Capitulum 11

Numérotation du verset Nm. 11,1 

Interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem
Numérotation du verset Nm. 11,2 

cumque clamasset populus ad Moysen oravit Moyses Dominum et absortus est ignis
Numérotation du verset Nm. 11,3 

vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini
Numérotation du verset Nm. 11,4 

vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israel et ait: quis dabit nobis ad vescendum carnes
Numérotation du verset Nm. 11,5 

recordamur piscium quos comedebamus in Egypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones
porrique
et cepe
et alia
Numérotation du verset Nm. 11,6 

anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man
Numérotation du verset Nm. 11,7 

erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii
Numérotation du verset Nm. 11,8 

circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati
Numérotation du verset Nm. 11,9 

cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man
Numérotation du verset Nm. 11,10 

audivit ergo Moyses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Moysi intoleranda res visa est
Numérotation du verset Nm. 11,11 

et ait ad Dominum cur afflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur imposuisti pondus universi populi huius super me
Numérotation du verset Nm. 11,12 

numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum
Numérotation du verset Nm. 11,13 

unde mihi carnes ut dem tante multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus
Numérotation du verset Nm. 11,14 

non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est
Numérotation du verset Nm. 11,15 

sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis afficiar malis
Numérotation du verset Nm. 11,16 

et dixit Dominus ad Moysen: congrega mihi septuaginta viros
de senioribus1 Israel quos tu nosti quod senes
1 senioribus G ΛH Π Σ B T Φ ΘHAMG* S² P Ψ Ω Ω Rusch ] senibus Weber
populi sint ac magistri
et duces eos ad ostium tabernaculi federis faciesque ibi stare tecum2
2 ibi - stare tecum] inv. ΘH Ω M
Numérotation du verset Nm. 11,17 

ut descendam
et loquar tibi et auferam de spiritu
tuo tradamque eis
ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris
Numérotation du verset Nm. 11,18 

populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Egypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis
Numérotation du verset Nm. 11,19 

non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem
Numérotation du verset Nm. 11,20 

sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod repuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Egypto3*.
3 Egypto plerique codd. edd. Ω Weber ] + ut periremus in solitudine G (pereamus) Cava (solitudinem) ΛH Rusch ; cf. Ex. 14, 11
Numérotation du verset Nm. 11,21 

Et ait Moyses ad Dominum4 sexcenta millia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro
4 ad Dominum Cava Π P T MO Φ ΘHAMG* S² P Ψ Cor2 (anti.) Ω Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 11,22 

numquid ovium et boum multitudo cedetur
ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient
Numérotation du verset Nm. 11,23 

cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur
Numérotation du verset Nm. 11,24 

venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini
congregans septuaginta viros de senioribus5 Israel quos stare fecit circa tabernaculum
5 senioribus Rusch ] senibus Weber
Numérotation du verset Nm. 11,25 

descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Moysen et dans septuaginta viris
cumque requievisset in eis spiritus
prophetaverunt
nec ultra cessaverunt6
6 cessaverunt] cessarunt Weber
Numérotation du verset Nm. 11,26 

Remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum.
Numérotation du verset Nm. 11,27 

Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: Heldad et Medad prophetant in castris.
Numérotation du verset Nm. 11,28 

Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus a7 pluribus ait: domine mi Moyses prohibe eos.
7 a] e Weber
Numérotation du verset Nm. 11,29 

At ille: quid inquit emularis pro me? Quis tribuat ut omnis populus prophetet
et det eis Deus8 spiritum suum?
8 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Nm. 11,30 

Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra.
Numérotation du verset Nm. 11,31 

ventus autem egrediens a Domino9* arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis in10 altitudine super terram
9 a Domino plerique codd. edd. Weber ] om. Ω M Rusch |
10 in Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset Nm. 11,32 

Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum multitudinem11 qui parum decem coros et siccaverunt eas per gyrum castrorum
11 multitudinem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 11,33 

adhuc carnes
erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis
Numérotation du verset Nm. 11,34 

