Capitulum 30
Numérotation du verset
Ex. 30,1
Facies quoque altare
ad1 adolendum thymiamata2
1 ad] in
Weber
|
2 thymiamata] thymiama
Weber
|
de lignis Sethim
Numérotation du verset
Ex. 30,2
habens cubitum
longitudinis
et alterum latitudinis,
id est quadrangulum
et duos cubitos in altitudine
cornua
ex illo3 procedent
3 illo] ipso
Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,3
vestiesque illud auro purissimo
tam craticulam eius quam parietes per circuitum eius4 et cornua
4 eius]
om. Weber
faciesque ei coronam aureolam per gyrum
Numérotation du verset
Ex. 30,4
et duos annulos aureos
sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
Numérotation du verset
Ex. 30,5
ipsos quoque vectes
facies de lignis Sethim et inaurabis
Numérotation du verset
Ex. 30,6
ponesque altare contra velum
quod ante arcam
testimonii pendet5 coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
5 testimonii pendet]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,7
et adolebit
incensum
super eo Aaron
suave
fragrans6
6 fragrans] fraglans
Weber
mane quando componet
lucernas
incendet illud
Numérotation du verset
Ex. 30,8
et quando collocat eas ad vesperum
uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
Numérotation du verset
Ex. 30,9
non offeretis super eo thymiama compositionis alterius
nec oblationem et victimam
nec libabitis libamina7
7 libabitis libamina] liba libabitis
Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,10
et deprecabitur
Aaron
super cornua altaris8
8 altaris] eius
Weber
semel per annum
in sanguine
qui oblatus9 est
9 qui oblatus] quod oblatum
Weber
pro peccato
et placabit
super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
Numérotation du verset
Ex. 30,11
locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset
Ex. 30,12
quando tuleris summam
filiorum Israel
iuxta numerum dabunt singuli pretium
pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
Numérotation du verset
Ex. 30,13
hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen
dimidium sicli
iuxta mensuram
templi
siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
Numérotation du verset
Ex. 30,14
qui habetur
in numero
a viginti annis et supra
dabit pretium
Numérotation du verset
Ex. 30,15
dives
non addet ad medium sicli et pauper
nihil minuet
Numérotation du verset
Ex. 30,16
susceptamque pecuniam
que collata est
a filiis Israel
trades in usus tabernaculi testimonii
ut sit monimentum10 eorum
10 monimentum] monumentum
Weber
coram Domino et propitietur animabus illorum
Numérotation du verset
Ex. 30,17
locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset
Ex. 30,18
facies et labium eneum
cum basi sua
ad lavandum
ponesque illud inter tabernaculum testimonii
et altare et missa aqua
Numérotation du verset
Ex. 30,19
lavabunt in eo Aaron
et filii eius
manus suas
ac pedes
Numérotation du verset
Ex. 30,20
quando ingressuri
sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri sunt11 ad altare ut offerant in eo thymiamata12
11 sunt]
om. Weber
|
12 thymiamata] thymiama
Weber
|
Domino
Numérotation du verset
Ex. 30,21
ne forte moriantur
legitimum sempiternum erit ipsi
et semini eius per successiones.
Numérotation du verset
Ex. 30,22
locutusque est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset
Ex. 30,23
dicens: Sume tibi aromata prime myrrhe
et13 electe quingentos siclos et cinnamomi medium
13 prime myrrhe et
Rusch
] prima et zmyrnae
Weber
id est ducentos quinquaginta siclos14 calami similiter ducentos quinquaginta
14 siclos]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,24
cassie
quoque15 quingentos siclos in pondere
15 quoque] autem
Weber
sanctuarii oleum16 de olivetis mensuram hin
16 oleum] olei
Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,25
faciesque unctionis oleum sanctum unguentum compositum opere unguentarii
Numérotation du verset
Ex. 30,26
et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
Numérotation du verset
Ex. 30,27
mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
Numérotation du verset
Ex. 30,28
et holocausti et universam supellectilem que ad cultum eorum pertinet17
17 pertinet] pertinent
Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,29
sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur.
Numérotation du verset
Ex. 30,30
Aaron et filios eius ungues sanctificabisque illos18 ut sacerdotio fungantur mihi
18 illos] eos
Weber
Numérotation du verset
Ex. 30,31
filiis quoque Israel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
Numérotation du verset
Ex. 30,32
caro hominis non unguetur ex eo
et iuxta compositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est,
et sanctum erit vobis
Numérotation du verset
Ex. 30,33
homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo
alieno
exterminabitur de populo suo
Numérotation du verset
Ex. 30,34
Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata stacten
et onycham
galbanum19 boni odoris
19 onycham galbanum Λ H
Rusch
] onycha galbanen Ω
Weber
et thus lucidissimum.
