Capitulum 17

Numérotation du verset Nm. 17,1 

Et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 17,2 

loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virge sue
Numérotation du verset Nm. 17,3 

nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit
Numérotation du verset Nm. 17,4 

ponesque eas in tabernaculo federis coram testimonio ubi loquar ad te
Numérotation du verset Nm. 17,5 

quem ex his elegero germinabit virga eius
et cohibebo a me querimonias filiorum Israel quibus contra vos murmurant
Numérotation du verset Nm. 17,6 

locutusque est Moyses ad filios Israel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virge duodecim absque virga Aaron
Numérotation du verset Nm. 17,7 

quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset Nm. 17,8 

sequenti die regressus invenit germinasse virgam
Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatati1 in amigdalas deformati sunt
1 dilatati Rusch ] dilatatis Weber
Numérotation du verset Nm. 17,9 

protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel videruntque et receperunt singuli virgas suas
Numérotation du verset Nm. 17,10 

dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel2 et quiescant querele eorum a me ne moriantur
2 Israel plerique codd. Rusch ] om. O S Weber
Numérotation du verset Nm. 17,11 

fecitque Moyses sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Nm. 17,12 

dixerunt autem filii Israel ad Moysen ecce consumpti sumus omnes peribimus3
3 peribimus Rusch ] perivimus Weber
Numérotation du verset Nm. 17,13 

quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus

Capitulum 17

Numérotation du verset Nm. 17,1 
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 17,2 
loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virge sue
marg.| A CUNCTIS  PRINCIPIBUS, etc. Omnis princeps habet virgam, quia sine ea populum regere non potest. Unde Paulus, quia princeps populi erat, dicebata: «Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in caritate?»
a 1Cor. 4, 21.
marg.| ORIGENES. Omnes principes tribuum necesse est ut habeant virgas. Unus solus est pontifex Aaron cuius virga germinavit, hic est Christus cuius virga crucis non solum germinavit, sed etiam floruit, et credentibus fructus attulit: nuces, inquit, qui fructus primo indumento amarus, secundo munitur, tertio pascit. Talis ergo est in auditorio Christi legis et prophetarum doctrina. Prima facies littere amara est, que circumcisionem carnis precipit, et sacrificia et cetera que omnia {t. 1: Erfurt, f. 158ra; facsim., p. 315a} tamquam amaram nucis corticem proiice. Secundo ad munimentum teste pervenies, in quo etiam vel moralis doctrina vel ratio continentie significatur; que necessaria sunt ad custodiam eorum que servantur intrinsecus. Frangenda tamen quandoque et solvenda: abstinentia enim cibi et castigatio corporis corruptibili corpori necessaria sunt. Cum autem confractum fuerit et resolutum, et resurrectionis tempore incorruptibile et spirituale, non iam labore afflictionis nec abstinentie castigatione, sed qualitate sui, nulla iam corporis corruptela dominabitur. Nunc ergo necessaria est abstinentia, sed postmodum non querenda. Tertio loco invenies absconditum mysteriorum sapientie et scientie Dei sensum, quo nutriantur anime sanctorum etiam in futuro. Hic est enim pontificalis fructus, de quo promittitur his qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia saturabunturb. Sic ergo in omnibus Scripturis triplicis sacramenti ratio percurrit, sic et Sapientia monet ut describamus eam in corde nostro tripliciterc, sic tres puteos fodit Isaac, quorum tertius latitudo vel amplitudo nominatur. Quia vero sacerdotale sacramentum est virga nucis, puto Hieremiam (qui erat unus de sacerdotibus ex Anathoth) vidisse virgam nuceam, et prophetasse que scripta sunt quidem de virga nucea vel de olla succensa, quasi per hec ostenderet in virga nucea esse vitam, et in lebete succenso esse mortem. Vita enim et mors ponitur ante faciem nostram. Et est vita Christus in sacramento nucis, mors autem diabolus in figura lebetis. Si ergo peccaveris, erit pars tua cum lebete accenso. Si bene egeris, in virga nucea cum pontifice magno. In Canticis quoque Canticorum sponsa dicitur descendere in ortum nucis, et cum nucibus sacerdotalium pomorum copiam invenisse.
b Mt. 5, 6.
c Cf. Prv. 22, 20.
Numérotation du verset Nm. 17,3 
nomen autem {t. 1: Erfurt, f. 158ra; facsim., p. 315a} Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit
Numérotation du verset Nm. 17,4 
ponesque eas in tabernaculo federis coram testimonio ubi loquar ad te
Numérotation du verset Nm. 17,5 
quem ex his elegero germinabit virga eius
marg.| GERMINABIT  VIRGA. ORIGENES. Unum fructum promisit Deus in virga, et dedit plura, ut liberalitatem Dei largiorem promissionibus attendamus. Erit, inquit, homo, quemcumque elegero, virga eius germinabit. Ubi vero ad rem venitur, non hoc tantum promissum impletur, sed multa adduntur. Ait enim, et produxit frondes, et protulit flores, et germinavit nuces; solum autem germen promissum est. Sicut in his promissionem suam Deus in quadruplum dedit, et multa plura et pretiosiora largitus est quam promisit, in omnibus locis Scripture, ubi aliqua promissio continetur, in futuro multipliciter preparabitur, et vere complebitur illud, quod oculus non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascenditd. Sive ergo terram sive celum dixeris, sive solem hunc et fulgorem visibilis luminis, omnia hec oculus vidit, et auris audivit. Transgredere ergo omnia que vides, que audis, quicquid etiam cogitari potest, et scito illud repositum esse diligentibus Deum, quod nec ad cogitationem cordis tui potest ascendere. Unde puto nihil in promissionibus corporale cogitandum. Ratio enim materie corporalis sensum cogitantis non effugit, sed que in sola Dei sapientia continentur.
d Cf. 1Cor. 2, 9.
et cohibebo a me querimonias filiorum Israel quibus contra vos murmurant
Numérotation du verset Nm. 17,6 
locutusque est Moyses ad filios Israel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virge duodecim absque virga Aaron
Numérotation du verset Nm. 17,7 
quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset Nm. 17,8 
sequenti die regressus invenit germinasse virgam
interl.| crucis
