Glossa ordinaria

Capitulum 18

Numérotation du verset Lv. 18,1 

Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutus] Locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 18,2 

loquere filiis Israel et dices ad eos ego sum2
2 sum] om. Weber
Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 18,3 

iuxta consuetudinem
terre Egypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis
neque3 in legitimis
3 neque] nec Weber
eorum ambulabitis
Numérotation du verset Lv. 18,4 

facietis iudicia mea
et precepta mea4 servabitis et ambulabitis
4 mea] om. Weber
in eis
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 18,5 

custodite leges meas atque iudicia que faciens
homo vivet in eis ego Dominus Deus vester5
5 Deus vester] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,6 

omnis homo
ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus
Numérotation du verset Lv. 18,7 

turpitudinem patris et turpitudinem matris tue
non discoperies
mater tua est non revelabis turpitudinem eius
Numérotation du verset Lv. 18,8 

turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est
Numérotation du verset Lv. 18,9 

turpitudinem sororis tue ex patre sive ex matre que domi
vel foris genita est non revelabis
Numérotation du verset Lv. 18,10 

turpitudinem filie filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est
Numérotation du verset Lv. 18,11 

turpitudinem filie uxoris patris tui quam peperit patri tuo
et est soror tua non revelabis
Numérotation du verset Lv. 18,12 

turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
Numérotation du verset Lv. 18,13 

turpitudinem sororis matris tue non revelabis eo quod sit caro6 matris tue
6 sit caro] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,14 

turpitudinem fratris patris7 tui non revelabis
7 fratris patris] patrui Weber
nec accedes ad uxorem eius que tibi affinitate coniungitur.
Numérotation du verset Lv. 18,15 

Turpitudinem nurus tue non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius et uxorem fratris sui nullus accipiat8.
8 et uxorem fratris sui nullus accipiat] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,16 

Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
Numérotation du verset Lv. 18,17 

turpitudinem uxoris tue et filie eius non revelabis
filiam filie9 eius et filiam filii10 illius non sumes.
9 filie] filii Weber |
10 filii] filiae Weber |
ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
Numérotation du verset Lv. 18,18 

sororem uxoris tue in pelicatum illius
non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente.
Numérotation du verset Lv. 18,19 

Ad mulierem que patitur menstrua non accedes
nec revelabis feditatem eius.
Numérotation du verset Lv. 18,20 

Cum uxore
proximi tui
non coibis
nec seminis
commixtione maculaberis.
Numérotation du verset Lv. 18,21 

De semine tuo non dabis ut consecretur idolo
Moloch
nec pollues nomen
Dei tui
ego Dominus.
Numérotation du verset Lv. 18,22 

Cum masculo non commiscearis11 coitu femineo
11 commiscearis] commisceberis Weber
quia abominatio
est
Numérotation du verset Lv. 18,23 

cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo
mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
Numérotation du verset Lv. 18,24 

ne polluamini in omnibus his
quibus contaminate sunt gentes universe12 quas ego eiciam ante conspectum vestrum
12 gentes universe] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,25 

et quibus polluta est terra cuius ego scelera
visitabo
ut evomat
habitatores suos
Numérotation du verset Lv. 18,26 

custodite legitima mea atque iudicia ut13 non faciatis14 ex omnibus istis abominationibus15 tam indigena
13 ut] et Weber |
14 faciatis] faciat Weber |
15 istis abominationibus] inv. Weber |
quam colonus qui peregrinatur apud vos
Numérotation du verset Lv. 18,27 

omnes enim execrationes istas fecerunt accole terre qui fuerunt ante vos
et polluerunt eam
Numérotation du verset Lv. 18,28 

cavete ergo ne et vos
similiter evomat
cum paria
feceritis sicut evomuit gentem que fuit ante vos
Numérotation du verset Lv. 18,29 

omnis anima que fecerit de abominationibus his quippiam peribit
de medio populi sui
Numérotation du verset Lv. 18,30 

custodite mandata mea nolite facere que fecerunt hii qui fuerunt ante vos
et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester.