Equalis ponderis erunt omnia.
Numérotation du verset
Ex. 30,35
Faciesque thymiama
compositum opere
unguentarii
mixtum
diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
Numérotation du verset
Ex. 30,36
cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis
pones ex eo coram tabernaculo testimonii20
20 tabernaculo testimonii] testimonio tabernaculi
Weber
in loco quo21 apparuero22 tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
21 loco quo]
inv. Weber
|
22 apparuero] apparebo
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 30,37
talem compositionem
non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
Numérotation du verset
Ex. 30,38
homo quicumque fecerit simile
ut odore illius perfruatur
peribit de populis suis
Capitulum 30
Numérotation du verset
Ex. 30,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 18rb
Numérotation du verset
Ex. 30,ad litteram
marg.|
.1.
Facies quoque altare.
Hic consequenter agitur de altari thymiamatis quod erat intra tabernaculum. et primo agitur de eius constructione, secundo de thymiamatis oblatione,ibi : Et adolebit incensum. Primo igitur ostendit materiam dicti altaris, cum dicit, De lignis Sethim, secundo formam, dicens, Habens cubitum longitudinis.
marg.|
.2.
Cornua.
Dicunt expositores nostri communiter, quod in angulis altaris superioribus erant quedam ligna prominentia ad modum cornuum recurva, in quibus pendebat craticula aurea in modum retis facta, in qua ponebatur carbones vivi in quibus succendebantur thymiama. Hebrei autem dicunt quod erant quasi quidam pomelli in angulis solummodo ad decorem, nec erat ibi aliqua craticula, sed in patella de altari holocaustorum {812} aportabantur carbones vivi, ubi supponebatur thymiama, et cremebatur In eodem instrumento super altari posito, et hoc videtur rationabilius, quia si esset ibi talis craticula ut alii dicunt, per eius foramina caderent cineres, scintille, et huiusmodi super altare aureum, et sic oporteret illud emundari a cineribus, de quibus nulla fit mentio in Scriptura .
marg.|
.3.
Vestiesque illud,
etc. operiendo laminis aureis.
marg.|
.4.
Tam craticulam,
etc. In hebreo habetur : Tectum eius id est partem superiorem, et dicitur hoc ad differentiam altaris holocausti, quod non habebat tectum quia tota concavitas altaris erat impleta terra, ut supra dictum est.
marg.|
.5.
Facies quoque,
etc. id est labium in circumitu aliquantulum super eminens tecto altaris, sicut supra dictum est de arca testamenti et mensa propositionis.
Numérotation du verset
Ex. 30,ad litteram
marg.|
marg.| {813}
.1.
Et duos annulos
etc scilicet per duo latera opposita. Tertio agitur de positione altaris, cum dicitur.
marg.|
.2.
Ponesque altare contra velum,
etc. Dicit Aug. quod ponebatur intra sanctumsanctorum, ex hoc quod dicit Apostolus ad He. ix.a. ubi habetur sic, Post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sanctumsanctorum aureum habens thuribulum. Dicit enim Augustinus quod altare incensi vocabatur ibi thuribulum aureum Hiero. autem et omnis doctores Hebrei dicunt contrarium et hoc rationabiliter, quia hoc videtur expresse haberi ex textu ultimi capitulo huius libri sicut videbitur. Quod autem inducit Augustinus non videtur valere, quia thuribulum aureum non vocatur ibi altare incensi, sed erat ibi quoddam thuribulum intra sanctumsanctorum, ubi summus sacerdos cremabat incensum quando intrabat sanctumsanctorum, ut nebula inde consurgens, operiret aspectum propitiatorii, ut habetur Lv. 16. Et ideo dicendum cum aliis doctoribus quod altare incensi erat in illa parte tabernaculi, que dicitur factum vel sancta ante velum, quod dividebat sanctum et sanctumsanctorum, et hoc est quod dicitur hic : Ponesque altare contra velum, quod scilicet velum.
marg.|
.3.
Ante arcam,
etc. ita quod velum erat medium inter altare et arcam.
marg.|
.4.
