse, si uniformiter accipitur sicut hic scilicet materialiter quia Burgensis ipsemet exponit dicens, tetragrammaton dicitur ατέτρα quod est quatuor, et γραμμα littera, est nomen scriptum quatuor litteris, et cum omnes littere Hebraice sint significative, ut dicitur communiter, ipsum nomen secundum omnes partes suas potest exponi, nisi dicat, quod quamvis componentia possint exponi, non tamen compositum, et sic oportet eum concedere compositum dicere tertiam entitatem distinctam a suis partibus, quod quamvis verum sit, est tamen contra suum magistrum scilicet sanctum Thomam.
prol.|
SECUNDA questio est, utrum tetragrammaton significet verum Deum ? et respondetur quod sic. Sed mirum dictum videtur secundum ipsum Burgensem illud nomen scribitur quatuor litteris, que apud Latinos sunt ‘t.h.v.h.’ que nullum sonum humana lingua formabilem faciunt, igitur ab homine proferri non possunt, et si sic homo non potest habere in animo vocis conceptum, quia vox non est formabilis, quid igitur potest apud Burgens. significare, nisi materialiter, ut dixit in prima questione. Nec probat propositum suum per hoc quod allegat ex littera : hoc nomen est mihi in eternum, quia hoc dicitur Deus patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob, ubi loquitur de hoc toto complexo, quod videtur satis exponibile et transferibile.
prol.|
TERTIA questio, an illud nomen sit proprium vel appellativum, et respondetur quod sit proprium, et prima ratio sui dicti et principalis ut dicit, omnibus linguis communis est, quia non habet {514} pluralem numerum, imo ut dicit, non potest fingi pluralis numerus huius nominis, sicut fingimus de nomine Simon Simones. Sed quicquid sit de conclusione, rationes modicum concludunt. Prima enim ratio reducitur contra facientem sic. Non habens pluralem, est nomen proprium non appellativum, sed sol, Deus, etc. est huiusmodi, quod non habet pluralem numerum, igitur, etc. Consequens est falsum, igitur aliqua premissarum, non minor, ergo maior, que est Burgensis Et si quis dixerit per illud quod addit, quod non potest fingi plurale, sicut de ceteris communibus et propriis, hoc videtur frustra dictum, quia possumus fingere tetragrammaton es sicut Simones. Nec ille sunt potissime rationes, quare aliquid est proprium, quas Burgensis adducit. Est enim potissima ratio proprietatis et singularitatis secundum grammaticos univoce plura significare non posse, equivoce autem possunt equivocatione a casu vel consilio, nunc autem Deus ita est nomen proprium, quod univoce non significat plura, nec potest univoce plura significare, quamvis equivoce, sicut unum significare per essentiam, plura per participationem, vel ut magis proprie dicam, unum substantialiter, plura nuncupative ; cum hoc tamen stat, quod Deus non sit nomen significans ita proprie, quin sit tribus personis commune. Sed de tetragrammaton voce significante non debet esse altercatio, eum res significata sit nota, nunc autem nulla res divina significata, sive sit substantia, sive secundum substantiam est proprie, quin sit communicabilis tribus citra relationes originis, nec aliqua vox significans sic erit propria, quin sit tribus communis, nisi quis velit dicere, quod tetragrammaton significet proprietatem originis incommunicabilem, tunc qua ratione significat unam proprietatem, eadem ratione quamlibet aliam, et sic significabit plura, et per consequens non ita proprium, ut fingit Burgens. Ea que de rerum divinarum communicabilitate et identitate, ubi non obviat relationis oppositio dicta, sunt habentur ex dictis beati Diony. de di. no. et eius commentatoris Vercellensis, et Aug. de tri. Et si quis cultor ineptiarum Burgensis refugere voluerit ad ultimam abstractionem, et dicere quod tetragrammaton significat divinam essentiam sine omni comparatione respectus ad personas etc. Et tunc secundum scolam philosophorum et theologorum, res quecumque nec est propria nec communis. Hic enim est modus loquendi Avicenne, 5. sue Metaphy. equinitas et equinitas nec est singularis, nec universalis, sed est equinitas tantum, etiam hanc fugam tollit idem Burgensis inf. dicens, quod significat essentiam divinam, prout est secundum modum loquendi Damasceni, pelagus substantie infinitum, sic enim non significatur cum tali abstractione, sed cum unitiva continentia omnium perfectionum simpliciter.
