Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset Nm. 12,1 

Locutaque est Maria
et Aaron
contra Moysen
propter uxorem eius Ethiopissam
Numérotation du verset Nm. 12,2 

et dixerunt num per solum Moysen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus iratus est valde1
1 iratus est valde Σ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 12,3 

Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
Numérotation du verset Nm. 12,4 

Statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum federis cumque fuissent egressi
Numérotation du verset Nm. 12,5 

descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent.
Numérotation du verset Nm. 12,6 

dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
Numérotation du verset Nm. 12,7 

Et ait at non talis servus meus Moyses qui in omni domo mea fidelissimus est
Numérotation du verset Nm. 12,8 

ore enim ad os loquor ei palam2 non per enigmata et figuras Deum3 videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Moysi
2 palam Rusch ] et palam Weber |
3 deum Rusch ] dominum Weber |
Numérotation du verset Nm. 12,9 

iratusque
contra eos abiit
Numérotation du verset Nm. 12,10 

nubes quoque recessit que erat super tabernaculum et ecce Maria
apparuit candens
lepra quasi nix
cumque respexisset eam Aaron et vidisset eam4 perfusam lepra
4 eam Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 12,11 

ait ad Moysen obsecro domine mi ne imponas hoc nobis5 peccatum quod stulte commisimus
5 hoc nobis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 12,12 

ne fiat hec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur a6 vulva matris sue ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
6 a Rusch] de Weber
Numérotation du verset Nm. 12,13 

clamavitque Moyses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
Numérotation du verset Nm. 12,14 

cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum
rubore suffundi separetur septem diebus
extra castra
et postea revocabitur
Numérotation du verset Nm. 12,15 

exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus
et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria

Capitulum 12

Numérotation du verset Nm. 12,1 
Locutaque est Maria
interl.| Maria
et Aaron
interl.| sacerdotalis plebs, carnale sacerdotium
interl.| Christum
propter uxorem eius Ethiopissam
interl.| Ecclesiam de gentibus congregatam
marg.| LOCUTAQUE  EST, etc. ORIGENES. Maria, plebs Iudaica, Moyses lex Domini est, que transit ad connubium Ethiopisse, Ecclesie scilicet de gentibus congregate. {t. 1: Erfurt, f. 152va; facsim., p. 304a} Hanc lex spiritualis accepit uxorem, et ideo Maria, id est Synagoga, indignatur, et detrahit cum Aaron, cum sacerdotibus scilicet et Phariseis. Derogat ergo usque hodie plebs illa; et turpis ei videtur, quia circumcisionem carnis non docet apud nos, nec observantiam sabbati, nec neomenie, nec sacrificia sanguinis, sed circumcisionem cordis et otium peccandi, et dies festos «in azimis sinceritatis et veritatis»a, et sacrificia laudis, nec pecudum, sed vitiorum victimas cedi. De his ergo Deus diiudicat, et nuptias Ethiopisse confirmat, et Moysen cum ea libenter habitare sinit, Mariam de castris eicit, et porro, id est longe, facit a tabernaculo testimonii, cum quam Aaron eicitur, et ipsa leprosa efficitur. Aspice illam plebem, vide quanta lepra peccati in illa est, quanta intelligentie caligo, quanta observantie feditas, sed hec lepra non est perpetua. Ubi enim compleri ceperit septimana, revocabitur ad castra. In fine enim mundi cum plenitudo gentium intraverit vel introierit, omnis Israel salvabiturb, et Marie lepra cessabit. Recipiet enim decus fidei et splendorem agnitionis Christi accipiet, et restituetur vultus eius, cum fiet unus grex et unus pastorc.
a 1Cor. 5, 8.
b Cf. Rm. 11, 25-26.
c Io. 10, 16.
marg.| ORIGENES. Quia detraxerunt Aaron et Maria Moysi, correpti sunt, Maria etiam leprosa efficitur. Tanta enim fuit cura correctionis, ut dum Maria per septimanam fuisset in lepra, populus Dei non ageret iter ad terram promissionis, nec moveretur tabernaculum testimonii. In quo moneor, ne detraham fratri, ne derogem, non solum sanctis, sed etiam quibuslibet proximis. Unded: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tue ponebas scandalum. Et alibie: Detrahentem occulte adversus proximum suum persequebar. His divine Scripture sermonibus velut gladiis quibusdam utrimque acutis obtrectandi et derogandi vicium resecatur. Lepra enim consequitur detractantes et cacologos.
d Ps. 49, 20.
e Ps. 100, 5.
marg.| ORIGENES. Omnis etiam qui scripta Moysi male intelligit, et spiritualem legem carnaliter suscipit, detrahit ei etiam qui de verbis spiritus carnaliter sentit.
marg.| MYSTICE, non solum Iudei sed heretici qui non recipiunt legem et prophetas, detrahunt Moysi. Qui impingunt etiam ei quod homicida fuit, quia Egyptium interfecit, et alia multa etiam in alios prophetas blasphemo ore concinnant. Ideo sunt in anima leprosi, et eiciuntur ab ecclesia Dei. Vel heretici qui detrahunt Moysi. Vel ecclesiastici qui detrahunt proximis.
marg.| ETHIOPISSAM. AUGUSTINUS. De uxore Moysi Ethiopissa queritur utrum ipsa sit filia Iethro, an alteram duxerit vel superduxerit. Sed ipsam fuisse credibile est: de Madianitis quippe erat, qui in Paralipomenon Ethiopes dicuntur, quando contra eos pugnavit Iosaphat. Nam in his locis dicitur eos persecutrus populus Israel; ubi Madianite habitant, qui nunc Saraceni vocantur, sed nunc eos Ethiopes fere nemo appellant, sicut solent locorum et gentium nomina plerumque vetustate mutari.
Numérotation du verset Nm. 12,2 
et dixerunt num per solum Moysen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus iratus est valde1
1 iratus est valde Σ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 12,3 
Erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
Numérotation du verset Nm. 12,4 
Statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum federis cumque fuissent egressi
Numérotation du verset Nm. 12,5 
descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent.
Numérotation du verset Nm. 12,6 
dixit ad eos {t. 1: Erfurt, f. 152vb; facsim., p. 304b} audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
Numérotation du verset Nm. 12,7 
Et ait at non talis servus meus Moyses qui in omni domo mea fidelissimus est
Numérotation du verset Nm. 12,8 
ore enim ad os loquor ei palam2 non per enigmata et figuras Deum3 videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Moysi
2 palam Rusch ] et palam Weber
3 deum Rusch ] dominum Weber
