Capitulum 7

Numérotation du verset Nm. 7,1 

Factum est autem in die qua complevit
Moyses
tabernaculum
et erexit illud
unxitque
et sanctificavit
cum omnibus vasis suis
altare similiter et vasa eius
Numérotation du verset Nm. 7,2 

obtulerunt principes Israel
et capita familiarum
qui erant per singulas tribus prefecti eorum qui numerati fuerant
Numérotation du verset Nm. 7,3 

munera coram Domino sex plaustra tecta
cum duodecim bobus unum plaustrum
obtulere duo duces et unum bovem
singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
Numérotation du verset Nm. 7,4 

ait autem Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 7,5 

suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
Numérotation du verset Nm. 7,6 

itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves tradidit eos Levitis
Numérotation du verset Nm. 7,7 

duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
Numérotation du verset Nm. 7,8 

quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset Nm. 7,9 

filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant humeris
Numérotation du verset Nm. 7,10 

igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris
die qua unctum est oblationem suam ante altare
Numérotation du verset Nm. 7,11 

dixitque Dominus ad Moysen singuli duces
per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
Numérotation du verset Nm. 7,12 

primo autem1 die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
1 autem Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 7,13 

fueruntque in ea acetabulum
argenteum pondo centum triginta siclorum
phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,14 

mortariolum
ex decem
siclis aureis plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,15 

bovem de armento2 et arietem et agnum anniculum in holocaustum
2 de armento Amiatinus Cava Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 7,16 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,17 

et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
hec est oblatio Naasson filii Aminadab
Numérotation du verset Nm. 7,18 

secundo die obtulit Nathanael filius Suar dux de tribu Isachar
Numérotation du verset Nm. 7,19 

acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,20 

mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,21 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,22 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,23 

et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Nathanael filii Suar
Numérotation du verset Nm. 7,24 

tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 7,25 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,26 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,27 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,28 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,29 

et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec est oblatio Eliab filii Helon
Numérotation du verset Nm. 7,30 

die quarto princeps filiorum Ruben Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 7,31 

Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,32 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,33 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,34 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,35 

et in hostias
pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque. Hec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 7,36 

Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,37 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,38 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,39 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,40 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,41 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,42 

die sexto princeps filiorum Gad Elisaphat3
3 elisaphat Rusch ] eliasaph Weber
filius Duel
Numérotation du verset Nm. 7,43 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,44 

mortariolum aureum appendens siclos decem plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,45 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,46 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,47 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Eliasaph filii Duel
Numérotation du verset Nm. 7,48 

die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset Nm. 7,49 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,50 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,51 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,52 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,53 

et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Elisama filii Ammiud
Numérotation du verset Nm. 7,54 

die octavo princeps filiorum Manasse Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 7,55 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,56 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,57 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,58 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,59 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur
Numérotation du verset Nm. 7,60 

die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 7,61 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,62 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,63 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,64 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,65 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 7,66 

die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,67 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,68 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,69 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,70 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,71 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,72 

die undecimo princeps filiorum Aser Phagaiel filius Ochran
Numérotation du verset Nm. 7,73 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,74 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,75 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,76 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,77 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Phagaiel filii Ochran
Numérotation du verset Nm. 7,78 

die duodecimo princeps filiorum Neptalim Achira
filius Henan
Numérotation du verset Nm. 7,79 

obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,80 

mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,81 

bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,82 

hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,83 

et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Achira filii Henan
Numérotation du verset Nm. 7,84 

hec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim phiale argentee duodecim mortariola aurea duodecim
Numérotation du verset Nm. 7,85 

ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una phiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti pondere sanctuarii
Numérotation du verset Nm. 7,86 

mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
Numérotation du verset Nm. 7,87 

boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim
et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,88 

hostie pacificorum boves viginti quatuor
arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta
hec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
Numérotation du verset Nm. 7,89 

cumque ingrederetur Moyses
tabernaculum federis
ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio
quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin
unde et loquebatur ei.