Vocatusque est locus ille12 sepulcra Concupiscentie ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat carnes13 egressi autem de sepulcris Concupiscentie venerunt in Aseroth et manserunt ibi.
12 locus ille Rusch ] inv. Weber |
13 carnes] om. Weber |

Capitulum 11

Numérotation du verset Nm. 11,1 
Interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem
marg.| MURMUR  POPULI. RABANUS.   Murmur antem   populum ignis Domini accensus devorat , quia   ignis Domini multe ultionis in futuro illos excruciat qui, lingua inflammata a gehenna,   murmurant vel detrahunt. Unde per Sapientiam dicitura: Susurro et bilinguis, maledictus est.   Ignis devorat extremam partem castrorum , finem scilicet presentium actionum. Unde: Dominus iudicabit extrema terre. Qui autem usque ad mortem incorrectus perseverit, tam in anima quam in corpore uretur pena perpetua.
a Sir. 28, 15.
Numérotation du verset Nm. 11,2 
cumque clamasset populus ad Moysen oravit Moyses Dominum et absortus est ignis
Numérotation du verset Nm. 11,3 
vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini
Numérotation du verset Nm. 11,4 
vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israel et ait: quis dabit nobis ad vescendum carnes
interl.| carnalia opera visis tribulationum laboribus coquenda
Numérotation du verset Nm. 11,5 
recordamur piscium quos comedebamus in Egypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones
interl.| terrene dulcedines
porrique
interl.| difficultates vite presentis que non sine luctu agitur, et tamen cum lacrimis amatur
et cepe
marg.| PEPONES  PORRIQUE. GREGORIUS. Carnalium mentes pro amore seculi dura quedam quasi mollia et delectabilia ferre parate sunt. Dum in hac vita rerum culmina apprehendere conantur, cessationem a mundi laboribus Dominus imperat, quietis dulcedinem persuadet, et tamen vesana iniquorum mens plus assequi aspera carnaliter quam tenere blanda spiritualiter gaudet. Plus acerbitate fatigationis quam quietis dulcedine pascitur. Sic Israelite, dum refectionem manne desuper preciperent, ab Egypto ollas carnium, pepones, porros, cepasque cupiebant. Significat enim manna {t. 1: Erfurt, f. 151rb; facsim., p. 301b} gratiam suavissimi saporis, ad refectionem vite interioris bene vacantibus desuper datam? Olle carnium carnalia opera, visis tribulationum laboribus quasi ignibus excoquenda. Pepones, terrenas dulcedines. Porri et cepe, , que cum cum lacrimis comeduntur, difficultatem presentis vite, que non sine luctu agitur, et cum lacrimis amatur. Manna igitur deserentes, cum peponibus et carnibus porros cepasque quesierunt, quia perverse mentes dulcia gratie per quietem dona despiciunt, pro carnalibus voluptatibus laboriosa huius vite itinera, etiam lacrimis plena, concupiscunt. Contemnunt habere ubi spiritualiter gaudeant, et desiderantes appetunt ubi carnaliter gemant.
et alia
Numérotation du verset Nm. 11,6 
anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man
Numérotation du verset Nm. 11,7 
erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii
Numérotation du verset Nm. 11,8 
circuibatque {t. 1: Erfurt, f. 151rb; facsim., p. 301b} populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati
Numérotation du verset Nm. 11,9 
cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man
Numérotation du verset Nm. 11,10 
audivit ergo Moyses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Moysi intoleranda res visa est
Numérotation du verset Nm. 11,11 
et ait ad Dominum cur afflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur imposuisti pondus universi populi huius super me
Numérotation du verset Nm. 11,12 
numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum
Numérotation du verset Nm. 11,13 
unde mihi carnes ut dem tante multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus
Numérotation du verset Nm. 11,14 
non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est
Numérotation du verset Nm. 11,15 
sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis afficiar malis
Numérotation du verset Nm. 11,16 
et dixit Dominus ad Moysen: congrega mihi septuaginta viros
interl.| SEPTUAGINTA: linguis electos
de senioribus1 Israel quos tu nosti quod senes
1 senioribus G ΛH Π Σ B T Φ ΘHAMG* S² P Ψ Ω Ω Rusch ] senibus Weber
interl.| gravitate morum
populi sint ac magistri
marg.| CONGREGA  MIHI  SEPTUAGINTA  VIROS  DE  SENIORIBUS  ISRAEL. GREGORIUS. Sicut plerumque iuvenes dicuntur, qui nulla consilii gravitate premuntur, ita   senes non eos Scriptura vocat qui sola gravitate temporum, sed morum gravitate maturi sunt. Undeb:   Senectus venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata. Cani autem sunt sensus hominis, et etas   senectutis vita immaculata. Hinc ad Moysen dicitur:   Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint. In quibus verbis   senectus cordis notatur, cum tales iubentur elegi   senes qui sciuntur. Si enim corporis   senectus quereretur, a tantis sciri poterant a quantis videri. Cum vero dicitur   tu nosti quod senes populi sint , patet quia   senectus mentis, non corporis, eligatur.
b Sap. 4, 8-9.
et duces eos ad ostium tabernaculi federis faciesque ibi stare tecum2
2 ibi - stare tecum] inv. ΘH Ω M
Numérotation du verset Nm. 11,17 
ut descendam
interl.| in nube carnis
et loquar {t. 1: Erfurt, f. 151va; facsim., p. 320a} tibi et auferam de spiritu
interl.| sancto scilicet, qui in ter per gratiam etc.
tuo tradamque eis
marg.| UT  DESCENDAM. ISIDORUS. In tredecima mansione descendit Spiritus super septuaginta viros electos, et Dominus descendit de nube et retraxit de Spiritu qui erat super Moysen, et imposuit super septuaginta viros. Descendente enim in nube carnis Christo, diffusa est per fidem Spiritus sancti gratia super populos, ex septuaginta gentium electos, venique super omnes donum illud virtutis celestis que quondam fuerat in Moyse et prophetis.
ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 151va; facsim., p. 320a} ET  AUFERAM  DE. AUGUSTINUS. Alia littera:   Et auferam de spiritu qui in te est, et ponam super eos, et sustinebunt tecum impetum populi, et non portabis illos tu solus , etc. Plerique latini non ut in greco est transtulerunt; sed dixerunt:   Auferam de spiritu tuo qui est in te, et ponam super eos , aut   ponam in eis, et fecerunt sensum laboriosum ad intelligendum. Putari enim potest de spiritu ipsius hominis dictum, quo humana natura completur corpore adiuncto, que constat ex corpore et spiritu, quem etiam animam dicunt. Unde Paulusc: Quis hominum scit que sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Sic et que Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei. Et quod postea adiungitd: Nos autem non spiritum huius mundi accipimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ostendit alium esse Spiritum Dei, cuius particeps fit spiritus hominis per gratiam Dei. Quamvis possit etiam (sicut alii interpretati sunt) intelligi Spiritus Dei, cum dicitur   de spiritu tuo qui est in te quia fit etiam noster qui Dei est, cum accipimus eum, sicut de Ioanne dictum este: «In spiritu et virtute Helie». Non enim anima Helie in eum fuerat revoluta. Quod si quidam heretici opinantur, quid dicunt in eo quod scriptum est: Spiritus Helie requievit super Heliseum, cum iam ille haberet animam suam, nisi quia dictum est de Spiritu Dei, ut etiam per illum operaretur qualia per Heliam operabatur, non ab illo recedens, ut istum posset implere aut partitus, minor esset in illo ut posset in isto esse. Deus enim est qui possit esse in omnibus tantus vel totus, in quibus per illam gratiam esse voluerit. Nunc autem cum scriptum sit:   Et auferam de spiritu qui est super te, nec dictum sit   de spiritu tuo, facilius solvitur, quia intelligimus nihil aliud significare voluisse, nisi ex eodem Spiritu gratie illos quoque habituros adiutorium, ex quo habebat Moyses, ut et isti haberent quantum Deus vellet, non ut ideo Moyses minus haberet.
