Capitulum 4
Numérotation du verset
Ex. 4,1
Respondens Moyses ait: Non credent mihi neque audient vocem meam,
sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
Numérotation du verset
Ex. 4,2
Dixit ergo ad eum Deus1: Quid est hoc quod tenes in manu tua? Respondit: Virga.
1 Deus]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 4,3
Dixitque2 Dominus3: Proice eam in terram. Proiecit, et versa est
2 dixitque] ait
Weber
|
3 Dominus]
om. Weber
|
in colubrum,
ita ut fugeret
Moyses.
Numérotation du verset
Ex. 4,4
Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam eius.
Extendit et tenuit,
versaque est in virgam.
Numérotation du verset
Ex. 4,5
Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum, Deus Abraham, et4 Deus Isaac et5 Deus Iacob.
4 et] om. Cas264 Weber
|
5 et Cas264² (interl.) Rusch] om. Cas264* Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 4,6
6Dixitque Dominus: Rursum mitte manum tuam7 in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
6 Hic incipit cap. 4 Cas265
|
7 tuam]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 4,7
Retrahe, ait, manum tuam8 in sinum tuum. Retraxit et protulit iterum et erat similis carni relique.
8 tuam]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 4,8
si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis.
Numérotation du verset
Ex. 4,9
quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume
aquam
fluminis
et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinnamqueem.
Numérotation du verset
Ex. 4,10
Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens
ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es
ad servum tuum, impeditioris
et tardioris lingue
sum.
Numérotation du verset
Ex. 4,11
dixit Dominus ad eum: Quis fecit
os hominis? aut quis fabricatus est mutum
et surdum, videntem et caecum? Nonne ego?
Numérotation du verset
Ex. 4,12
Perge igitur, et ego ero in ore tuo:
doceboque te quid loquaris.
Numérotation du verset
Ex. 4,13
At ille: Obsecro,
inquit, Domine, mitte quem missurus es.
Numérotation du verset
Ex. 4,14
Iratus
Dominus in Moysen ait Aaron: Frater tuus Levites, scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum
vidensque te letabitur corde.
Numérotation du verset
Ex. 4,15
Loquere ad eum,
et pone verba mea
in ore eius.
Et9 ego ero in ore tuo
9 Et] om. Weber
et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
Numérotation du verset
Ex. 4,16
Et10 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu
10 Et] om. Weber
autem eris ei in his que ad Deum pertinent.
Numérotation du verset
Ex. 4,17
Virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa.
Numérotation du verset
Ex. 4,18
abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum11 suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Egyptum ut videam si adhuc vivant12 cui ait Iethro vade in pace
11 socerum] cognatum
Weber
|
12 vivant] vivunt
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 4,19
Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: Vade et13 revertere in Egyptum mortui sunt omnes qui querebant
13 et] om. Weber
animam tuam.
Numérotation du verset
Ex. 4,20
Tulit ergo14 Moyses uxorem suam15
14 ergo]
om. Weber
|
15 suam]
om. Weber
|
et filios suos,
et imposuit eos super asinum
reversusque est in Egyptum, portans virgam Dei in manu sua.
Numérotation du verset
Ex. 4,21
dixitque ei Dominus revertenti in Egyptum: Vide ut omnia ostenta que posui in manu
tua, facias coram pharaone. Ego indurabo
cor eius et non dimittet populum.
Numérotation du verset
Ex. 4,22
dicesque ad eum: Hec dicit Dominus:
Filius16 primogenitus meus Israel.
16 filius] + meus
Weber
Numérotation du verset
Ex. 4,23
Dixi tibi: Dimitte filium meum
ut serviat mihi, et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Numérotation du verset
Ex. 4,24
Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
Numérotation du verset
Ex. 4,25
Tulit igitur17 illico Sephora
17 igitur]
om. Weber
acutissimam petram,
et circumcidit preputium filii sui,
tetigitque pedes eius, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
Numérotation du verset
Ex. 4,26
Et dimisit
eum
postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es18 ob circumcisionem.
18 tu mihi es]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 4,27
Dixitque19 Dominus ad Aaron:
19 dixitque] dixit autem
Weber
Vade in occursum
Moysi
in desertum20.
20 desertum] deserto
Weber
Qui perrexit ei obviam in montem Dei,
et osculatus est eum.
Numérotation du verset
Ex. 4,28
Narravitque Moyses
Aaron
omnia verba Domini
pro21 quibus miserat eum, et signa que mandaverat.