Capitulum 18

Numérotation du verset Lv. 18,1 
Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens
1 Locutus] Locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 18,2 
loquere filiis Israel et dices ad eos ego sum2
2 sum] om. Weber
interl.| qui hoc precipio
Dominus Deus vester
interl.| cuius vos servi
marg.| EGO  SUM  DOMINUS  DEUS  VESTER. Quasi: Cognoscite vestrum Creatorem; diligenter servate eius precepta.
Numérotation du verset Lv. 18,3 
iuxta consuetudinem
interl.| Septuaginta: studia
terre Egypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis
marg.| IUXTA  CONSUETUDINEM etc. Intentionem totius legis aperit, ut a malis scilicet abstineamus, et bona teneamus.
neque3 in legitimis
3 neque] nec Weber
interl.| religionibus
eorum ambulabitis
marg.| NEQUE  IN  LEGITTIMIS etc. Non enim solum a fornicatione, avaritia et superbia, sed etiam a divinationibus et auguriis, et omnium gentium superstitionibus precipit abstinere.
Numérotation du verset Lv. 18,4 
facietis iudicia mea
interl.| id est: que ex iudicio et discretione precipio
et precepta mea4 servabitis et ambulabitis
4 mea] om. Weber
interl.| proficiendo
in eis
interl.| Hoc secundo dicit, in quo Vetus et Novum Testamentum innuit.
ego Dominus Deus vester
Numérotation du verset Lv. 18,5 
custodite leges meas atque iudicia que faciens
interl.| Non auditores legis iusti sunt, sed factores.
homo vivet in eis ego Dominus Deus vester5
5 Deus vester] om. Weber
marg.| VIVET  IN  EIS etc. Quia in ipsis vera vita in Christum credentibus, quiaa: «Qui videt Filium, et credit in eum, habet vitam eternam». Hoc in prioribus iudiciis et preceptis non addidit: lex enim non vivificat, nisi Evangelium superveniat.
a Io. 6, 40.
Numérotation du verset Lv. 18,6 
omnis homo
interl.| quasi rationalis: qui enim accedit, non est homo, sed iumentum.
interl.| Genus proponit, cui et species supponit.
ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet {t. 1: Erfurt, f. 125rb; facsim., p. 251b} turpitudinem eius ego Dominus
marg.| OMNIS  HOMO etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege cognationis occasione accedamus, ut tandem turpia facta eorum prodamus; unde subdit:   Ego Dominus .
marg.| OMNIS  HOMO etc. Septuaginta:   Homo, homo ad omnem domesticam carnis ipsius non accedet etc. Quemadmodum enim   homo duplex, sic duplicia precepta, interiorem et exteriorem hominem docentia, lex exteriorem consanguineis misceri prohibet, sicut gentes, quarum hereditatem accepturus erat Israel, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores accipiat, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes legislator exequitur per ordinem a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant hereditates. Talium coniunctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio huius legis dixisset: Ego Dominus Deus vester, iteravit: Ego Dominus, significans quia nobis carne coniunctus est, et nostre cognationis particeps: tantam ergo cognationem offendere damnabile est.
marg.| EGO  DOMINUS. Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum.
Numérotation du verset Lv. 18,7 
turpitudinem patris et turpitudinem matris tue
interl.| cum matre peccando
non discoperies
interl.| ne confundatur generatio, ne idem sit filius et frater
interl.| Hac locutione cum his personis concubitum vetuit.
mater tua est non revelabis turpitudinem eius
Numérotation du verset Lv. 18,8 
turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est
marg.| TURPITUDINEM  PATRIS  ET  MATRIS  TUE. Prohibet cum   matre concumbere. Ibi enim est   turpitudo matris et patris . Nam postea prohibet, ubi dicit:   Turpitudinem uxoris patris tui non revelabis :   turpitudo enim   patris tui est. Ubi exposuit quomodo in   matre utriusque sit   turpitudo , id est   patris et matris . In noverca enim tantum   patris est.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 125rb; facsim., p. 251b} Prohibet nos revelare quelibet peccata a cognatis vel amicis nobis credita, ne scilicet maledictionem Cham patiamur, qui patris nuditatem fratribus patefecit. Patres intelligimus, de quibus Paulus diciturb: «Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem»; fratres quoque et matres et sororores, de quibus addiditc: «Iuvenes ut fratres, anus ut matres, iuvenculas ut sorores». Postremo cum omnibus fidelibus cognationem habeamus, secundum illudd: «Multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.» Secundum Septuaginta, decem gradus cognationis enumerantur, cuius numeri sunt omnia mandata legis, ostendentes quia quisquis turpitudinem spiritualium carnaliumve cognatorum revelat, totius legis transgressor est. In caritate enim peccat que «plenitudo legis» este.