prol.|
QUARTA questio est, an tetragrammaton sit maxime proprium nomen Dei, et dicit quod sic, in cuius conclusionis deductione, quia intricatus est, reduco factum eius ad septem dicta. Quorum primum est, quod sanctus Thomas prima parte, questio. 13. art. 11. qui exponit qui est, fore proprium nomen Dei, deviat ab Hebraica veritate. Secundum dictum, quod translatio nostra cui sanctus Thomas innititur, similiter deviat ab Hebraice veritate. Tertium dictum, quod significatio nominis tetragrammaton dependet ex significatione litterarum, ex quibus componitur. Quartum dictum, nomen tetragrammaton magis indeterminate et communius significat divinam essentiam, quam qui est. Quintum dictum qui est. est proprium Dei, sed significans cum tempore et concretive significat, ergo dicit compositionem, ideo non convenit alicui dicto de Deo . Septimum dictum, presens tempus convenit Deo, non preteritum nec futurum, quia nec eternitati. Hec septem dicta clare habentur in determinatione huius quarte questionis. In quorum primo improbat suum (quem precunctis magnificat) magistrum. In prologo enim sui corruptorii, nititur dicta eius canonizare, asserens ea igne caritatis examinata, et naturalis rationis dictamine multipliciter purgata. Sepe enim prefert ipsum beato Hier. Aug. et aliis, et tamen eum hic audet improbare, imo dicit eum delyrare. Sed ut videtur in secundo dicto nititur illam responsionem moderare, quasi sanctus Thomas devians, sit a nostra translatione seductus, quam etiam dicit ab Hebraica veritate delyrare, quod non videtur, quia translatio nostra ponit presens, ubi Hebraica littera ponit futurum, illa, sum qui sum, ista ero, qui ero, et hoc non est delyrare, sed potius concorditer divini esse eternitatem ostendere, et immutabilitatem, cum pretendant indifferenter dicere de Deo eo modo, quo declaratum est in quarto correctorio huius tertii c. Fundatur hic modus dicendi in scilicet scriptura, que de Deo dicit Apc. 1.b. Qui est, qui erat, qui venturus est, etc. et ita postillator exponit, nullum enim nomen exprimitur per sum qui sum, per ero qui ero, sed solum modus essendi. Quod si beatus Thom. ut Burgens. Intellexisset, ex translatione nostra non recepisse occasionem deviandi, prout Burgensis ei imponit, et hoc patet supra in 5. huius capitu. correctorio. Per tertium autem dictum videtur {515}
Burgens. contradicere responsioni huius quarte questionis : quia dicit nomen tetragrammaton significativum significatione litterarum, ex quibus componitur, et ita videtur accipi materialiter. Nullum autem nomen materialiter acceptum, potest esse maxime proprium nomen Dei, sed nomen tetragrammaton est huiusmodi, ut dicit Burgens. Sed et quartum dictum repugnat responsioni tertie questionis, ubi dicitur quod hoc nomen tetragrammaton sit proprium, et nullo modo appellativum, hic autem dicit quod indeterminatius et communius significat : hec autem est conditio nominis appellativi non proprii. In quinto autem dicto per tractans opinionem sui magistri dicit, qui est, esse nomen proprium, sed non sicut tetragrammaton, quia primum significat cum tempore et concretive, et declarat hoc modo loquendi Priscianus, cuius regule Sacra Scripturasubiici non debet, ut dicit beatus Hieronymus Etiam et si verba proprie significant tempus et cum tempore applicata transitoriis, applicata autem divinis non significant tempus mensurans, sed eternitati cexistens, prout declaratum est supra in quarto huius capitulo correctorii. Sextum autem dictum brocardicum est, quia concretive dictum significat cum compositione, ideo nihil talium competit Deo . Ens enim Deum inquantum est, concretive significat, quia identice includit rationem sui formalem, et formaliter dicitur de Deo : tamen nullam dicit compositionem, sicut nec unitiva continentia omnium perfectionum simpliciter, concretive et abstractive, per huiusmodi deliramentum huius senis cessaret disputatio Scoti et aliorum de subiecto Theologie, et ratione formali subiectiva, que se habent sicut concretum et abstractum, et ita dicitur communiter Deum esse subiectum Theologie sub formali ratione deitatis, et ita nomen tetragrammaton non pertineret ad Theologiam, quia pertinet ad subiectum, nec