21 pro]
om. Weber
Numérotation du verset
Ex. 4,29
Veneruntque simul
et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel
Numérotation du verset
Ex. 4,30
locutusque est Aaron omnia verba
que dixerat Dominus ad Moysen et fecit signa coram populo,
Numérotation du verset
Ex. 4,31
et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et quod respexisset afflictionem eorum: et proni
adoraverunt.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Ex. 4,ad litteram
marg.|
marg.| {517}
.1.
Respondens Moyses ait,
etc. Hic consequenter describitur instructio et confortatio Moysi per signa divine virtutis ostensiva, et primo ponitur dicta instructio, et secundo Moysi obsecratio, ibi : Ait Moyses. Circa primum premittitur causa signorum cum dicitur.
prol.|
Respondens Moyses ait, non credent mihi, etc. Quamvis enim Moyses esset certificatus per verbum Domini, quod seniores populi verbis eius crederent ut dictum est, sciebat tamen quod in populo illo erant multi rebelles et increduli, qui non acquiescerent verbis, nisi viderint signa divine virtutis. et de talibus loquitur hic Moyses dicens : Non credent mihi, propter quod dominus dedit sibi potestatem faciendi signa tribus scilicet in virga, in manu, et in aqua fluminis. Ad cuius intellectum considerandum quod ista signa erant ordinata ad hoc, quod filii Israel crederent Moysi, quantum ad exitum de terra Egypti de mandato Domini. Et ideo ista signa fuerunt proportionata ad hoc designandum, sicut in precedenti capitulo fuit dictum de visione rubi. Status autem filiorum Israel in Egypto potest considerari, quantum ad ingressum populi in Egyptum, quod fuit per dominium ipsius Ioseph in Egypto. et ad hoc principaliter refertur signum virge, per quam designatur principatus ipsius Ioseph, unde Gn. 47.g. ubi translatio nostra habet. Adoravit Israel Deum conversus ad lectuli caput. Translatio Septuaginta habet, Adoravit Israel fastigium virge eius. quod exponunt aliqui doctores nostri de virga vel sceptro Ioseph, quod portabat in signum dominii. super quod sceptrum Iacob innixus adoravit Deum. ista autem virga fuit in terram proiecta, quando post mortem Ioseph filii eius cum populo Israel fuerunt compulsi ad opus terrenum in luto et latere, et tunc conversa {518} est in colubrum. quod est animal venenosum et homini insidiativum. unde Gn. 3. capitulo dixit dominus serpenti. Tu autem insidiaberis calcaneo eius, quia rex Egypti filiis Israel imposuit, quod venenum malitie concepissent contra eius regnum, et quod insidiabantur qualiter se possent iungere adversariis Egyptiorum, ut debellatis Egyptiis egrederentur de Egypto, ut dictum est. supra 1. ca. sed apprehensa cauda colubri versa est iterum in virgam, per quod designabatur quod finaliter filii Israel egrederentur de illa vilitate ad magnam libertatem et dignitatem secundum quod dicitur Deute. 4.a. Nec est alia natio tam grandis, etc. Secundo consideratur status populi quantum ad egressum de Egypto sub cura ipsius Moysi, et ad hoc refertur signum manus, que primo posita intra sinum facta est leprosa, et secundo ibi reposita sanata est. per quod designabatur quod filii Israel quando primo suppositi sunt cure Moysi, que cura per sinum designatur. unde Nm. 11.g. Porta eas in sinu tuo. per hoc fuerunt magis abominabiles Egyptiis, et quasi in conspectu eorum fetidi. unde dixerunt Moysi : Fetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius ut habetur infra. v. capitulo d. Sed per manus sanationem in sequenti repositione designabatur consolatio eis futura per curam Moysi, sicut patuit in transitu maris rubri, et aliis beneficiis per orationem Moysi a Deo sibi collatis. Status autem populi intermedius fuit post mortem Ioseph, et antequam Moyses curam populi susciperet, et in aliqua parte illius temporis intermedii fuit illud edictum crudele de pueris masculis Hebreorum submergendis in flumine, et ad hoc refertur tertium signum de aqua fluminis versa in sanguinem, per quod designabatur quod Deus requireret ab Egyptiis in gravibus plagis sanguinem puerorum in flumine extinctorum. His dictis patet littera paucis exceptis vocabulis.
marg.|
.2.