Coram propitiatorio,
etc. Testimonium hic accipitur pro tabulis que erant intra arcam. Qualiter autem propitiatorium tegebat arcam illam, secundum duplicem expositionem dictum est supra 25.b.
prol.|
{814}
.5.
Ubi loquar tibi.
quia sicut dictum est frequenter propitiatorium erat quasi sedes Dei loquentis cum Moyse.
marg.|
.6.
Et adolebit.
Hic consequenter agitur de oblatione incensi super altare, cum dicitur, Et adolebit incensum etc. ut habetur infra eod. c. Illud enim altare erat appropriatum sacerdotibus.
marg.|
.7.
Suava fragrans.
quia erat compositum ex quatuor speciebus valde aromaticis, ut dicitur in fine huius capitulo
marg.|
.8.
Mane quando,
etc. Septem enim lucerna candelabri ardebant de nocte, in mane vero extinguebantur quatuor, et tunc cremabatur incensum.
marg.|
.9.
Et quando,
etc. quia reaccendebantur tunc quatuor.
marg.|
.10.
Uret,
etc. Dicunt aliqui quod thymiama et incensum differunt, quia thymiama est aliquid pretiosius incenso, et ideo comburebatur vespere, sicut et agnus pinguior tunc offerebatur quem in mane non licebat offerri. Sed neutra habetur ex scriptura, nec Hebrei de hoc aliquid dicunt, et ubi translatio nostra habet incensum, et ubi habet thymiama, in hebreo habetur eadem dictio, scilicet [hébreu] quetoreth, et significat idem quod thurificabile, et ideo dicendum quod thymiama et incensum in hoc loco penitus idem significant, quod patet ex eo quod subditur :
marg.|
.11.
Non offeretis,
etc. Ex quo patet, quod una sola compositio, que infra describitur in altari incensi offerebatur, et dicitur thymiama a thymo herba odorifera, qua in aliquibus locis utuntur loco incensi.
prol.|
{815}
Numérotation du verset
Ex. 30,ad litteram
marg.|
.1.
Nec oblationem.
de aridis.
marg.|
.2.
Et victimam.
de animalibus vel de avibus.
marg.|
.3.
Nec libabitis.
offerendo oblationem de liquidis. ista enim fiebant in altari holocaustorum.
marg.|
.4.
Et deprecabitur
id est innitens cornibus eius, vel extendendo manus super cornua.
marg.|
.5.
Semel per,
etc scilicet die expiationis, que est dies decima septembris.
marg.|
.6. In
sanguine.
Quia tunc de sanguine hirci et vituli oblati pro peccato populi ponebat super cornua ipsius altaris : et quia illa die summus sacerdos intrabat sancta sanctorum, crediderunt aliqui quod alia re incensi esset intra sancta sanctorum, in hoc sequentes Augustinum. Sed hoc non valet quia Lv. 16 dicitur quod hec positio sanguinis fiebat a summo sacerdotes in cornibus altaris incensi postquam exierat de sanctosanctorum.
marg.|
marg.| {816}
.7.
Locutusque.
Hic consequenter agitur de his que erant necessaria ad predicta exercenda, quorum unum erat pecunia pro expensis, secundum erat lavatorium pro sacerdotibus abluendis tertium unguentum sacre unctionis quartum compositio thymiamatis, de quibus agitur per ordinem, et partes patebunt, prosequendo. Circa primum considerandum quod sacrificia que fiebant a singularibus personis fiebant de expensis eorum propriis : sed illa que fiebant pro communitate. fiebant de expensis totius populi et equaliter hec ex pendebant divites et pauperes. ne divites sanctiores se pauperibus reputarent, vel magis participare de divinis, per hoc etiam quod equaliter ponebant singuli, scilicet medietatem sicli sciebatur numerus virorum per computationem dimidiorum siclorum, et hoc est quod dicitur.
marg.|
.8.
Quando tuleris
id est acceperis.
marg.|
.9.
Summam filiorum Israel,
etc. id est quando volueris scire numerum eorum, non numerabis per capita. sed per hoc quod.
Numérotation du verset
Ex. 30,ad litteram
marg.|
marg.| {817}
.1.
Dabunt singuli pretium
id est dimidium siclum.
marg.|
.2.
Pro animabus suis.
quia sacrificia de illis expensis facta proficient animabus eorum.
marg.|
.3.
Et non erit plaga,
etc. id est numerati modo predicto si autem aliter, erit plaga, sicut factum est tempore David, ut habetur 2Rg.. 24 capitulo
marg.|
.4.