marg.| INVENIT  GERMINASSE  VIRGAM  AARON. GREGORIUS. Cum Aaron ad sacerdotium qui de tribu Levi fuerat despiceretur, dignusque alius qui offerret holocausta crederetur, duodecim virge iuxta duodecim tribus in tabernaculo poni iubentur, et virga Levi viruit, et quid virtutis Aaron in munere haberet ostendit. In quo innuitur quod omnes qui usque ad finem mundi iacemus in morte, quasi virge relique in ariditate remanemus. Sed cunctis virgis in ariditate remanentibus, virga Levi ad florem rediit, quia corpus Domini, veri scilicet sacerdotis, in mortis ariditate positum, in florem resurrectionis erupit; quo flore {t. 1: Erfurt, f. 158rb; facsim., p. 315b} Aaron recte sacerdos esse ostenditur, quia hac resurrectionis gloria, Redemptor, qui de tribu Iuda et Levi ortus est, intercessor pro nobis esse monstratur. Virge duodecim tribuum in ariditate permanent, quia corpus Domini post mortem vivit, sed nostra adhuc corpora usque in finem mundi differuntur a gloria resurrectionis.
marg.| ORIGENES. Virga arida germinat, cum corpus extinctum reviviscit, cui quatuor prestabuntur, seminatum in corruptione surget in incorruptione, seminatum in infirmitate surget in virtute, seminatum in ignominia surget in gloria, seminatum corpus animale surget spirituale. Hec quatuor virga aridi corporis in resurrectione germinabit.
marg.| VIRGAM. GREGORIUS. Carnem Christi, que de radice Iesse succisa et mortificata cito revixit, post ariditatem mortis. In virga regnantis potentia, in flore pulcritudo. Undee: «Ego flos campi, et lilium convallium». Alii hanc virgam que sine humore floruit Mariam esse putant, que sine coitu edidit Verbum Dei. Undef: «Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet», Christus scilicet, qui future typum preferens passionis, candido fidei lumine ac passionis sanguine purpurabat, flos virginum, corona martirum, gratia continentium.
e Ct. 2, 1.
f Is. 11, 1.
Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatati1 in amigdalas deformati {t. 1: Erfurt, f. 158rb; facsim., p. 315b} sunt
1 dilatati Rusch ] dilatatis Weber
marg.| ET  TURGENTIBUS, etc. ORIGENES. Hac vero ratione qua promissionum bona maiora promissionibus dantur, pene que peccatoribus predicuntur, multiplicatis cruciatibus inferuntur. Nisi si quis tertium aliquid posse fieri cogitet, colligens aliqua solacia ex his que in comminatione David continentur, ubi triduo prenunciata est futura mortis vastatio, et in sex horas breviatum est tempus supplicii. Sed hec ibi proficere possunt, ubi penitentie tempus et satisfactionis locus conceditur. Scribitur tamen quia Deus malis reddit peccata in tertiam et quartam progeniem, bonis autem faciens misericordiam non solum in tertiam et quartam, sed secundum Scripturam in mille generationes.
marg.| ORIGENES. Possumus etiam sic intelligere eorum que in virga germinaverunt differentias. Qui in Christo credit, primo moritur, et postea renascitur, et sic virga arida germinat. Primum germen est prima hominis in Christo confessio. Secundo frondescit, ubi renatus donum gratie, et Spiritus sanctificatione recipit. Inde affert flores, ubi proficit et suavitate morum decoratur, et fragrantiam misericordie et benignitatis effundit. Tandem affert fructus iustitie, quibus non solum ipse vivat, sed vitam aliis prebeat, proferendo scilicet ex se verbum fidei et scientie Dei ut alios lucrifaciat. Sic ergo singuli fideles de virga Aaron qui est Christus germinantur, quorum quatuor iste differentie aliis Scripture locis velut etates quatuor designantur. Unde Ioannes ait: Scripsi vobis, pueri, et scripsi vobis, adolescentes et scripsi vobis, iuvenes, et scripsi vobis, patres. In quibus non corporalis etatis, sed anime profectus differentias ponit, sicut observavimus in germine sacerdotalis virge. Habentur autem hec omnia non tam in virga Aaron quam in ea que exivit de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, super quem requiescet spiritus Deig. Nec videtur otiosum quod virga dicitur exire et flos ascendere. Quamvis enim unus sit Christus per substantiam, singulis tamen diversus efficitur, prout eget is in quo operatur. Qui segnior est pro disciplina, fit ei virga, et in virga non ascendere dicitur, sed exire. Exeundum est enim ei qui est segnis, et transeundum ad alium statum sicut virga, id est severitate rigidioris doctrine compulso. In iusto vero qui sicut {t. 1: Erfurt, f. 158va; facsim., p. 316a} palma floret, ascendere dicitur Christus. Si quis ergo verberibus indiget, exit ad eum in virga. Qui autem proficit ad iustitiam, ascendit ei in flore, usque quo afferat fructus Spiritus, qui sunt caritas, gaudium, pax, patientia et cetere virtutesh.
g Is. 11, 1-2.
h Gal. 5, 22.
Numérotation du verset Nm. 17,9 
protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel videruntque et receperunt singuli virgas suas
Numérotation du verset Nm. 17,10 
dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel2 et quiescant querele eorum a me ne moriantur
2 Israel plerique codd. Rusch ] om. O S Weber
Numérotation du verset Nm. 17,11 
fecitque Moyses sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Nm. 17,12 
dixerunt autem filii Israel ad Moysen ecce consumpti sumus omnes peribimus3
3 peribimus Rusch ] perivimus Weber
Numérotation du verset Nm. 17,13 
quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_17)

Notes :