ad rationem formalem subiecti, pro eo quod Burgensis supra dicit ipsum nec concretum nec abstractum. Et si dicat quis fautor Burgensis quod non pertinet ad theologiam nostram, sed Dei et beatorum. Quid igitur Burgensis laborat circa id quod ad nos non pertinet ? imo apud nos intelligibile, ineffabile, et insyllabicabile est, et per consequens ad sensum litteralem impertinens. Septimum dictum eius, quod scilicet Deo convenit presens tempus, non preteritum, nec futurum, sicut verum est de preterito et futuro, quod Deo non conveniat, ita de presenti. tempus enim presens, quantum est ratione temporis, aliquando non fuit, ita cito non erit, tale etiam Deo non convenit, et si convenit Deo, hoc est ideo, quia presens est eternitati cexistens, sic simili modo convenit Deo preteritum et futurum, prout supra in quarto correctorio dictum est.
prol.|
QUINTA questio est. Utrum tetragrammaton significet ad placitum et non naturaliter ? Respondet dicens primo, quod significat ad placitum ex institutione divina non humana. Secundo dicit quod ex illa institutione significat substantiam Dei incommunicabiliter et adequate. Primo dicto flante, secundum videtur falsum : Quod sic patet primo. nam si illud nomen significat essentiam divinam adequate, tunc significat eam, sicut est, sed non est, nec esse potest incommunicabile nec incommunicabiliter : igitur illud nomen non significat eam sic, nisi false significaret. et aliter quam est, sicque non adequate. Nec valet dicere, quod intelligit de incommunicabilitate ad extra, quia multa nomina sic significant divinam essentiam, sicut independens, infinitum, causa prima, etc. que predicata non sunt ad extra communicabilia. Secundo probatur idem sic : Id nomen significat essentiam divinam, prout est in mente divina, ut dicit Burgensis sed in mente divina circa relationes originis, nihil est incommunicabile nec incommunicabiliter, igitur, etc. Item tertio, illud nomen significat essentiam Dei adequate, ut dicit Burgensis igitur omnibus modis, quibus intelligibile est : patet consequentia ex ratione adequationis inter significans et significabile, et inter intelligens et intelligibile, quia voces sunt note earum, que sunt in anima passionum. 1. Peri herme. Ex consequenti arguitur sic. Significat eam omnibus modis, quibus significabile et intelligibile est, sed intelligibilis est communicabilis et communicabiliter, igitur significat eam communicabiliter. dicit autem Burgensis quod incommunicabiliter, si sic igitur incommunicabiliter et communicabiliter, que est contradictio consurgens ex adequatione, et sic prima pars illius contradicit secunde eiusdem dicti. et nescio quomodo stant simul, tetragrammaton significat essentiam divinam, prout solum est in mente divina, ut dicit Burgensis et quod idem Burgensis ipsum sic vel sic dicit significare, cum latuerit eum, quomodo fuerit et sit in mente divina, cum excedat, ut dicit, omnem humanum conceptum, nisi forte Burgensis presumat se e celo lapsum, et magni consilii angelum. Addit etiam in hoc loco, quod sicut Deus seipsum perfecte solum nominat mentaliter, sic et ipse solus seipsum nominat per voces perfecte ab eo institutas que sunt signa sui intellectus ad placitum instituta. cetera autem nomina divi a significant solum modum essendi divinum, prout cognitio nostra, que finita est, et a cognitione creaturarum accepta attingit, unde sequitur, quod nulla creatura potest hoc nomen exprimere, nec esse capax illius nominis perfecte, cum tamen ipsum nomen sit creatura a Deo instituta. Omnis autem creature creatura capax est, etiam si summa sit, ideo dicimus animam Christi summe gratie fuisse capacem. Nec videtur valere {516} differentia, quam ponit inter illud nomen, et cetera nomina divina, quia eternitatem, infinitatem, independentiam, etc. non possumus attingere per cognitionem nostram acceptam a creaturis, nisi argutive, et sic possumus significatione tetragrammaton similiter accipere, arguendo aliquid esse quale significat illud nomen, sicut et Burgensis In hac digressione facit. sequitur etiam fidei Christiane non bene provisum, cum non habeat sibi tale nomen revelatum, sed ita perfecte significet Deum, sicut tetragrammaton .