Capitulum 7

Numérotation du verset Nm. 7,1 
Factum est autem in die qua complevit
interl.| sanguine suo consummans
Moyses
interl.| Christus
tabernaculum
interl.| Ecclesiam
marg.| TABERNACULUM. Allegorice. Ecclesiam vel perfectos in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi in qua hostiam nostre redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia et altare, quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Undea: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam.
a Io. 10, 18.
et erexit illud
interl.| ad petendam gloriam
unxitque
interl.| oleo letitie
et sanctificavit
interl.| gratia spirituali
cum omnibus vasis suis
interl.| electis in diversa ministeria ordinatis
altare similiter et vasa eius
interl.| altaris
Numérotation du verset Nm. 7,2 
obtulerunt principes Israel
marg.| PRINCIPES  ISRAEL, etc. Patriarche, prophete, apostoli, qui doctrina, exemplo, et bene operando Deo grata munera obtulerunt, et ad constructionem Ecclesie, quicquid boni potuerunt, leto animo, contulerunt. Possunt etiam tropologice   principes dici, qui apostolica doctrina instructi, tam corporis sensibus quam animi affectibus, recte   princip atur. Quorum dona Deo gratissima que unanimiter perlata. Undeb: Si consenserint duo ex vobis super terram de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo.
b Mt. 18, 19.
et capita familiarum
interl.| diversorum ordinum vel ecclesiarum
qui erant per singulas tribus prefecti eorum qui numerati fuerant
Numérotation du verset Nm. 7,3 
munera coram Domino sex plaustra tecta
interl.| tabulis cooperta, ut intus recipiant onera vel panis strata, ut dignius suscipiant tabernaculi armamenta
marg.| SEX  PLAUSTRA .   Plaustra que filii Israel Levitis ad subvectionem tabernaculi obtulerunt, temporalia solacia significant, que devoti populi predicatoribus compensant, ut sine cura et impedimento divino vacent obsequio, ut et qui Evangelium annunciant, de Evangelio vivant. Si enim seminant spiritualia, non est magnum si metunt temporalia.
marg.| Plaustra tecta , fide et misericordie affectu ornata, ut Deo sint accepta. Duodecim sunt boves. Qui enim in obsequio sanctorum laborant sub iugo apostolice doctrine omnia honeste et ordinate faciunt. Vel boves, doctores accipimus qui in agro Domini digne operantur. De quibus diciturc: «Non alligabis os bovis triturantis». Qui enim apostolicam normam vivendo et predicando conservant, duplici honore honorandi sunt.
c 1Cor. 9, 9.
cum duodecim bobus unum plaustrum
interl.| quia unum officium caritatis est acceptum tam animo quam corpore ministratum: «Hilarem enim datorem diligit Deus»d.
d 2Cor. 9, 7.
obtulere duo duces et unum bovem
marg.| UNUM  BOVEM. Quia unitas fidei et simplicitas intentionis cum pio labore in doctoribus maxime placet. Neque silendum quod duodenarius unumquemque hominem, et temporis plenitudinem, et situm orbis complecti. {t. 1: Erfurt, f. 146va; facsim., p. 292a} Homo enim tribus in anima, et quatuor in corpore qualitatibus consistit. Si autem tria per quatuor, vel e converso multiplices, duodenarius exibit. Mundus quoque duodecim ventis terminatur. Et annus duodecim mensibus, et horis duodecim dies. Ex his omnibus colligimus, omnem hominem in omni loco, in omni tempore ad tabernaculum Dei cum debito obsequio properare debere.
singuli obtuleruntque {t. 1: Erfurt, f. 146va; facsim., p. 292a} ea in conspectu tabernaculi
Numérotation du verset Nm. 7,4 
ait autem Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 7,5 
suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
Numérotation du verset Nm. 7,6 
itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves tradidit eos Levitis
Numérotation du verset Nm. 7,7 
duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
Numérotation du verset Nm. 7,8 
quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset Nm. 7,9 
filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant humeris
marg.| FILIIS  AUTEM  CAATH. Superius scriptum est quod   filii Caath portare humeris propriis debent tabernaculum federis, Sanctum sanctorum, arcam, altare, mensam, candelabrum, et omnia vasa eorum palliis involuta. Gersonitarum vero officia esse portare cortinas tabernaculi, et tectum et operimentum aliud, et super omnia velamen iacintinum, tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi, cortinas atrii, et omnia que pertinent ad altare eneum, funiculos et vasa ministerii. Meraritarum quoque portare tabulas tabernaculi, vectes eius, columnas et vasa eorum. Columnas quoque atrii per circumitum cum basibus, paxillis et funibus suis. Nota ergo quod que sancta sunt non imponuntur portanda mutis animalibus, sed rationalibus. Que ergo duriora sunt et graviora, mutis animalibus imponuntur, et in ipsis est differentia. Qui enim duriora et graviora observant ministeria, plura habent animalia. Quatuor enim plaustra dantur filiis Merari. Filiis vero Gerson, qui filiis Caath proximi sunt, duo sufficiunt. Unde ostenditur quod operibus durioribus et grossioribus plures, velut animalia, inserviunt. Ad ea vero que rationalibus procurantur, pauci de minus eruditis accedunt. Mystica vero secreta solis sacerdotibus patent, nullus animalis accedit, nec ipsi qui habere aliquid exercicii et eruditionis videntur.