Qu
id est etc. non querit ex ignorantia, sed ut convenientius inferat quod sequitur :
prol.|
{519}
Numérotation du verset
Ex. 4,ad litteram
marg.|
.1.
Extendit et te,
in qua apparet obedientia Moysi, qui statim cum manu nuda accepit colubrum ad verbum Domini.
marg.|
.2.
Protulit
leprosam
etc. candor lucens ortus in cute est signum lepre, ut habetur Lv. 13.a. Albedo autem nivis habet quamdam lucem, et quantum ad hoc tenet similitudo, non autem quantum ad omnia.
marg.|
.3.
Effunde eam super aridam.
Ex quo patet, quod non convertebatur in sanguinem donec effusa esset super terram.
prol.|
{520}
.4.
Ait Moyses.
Hic consequenter ponitur Moysi deprecatio, videns enim Moyses quod oportebat eum exequi Dei mandatum, et sentiebat, se minus eloquentem ad tale officium, ideo petivit societatem alicuius magis eloquentis, et intendebat hoc de fratre suo Aaron. Tum quia erat eloquentior, ut inf. dicetur. Tum quia erat senior tribus annis, ut supra dictum est. c. 2. Causam autem sue insufficientie ad loquendum exprimit Moyses dicens.
marg.|
.5.
Non sum
etc. Ac si diceret, licet a iuventute non sum multum eloquens (quia sicut dicunt Hebrei, habebat vocem gracilem) tamen postquam, {521} paruisti mihi, et locutus es mecum, impeditoris lingue factus sum ad loquendum : quia fragilitas humana ex potentia divina vel angelica aliquando stupescit, secundum quod dicitur Daniel. 10.d. Domine inuisione tua dissolute sunt compages mee, et nihil in me remansit virium, et per allegationem huius impedimenti insinuat Moyses petitionem suam de societate loquentis viri.
Numérotation du verset
Ex. 4,ad litteram
marg.|
.1.
Dixit dominus ad eum.
Ostendens quod posset supplere eius defectum, cum subditur :
marg.|
.2.
Quis fecit os hominis.
Ac si diceret. Ego qui feci os hominis, possum ibi dare eloquentiam.
marg.|
.3.
Aut quis
fabricatus
,
etc. Ac si diceret. Ego qui omnium conditor sum possum de ceco facere videntem, et de surdo et muto audientem et eloquentem, hoc inducitur ad ostendendum quod posset supplere allegatum defectum Moysi. Aliter exponunt Hebrei dicentes quod cum Moyses fuisset accusatus apud Pharaonem de interfectione Egyptii, ut dictum est sup. 2 capitulo Moyses fuit captus de precepto regis, et adductus coram eo, ubi Moyses valde constanter locutus est dicens, quod iuste fecerat, unde de eo dicitur Hbr. 11.e. Non veritus animositatem regis. et tunc de precepto regis positus est ad decapitandum : sed spiculator fuit percussus acrisia, que est cecitas qua non videtur illud quod homo vult videre, licet {522} alia videat, sicut dictum fuit Gn. 21 capitulo de illis qui volebant frangere ostium Lot. et sic quando debuit percutere Moysen, eum non vidit, et sic Moyses effugit Pharaone vidente, sicut scribitur, sup. 2.capitulo Qui fugiens de conspectu, eius etc. qui etiam a Deo factus est ita stupidus ac si esset simpliciter surdus et mutus, ita quod non potuit verbo vel signo significare suis servis quod Moyses caperetur, et sic exponunt predictam litteram. Quis fecit os hominis id est te loqui ita constanter coram Pharaone. Aut quis fabri. et id est Pharaonem ita stupidum ut dictum est.
marg.|
.4.
Videntem et cecum
id est spiculatorem qui factus fuit cecus te non videndo, et videns cetera videndo.
marg.|
.5.
Nonne ego.
Ac si diceret : Sicut talia mirabilia feci tibi, ita tanta et maiora possum facere.
marg.|
.6.
Obsecro inquit domine
etc. licet Moyses de verbo Domini non dubitaret, tamen quia Aaron frater suus erat eo senior et eloquentior desiderabat eum habere socium sibi a Domino assignandum, ideo hanc petitionem replicavit.
marg.|
.7.
Iratus dominus in Moysen
etc. non quod peccaverit mortaliter sed nimis pusillaminis videbatur in suscipiendo Dei commissionem, si enim mortaliter peccasset, non esset verisimile, quod Deus petitionem eius exaudisset quod tamen fecit, unde sequitur,
marg.|
.8.