b 1Tim. 5, 1.
c 1Tim. 5, 1-2.
d Rm. 12, 5.
e Cf. Rm. 13, 10: « Plenitudo ergo legis est dilectio ».
Numérotation du verset Lv. 18,9 
turpitudinem sororis tue ex patre sive ex matre que domi
interl.| ex patre
vel foris genita est non revelabis
marg.| FORIS  GENITA  EST . AUGUSTINUS. Ex matre, si de priori viro suscepta, cum matre in domum venit, sed cum huiusmodi sorore rem habere prohibet. Si non licet turpitudinem sororis revelare ex quolobet parente, quanto magis ex utroque. Quid autem est quod interposita prohibitione concubitus etiam cum suis neptibus sive de filio sive de filia sequitur:   Turpitudinem uxoris patris tui non revelabis. Si enim huc usque dixisset, intelligeremus etiam cum filia noverce prohibitum fuisse concubitum quam ex priore viro noverca peperisset, nec huius cui probibetur esset soror vel ex patre vel ex matre. Cum vero addidit: Ex eodem patre soror tua est, non revelabis turpitudinem eius, manifestat de sorore esse factam prohibitionem, cum fuerit ex patre et ex noverca de qua iam supra dixerat, sed forte apertius voluit prohibere quod superius dixit obscure.
Numérotation du verset Lv. 18,10 
turpitudinem filie filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est
Numérotation du verset Lv. 18,11 
turpitudinem filie uxoris patris tui quam peperit patri tuo
marg.| FILIE  UXORIS  PATRIS etc. AUGUSTINUS. Non cum filia noverce ex priori viro videatur prohibere concubitum, cum ei cui prohibetur soror non sit, vel ex patre vel ex matre, addidit quod ex eodem patre.
et est soror tua non revelabis
Numérotation du verset Lv. 18,12 
turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
Numérotation du verset Lv. 18,13 
turpitudinem sororis matris tue non revelabis eo quod sit caro6 matris tue
6 sit caro] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,14 
turpitudinem fratris patris7 tui non revelabis
7 fratris patris] patrui Weber
interl.| alias: patrui
marg.| TURPITUDINEM  FRATRIS  PATRIS etc. AUGUSTINUS. Queritur utrum hoc, vivo fratre an mortuo, prohibitum sit. Si fratre vivo, hoc in generali continetur precepto quo prohibetur homo ad alienam uxorem accedere. Quid est ergo quod tam diligenter domesticas personas propriis distinguit prohibitionibus. Non enim quod prohibet de uxore patris, id est de noverca, vivo patre accipiendum est, et non potius de mortuo: vivo enim patre, quis nesciebat esse prohibitum, cum omnis aliena uxor prohibeatur? Videtur ergo de his personis loqui que possunt, non habentes viros, convenire in matrimonium, nisi fuerit Lege prohibitum, sicut fertur esse consuetudo Persarum. Sed si fratre mortuo, intelligatur hoc esse prohibitum: mortuo fratri non erit semen suscitandum. Sic ergo accipiendum est: Non licet ducere uxorem fratris defuncti, si defunctus posteros reliquit, vel prohibitum est uxorem fratris duci, cui datus est libellus repudii: posset enim aliquis putare quod talem liceret sibi ducere et adulterum non timere.
nec accedes ad uxorem eius que tibi affinitate coniungitur.
marg.| NEC  ACCEDES etc. Septuaginta:   Et ad uxorem eius non introibis . Proinde hanc enim turpitudinem dicunt fratris patris eius, id est patrui pudenda scilicet uxoris.
Numérotation du verset Lv. 18,15 
Turpitudinem nurus tue non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius et uxorem fratris sui nullus accipiat8.
8 et uxorem fratris sui nullus accipiat] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 18,16 
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
Numérotation du verset Lv. 18,17 
{t. 1: Erfurt, f. 125va; facsim., p. 252a} turpitudinem uxoris tue et filie eius non revelabis
interl.| id est: ne putas tibi ambas habere licere.
filiam filie9 eius et filiam filii10 illius non sumes.
9 filie] filii Weber
10 filii] filiae Weber