c 1Cor. 2, 11.
d 1Cor. 2, 12.
e Lc. 1, 17.
Numérotation du verset Nm. 11,18 
populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Egypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis
Numérotation du verset Nm. 11,19 
non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem
Numérotation du verset Nm. 11,20 
sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod repuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Egypto3*.
3 Egypto plerique codd. edd. Ω Weber ] + ut periremus in solitudine G (pereamus) Cava (solitudinem) ΛH Ed1455 Rusch ; cf. Ex. 14, 11
Numérotation du verset Nm. 11,21 
Et ait Moyses ad Dominum4 sexcenta millia peditum huius populi sunt et tu {t. 1: Erfurt, f. 151vb; facsim., p. 302b} dicis dabo eis esum carnium mense integro
4 ad Dominum Cava Π P T MO Φ ΘHAMG* S² P Ψ Cor2 (anti.) Ω Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 11,22 
numquid ovium et boum multitudo cedetur
interl.| sed modum querit, non diffidit
ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient
marg.| SEXCENTA  MILLIA. AUGUSTINUS. Alia littera:   Sexcenta millia peditum in quibus sum in ipsis, et tu dixisti :   Carnes dabo eis, etc. Queritur utrum hoc Moyses diffidendo dixisse an querendo? Sed si putaverimus eum diffidendo dixisse, queritur cur hoc ei non exprobraverit Dominus, sicut quod ad petram unde profluxit aqua, videtur de Domini potestate dubitasse. Si autem dixerimus eum modum quesivisse quo fieret, responsio Domini responsio, qua dicitur: Numquid manus Domini non sufficiet, quasi redarguentis videtur quod illi non credidisset. Sed melius puto intelligi Dominum ita respondisse, tamquam modum quem ille querebat, dicere noluerit, sed potius opere ipso potentiam suam demonstrare. Poterat enim et Marie dicenti: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? a calumniantibus obiici, quod minus crediderit, cum illa modum quesierit, non de virtute Dei dubitaverit. Quod autem responsum est illi: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, poterat etiam sic responderi quomodo hic: Numquid Spiritui sancto impossibile est, qui superveniet in te? ac si idem sensus conservaretur. Sed Zacharias talia dicens, incredulitatis arguitur, et vocis oppresse pena plectitur. Deus enim non de verbis, sed de cordibus iudicat; alioquin poterat Moyses excusari, nisi in eum clara esset Dei sententia quod diffidendo talia dixerit. Audite me, increduli. Numquid de petra ista educimus vobis {t. 1: Erfurt, f. 151vb; facsim., p. 302b} aquam? Et elevata Moyses manu sua percussit petram virga bis, etc. Ad hoc illam virgam in qua tanta miracula fecerat sumpsit, eaque petram percussit, atque inde solite virtutis est consecutus effectus. Verba ergo quibus ait: Numquid ex hac petra educimus vobis aquam? possent accipi sic tamquam diceretur: Nempe ex hac petra secundum vestram incredulitatem aqua educi non potest, ut denique percutiendo ostendereretur divinitus potuisse fieri quod illi in infidelitate non crederent. Maxime quia dixerat: Audite me, increduli. Sed Deus, qui inspector cordis est, quo animo dicta fuerint indicavit. Ait enim Scriptura: Quoniam non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israel, etc. Ac per hoc intelligit Moyses ita dixisse tamquam ad incertum percusserit, ut si non sequeretur effectus, hoc predixisse putaretur, cum ait: Numquid ex hac petra educimus vobis aquam? quod in animo eius omnino lateret, nisi Dei sententia prodidisset. E contrario ergo debemus hic intelligere verba Moisi de promissis carnibus, querentis quomodo fieret, non diffidentis fuisse,quando sententia Dei secuta non est, que vindicaret, sed potius que doceret.