Numérotation du verset Nm. 7,10 
igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris
interl.| consecrationem ecclesie
marg.| OBTULERUNT. Unusquisque pro posse suo, fidem, doctrinam, et operationem bonam ad profectum et honorem Ecclesie debet offerre.
die qua unctum est oblationem suam ante altare
marg.| UNCTUM  EST. Tempore incarnationis, quando post resurrectionem et ascensionem susceperunt discipuli Spiritus sancti effusionem.
Numérotation du verset Nm. 7,11 
dixitque Dominus ad Moysen singuli duces
marg.| DUCES. Predicatores, recti itineris   duces . Qui licet eandem fidei doctrinam, et boni operis eadem exempla offerant, pro diversitate tamen loci et temporis oblationes distribuunt.
per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
Numérotation du verset Nm. 7,12 
primo autem1 die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
1 autem Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 7,13 
fueruntque in ea acetabulum
interl.| vas ubi acetum ponitur
argenteum pondo centum triginta siclorum
marg.| ACETABULUM, etc. Hec habent os angustum, et angustiam littere legis et obscuritatem prophetarum significant.
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 146vb; facsim., p. 292b} Varia vasa ad offerenda libamina facta, varie sunt distinctiones verbi pro varia capacitate auditorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes, aliter divites, aliter pauperes, aliter sani, aliter infirmi docendi sunt; aliter rudis populus Iudeorum sub umbra legis, aliter Christianus in veritate Evangelii.
{t. 1: Erfurt, f. 146vb; facsim., p. 292b} phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii
marg.| PHIALA  ARGENTEA. Spiritualis scientia in lege et in Evangelio est, que spirituali gratia ministrante ad salutem hominum scripta et prolata est, hinc rite sacrificium fit, quia nihil tam acceptum Deo quam meditatio legis cum executione operis.
marg.| RABANUS. Phiala prius de vitro facta: hyalim enim Grece, vitrum Latine; et in summo lata, lucem Evangelii significat, qua omnia legis et prophetarum sunt explanata mysteria. Apostolicam quoque doctrinam, qua omnia legis enigmata claruerunt. Bene autem acetabula sunt   centum trigenta siclorum argenti , propter Decalogum legis, et etatem legislatoris que   centum viginti annorum fuit.   Phiale quoque   septuaginta siclorum , ubi denarius numerus septies multiplicatus ostendit mandata Spiritus sancti gratia esse complenda, qui in Novo Testamento manifestius datus est.
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,14 
mortariolum
marg.| MORTARIOLUM. Cor electorum divina sapientia plenum, continens aromata virtutum. Unde diciture: Quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una.
e Ac. 4, 32.
ex decem
marg.| EX  DECEM. Quia cum impletione decem mandatorum odorem doctrine et orationis emittunt, ut denarium eterne vite accipere mereantur.
siclis aureis plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,15 
bovem de armento2 et arietem et agnum anniculum in holocaustum
2 de armento Amiatinus Cava Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 7,16 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,17 
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
marg.| BOVEM  DE  ARMENTO, etc. Hec diversas personas precedentium Patrum significant, qui nobis in exempla sunt. Alii enim doctoris officiis functi, alii in ducatum et regnum subditorum prelati, alii simplicitate et mansuetudine conversationis vel sanctissimi vel gratissimi, alii penitentia et fortiter et condigne acta acceptissimi.
marg.| Tropologice. Bovem offert qui utilem in Ecclesia Dei proximis laborem impendit;   arietem qui se et alios in via iustitie dirigit;   agnum anniculum qui simplex est et innocens. Hec omnia   in holocaustum pro solius Dei amore et desiderio eterne vite.   Hircum pro peccato offert, qui   pro peccatis suis penitere et orare non desistit.   In sacrificium pacificorum offert   duos boves , qui cum bonis operibus implet duo precepta caritatis, Dei scilicet dilectionem, custodiendo mandata eius, et proximi consulendo necessitatibus, in quibus tota lex pendet et prophete. Offert autem   arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque , qui   quinque sensus corporis in via veritatis fortiter ducit et a   peccatis compescit, et simplicitatis exempla proponit.
hec est oblatio Naasson filii Aminadab
Numérotation du verset Nm. 7,18 
secundo die obtulit Nathanael filius Suar dux de tribu Isachar
Numérotation du verset Nm. 7,19 
acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,20 
mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,21 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,22 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,23 
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Nathanael {t. 1: Erfurt, f. 147ra; facsim., p. 293a} filii Suar
Numérotation du verset Nm. 7,24 
tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon
Numérotation du verset Nm. 7,25 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,26 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,27 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,28 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,29 
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec est oblatio Eliab filii Helon
Numérotation du verset Nm. 7,30 
die quarto princeps filiorum Ruben Elisur filius Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 7,31 
Obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,32 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,33 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,34 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,35 
et in hostias
interl.| vel: in sacrificio
pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque. Hec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
Numérotation du verset Nm. 7,36 
Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,37 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,38 
mortariolum aureum appendens decem siclos {t. 1: Erfurt, f. 147rb; facsim., p. 293b} plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,39 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,40 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,41 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,42 
die sexto princeps filiorum Gad Elisaphat3
3 elisaphat Rusch ] eliasaph Weber
interl.| vel: Heliasaph
filius Duel
Numérotation du verset Nm. 7,43 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,44 
mortariolum aureum appendens siclos decem plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,45 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,46 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,47 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Eliasaph filii Duel
Numérotation du verset Nm. 7,48 
die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud
Numérotation du verset Nm. 7,49 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,50 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,51 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,52 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,53 
et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Elisama filii Ammiud
Numérotation du verset Nm. 7,54 
die octavo princeps filiorum {t. 1: Erfurt, f. 147va; facsim., p. 294a} Manasse Gamaliel filius Phadassur
Numérotation du verset Nm. 7,55 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,56 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,57 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,58 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,59 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur
Numérotation du verset Nm. 7,60 
die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 7,61 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,62 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,63 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,64 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,65 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
Numérotation du verset Nm. 7,66 
die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,67 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,68 
mortariolum aureum appendens decem siclos {t. 1: Erfurt, f. 147vb; facsim., p. 294b} plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,69 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,70 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,71 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
Numérotation du verset Nm. 7,72 
die undecimo princeps filiorum Aser Phagaiel filius Ochran
Numérotation du verset Nm. 7,73 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,74 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,75 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,76 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,77 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Phagaiel filii Ochran
Numérotation du verset Nm. 7,78 
die duodecimo princeps filiorum Neptalim Achira
interl.| alii: Ahira
filius Henan
Numérotation du verset Nm. 7,79 
obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
Numérotation du verset Nm. 7,80 
mortariolum aureum appendens decem siclos plenum incenso
Numérotation du verset Nm. 7,81 
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Numérotation du verset Nm. 7,82 
hircumque pro peccato
Numérotation du verset Nm. 7,83 
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque hec fuit oblatio Achira filii Henan
Numérotation du verset Nm. 7,84 