Aaron frater tuus,
etc. Et patet littera usqueibi :
prol.|
{523}
Numérotation du verset
Ex. 4,ad litteram
marg.|
.1.
Tu autem eris ei in his,
etc. id est accipies ordinationem meam et leges a me immediate, et ipsa eas per te sibi relatas denuntiabit populo.
marg.|
.2.
Abiit Moyses.
Hic consequenter describitur commissionis Moysi facte executio, primo respectu termini a quo Moyses recessit, secundo respectu spatii per quod incessit, ibi : Cumque essent, in itinere, tertio respectu termini ad quem accessit, ibi : Veneruntque simul. Circa primum dicitur : Abiit Moyses. revertens de monte Sinai.
marg.|
.3.
Ad Iethro.
Nolebat enim recedere absque licentia eius, tum quia iuraverat manere cum eo, tum quia non poterat secum ducere uxorem et filios sine voluntate eius.
marg.|
.4.
Cognatum suum
id est affinitate coniunctum. unde et in hebreo habetur : Socerum suum.
marg.|
.5.
Cui ait Iethro : vade in pace.
erat enim homo rationabilis, et ideo noluit eum impedire. Iacob autem recessit a Laban licentia non petita, quia sciebat eum esse hominum fraudulentum, sicut dictum fuit Gn. xxxi.
marg.|
.6.
Et imposuit eos super asinum.
Dicunt Hebrei, quod iste est asinus, qui portavit tigna holocausti, quamdam Abraham voluit immolare Isaac : de quo habetur Gn. xxii. et quod eundem asinum equitaturus est rex Messias quando veniet : de quo habetur Zacha. ix. ca. Ecce rex tuus veniet tibi etc. Et ideo poterat tantum onus portare : sed istud apparet omnino fictitium, ideo dicendum quod ibi accipitur singulare pro plurali. Super asinum id est asinos, quia unus non sufficeret ad portandum tot personas.
prol.|
{524}
.7.
Portans vir,
etc. sic autem nominabatur : Tum quia ex precepto Dei erat portanda, Tum quia per eam erant miracula Dei fienda.
marg.|
.8.
Dixitque
ei Dominus
revertenti
,
etc. id est ad revertendum se disponenti.
marg.|
.9.
Vide ut omnia,
etc. id est mirabilia ostensione digna.
marg.|
.10.
Ego indurabo,
etc. Hic predixit Dominus futurum, ut non admiretur Moyses quando videbit effectum. Sciendum tamen quod Dominus non est causa obdurationis cordis inquantum est peccatum, sed hoc modo est a libero arbitrio. Dominus autem est causa indurationis inquantum est quedam pena, quia in penam peccati perpetrati subtrahit gratiam, cuius est cor mollificare. Et ideo ea subtracta sequitur induratio cordis humani in malo suo.
marg.|
.11.
Filius meus
primogenitus
Israel
id est dignior in populis, et cui maiora bona reservantur, et maxime, quia unigenitum Dei filius qui est primogenitus omnis creature, ut dicitur Col. 1.b. Erat de Israel secundum carnem nasciturus.
marg.|
.12.
Ecce ego interficiam filium tuum primo.
ista fuit ultima pena Egyptiis inflicta : et tamen denunciatur hic primo, quia ille que sunt priora in intentione, sunt posteriora in executione.
marg.|
.13.
Cumque
esset in itinere.
Hic consequenter describitur recessus Moysi, quantum est spatium per quod incessit cum dicitur : Cumque esset in itinere, revertendo in Egyptum.
marg.|
.14. In
diversorio
id est in hospitio ad quod diverterat pro refectione vel quiete nocturna.
marg.|
.15.
Occurrit ei Dominus : et volebat
occidere
eum.
Illud enim, secundum{525} aliquos refertur ad Moysen, quem volebat dominus occidere eo quod ducebat secum Eliezer filium suum incircumcisum. Gersan autem circumciderat in terra Madian. Alii autem dicunt quod refertur ad Eliezer, quem volebat occidere, eo quod erat incircumcisus : et tamen ducebatur in Egyptum ad morandum inter filios Israel, qui erant circumcisi. Sed istud non videtur convenienter dictum quia ille puer nondum venerat ad etatem adultam, et ideo non erat in culpa ex dilatione nimia sue circumcisionis, nec puniendus : sed pater qui habebat eius curam, sicut fuit declaratum Gn. xvii. Et ideo primum dictum melius videtur scilicet quod refertur ad Moysen.