Numérotation du verset Nm. 11,23 
cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur
Numérotation du verset Nm. 11,24 
venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini
interl.| SEPTUAGINTA: Exit Moyses ad populum et locutus est verba Domini . Intus enim est dum ab ipso docetur; cum turbis loquitur, foras exire prohibetur.
marg.| VENIT  ERGO  MOYSES. ORIGENES. Alia littera:   Exiit , inquit,   Moyses ad populum, et locutus est verba Domini . Donec verba Dei audit Moyses, ab ipso docetur, intus est, et in interioribus et in secretis consistit. Ubi vero turbis loquitur et populo ministrat, qui intus non potest stare foras exire dicitur. Omnis enim doctor Ecclesie, si de profundioribus mysteriis tractat, et occulta sapientie inter perfectos proferat, intus est. Cum vero ad turbas loquitur, ea que proficiunt his qui foris sunt, et que vulgus potest audire, foras exit et loquitur ad populum verba Dei. Intus erat Paulum cum diceretf: Sapientiam loquimur inter perfectos, etc. Ad populum procedens aitg: «Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat» eth: «Qui furabatur, iam non furetur», et similia, etc.
f 1Cor. 2, 6.
g Eph. 4, 29.
h Eph. 4, 28.
congregans septuaginta viros de senioribus5 Israel quos stare fecit circa tabernaculum
5 senioribus Rusch ] senibus Weber
Numérotation du verset Nm. 11,25 
descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Moysen et dans septuaginta viris
marg.| AUFERENS  DE  SPIRITU. Non intelligendum est quasi materialem et corpoream substantiam in septuaginta portiones secuerit, et unicuique particulam dederit. Impium enim est intelligere hoc de natura Spiritus sancti. Sed Moyses et Spiritus qui erat in eo quasi clarissimi luminis lucerna fuit, ex qua septuaginta Deus accendit, ad quos principalis luminis splendor advenit, et origo ipsius nihil damni ex derivatione accepit.
cumque requievisset in eis spiritus
interl.| pro puritate cordis et capacitate intelligentie
marg.| REQUIEVISSET. ORIGENES. Et requievit super eos spiritus, et prophetaverunt omnes, etc. Non legitur requievisse Spiritus nisi in sanctis. Requiescit enim in his qui mundo sunt corde, qui purificant animas a peccato. Sicut non habitat in corpore subdito peccatis, etiamsi habitavit aliquando. Non enim potest pati societatem mali. Certum est autem in tempore peccati esse in corde cuiusque spiritum malum, et agere partes suas. Cum datur ei locus per cogitationes malas et concupiscentias, contristatus (ut ita dicam) fugatur Spiritus sanctus. Undei: «Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis» etc. Peccantes ergo contristamus Spiritum sanctum. Bene agentes, requiem ei paramus. Quod ergo ait de septuaginta presbiteris, quia Spiritus requievit in eis, laudem vite eorum et virtutes exposuit.
i Eph. 4, 30.
prophetaverunt
interl.| laudem vite eorum exponit
nec ultra cessaverunt6
6 cessaverunt] cessarunt Weber
marg.| ORIGENES. Et requievit in eis vel super eos Spiritus, et prophetaverunt, etc. Continuo {t. 1: Erfurt, f. 152ra; facsim., p. 303a} operatur Spiritus, nec otium patitur, ubi operandi materia digna suppeditat. In omnibus ergo qui prophetaverunt, requievit Spiritus, sed non sicut in Salvatore, propter quod de eo dictum estj: Exibit virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requievit super eum Spiritus Domini, spiritus sapientie et intellectus, etc. Vide enim quia super nullum alium Spiritus Domini requievisse hac septemplici virtute describitur: per quod divini Spiritus substantia (quia uno nomine non poterat) diversis vocabulis explanatur, requiescere