marg.| SI  QUIS  FUERIT etc. ORIGENES. Audite quantum beneficii conferant obtrectantes. Numquam enim invenimus tantas dum tantum Dominum laudasse Moysen, quantum nunc detrahitur ei. Unde: Si fuerit propheta quis vestrum Domino, in visionibus agnoscar ei, et in somniis loquar ei, non sic famulo meo Moysi, etc. Vide quid sibi pene obtrectantes contulerint, quid illi laudis, sibi turpitudinem, illi splendorem; sibi lepram, illi gloriam. Anta tamen quam acciperit Ethiopissam, non est scriptum quia in specie locutus sit ei Deus, et non in enigmate. Ea accepta, Deus dicit: Os ad os loquar ad eum, in specie, et non in enigmate. Cum enim Moyses coniungitur est nostre Ethiopisse, iam lex Dei non in figura sicut prius, sed in ipsa specie veritatis agnoscitur. Et que prius in enigmate {t. 1: Erfurt, f. 152vb; facsim., p. 304b} signabantur, nunc in veritate complentur. Undef: Scimus quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et mari, etc. Vides quomodo Paulus enigmata legis absolvit, et species enigmatum docet, dicens (quia petra in enigmate erat apud Moysen, antequam iungeretur Ethiopisse) nunc in specie petra Christus est. Nunc enim os ad os loquitur per legem Deus. Ante in enigmate fuit baptismus in nube et in mari, nunc in specie regenerationis est in aqua et Spiritu. Tunc in enigmate erat manna cibus,nunc autem in specie Verbi Dei caro vere est cibus. Nunc ergo Moyses Ethiopisse iunctus, vel ipse ad nos, vel ad ipsum Deus, non loquitur in enigmate, sed in specie.
f Cf. 1Cor. 1, 10.
marg.| DEUM  VIDET, etc. Alia littera: Et gloriam Domini videt. Vidit Moyses gloriam Domini, quando transformatus est Dominus in monte, et aderat ei Moises cum Helia, et colloquebatur ei. Ideo recte addit: Quare non timuistis detrahere famulo meo Moysi? Quod ad eos dicitur, qui Evangelium suscipere videntur, derogant autem Moysi. Et merito arguuntur, quia cum discant per Evangelium quod Moyses cum Helia vidit gloriam Domini, audent derogare legi et prophetis. Non detrahamus ergo legi, nec simus auditores solum, sed factores, ut cum Moyse glorificemur. Parant ergo materiam derogandi Moysi, qui legem non spiritualiter exponunt. Qui enim audiunt ritum sacrificiorum, observantiam sabbatorum vel similium in Ecclesia recitari, offenduntur, et dicunt: Quid prosunt nobis precepta Iudaica? Iudei de his viderint. Danda est ergo opera ut lex spiritualiter intelligatur et explanetur, ne ab imperitis derogetur Moysi. Sed convertamur ad Dominum ut auferat a nobis velamen littere, ne deformis videatur nobis vultus Moysi, sed decorus et gloriosus, ut non solum obtrectemus, sed pro magnitudine sensuum eum glorificemus.
Numérotation du verset Nm. 12,9 
iratusque
interl.| irascitur Deus detractoribus
contra eos abiit
Numérotation du verset Nm. 12,10 
nubes quoque recessit que erat super tabernaculum et ecce Maria
interl.| plebs iudaica
apparuit candens
interl.| recedente nube, id est Dei visitatione
lepra quasi nix
marg.| NUBES  QUOQUE  RECESSIT. ORIGENES. Et nubes recessit de tabernaculo, etc. Prius recessit nubes quam Maria repletur lepra, ut ostendatur quia si est in aliquo gratia Spiritus sancti et obtrectat et detrahit, recedit ab eo post obtrectationem, et lepra repletur anima eius. Nam populus ille prius habuit in se gloriam Dei. Allegorice. Sed postquam in verum Moysen, id est Christum, extenderunt linguas blasphemantium vel blasphemie, discessit ab illis nubes, et transivit ad nos in montem excelsum, cum Salvator transformatus est, et nubes refulgens obumbravit discipulos, et vox de nube dixitg: Hic est Filius meus dilectus, etc. Post hoc ergo Maria facta est leprosa sicut nix. Donec aderat nubes, non erat leprosa: dum enim visitatio Dei in populo illo fuit, leprosus non fuit.
g Mt. 17, 5.
marg.| MORALITER. Timeamus et nos ne forte fugemus a nobis hanc nubem male cogitando, male loquendo, male agendo, et appareat in nobis lepra peccati.
cumque respexisset eam Aaron et vidisset eam4 perfusam {t. 1: Erfurt, f. 153ra; facsim., p. 305a} lepra
4 eam Rusch] om. Weber
marg.| CUMQUE  RESPEXISSET. ORIGENES. Alia littera: Et respexit Aaron ad Mariam, et ecce Maria erat leprosa, etc. Vult in hoc ostendere quod populus ille formatus fuit in vulva matris Synagoge, non tamen potuit pervenire ad integrum partum. Sicut aborsus imperfectus partus est, sic ille populus aliquanto tempore intra vulvam matris, id est Synagoge institutionem, positus fuit. Sed peccatis intercedentibus integre formari et vivificari non potuit. Ideo abiecti sunt, peccato consumente (ut ait) dimidium carnis eius. Bonus tamen dicitur aborsus, non absolute, sed aliquando aliis comparatus. Unde Ecclesiastes: Bonus est aborsus, magis quam ille qui in vanitate incedit. Et alibi dicit bonos esse mortuos magis quam viventes. Quibus si compares aborsum, bonum dicas esse super utrumque. Non autem alios nominat viventes quam de quibus diciturh: «Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens». Non enim omnis vita {t. 1: Erfurt, f. 153ra; facsim., p. 305a} in vanitate est, sed que secundum carnem est, et secundum errores et voluptates. Super