prol.|
IN SEXTA questione querit, utrum huius institutionis sit aliqua ratio querenda ? Respondet quod non : in eadem tamen digressione, ut caritas inore suo repleat, ab inquisitione inutili nescivit abstinere.
prol.|
IN SEPTIMA questione dicit Burgens. quod factio miraculorum convenit Deo sub ratione significationis tetragrammaton . Sed hoc videtur manifeste falsum, nam facere miracula, est operatio Dei ad extra, que communis est tribus personis, ad quas significatio tetragrammaton se non extendit, ut patet ex correctorio quinte questionis. Et quod addit, quod Deus facit miracula sub ratione omnipotentie fundate in significatione nominis tetragrammaton, videtur frustra dictum, quia eadem ratione et fortiori sub significato eius generaret et spiraret, quia ratio et principium generandi et spirandi fundatur in essentia divina significata per nomen tetragrammaton, nec aliquid cogitari poterit, quin sub nomine tetragrammaton et eius significatione fiet. et illa curiositate Burgens. favere videtur erroribus superstitiosis, coniurationibus exorcistarum et divinorum, que cum crucibus ac caracteribus sepe repetunt Adonai, aglan. et tetragrammaton, que procul dubio Latini et Christiani, a perfidis Iudeis didicerunt. Unde sic dicendo Burgensi videtur multum Iudaizare, nam sancti multi novi testamenti Dei virtute miracula plura fecerunt, nomen tetragrammaton, eius scripturam vocem, et significationem penitus ignorantes. Petrus in nomine Iesu Christi Nazareni claudum ambulare fecit et reliqua. Et in veteri testamento cum nomen illud nondum fuisset impositum et publicatum facta sunt miracula, et absurdissimum videtur, creaturam institutam a Deo, cuiusdam est hoc nomen, assignare pro ratione, sub qua proprie fiant miracula. Audivi quosdam Iudeos conversos confitentes, quod apud Iudeos est ille error quod Iesus virtute nominis tetragrammaton (quod ipse sciebat) fecit sua miracula, et quod hodie quilibet sciens illud nomen faceret miracula, que apud Christianum male sonant.
prol.|
OCTAVE questionis responsio etiam error videtur. Dicit namque, quod Deo sub significatione illius nominis proprie pertinet immolari et sacrificari, quia ut inquit semper, ubi in Sacra Scripturafit mentio de sacrificiis et oblationibus, fit interpositio huius nominis, ex quo sequitur, quod nos Christiani etiam verissimum sacrificium agni immaculati Iesu Christi offerentes, non proprie sacrificamus, quia nusquam in Christianorum sacrificiis mentio fit de hoc nomine.
prol.|
NONAE etiam questionis responsio videtur inepta, cum dicit populum fidelem divino cultui sub significatione illius nominis applicari et ascribi. Applicatio enim populi Christiani, et ascriptio ad cultum divinum fit in baptismo generaliter, in confirmatione, et sacrorum ordinum collatione specialiter, in quibus omnibus illius nominis tetragrammaton nulla fit mentio Si igitur solum sub illo nomine ascribitur quis divino cultui sequitur Christianum populum non legitime ascriptum, quod est destruere fidem nostram, imo nec iudaicus populus sic fuit ascriptus : Ante enim institutionem et publicationem huius nominis multi sunt Dei cultui applicati, sunt Abel, Ne, Abraham, et ceteri, quibus hoc nomen non fuit iudicatum, ut dicitur infra 6. huius.