Iuxta mensuram templi.
hoc dicitur, quia aliud erat pondus quo utebantur communiter, et quo utebantur in templo. Siclus autem quo utebantur in templo, habebat quatuor drachmas secundum Iosephum, et {818} quelibet drachma quinque obolos.
marg.|
.5.
Qui habetur in numero
scilicet virorum procedentium ad bellum.
marg.|
.6.
A viginti annis et supra dabit pretium.
Ex quo patet, quod ilii qui erant minoris etatis, non computabantur inter viros, nec cogebantur ire ad prelium. Cetera patent ex dictis.
marg.|
.7.
Locutusque est dominus ad Moysen dicens.
Hic consequenter agitur de lavatorio, cum dicitur.
marg.|
.8.
Facies et labium eneum.
Istud vas alibi vocatur et luter ut dicit Rabbi Salomon quod erat factum ad modum mammille magne, grossum inferius, et in superiori parte strictum, habens in lateribus duos canales, {819} per quos effundebatur aqua.
Numérotation du verset
Ex. 30,ad litteram
marg.|
.1.
Cum basi sua. In
hebreo habetur : Cura sede sua, in qua erat concavitas ad recipiendum aquam.
marg.|
.2.
Ponesque illud :
scilicet holocaustum, non directe inter illa duos sed aliquantulum ad latus.
marg.|
.3.
Et missa
id est per effusionem aque ex ipso Aaron et filii eius manus et pedes etc. ex quo patet quod ingrediebantur nudis pedibus tabernaculum.
marg.|
.4.
Quando ingressuri.
portando ibi de sanguine hostie immolate pro peccato totius populi, ut habetur Lv. 4.ca.
marg.|
.5.
Et quando
etc. et hoc fiebat omni die in hoc enim erat consummatio sacrificii, quia sicut predictum est, sacrificia veteris legis non erant accepta nisi ex fide et devotione offerentium, devotio autem per thurificationem designabatur, et ideo in hoc sacrificium consummabatur, secundum quod dicitur ad He. ix.b. In priori quidem tabernaculo id est in anteriori parte tabernaculi id est ubi erat altare in censi, intrabant quotidie sacerdotes sacrificiorum officia consummantes.
marg.|
.6.
Ne forte moriantur. Legitimum,
etc. Indebite incensum offerendo sicut mortui sunt Nadab et Abiu, ut habetur Lv. x.
marg.|
.7.
Locutusque
est dominus.
Hic agitur de sacra unctione cum dicitur.
marg.|
.8.
Sume tibi,
etc. id est species redolentes, que dicuntur aromata, quid implent aerem suo odore.
marg.|
.9.
Prime myrrhe.
Myrrha est nomen arboris aromatice, et inde procedit duplex gutta. Una per modum sudationis, et ista est prima et melior, et vocatur myrrha prima. Alia per incisionem corticis, et hec {820} vocatur myrrha secunda, et est minus efficax, et ideo ad differentiam huius dicitur hic myrrhe prime.
marg.|
.10.
Et cinnamomi. In
hebreo habetur : Et cinnamomi aromatici modium eius ccl. siclos quod exponit Rabbi Salomondicens et duplex est cinnamomum, unum quod parum aut nihil habet de odore, aliud aromaticum, et de illo dicitur hic : Cinnamomi aromatici, ad differentiam alterius.
marg.|
.11.
Modium
id est ccl. siclos huius enim cinnamomi cortex pretiosior est quam lignum, et ideo utrumque per se ponderabatur, et ponebatur in hoc unguento de utroque ccl. sicli.
marg.|
.12.
Calami.
arbor est aromatica gracilis et nodosa ad modum calami, qui est stipes segetis, ideo sic nominatur.
marg.|
.13.
Casie.
secundum Papiam est nomen arboris aromatice. secundum Isi. est nomen herbe odorifere, et debet scribi per simplex, scilicet et corripitur media syllaba.
marg.|
.14. In
pondere.
ad differentiam ponderis communis.
marg.|
.15.
Oleum.
ad differentiam alterius olei, videlicet nucum et huiusmodi non debebit in hoc unguento poni.
marg.|
.16.
Mensuram hin.
de quantitate huius mensure iam dictum est precedenti capitulo
marg.|
.17.
Faciesque unctionis.
per commistionem omnium istorum.
marg.|
.18.
Opere unguentarii
id est artificis prudentis in compositione unguentorum.
marg.|
.19.