super eum prophetatur. Hinc quoque Ioannes aitk: Qui misit me baptisare in aqua, hic dixit mihi: Super quem videris Spiritum Dei descendentem et manentem super eum, ipse est. Addidit enim «et manentem super eum», ut esset hoc signum in Salvatore, quod in alio non posset ostendi. De illo enim solo dictum estl: Quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Quia enim solus est qui peccatum non fecit, ideo in illo solo mansit et permansit Spiritus. Constat ergo reliquos omnes fuisse sub peccato, nec congruit ut tempore peccati dicamus Spiritum mansisse in eis. Ipse enim Moyses cum iam Spiritum accepisset, seipsum peccare testatur cum diceretm: Audite me, increduli. Numquid de petra ista producemus aquam vobis? In his enim dictis non sanctificavit Deum, id est non confisus est in virtute Dei. Cum ergo hec loqueretur, non de Spiritu sancto loquebatur, sed de spiritu peccati. Certum est ergo alios prophetas aliquando habuisse Spiritum Dei, aliquando non habuisse. Hinc et David aitn: «Et spiritum tuum ne auferas a me», in quo ostendit quod potest auferri. In sequentibus vero tamquam ablatum reposcito: «Redde mihi letitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me». Salomonem quoque nemo dicit, nisi in Spiritu sancto iudicia iudicasse, vel templum Domino construxisse, aut rursus in Spiritu sancto demonibus templa fecisse, aut impiis mulieribus latera flexisse. Propheta quippe etiam a Domino Abdo missis est in Bethel, et in Spiritu Dei verba Domini locutus est, non tamen in eodem Spiritu preceptum Domini prevaricatus est, quo prohibitus erat manducare panem in Bethel, ideo occisus est a leone. Ego autem (licet non usquequaque pronunciem) hec puto esse etiam quedam communiq hominum gesta, que quamvis peccato non careant, non tamen digna videntur quibus intersit Spiritus sanctus, ut connubia legitima carent quidem peccato, non quando actus coniugales geruntur, Spiritus sanctus datur, etiam si propheta operatur. Alia enim plura sunt in quibus sola sufficit vis humana, nec res indiget, neque decet sancti Spiritus adesse presentiam.
j Is. 11, 1-2.
k Io. 1, 33.
l 1Pt. 2, 22.
m Cf. Nm. 20, 10.
n Ps. 50, 13.
o Ps. 50, 14.
Numérotation du verset Nm. 11,26 
{t. 1: Erfurt, f. 152ra; facsim., p. 303a} Remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum.
marg.| REMANSERANT. Non negligentia precepit Domini, sed devotione humilitatis indignos se iudicantes perceptione tanti muneris, ideo iudex cordium Deus dignos eos iudicavit et ostendit.
Numérotation du verset Nm. 11,27 
Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: Heldad et Medad prophetant in castris.
Numérotation du verset Nm. 11,28 
Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus a7 pluribus ait: domine mi Moyses prohibe eos.
7 a] e Weber
Numérotation du verset Nm. 11,29 
At ille: quid inquit emularis pro me? Quis tribuat ut omnis populus prophetet
interl.| Prophetare omnes voluit qui bonum quod habuit non invidit.
et det eis Deus8 spiritum suum?
8 Deus] Dominus Weber
marg.| QUID,  INQUIT,  EMULARIS  PRO  ME, etc. GREGORIUS. Pia mens pastorum, quia non propriam gloriam, sed sed autoris querit; ab omnibus vult adiuvari quod agit. Fidelis enim predicator optat si fieri valeat, ut veritatem quam solus loqui non sufficit, ora cunctorum sonent. Unde cum Iosue duobus in castris remanentibus et prophetantibus vellet obsistere, ei per Moysen dicitur:   Quid {t. 1: Erfurt, f. 152rb; facsim., p. 303b}   emularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Spiritum suum ? Prophetare enim omnes voluit qui bonum quod habuit aliis non invidit.
Numérotation du verset Nm. 11,30 
Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra.
Numérotation du verset Nm. 11,31 