prol.|
IN DECIMA questione dicit de efficacia huius nominis, utrum illa esset ex institutione vel ex devotione utentis. Non primum, quia eius significatio iuxta institutionem est sine quocumque respectu extra, vel intra, sine concretione, et absolutione, ut Burgens. dicit. Non pertinet ergo eius significatio ad talem efficaciam ex institutione, que etiam non legitur in Scriptura . Restat igitur, quod ex usu, et devotione vel auctoritate, sicut in nostra lege orationes et manus impositiones sanctorum invocationes, etc. que efficacia plus respicit illo modo opus operatum ex devotione, quam ex institutione nominis cuiuscumque vel orationis.
prol.|
IN UNDECIMA questione dicit solemnitatem huius nominis fuisse tantam, quod non licuit nisi solos sacerdotes pronunciare in benedictionibus. Sed hoc videtur implicare, quia ut supra dictum est in questione prima, hoc nomen scribitur quatuor litteris, que non possunt facere sonum lingua humana explicabilem. Sequitur ergo, quod nec sacerdotes poterant proferre. Dicit igitur Burgensis quod sacerdotes loco eius semper protulerunt nomen Adonai, quod etiam vulgus proferre potuit. Illa igitur explicatio ad solemnitatem nominis tetragrammaton pertinere non videtur. Ceterum verba consecratione divinissime Eucharistie sunt maioris solemnitatis et efficacie, quam ly tetragrammaton, non obstante tamen ea solemnitate, cuilibet Christiano conceditur legere epistolam Pauli, ubi illa verba {517} sunt expressa. Preterea ledit fidem nostram, quod in Iudaismo fuerit nomen tante solennitatis, quod apud Christianos nullius est reputationis, presertim cum sit tale secundum Burgensem sub cuius ratione Deus rite colitur, et fidelis populus divino cultui applicatur. Demum mirandum de beato Hieronymo quod de hoc nomine nullam in sua translatione fecit mentionem, fuisset enim auctoritatis maioris in ecclesia, quam Burgens. ad scribendum talia si quid veritatis aut utilitatis habuisset, et Apostolus huius nominis per Burgensem predicata magnalia dissimulans, dixit. 1Cor. 2.a. Nihil iudicavi me scire inter vos, nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Ex quibus omnibus recollectis patet quantum ista Burgens. digressio ad litteralem sensum pertineat, et merito probatur iste Burgens. superfluus, ubi postillator sufficiens est, non diminutus, ut Burgens. ausus est dicere.
prol.|
IN DUODECIMA igitur questione Burgens. volens ex omnibus dictis concludere expositionem illius loci. hoc nomen mihi est in eternum. fingit sine auctoritate scripture, quod illud dicatur hic de duobus nominibus Dei scilicet tetragrammaton, et Adonai. Primum dicit nomen Domini eternum, quia antequam essent creature, hoc nomen pertinebat Deo secundum essentiam. Sed pensando dicta sua priora non videtur {518} hoc dictum verum, quia supra dixit, circa questionem suam quintam quod non est nomen vocale in signum divine intellectionis ad placitum institutum. constat autem nullam vocem esse eternam, nullumque institutum esse eternum, nec aliquod productum preter verbum, et spiritum sanctum, nec illud nomen vocale prius fuit institutum quam publicatum, sed publicatio eius est temporalis, igitur et institutio. est igitur publicatio, et scriptura quatuor litteris temporale. non potest igitur sic dici, esse nomen eternum secundum ideam in mente divina. sic autem non dicitur institutum, sed in essentia divina relucens, vel ab ea pullulans, que sunt alterius speculationis. De secundo autem nomine videlicet Adonai dicit : dici memoriale eius, quia exprimitur, ubi tetragrammaton scribitur, non habet rationem, ut sic ex imperfectione populi, quod illud loco illius profertur, quod proferri non potest. Est igitur unum et idem nomen, quod apud nos dicitur Deus, quod est eternum et memoriale, non ratione vocis nec scripti, sed significati. Hic dicitur : Deus Abraham, etc. ad maiorem declarationem faciendam filiis Israel. Cetera, que Burgens. addit de comparatione huius nominis Iesu et tetragrammaton transeant, quia quamvis inuolutiones sententiarum sint, non sunt tamen contra fidem et postillatorem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_3)
Notes :