hanc omnis homo est, qui huic vite mortuus est et diciti: «Mihi» autem «mundus crucifixus est, et ego mundo». De quo dicitur: Mortui ergo estis cum Christo, etc. Super hos dicitur esse aborsus, quia licet venisse videatur in carne, nulla tamen vanitatis sumpsit initia. Alius videtur etiam isto melior, de quo dicit Ecclesiastes: Et optimus super hos qui nondum natus est, id est qui nec ad conclusionem vulve carnalis et corpore nativitatis venit in vitam. Quod autem dicit Ecclesiastes: Laudavi omnes mortuos magis quam vivos et eos qui vivunt usque nunc, evidenter ostendit quod eos dicat meliores qui mortui sunt mundo, et inferiores, qui vivi sunt mundo. Ad litteram autem non magis laudandi sunt mortui quam viventes. Laudatur enim quis in eo quod bona voluntate egerit. Mors autem communis nulli ex voluntate nec venit. Quomodo ergo quis laudatur in eo quod contra propositum patitur? Alioquin laudabitur Pharao, submersus in mari, super Moysen, qui evasit, et Egyptii, super populum Domini, qui sicco vestigio transivit. Si ergo renunciasti seculo, si abiecisti vitia, si non moveris ad peccatum, quasi mortuus erit. Mors vite laudabilis: nam de morte communi, que de lege nature venit, nemo laudatur. Sciens autem Paulus in supradictis ordinibus esse aliquem aborsum de seipso aitj: Novissime autem tamquam abortivo, visus est et mihi. Super viventes se, et super mortuos, post eos tamen qui nondum nati sunt numerans. Fuit ergo Maria sicut aborsum: non enim potuit populus ille ad perfectum in lege formari. Undek: Neminem ad perfectum adduxit lex. Quosdam enim a fide lapsos et velut in aborsum conversos ad perfecte nativitatis instituta revocat Apostolusl: «Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis» etc.
h Ps. 38, 6.
i Gal. 6, 14.
j 1Cor. 15, 8.
k Hbr. 7, 19.
l Gal. 4, 19.
Numérotation du verset Nm. 12,11 
ait ad Moysen obsecro domine mi ne imponas hoc nobis5 peccatum quod stulte commisimus
5 hoc nobis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 12,12 
ne fiat hec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur a6 vulva matris sue ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
6 a Rusch] de Weber
interl.| id est: devoravit lepra
Numérotation du verset Nm. 12,13 
clamavitque Moyses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
marg.| CLAMAVITQUE. ORIGENES. Alia littera: Et proclamavit Moyses ad Dominum dicens: Domine, precor te, sana eam, etc. Quem oportebat orare pro sanitate populi sui, nisi Moysen? Forte hoc erat quod cum Domino loquebatur in monte transformato, petens ut cum plenitudo gentium introisset, omnis Israel salvus fieret.
Numérotation du verset Nm. 12,14 
cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum
interl.| alias: septem diebus
rubore suffundi separetur septem diebus
interl.| sept imana huius mundi
extra castra
interl.| Ecclesia
et postea revocabitur
marg.| SPUISSET. Signum repudii est in faciem conspui. Unde proximus qui repudiat coniugium, discalciatus in facie conspuitur. Hinc Isaias: Omnes gentes sicut gutta situle, et sicut sputum reputate sunt. Ostenditur ergo quod etiam ille populus, sicut cetere gentes, que ut sputum reputantur, abiectus est. Si enim consideres priorem honorem, pontificalem ordinem, insignia sacerdotum, Levitica mysteria, maiestatem templi, et eos cum celestibus in terris habere consortia, quis fuit ille honor, que gloria? Nunc autem multo dedecore {t. 1: Erfurt, f. 153rb; facsim., p. 305b} horrescunt sine templo, sine altari, sine sacrificio, sine prophetis, sine sacerdotio, sine celesti visitatione. Unde patet quod pater conspuens perfudit vultus eorum ignominia. Septem ergo diebus separantur extra castra, id est per septimam mundi huius. In septimana autem dierum totius creature visibilis videntur producte esse substantie. Tunc enim que non erant facta sunt. In septimana totius mundi quedam secreta et Deo soli cognita dispensatione que tunc producta sunt explicantur. In hac septimana (quia sequestrata est Maria) non moventur castra filiorum Israel, sed stant in uno loco conclusi, et nullus ex eis profectus, donec mundetur Maria a lepra sua.
Numérotation du verset Nm. 12,15 
exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus
interl.| sept imana huius mundi
et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria
interl.| qui nullus es eis profectus, donec mundetur Maria a lepra
marg.| SEPTEM  DIEBUS. ORIGENES. Maria quidem interveniente Aaron pontifice septima die curatur. Nos autem obtrectantes usque ad finem septimane mundi, id est usque ad resurrectionem, permanebimus leprosi, nisi dum penitendi tempus est, corrigamur conversi ad Iesum et per penitentiam supplicantes ei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_12)

Notes :