ventus autem egrediens a Domino9* arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte {t. 1: Erfurt, f. 152rb; facsim., p. 303b} castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis in10 altitudine super terram
9 a Domino plerique codd. edd. Weber ] om. Ω M Rusch
10 in Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 11,32 
Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum multitudinem11 qui parum decem coros et siccaverunt eas per gyrum castrorum
11 multitudinem Rusch ] om. Weber
marg.| COTURNICUM  MULTITUDINEM. RABANUS. Carnalis populus Iudeorum, sumpto celesti cibo, carnes desideravit, sed Deus ita iudicium contemperavit ut puniret malos, nec fragilibus alimoniam denegaret, et in ipsa concessione aliquid spirituale innueret. Non enim ferarum, non quadrupedum nec terrestrium animalium esum tribuit, sed volucrum, ut discerent superna magis desiderare quam terrena, spiritualia quam corporalia. Avium enim natura ex aquis processit, sed in aera habitationem acquirit sibi. Qui ergo volucres comedunt, ab imis ad superna cor levare monentur, ut licet in terrenis corporibus degant, animo semper celestia petant, secundum illud Apostolip: In carne ambulantes, non secundum carnem militamus. «Nostra autem conversatio in celis est»q.
p 2Cor. 10, 3.
q Phil. 3, 20.
Numérotation du verset Nm. 11,33 
adhuc carnes
interl.| carnale desiderium
erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis
Numérotation du verset Nm. 11,34 
Vocatusque est locus ille12 sepulcra Concupiscentie ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat carnes13 egressi autem de sepulcris Concupiscentie venerunt in Aseroth et manserunt ibi.
12 locus ille Rusch ] inv. Weber
13 carnes] om. Weber
marg.| SEPULCRA  CONCUPISCENTIE. ISIDORUS. Tertia decima mansio est in sepulcris concupiscentie, ubi populus fastidiens celestem panem, carnes Egyptias desideravit, multosque subito voravit incendium. Quibus docemur ut qui conversationem seculi relinquimus, et Egyptias ollas, id est carnalium desideriorum fervores, non murmuremus contra celestem panem, nec virulentias Egyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem manne cibum, id est puram celestemque vitam agamus. Si enim post perceptam angelicam mannam, que est celestis vita vel doctrina, rursus carnes Egyptias, id est carnales seculi voluptates, et concupiscentie pristine appetimus nauseam, statim igne Domini torquebimur, desideriumque nostrum vertetur in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, que foris parent speciosa, intus plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitiar.
r Cf. Mt. 23, 27.
marg.| VENERUNT  IN  ASSEROTH,  ETC. HIERONYMUS. Quarta decima mansio est in solitudine Pharan, que in atria vertitur. In hac Aaron et Maria propter Ethipissam contra Moysen murmurant. Et hoc, prudens lector, attende quod post consummatam in duodenario virtutem (quia superbivit Israel et in sepulcris concupiscentie carnes Egyptias desideravit) rursum fundamentum iacit, et atria, id est vestibula, virtutis ingreditur, ostendens nobis eos qui stant posse cadere, et qui ceciderunt posse resurgere. Positus est enim Iesus in ruinam, et resurrectionem multorums. Qui ait per Prophetamt: Numquid qui cadit non adiiciet ut resurgat?
s Lc. 2, 34.
t Ier. 8, 4.
marg.| ISIDORUS. Quarta decima mansio est in solitudine Asseroth. In hac Aaron et Maria offenderunt detrahentes fratri, quod uxorem alienigenam accepisset; et ilico Maria lepra percussa effloruit, quia sacerdotalis plebs Christo Salvatori adversus Ecclesiam de gentibus congregatam derogans, lepra peccati perfunditur. Nec redit ad Dei tabernaculum, donec plenitudo gentium intraverit. Tunc enim pristinam recipiet sanitatem, cum septiformis Spiritus agnitio ad veniam reduxerit eam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_11)

Notes :