Et unges ex.
Ex quo patet quod non erant ungenda ista per totum, quia quantitas predicti unguenti non sufficeret ad vicesimam partem, sed in quolibet angulo cum digito intincto in unguento fiebat quedam figura ad modum Υ Greci.
prol.|
{821}
Numérotation du verset
Ex. 30,ad litteram
marg.|
.1.
Et erunt
id est respectu eorum que communibus usibus hominum applicantur.
marg.|
.2.
Qui
tetigerit
id est ministri tangentes predicta debent prius sanctificari Rabbi Salomon dicit quod hic est textus, Omne tangentes ea sanctificabitur et secundum eum exponitur sicut capitulo precedenti dictum est de tactu altaris holocaustorum.
marg.|
.3.
Aaron et filios.
Aliter tamen et aliter, quia Aaron ungendus erat In capite et manibus, filii autem eius in manibus tantum ut dicunt aliqui. Alii vero dicunt quod manus sacerdotum minorum non ungebantur, sed tantum quadam mistione facta de oleo unctionis, et sanguine arietis consecrationis, ipsi, et vestes eorum aspergebantur, ut habetur supra 29. ca. et Lv. 8. et iste videntur probabilius dicere, ut dictum fuit supra 29. capitulo
marg.|
.4. Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. Id de putatum divino cultui modo dicto.
marg.|
.5.
Caro hominis non
ungetur
.
exceptis regibus et sacerdotibus : qui quantum ad officium sunt supra homines, quia medii sunt inter Deum et populum.
marg.|
.6.
Et iuxta
etc. id est ex eisdem rebus, et in eadem proportione, sed et aliis rebus, et etiam ex eisdem in altera proportione non erat prohibitum.
marg.|
.7.
Homo
quicumque
etc. quia non solum utens, sed etiam faciens ungentum predictum ad alios usus erit debitor pene.
marg.|
.8.
Dixitque,
etc. Hic consequenter agitur de thymiamate cum dicitur.
prol.|
{822}
.9.
Sume
tibi
etc. species redolentes.
marg.|
.10.
Stacten.
secundum Isidorum et alios Doctores, idem est quod myrra prima, que indurata terebatur in pulverem in hac compositione.
marg.|
.11.
Et
onychen
.
secundum aliquos est parva ostreola valde redolens, magnitudine unguis humani : ideo dicitur onyche, ὄνυξ onyx enim Grece, unguis dicitur Latine, secundum Papiam est herba aromatica.
marg.|
.12.
Galbanum
etc. ad differentiam illius galbani, quod ex antiquitate, vel alia causa amisit odorem suum. Est autem galbanum succus herbe aromatice albus ad modum lactis, et dicitur a Gala, quod significat lac, vel album postquam enim induratus erat hic succus, terebatur in pulverem.
marg.|
.13.
Et thus
etc. id est purissimum ad differentiam thuris, cui admiscetur resina, per quem obscuratur eius color.
marg.|
.14.
Equalis
etc. hoc dicitur ad differentiam unguenti predicti, in quo non omnia posita sunt aqualis ponderis.
marg.|
.15.
Compositum opere.
non quia thymiama sit unguentum, sed quedam commistio pulverum aromaticorum. Sed quia ad idem officium pertinet facere talem commistionem et unguenta.
marg.|
.16.
Coram tabernaculo testimonii,
etc. id est in altari incensi, quod est contra tabernaculum interius in quo erat arca testimonii, et illa pars templi vocatur tabernaculum testimonii.
marg.|
.17. In
loco,
etc. quia ibi audiebatur divinum responsum, quasi procedens de propitiatorio, usque ad altare incensi.
marg.|
.18.
Talem
etc scilicet ex eisdem rebus, et in eadem proportione, sicut predictum est de unguento.
Numérotation du verset
Ex. 30,moraliter
marg.|
marg.| {811}
.1.
Facies quoque altare.
Hic describitur altare incensi, per quod significatur cor hominis devoti, in quo crematur incensum orationis devote, secundum illud Ps. 150.a. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo domine.
prol.|
{812}
marg.|
† De lignis Sethim. Que sunt imputribilia, propter quod significant puritatem, que requiritur in anima devota.
marg.|
† Quadrangu. significat quadraturam quatuor virtutum cardinalium.
marg.|
.3.