interl.| Neptem uxoris de filio tuo vel de filia prohibet duci uxorem.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 125va; facsim., p. 252a} TURPITUDINEM  UXORIS  TUE etc. In matre concupiscentia, actio intelligitur in filia, in nepte mors. Concupiscentia enim parit peccatum, peccatum mortemf vel aliud peccatum, sicut David ex concupiscentia adulteravit, et pro adulterio occidit.
f Cf. Iac. 1, 15.
ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
marg.| UT  REVELES  IGNOMINIAM etc. Quasi familiare et cognatum est vobis peccatum. Unde invicem debemus condolere, et onera nostra portare, ut adimpleamus legem Christi, qui peccata nostra portavit.
Numérotation du verset Lv. 18,18 
sororem uxoris tue in pelicatum illius
marg.| IN  PELICATUM etc. Septuaginta: In zelum illius, quasi hoc esset zelus inter sorores, quasi non sit11 et inter non sorores. An potius ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis soror superducatur? In pace nos vocavit Deusg, pacem cum omnibus habeamus, maxime cum proximis. In Iudaica quoque conversatione non decet ecclesiasticam suscipere, nec typicum pascha cum vero celebrare, nec circumcisionem cum baptismate. Unde Paulush: Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit. Mortificata ergo Iudaica conversatione Ecclesie debet coniungi, que est soror legis, eosdem habet doctores, eosdem prophetas. Sed Iudaica conversatio emulatur, quia ad Ecclesiam transierunt divitie eius. Unde Paulus aiti: «Emulantur vos non bene»; uxor namque prior zelat, quia subintrat secunda. Unde Lia aitj: «Parumne tibi videtur quod preripueris maritum mihi?»
g 1Cor. 7, 15.
h Gal. 5, 2.
i Gal. 4, 17.
j Gn. 30, 15.
11 sit] sic Rusch
non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente.
interl.| Opera eorum publicando: non tamen parces, si non scandalizentur auditores.
marg.| SOROREM  UXORIS  TUE etc. AUGUSTINUS. Non prohibet quamlibet superducere quod licebat antiquis propter abundantiam propagationis, sed sororem; quod tamen fecit Iacob, quia nondum prohibitum lege fuerat, vel quia superpositionis fraude deceptus erat; quam vero posterius accepit, de placito veniebat, sed iniustum erat priorem dimitti, ne faceret eam mechari.
Numérotation du verset Lv. 18,19 
Ad mulierem que patitur menstrua non accedes
marg.| AD  MULIEREM  QUE  PATITUR etc. Cum hoc superius sufficienter prohibuisset, hic etiam repetit, forte ne in superiiobus videtur figurate accipiendum, ubi talia prohibentur, que remota observatione umbrarum, in Novo Testamento custodienda sunt. In Ezechiele quoque inter illa que non fugurate, sed manifeste peccata sunt, accedere ad menstruatam interdicitur et iustitie meritum esse si non accedatur, qua in re non natura damnatur, sed concipiende proli noxium prohibetur.
nec revelabis feditatem eius.
Numérotation du verset Lv. 18,20 
Cum uxore
interl.| sapientia
proximi tui
interl.| Gentilis, qui proximus in natura
non coibis
interl.| communicando
nec seminis
interl.| actionis doctrine
commixtione maculaberis.
interl.| in tantum ut polluaris
marg.| CUM  UXORE  PROXIMI etc. Hic prohibet rursus adulterium, quod etiam in Decalogo prohibetur; unde apparet illa ita esse prohibita, ut etiam mortuis viris non ducant uxores, quarum prohibet turpitudinem revelari.
Numérotation du verset Lv. 18,21 
De semine tuo non dabis ut consecretur idolo
interl.| Septuaginta: principi
Moloch
marg.| DE  SEMINE etc. Convenienter hec subiunguntur. Intendit enim legislator a libidine tam sensibili quam intelligibili legi subditum cohibere; unde et prohibetur et   menstrua ta,   uxor quoque   proximi , quia in tali commixtione adulterium est, non coniungium. Unde subdit:   Nec seminis commixtione maculaberis . Coniungium autem honorabile est, et thorus immaculatusk. Cum ergo de duplici fornicatione loqueretur, recte adiungit:   De semine tuuo non dabis idolo Moloch etc. Semen autem non solum filios et consanguineos, sed omnem actionem et doctrinam intelligimus, que idolis consecrare non debemus, quia radix omnium malorum cupiditasl que est idolorum servitus. Sed nec ea {t. 1: Erfurt, f. 125vb; facsim., p. 252b} docere, que idolatrie pertinent. Sic enim ad mulierem menstruatam non ingredimur, nec in errore gentilium misceamur.
k Cf. Hbr. 13, 4.
l 1Tim. 6; 10.
nec pollues nomen