Numérotation du verset
Ex. 4,ad litteram
marg.|
.1.
Tulit illico Sephora
acutissimam petram
etc. Hebrei dicunt : Aciem vel novaculam.
marg.|
.2.
Et circumcidit preputium filii sui.
Quia per verbum Moysi vel angeli volentis occidere Moysen, cognovit quod illa inuasio angeli erat, propter hoc quod filius eius non erat circumcisus.
marg.|
.3.
Tetigitque pedes eius
id est filii sui circumcisi, ad cuius pedes manavit sanguis ex incisione.
marg.|
.4.
Et ait Sponsus sanguinum tu mihi es
id est fere propter te sponsus meus Moyses fuit occisus. Aliter exponitur, ut ly eius referatur ad Moysen, ad cuius pedes proiecit preputium filii sui abscisum dicens : Sponsus sanguinum tu mihi es id est propter te qui es sponsus meus, ne te angelus occideret, sanguis filii mei effusus est, et ista expositio secunda magis concordat littere sequenti, cum dicitur.
marg.|
.5.
Et dimisit eum postquam dixerat, sponsus.
Quia indignata {526} recessit a Moyse, et rediit ad patrem suum cum filiis suis : ut patet ex eo quod habetur infra. 18 capitulo scilicet quod Ietro venit ad Moysen in deserto, adducens secum uxorem Moysi et filios eius placuit etiam Moysi, quod ipsa rediret cum filiis, quia percepit tunc quod non esset nisi oneri, quantum ad negotium pro quo ibat.
marg.|
.6.
Dixitque
Dominus ad Aaron.
Ex hoc patet, quia Aaron tanquam propheta habuit revelationem Domini : hoc etiam patet ex eo quod dicitur. 1Rg. 2.e. ad Heli : Hec dicit Dominus : numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum esset in Egypto, etc. Heli enim descendit de Aaron.
marg.|
.7.
Qui perrexit ei obviam in montem Dei,
etc. id est in montem Sinai qui vocatur mons Dei ratione predicta. 3. ca.
marg.|
.8.
Veneruntque
simul.
Hic consequenter describitur accessus Moysi ad terminum ad quem, ubi manifestavit causam adventus sui. primo senioribus populi, cum dicitur.
marg.|
.9.
Et congregaverunt cunctos seniores
id est populus iudices, ut dictum est supra 3. ca. et postea. Aaron, qui erat eloquentior, et habebat vocem magis audibilem, verba que dixerat Dominus Moysi proposuit coram populo. et hoc est quod dicitur : Locutusque est Aaron, etc.
marg.|
.10.
Et fecit signa.
predicta in principio huius capitulo non tamen per seipsum, sed per Moysen cuius erat facere signa predicta coram populo Israel, quod patet per signum manus sue facte leprose, et iterum sanate, quod non potest dici de Aaron.
marg.|
.11.
Et credidit populus.
Visis signis.
marg.|
.12.
Et proni adoraverunt.
Pro gratiarum actione.
Numérotation du verset
Ex. 4,moraliter
marg.|
.1.
Respondens,
etc. Hic agitur de missione Moysi in Egyptum, per quem designatur predicator missus ad predicandum, in quo debent esse tria.Primum est carnis mortificatio. 1Cor. 9.d. Castigo {518} corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, etc. quia tamen debet esse mensurata ratione, secundum illud Rom. 12.a. Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. et hoc significatur per virgam in colubrum conversam {519}nam per virgam que correctionem significat, intelligitur carnis castigatio : et per colubrum prudentia, que est recta ratio agibilium. Mt. x.b. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe. Secundum est discretio ad discernendum inter lepram et non lepram, et hoc designatur per manum Moysi, que leprosa atque munda de sinu profertur. Tertium est passionis {520} Christi meditatio. 1. Corin. 2. Non iudicavi me aliquid scire inter vos nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. et hoc significatur per aquam in sanguinem conversam, predicator tamen sic dispositus insufficientem se reputare debet, ideo subditur :
Numérotation du verset
Ex. 4,moraliter
marg.|
.4.
Obsecro domine
etc. Sic dixit Hieremias. Hiere id est b. A a a domine Deus, ecce nescio loqui, debet etiam desiderare adiutores in verbi Dei predicatione, ideo sequitur :
Numérotation du verset
Ex. 4,{521}
moraliter
moraliter
marg.|
.6.