hec in dedicatione altaris oblata {t. 1: Erfurt, f. 148ra; facsim., p. 295a} sunt a principibus Israel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim phiale argentee duodecim mortariola aurea duodecim
Numérotation du verset Nm. 7,85 
ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una phiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti pondere sanctuarii
marg.| {t. 1: Erfurt, f. 148ra; facsim., p. 295a} DUO  MILLIA  QUADRINGENTI. Allegorice. In   vasis argenteis que   omnia duo millia et   quadringentos siclos pondere sanctuarii habent, perfectam doctrinam verbi Dei, que in duobus Testamentis consistit accipimus; cui si recte obedierimus,   quadrig a virtutum, id est prudentia, iustitia, fortitudine et temperantia, ad eternam beatitudinem nos perducit.   Mil lenarius enim duplicatus ostendit quia duo Testamenta nobis ad beatitudinem viam demonstrant.   Quadringenta vero quod cum perfectione bonorum operum in   quadriga virtutum illuc perveniamus: nisi enim bonis actibus curratur, illuc non pervenitur.
Numérotation du verset Nm. 7,86 
mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
marg.| MORTARIOLA. Allegorice.   Mortariola aurea duodecim , quorum singula   denos siclos habent, et   simul omnia   auri centum viginti siclos corda electorum significant scientiam legis in omnibus servare secundum apostolicam doctrinam. Duodecies enim   deni centum viginti faciunt, quo numero primitiva Ecclesia in Hierusalem Spiritum paraclitum accepit. Unde subditur:   Pondere sanctuarii .   Sanctuarium enim Ecclesia est, cuius regulam fidei et intelligentie sequentes, omnia que in lege et prophetis scripta sunt nobis salubria esse credimus. Quicquid autem extra Ecclesie unitatem sentitur et intelligitur aut servatur, anime damnationem parit.
Numérotation du verset Nm. 7,87 
boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim
marg.| BOVES  DE  ARMENTO.   Boves, arietes et   agni duode nario numero comprehensi, illos significant qui vel in officio doctoris, vel principatu alicuius honoris, vel simpliciter viventes, omnia secundum doctrinam apostolicam et propheticam agere student.
et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
marg.| HIRCI  DUODECIM. Hii sunt qui penitentiam student secundum regulam apostolice fidei perficere.
Numérotation du verset Nm. 7,88 
hostie pacificorum boves viginti quatuor
marg.| BOVES  VIGINTI  QUATUOR. In his spiritualis scientia cum bonorum operum perfectione significatur, quia   viginti quatuor , quot horis cursus diei peragitur, lumen scientie et fidei omni Christiano necessarium esse significant.
arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta
marg.| SEXAGINTA.   Sexagen arius, id est   sexies denarius perfectionem mandatorum monstrat. Necesse est enim ut prelati, subditi et penitentes omnia secundum Ecclesie doctrinam faciant, quatenus oblatio eorum ritum et ordinem teneat pacificorum, ut Dei gratiam mereantur, non offensam.
hec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
Numérotation du verset Nm. 7,89 
interl.| predicatores, populi doctores
tabernaculum federis
interl.| Scripturam sanctam scilicet meditando, unde loquitur Deus
marg.| CUMQUE  INGREDETUR. GREGORIUS. Quid est quod Moyses crebro intrat et exit, nisi quod is qui intus in contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur? Intus arcana Dei considerat, foris onera carnalium portat. Qui de rebus dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamonii arca Dominum consulit, exemplum prebens doctoribus, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem quasi ad tabernaculum semper redeant, et velut coram arca testimonii Deum consulant. Sed de his in quibus dubitant apud se, intus sacri eloquii paginas requirant. Unde: Christus in monte orationi inheret, miracula in urbibus exercet; imitationis viam bonis rectoribus sternens, ut si iam summa contemplando appetunt, necessitatibus tamen infirmantium compatiendo misceantur. Quia tunc ad alta caritas {t. 1: Erfurt, f. 148rb; facsim., p. 295b} mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum misericorditer se attrahit. Et quomodo benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa.
ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio
marg.| DE  PROPICIATORIO. Quia per gratiam divine propiciationis post culpam prevaricationis aperuit nobis Deus viam veritatis.
quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin
marg.| INTER  DUOS  CHERUBIN. Quia per angelicam visionem non in sua substantia apparuit Deus Moysi. Undef: Lex ordinata per angelos in manu mediatoris. Vel quia per utrunque Testamentum consona voce ad fidem veritatis nos erudit. Vel quia per Filium, qui in medio duum Testamentorum in carne apparuit, locutus est Pater humano generi.
f Gal. 3, 19.
unde et loquebatur ei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Nm. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=06&chapitre=06_7)

Notes :