interl.| Hoc ad singula referatur supradicta.
Dei tui
interl.| cuius gloria singularis incommutabilis
marg.| NEC  POLLUES etc. Non solum luxuriando, vel idolis immolando, sed et Gentilium philosophiam in Ecclesiam introducendo. Quis enim consensus templo Dei cum idolis?
ego Dominus.
Numérotation du verset Lv. 18,22 
Cum masculo non commiscearis12 coitu femineo
12 commiscearis] commisceberis Weber
interl.| quia contra naturamA
A ¶Codd. : Tr110 (41r) Rusch {MM2023}
interl.| quia viriliter agentem et fortem non debes effeminare
quia abominatio
interl.| SIMACHUS: ineffabile
est
Numérotation du verset Lv. 18,23 
cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo
interl.| cum actionibus scilicet bestialium, ut nephandis voluptatibus polluaris
mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
marg.| MULIER  NON  SUCCUMBET  IUMENTO etc. Non solum viris, sed et mulieribus lex posita est. Undem: «Mulierem fortem quis inveniet?» Sicut enim masculus animam fortem et constantem in virtutibus significat, sic mulier dignitatem suam custodientem designat: facta est enim in adiutorium virin; que talis est, non debet iumentorum coitu maculari.
m Prv. 31, 10.
n Cf. Gn. 2, 18.
Numérotation du verset Lv. 18,24 
ne polluamini in omnibus his
interl.| predictis
quibus contaminate sunt gentes universe13 quas ego eiciam ante conspectum vestrum
13 gentes universe] inv. Weber
interl.| Quantitas pene quantitatem culpe ostendit.
marg.| NEC  POLLUAMINI etc. Quanta pollutio sit in predictis, pena pollutorum ostendit. Nec incaute pretereundum, quia ea que invicem sibi coniuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit.
marg.| CONTAMINATE  SUNT  GENTES  UNIVERSE etc. Demones qui propter multitudinem dicuntur gentes universe. Qui cum omni peccato gaudeant, precipue fornicatione et idolatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus.
Numérotation du verset Lv. 18,25 
et quibus polluta est terra cuius ego {t. 1: Erfurt, f. 125vb; facsim., p. 252b} scelera
interl.| pollutionem
visitabo
interl.| «Visitavit nos, oriens ex alto»o.
o Lc. 1, 78.
ut evomat
interl.| scabrones etiam contra eos producendo
habitatores suos
interl.| demones qui dixerunt: Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorump.
p Mt. 8, 31.
Numérotation du verset Lv. 18,26 
custodite legitima mea atque iudicia ut14 non faciatis15 ex omnibus istis abominationibus16 tam indigena
14 ut] et Weber
15 faciatis] faciat Weber
16 istis abominationibus] inv. Weber
interl.| qui in lege nutritus, et ab infantia doctus
quam colonus qui peregrinatur apud vos
interl.| qui deforis vobis adiectus est, non intus nutritus
Numérotation du verset Lv. 18,27 
omnes enim execrationes istas fecerunt accole terre qui fuerunt ante vos
interl.| demones qui antiquiores sunt conditione
et polluerunt eam
interl.| humanam scilicet terram, Ade suggerentes inobedientiam, et quotidie mala suggerunt
Numérotation du verset Lv. 18,28 
cavete ergo ne et vos
interl.| quia a Domino visitati estis
similiter evomat
interl.| intelligibilis terra; undeq: Discedite a me maledicti in ignem eternum, quod paratum est diabolo etc. Et itemr: «Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem» etc.
q Mt. 25, 41.
r Ps. 6, 9.
cum paria
interl.| similia
feceritis sicut evomuit gentem que fuit ante vos
Numérotation du verset Lv. 18,29 
omnis anima que fecerit de abominationibus his quippiam peribit
interl.| nunc et prorsus in futuro
de medio populi sui
marg.| OMNIS  ANIMA etc. Qui enim post evangelicam predicationem talia committunt, aliam mali medicinam non inveniunt; nec in sorte hominum sed demonum erunt.
Numérotation du verset Lv. 18,30 
custodite mandata mea nolite facere que fecerunt hii qui fuerunt ante vos
interl.| quorum pena debetis terreri
et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester.
interl.| Hoc tertio dicit: in duobus enim testibus vel tribus stat omnem verbum.
marg.| CUSTODITE  MANDATA  MEA etc. Quasi: Mea sunt mandata, non hominis; ad cuius imaginem facti estis, quam polluere non debetis, «quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis»s.
s 1Cor. 3, 16.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Lv. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=05&chapitre=05_18)

Notes :