Obsecro, inquit domine, mitte quem mis.
Unde salvator dicit Lc. 10.a. Rogate dominum messis ut mittat operarios in messem suam. {522} Et quia tali predicatoria Deo misso credendum est. Ideo sequitur in fine capituli.
Numérotation du verset
Ex. 4,{525}
Additio 1
Additio 1
marg.|
Non videtur rationabile, quod Moyses dubitasset, quod Deus posset supplere defectum suum, verba enim Dominus ad Moysen in hoc capitulo videntur melius exponi conformiter ad predicta in precedenti capitulo. Dixerat enim Domini ad Moysen in sententia, quod ideo elegerat cum impotentem et insufficientem, ut esset signum, quod liberatio populi fiebat virtute divina tantum ut fuit expositum in additione super illud verbum : Hoc habebis signum etc. Non autem pari ratione respondit ad defectum eloquentie, quem Moyses allegabat {526} ad excusandum se ab officio sibi iniuncto. qu. d. Tu scis, quod ego sum, qui feci os hominis, unde si vellem te facere eloquentem et disertum in locutione, possem, sed hoc non expedit, ne liberatio populi attribuatur humane persuasioni.
Numérotation du verset
Ex. 4,Additio 2
prol.|
In eodem capitulo iiii. ubi dicitur : in postilla : Obsecro inquit Domine etc.
prol.|
Quidam Hebreorum specialiter Rabbi Salomon aliter exponunt hunc {527} passum scilicet Mitte quem missurus Is. dicunt enim, quod Moyses non erat introducturus populum in terram promissionis, prout in prima eius revelatione facta dictum fuit. similiter et credebat quod alius erat a Deo mittendus in redemptionem finalem, et ideo petebant quod alter illorum mittendorum mitteretur, quorum utrumque digniorem se estimabat, et quia in hoc videbatur contra preordinationem divinam petere, idcirco sequitur : Iratus dominus in Moysen. et secundum hanc expositionem videtur, quod Moyses peccaverit, unde nec dominus petitionem suam in hoc exaudivit, fuit tamen eius peccatum dignum venia, quia magis procedebat ex magna humilitate quam ex in credulitate seu inobedientia.
Numérotation du verset
Ex. 4,Additio 3
prol.|
In eo c. 4. ubi dicitur in posti. Aliter exponitur, ut ly eius referatur ad Moysen, etc.
prol.|
Non videtur bene exponi illud verbum. Et dimisit eum de Sephora prout in postilla. nam legitur, inf. 18. capit. de Ietro, quod tulit Sephoram uxorem Moysi, quam remiserat. Ex quo patet quod uxor Moysi non dimisit eum, sed econtra, scilicet Moyses remisit uxorem. Ratio autem huius remissionis habetur in glo. ibidem, scilicet ut expeditior esset in opere {528} Domini, unde per hoc quod dicitur hic Dimisit eum. Intelligitur quod Moyses dimisit filium suum noviter circumcisum, ut expeditior esset in officio sibi commisso ut dictum est, et ne periclitaretur in via, et per consequens dimisit matrem, eo quod ei cura nutritionis principaliter incumbebat.
Numérotation du verset
Ex. 4,replica
prol.|
Replica correctorii contra Burgensem In capitulo 4. ubi postillator exponit illud : Dimisit eum Sephora. uxor Moysi indignata, hic locus brevitate obscurus est, ut dicit beatus August. per magistrum histo. allegatus, ideo multipliciter a multis exponitur. Sed cum postillator elegit expositionem glos. Interlinearis, Burgens. eum reprehendit ex debili argumento, quod fundat In eo quod infra 18. capitu. dicitur, Moyses Sephoram remisisse, arguens ex hoc, quod Sephora hic Moysen non dimiserit sed potius econtra. Sed hoc argumentum modicum videtur concludere, quia potest utrumque stare, et quod Sephora dimisit Moysen, et quod Moyses remiserit Sephoram. Moyses sentiens iram uxoris et voluntatem dimittendi eum, non reliquit eam solam vagari cum filiis suis revertendo in terram Madian : sed assignavit familiam reducentem : et sic remisit eam ne pateretur eius iurgia, et ut esset in negotio commisso expeditior, et tangit glo. loci allegati.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_4)
Notes :