Vestiesque illud auro
etc. per quod significatur caritas {813} que maior est ceteris virtutibus 1. Cori. 13.d. Maior autem horum est caritas. Sicut aurum inter metalla est pretiosius. Thymiama vero quod in hoc altari cremabatur, ex quatuor speciebus aromaticis conficiebatur, per quas quatuor conditiones in oratione {814} devota significantur scilicet vera humiliatio. Oratio humiliantis se nubes penetrat. Et salubris postulatio. Oratio namque devora est de illius que pertinent ad salutem. Si quid petieritis patrem in nomine meo dabit vobis. Quod exponensGregorius dicit, Non petitur in nomine salvatoris, nisi quod pertinet ad rationem salutis. Tertia conditio est mentis attentio{815} quia sicut Damas. dicit. Oratio est ascensio mentis in : Deum Orabo spiritu, orabo et mente. Quarta est debita continuatio. Sine intermissione orate.
Numérotation du verset
Ex. 30,moraliter
marg.|
marg.| {816}
.8.
Quando tuleris summa filiorum Israel,
etc. per hanc populi numerationem, electorum numerus designatur, et cuilibet numeratorum dimidius siclus qui continet decem obolos imponitur, per quod significatur quod omnes ad observationem {817} decalogi similiter obligantur.
Numérotation du verset
Ex. 30,moraliter
marg.|
.8.
Facies et
labium
eneum,
etc., in quo lavabantur pedes et manus {818} sacerdotum, quando debeant in altari ministrare, propter quod fuit figura sacramenti confessionis, in quo sacerdotum manus id est opera, et pedes id est affectiones debent lavari, quando ad offerendum sacrificium Eucharistie sunt accessuri.
Numérotation du verset
Ex. 30,Additio.
marg.|
marg.| {823} In capitulo 30. ubi dicitur in postilla Dicit autem Aug. quod altare incensi ibi vocatur thuribulum aureum.
prol.|
Licet verum est, quod altare incensi erat in parte illa tabernaculi, que dicitur sanctum vel sancta, non autem in illa parte interiori, que dicebatur sanctum sanctorum ut littera testatur, tamen ipsum altare incensi sanctum reputabatur, ut expresse habetur. Infra eo. capitulo ubi dicitur de hoc altari scilicet incensi et deprecabitur Aaron super cornu altaris semel per annum, Et concludit ibidem de eodem altari : Sanctum sanctorum erit Domino. Ex quo patet, quod licet altare incensi esset extra sancta sanctorum secundum locum, reputabatur tamen sanctum sanctorum secundum dignitatis gradum, cuius ratio potest esse, quia in hoc altari incensi bis in die incensum cremabatur, ut habetur in hoc capitulo quod fiebat per simplices sacerdotes licet intra sancta sanctorum non esset licitum intrare, nisi semel in anno, et ideo oportebat quod hoc altare esset extra sancta sanctorum secundum locum, sed quia ipsius altaris excellentia erat tanta, quod in ipso fiebant semel per annum in sanguine distillationes per summum sacerdotem, ut infra Lv. xvi. capit. Idcirco reputabatur intra sancte sanctorum secundum {824} dignitatem, et sic videntur intelligenda esse verba Augustini scilicet quod loquitur de altari incensi, secundum sue dignitatis gradum, non autem secundum dignitatem loci in quo erat non enim presumendum est de sancto Augustino quod littere contradiceret.
Numérotation du verset
Ex. 30,replica
prol.|
Replica Correctorii contra Burgensem In capitulo 30. ubi postilla. declinat dictum beati Augustini de altari incensi, et hoc auctoritate beati Hieronymi et aliorum, imo et rotunde littere. Burgens. nititur salvare dictum beati Augustini, sed potius involvit. Nam Burgensis allegando textum sequentem presentis capituli, dicit ipsum altare incensi fore sanctum sanctorum secundum dignitati gradum cum tamen beatus Augustinus solum velit ipsum altare fore intra sanctum sanctorum ad modum aurei thuribuli. Textus autem allegatus per Burgensem non loquitur de altari, sed de exercitio summi sacerdotis in ipso altari. videlicet de positione manuum, et positione sanguinis, hoc enim exercitium vocat littera sanctum sanctorum, quia si quotidiana positio thymiamatis per communes sacerdotes dicitur sancta, hec positio sanguinis semel in anno facta in hoc altari dicenda est sancta sanctorum, et sic equivocatio est de sanctosanctorum quo ad locum, et quo ad actum in loco.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_30)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_30)
Notes :